There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Vestitus et deambulatio matutina Schola 

Personae:

JOCUNDUS, LEO, VITRUVIUS.

Joc.
Est tibi notitia cum Insulario amplae, atque elegantis hujus insulae?

Leo.
In primis, et est asseclae patris mei admodum propinquus.

Joc.
Rogemus eum, ut nobis eam omnem patefaciat: nam ferunt nihil fieri posse amoenius, nec delectabilius.

Leo.
Adeamus, pulsemus fores tintinnabulo, ne irrumpamus inexspectati. At at.

Vitr.
Quis isthic?

Leo.
Ego sum.

Vitr.
O salve multum, pusio dulcissime; unde tu nunc?

Leo.
E ludo.

Vitr.
Qua igitur gratia huc?

Leo.
Sodalis hic meus et ego vehementer cupimus hasce aedes visere.

Vitr.
Nunquam spectasti?

Leo.
Non totas.

Vitr.
Ingredimini. Heus puer adfer mihi claves ostiorum domus. Primum hoc est vestibulum: patet semper interdiu absque janitore, quod nec intra domum est: nec tamen extra, noctu clauditur. Contemplamini portam magnificam, valvas e robore munitas aere, utrumque limen et infernum et supernum ex marmore alabastrite. Olim Hercules solebat praefigi ostio domus, ille Αλεχίκακος[1], hic est Christus, verus Deus; nam Hercules erat crudelis homo, et maleficus: hoc custode nihil mali ingredietur in aedes.

Joc.
οὐδὲ οὖν δεσπότης αὐτός.

Vitr.
Quid dixit Graece?

Joc.
Cur tam multi ingrediuntur mali?

Vitr.
Etiamsi mali ingrediantur, nihil tamen inferunt mali.

Leo.
Non utimini cardinibus?

Vitr.
Desiit esse mos apud quasdam nationes. Sequitur ostium atrii, quod atriensis servus custodit, praecipuus in familia, ut mediastinus extremus. Tum atrium spatiosum ad deambulandum, multaeque ac variae in eo picturae.

Joc.
Quaenam quaeso?

Vitr.
Illa est coeli facies ichnographica[2]: illa terrae et maris orthographica: illa orbis nuper Hispanis navigationibus aperti sciographica: in tabella illa est Lucretia se interficiens.

Joc.
Quid quaeso dicit? Nam moriens ut videtur, loquitur.

Vitr.
Multae hoc mirantur, quia non cuique tantum dolet.

Joc.
Intelligo quid dicat.

Leo.
Quid sibi vult tabella illa tam varie delineata?

Vitr.
Ea est graphis hujus aedificii: reduc a tabula hac velum.

Joc.
Quid est hoc rei? Vetulus suggens papillam feminae?

Vitr.
Non legisti exemplum hoc apud Valerium Maximum, titulo de pietate?

Joc.
Legi, quid dicit illa?

Vitr.
Nondum tantum rependo, quantum accepi.

Joc.
Quid ille?

Vitr.
Juvat genuisse. Ascendamus has scalas coclides[3]: singuli gradus lati ut cernitis, ex singulis sunt saxis marmoris Basaltis[4]. Haec prima contignatio habitatio est domini: coenaculum superius hospitale est, non quod herus meus faciat cenaculariam,Facere cenaculariam, locare cenacula et inde quaestum facere.quod absit: sed paratum est hospitibus, amicis, ornatum, semper instructum et vacuum, nisi quum adsunt hospites, hoc est triclinium.

Joc.
Bone Christe, quae fenestrae speculares, quam scite depictae pictura sciographica? Qui colores, quam vividi? Quae tabulae, quae signa, quae coassatio? Quaenam est historia vitrearum?

Vitr.
Fabella Griselidis, quam apte et ingeniose confinxit Joannes Boccatius: sed herus meus decrevit addere rei fictae rem veram, de Godelina Flandrensi et Catherina Angliae Regina, quae superat inventum Griselidis. Signa sunt, primum illud Pauli Apostoli.

Joc.
Quod est lemma?

Vitr.
"O quantum tibi nos debemus, tu Christo".

Joc.
Quid ipse loquitur?

Vitr.
"Gratia Dei sum, id quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit." Alterum illud est Mutii Scaevolae.

Joc.
Nec is est mutus, etiamsi Mutius: quid muttit?

Vitr.
"Non incendet", inquit, "me hic ignis, quoniam alius major ardet intus". Tertium signum est Helenae, titulus est: "Utinam fuissem semper talis, minus nocuissem."

Joc.
Quid signat caecus ille seniculus recalvaster, indice ad Helenam verso?

Vitr.
Homerus est, dicit Helenae: "Quae male tu fecisti, ego bene cantavi."

Joc.
En lacunar est deauratum, admixtis margaritis.

Vitr.
Margaritae quidem sunt, sed precii exigui.

Joc.
Quo spectant fenestrae?

Vitr.
Hae in hortos, illae in impluvium: haec est diaeta, seu aestiva coenatio: en vobis cubiculum et conclave. Cubiculum ornatum est tapetibus, pavimento contabulato, storiis tecto: en imagines aliquot Divae Virginis, et Christi Servatoris. Illae alterae sunt Narcissi, Euryali, Adonidis, Polyxenae, qui dicuntur fuisse formosissimi.

