Exemplar divinae jussionis

This is the stable version, checked on 13 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exemplar divinae jussionis
Auctor incertus
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Exemplar divinae jussionis (Justinianus II Augustus), J. P. Migne

Exemplar divinae jussionis

(0425C)In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, imperator Caesar Flavius Justinianus, fidelis in Jesu Christo, pacificus, pius, perpetuus Augustus; (0426C)Joanni vero [viro] sanctissimo ac beatissimo archiepiscopo antiquae almae urbis Romae atque universali papae.

(0427A)Magnum studium, magnam sollicitudinem nos habentes pro stabilitate immaculatae Christianorum fidei, dehinc namque clementissimum nostrum Deum adjutorem, et susceptorem nostrae serenitatis esse confidimus, adversus omnem inimicum Christo dilectae nostrae reipublicae, dum cognitum est nobis quia synodalia gesta, eorumque definitionem, quam et instituere noscitur sanctum sextum concilium, quod congregatum est in tempore sanctae memoriae nostri patris, in hanc a Deo conservandam regiam urbem, apud quosdam nostros judices remiserunt. Neque enim omnino praevidimus alterum aliquem apud se detinere ea, sine nostra piissima serenitate, eo quod nos copiosos [copiosa] misericordia noster Deus custodes constituit ejusdem immaculatae Christianorum (0427B)fidei: sed mox adduximus nostros Patres sanctissimos ac beatissimos patriarchas cum vestrae beatitudinis apocrisiario, et sanctissimum senatum, verum etiam Deo amabiles metropolitas et episcopos, qui hic in regia urbe commorantur, et deinceps militantes incolas sancti palatii, nec non et ex collegiis popularibus et ab excubitoribus, insuper etiam quosdam de Christo dilectis exercitibus, tam ab a Deo conservando imperiali obsequio, quamque ab orientali [ F. deest conjunctio et] Thraciano, similiter et ab Armeniano, etiam ab exercitu Italiae, deinde ex Cabarisianis et Septensianis, seu de Sardinia atque de Africano exercitu, qui ad nostram pietatem ingressi (0428A)sunt, et jussimus praefatas synodalium gestorum chartas in medium adduci, et coram supradictis omnibus lectionem eorum fieri: omnesque diligenter audientes signare ipsas fecimus: quorum auditorum universitas in nostris manibus eas praebuit chartas, ut debeamus nos tenendo inviolatas conservare ipsas, ut non licentia fuerit in quolibet tempore his qui timorem Dei nolunt habere, aliquid corrumpere aut submutare ab his quae inserta sunt in praenominatis synodalibus gestis, quas totas chartas bene definitas in temporibus sanctae memoriae nostri patris, ex probabilibus sanctis patribus, qui propriae linguae et manuum fidem apud Dominum nostrum Jesum Christum verumque Deum existentem, confirmasse dignoscitur, et confitentes eam docuisse, nos speramus (0428B)clementissimum nostrum Deum, quia usque dum noster spiritus statutus est ex Deo esse in nobis, ipsas chartas illibatas et incommutabiles semper conservabimus. Ad insinuandum itaque vestrae paternae beatitudini hujusmodi capituli motiones, praevidimus et earum scientiam notam fecisse beatitudini vestrae. Et manu diva [Sive divina ]. Divinitas te servet per multos annos, sanctissime ac beatissime Pater. Data decimo tertio Kalendas Martias, Constantinopoli in imperiali domo, piissimoque et perpetuo Augusto Justiniano imperatore, anno secundo, et post consulatum ejus anno secundo ( hoc est, anno Christi 687), indictione decima quinta.