Exhortatio ad monachos (Eucherius)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exhortatio ad monachos
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50

EucLug.ExAdMo2 50 Eucherius Lugdunensisc.380–c.449 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Exhortatio ad monachos

1.

Quid vobis exhibeamus, fratres charissimi, quod et nobis dicere, et vobis audire dignum sit? Quid vobis loqui audemus, quos etiam tacita admiratione suspicimus? Quid nos aedificabimus vos verbo, cum vos nos aedificetis exemplo? Docebimus vos quid agatis, qui jam miramur quod agitis? Quid ergo dicturi sumus? Ut deseratis mundum, quem jam deseruistis? Ut contemnatis divitias, quas jam multi contempsistis? Ut fugiatis cupiditates, quas jam fugistis? Ut eligatis salubriora, quae jam elegistis? Aperiam igitur in exsultatione communi os meum, adimplente illo qui dixit: Aperi os tuum, et adimplebo illud (Psalm. LXXX, 11). Loquar ergo apud vos, dilectissimi, non expavescens; ne sit unius verecundia, ubi laetitia multorum est. Divinum opus est unde gaudemus. Diu discas quod bene doceas. Utinam secundum meritum vestrum digne vobis praedicare os nostrum possit. Quod recte alii praedicant, vos impletis; quod alii loquuntur, vos facitis: quia angelorum vitam homines adhuc in terra positi exhibetis. Nam illam conversationem coelestem, quamvis pauci illic videbunt, vos facitis jam hic videre. Vos estis, sicut Salvator ait, lux hujus mundi (Matth. V, 14). Vos lucerna illa super candelabrum posita. Si quis ab hac lucerna remotus est, involvatur necesse est mundi tenebris. Quisquis autem se huic lumini appropinquaverit, ille utique habebit oculos videndi, qui et habuit aures audiendi. Haec ergo lucerna ut clarissimum lumen habeat, implenda est semper oleo misericordiae, pietatis, mansuetudinis, humilitatis, obedientiae, charitatis.

2.

Humilitas vero maxime excolenda est, quae nos justis aequat, angelis jungit, Deo appropinquare facit. Haec est, quae non ruinam, non praecipitium, non lapsum timet, quia humilitas unde cadat non habet. Vis ergo non cadere? non extollaris. Vis non inflare? non infleris. Nam et ex hoc bene quidam ait: Quidquid tumet, sanum non est. Superbia enim, quae est humilitati contraria, quid aliud quam tumor est? Sed sicut corpus cum tumore, ita anima cum superbia sanitatem non habet. Humilia ergo temetipsum, et altiora te ne quaesieris (Eccl. III, 22). Attamen si quis vult superbus esse, habet in se ubi exerceat superbiam suam. Superbiat mundo, despiciat conversationem saeculi, pro nihilo habeat concupiscentias ejus, adversum vitia insurgat, adversum ipsam superbiam sit superbus, et sub pedibus suis habeat potentiam, divitiis, cupiditates, et caetera quae mundo dominantur. Quaecumque hic putantur magna atque magnifica, tamquam purgamenta et stercora superbiae laudabili rigore contemnat: satisfaciet superbiae suae, cum se animo et supra ipsos etiam reges viderit. Hic tamen si tamen sancte superbus esse voluerit, contemptor quidem erit mundo, sed humilis erit Christo. Erit quidem ibi electus, sed hic subditus: propterea enim se in illis erigit, ut se facilius ad haec deponat. 3. Hanc ergo humilitatem si intente custodierimus, etiam vera illa obedientia sine labore servabitur. In qua obedientia, dilectissimi, utique compunctio manifestatur. Compunctus enim corde est, qui se minimum judicat. Quando audeat voluntates suas exsequi? Quando audeat resistere auctori ejus qui praeceperit? Unde et Apostolus: Obedite, inquit, praepositis vestris, et reliqua (Hebr. XIII, 17). Sed numquid is qui praecipit solus in laude est? Nec ille qui obtemperat, dilectissimi, sine laude erit? Ille meretur regendo gloriam, hic obsequendo. Ad magnum ergo decus et mercedem ab utroque tenditur, dum alius bene consulit, et alius bene consultis obtemperat. Hanc obedientiam maxime Salvator noster inculcavit nobis, qui non solum dum nos redemit, sed etiam dum obedientiam docet, salvare nos voluit: aequalis enim Patri obedivit Patri. Et quomodo obedivit? Numquid in re facili obedivit? Usque ad mortem. Et qualem mortem? mortem autem crucis (Phil. II, 8). Nec solum obtemperavit, sed etiam voluntatem Patris voluntatem suam fecit. Facere enim quae jubemur etiam inviti possumus: illa vera obedientia est, cum ea quae vult ille qui praecipit, ea incipit velle qui paret. Scriptura sacra ait: Bonum est homini cum portaverit jugum a juventute sua; sedebit singulariter et tacebit (Thren. IV, 27). Ponamus ergo adjuvante nos Christo ori nostro ostium et seras, et verbis nostris stateram. Apostolus namque ait: Qui bene ministraverit, gradum bonum sibi acquirit (I Tim. III, 13). 4. Et haec quidem, dilectissimi, non ad instruendos vos loquor; sed ut humilitatis et obedientiae bona quae exercetis, in verbis meis recognoscatis: quae bona, quae ad aeternum Dei regnum vos trahunt, cupimus ut indesinenter possideatis. Neque enim qui coeperit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit (Marc. 10, 12). Ei autem qui vult salvus esse, hic certandum est. Si quis in pugna, quando acies ordinatur, et contra adversarios statur, loco suo recesserit, deinceps ignavus ac refuga habetur. In hoc quoque loco milites Christi adversum diabolum videntur quasi in acie ordinati stare: deserere certamen et discedere hinc, non solum ingloriosum, verum etiam periculosum est. Manendum est in hoc eodem loco; ut tenentibus nobis quod tenemus, non alii coronas nostras accipiant. Manendum et permanendum est, ut hic gloriosissime pugnantes, quietissime navigantes, tutissimam vitam in studiis spiritalibus transigamus, et apprehendamus vitam aeternam, in qua vocati sumus. 5. Salvator noster loquitur: Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 14). Recte ergo tam illustris lucerna sub monasterii modio constituta ad Ecclesiae translata est candelabrum. Et sane modius iste evangelicus bene monasterio coaptatur, ubi nihil agitur absque mensura. Habent enim illic universa dimensa, omnia facta aut dicta aequissima ratione prolata tenent ad vicem modii modum. Bene ergo spiritali intellectu per hanc figuram monasterii interpretamur, quae ad similitudinem modii nihil soleat in se habere permixtum. Nam sicut triticum a paleis segregatum, ita de saeculo separatos recipere consuevit; et post Domini ventilabrum, qui mundat aream suam, ejectis foras excrementis tamquam puriora jam grana intra se electos suos continet. Proinde sicut modius monasterio, ita candelabrum Ecclesiae comparatur: quia cum sit in edito vel in conspicuo constituta, splendorem ad se translatum oculis efferens, lumen sibi impositum cunctis ostendit. Accensus ignis rationabiliter profertur ut luceat; parum enim prodest latens bonum, parum lucet lumen absconditum. Exalta, beatissime pontifex, sicut tuba vocem tuam coelitus edissere populis; revela quem in secretis effodisti thesaurum tuum; sparge opes quas conquisisti; divitias quas in eremo parasti palam esurientibus effunde, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.