Exercitiorum Spiritualium

This is the stable version, checked on 5 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exercitiorum Spiritualium
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 334

EPISTOLA

PIUS PP. X

QUA PIUS X APPROBAT ASCETERIUM MARIAE D. N. AD XHPVÉMONT PRO VIRIS EX OMNI CIVITATIS ORDINE*

DILECTO FILIO

VEDASTO CAROLO CRIQUELION SAC. E S. J.
PRAESIDI ASCETERII MARIAE D. N. AD XHOVEMONT - LEODIUM


Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Exercitiorum Spiritualium consuetudinem, qualem praesertim, caelesti prorsus consilio, Sanctus Ignatius, legifer Pater vester, induxit, semper Nos magni fecimus, utpote in qua ad emendandos mores et christianos refovendos spiritus mirifica quaedam insit efficacitas. Nunc autem, quum in hoc Apostolatus fastigio collocati sumus, eo clarius apparet Nobis quantum adiumenti afferre possit consuetudo eiusmodi ad propositum, quod habemus, instaurandi omnia in Christo; si quidem, praeter clericos, a laicis quotidie pluribus teneatur. Quamobrem, dilecte fili, intelliges cognovisse Nos perlibenter, asceterium, cui praesides, viris ex omni civitatis ordine, annum iam quartum, patere; ad statos crebro secessus convenire frequentes, nominatim opifices et conductores operum; fructus autem, qui consequuntur, uberrimos esse et sanctae consolationis plenos, ac saepe fieri ut, qui in istud pietatis domicilium falsas de religione opiniones et vacuum officio christianum nomen secum tulerint, iidem conversis feliciter animis egrediantur, voce exemploque popularibus suis hortatores ad frugem futuri. Sane non potuistis meliorem ullam rationem instituere opitulandi operariae plebi, tantis hodie periculis, in istis maxime regionibus, obnoxiae. Revocando enim homines ad cogitationem aeternarum rerum, ac persuadendo ad altiora et magnificentiora multo, quam haec caduca, bona omnes esse natos, confirmabitur vulgo conscientia officii et, qui inferiore utuntur fortuna, non facile infatuari se sinent socialistarum fallaciis, beatitatem hominis omnem praesentis vitae spatio concludendum. Itaque et vobis, quorum laboribus studiosisque curis, et iis, quorum gratia et subsidiis opus tam salutare tamque opportunum viget, amplissimam tribuimus laudem. Deo autem cum agimus gratias, propterea quod communia conata vestra benignus adiuvit, tum preces adhibemus, ut adiuvet in posterum, ac, fautores auxiliatoresque vobis multos adiiciens, id ipsum opus ad incrementa in dies laetiora promoveat. Auspicem caelestium munerum ac benevolentiae Nostrae peculiaris testem, tibi, dilecte fili, sodalibus tuis, et ceteris omnibus, qui in hoc genere tua, qua et Nostra sunt, vota secundent, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Decembris, per sacra sollemnia Virginis Immaculatae, anno MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 334-335.