Joc.
Quid scriptum est in limine superiore ostii?

Vitr.
"Recipe te in portum tranquillitatis affectuum."

Joc.
Quid in interiore poste forium?

Vitr.
"Ne induxeris in portum tempestatem." In conclavi illo clauso adservantur fere privata utensilia.Privata utensilia, quae parata servantur, cum usus poscat. privata utensilia. Hoc alterum membrum est hibernum:[5] vides omnia obscuriora et magis tecta: tum hypocaustum.

Joc.
Amplius mea sententia, quam pro coenatione.

Vitr.
Non animadvertis etiam cubiculum interius eodem vaporario excalfieri?

Joc.
Dicunt cubicula esse calidiora, ubi nullum sit fumale.

Vitr.
Non solent esse in aestuariis.

Joc.
Quae est illa camera tam eleganter fornicata?

Vitr.
Lararium, seu sacellum, ibi agitur res divina.

Joc.
Ubi latrina?

Vitr.
Superne in granario habemus foricam, ne oleat; in cubiculis enim scaphiis utitur herus meus, et trullis, et matulis.

Joc.
Turriculae illae, et pyramides, et pilae, et indices ventorum, omnia qua venustate, quam admirabili arte!

Vitr.
Descendamus: haec est culina, hoc promptuarium, haec cella vinaria, illa penuaria in qua mire infestamur rapacitate furum.

Joc.
Qua tandem est huc furibus ingressus? Omnia video probe clausa, et fenestras cum clathris ferreis.

Vitr.
Per rimulas et foramina.

Leo.
Mures ergo sunt et mustelae, quae vos universam penum diripiunt.

Vitr.
Illud est posticum domus clausum semper duabus seris, affixa et pensili, nisi quum adest dominus.

Leo.
Cur fenestrae hae non habent cancellos?

Vitr.
Quoniam raro aperiuntur; spectant enim ad angustum angiportum, ut cernis, et obscurum: raro quisquam hic assidet aut profert caput; ideo et clathrare eas statuit herus meus.

Leo.
Quibus clathris?

Vitr.
Fortasse ligneis, nondum est certum; interea repagulum hoc sufficit.

Joc.
Quam amplae columnae et porticus plena maiestatis! Vide ut Atlantes illi et Caryatides,[6] speciem praeferunt enitentium ut fulciant aedificium ne ruat, quum nihil agant.

Leo.
Tales sunt multi qui magna videntur praestare, quum otiosi et segnes vivant: fuci fruentes alienis laboribus. Sed quaenam est domus illa inferior, huic adjuncta, tam male materiata, et rimosa?

Vitr.
Est vetus aedificium, quod quia ducebat rimas, et vitium faciebat ingens, herus meus decrevit hanc alteram a fundamentis erigere: illa nunc nidulatio est avium, et habitatio murium; sed breviter eam demoliemur.


Notae

  1. Alexicacos, Herculis epithetum, necnon Appolinis, quo significatur in malis adjutor, hominum defensor, ac malorum depulsor. Quanto igitur verius congruit Christo Domino, agno videlicet illi, qui abstulit peccatum mundi? Et 'U den o despotes autos', id est, ne Dominus quidem ipse.
  2. Coeli facies ichnographica, omnium operum, quae vel facienda sunt, vel facta imaginantur, descriptio, et pictura, in ichnographiam, orthographiam, et sciographiam dividitur. Ichnographia, est operisque descriptio lineis dumtaxat in plano positis, per quas, seu per vestigia, (hoc enim significat 'ichnon') imma et suprema imaginamur, vulgo, 'la traza'. Orthographia, est recta et solida operis imago, lineis sursum erectis, quibus, et frontem, et superiora non imaginamur, sed videmus, Sciographia, cum ejusdem operis umbrae, loca, habitacula, tractus tamquam suis coloribus pinguntur, ut in iis, quas Mappas mundi appellamus. Est igitur Coeli facies ichnographica, lineis dumtaxat in plano depicta. Terrae et maris orthographia, descripta in solido globo. Novi orbis sciographica, suis locis, fluviis, urbibus, tractibus distincta.
  3. Cochlides, vulgo, escaleras de caracol, a cochleis quarum figuram imitantur.
  4. Marmoris Basaltis, Basaltes lapis est (inquit Plinius) colore, et duritie ferri.
  5. Hoc alterum membrum est hibernum, membrum pars domus dicitur: Hispane, 'Quarto de casa'. Plinius junior: Ad haeret dormitorium membrum. Utuntur voce hac in hoc significato Collumella, Vitruvius, Ulpianus.
  6. Athlantes, et charyatides, sunt sustentacula illa, quae trabibus transversis in contignatione supponuntur. Athlantes quidem ab Athlante dicti, qui Coelum humeris fulcire dictus est: quos ad similitudinem vel hominum, vel variorum animalium, artifices exculpunt Caryatides vero muliebri figura, sic dictae a mulieribus, quas Graeci ex Caria Peloponensi Civitate captivas abduxerunt, quod mariti earum cum Persis consensissent, quarum imagines, artifices in Caryatarum ignominiam super columnas mutulis, et coronis sustinendis supposuerunt. Vide Vitruvium lib.5. Vulgo canes, captas, cratones.