Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Excerptum de vitis Romanorum pontificum (Abbo Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AbbFlo.ExDeViR, cc_idno: 9745
EXCERPTUM
¶
De gestis Romanorum pontificum ex libello, qui continet gesta Romanorum pontificum quae de singulis eorum suo ordine utilia posteris judicavit Albo ( sic ) Floriac [ erasum erat in ms. Monachi, vel abbatis] breviter ac utiliter decerpsit, secutus veritatem Damasi Romanae Ecclesiae Pontificis, qui eumdem libellum scripsit rogatu Hyeronimi divinae legis interpretis.
- I.
139.0535A| Beatus PETRUS, princeps Apostolorum, Antiochenus, filius Joannis, provinciae Galileae, vico Bethsaida, frater Andreae, primum tenuit cathedram Episcopatus in Antiochia annis 7. et post in urbe Roma annis 25. mensibus 2. diebus 3. Hic ordinavit tres Episcopos, Linum, Cletum et Clementem. ex quibus, Linus et Cletus praesentialiter omne ministerium sacerdotale in urbe Roma populo supervenienti exhibuerunt, dum ipse Petrus orationi et praedicationi vacaret. Clementi vero cathedram, vel Ecclesiam omnem disponendam commisit. Post haec martyrio cum Paulo coronatur post passionem Domini, anno 38. et sepultus est via Aurelia in templo Apollinis juxta locum ubi crucifixus est, in Vaticano, 3 139.0535B| Kalend. Julii.
- II.
LINUS, natione Italus, regionis Tusciae, patre Herculano, sedit annis 11. mensibus 3. diebus 12. Et constituit ut mulier in ecclesiam velato capite introiret; martyrioque coronatus sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, sub die 9. Kalend. Octobr.
- III.
CLETUS, natione Romanus, de regione vici patritii, patre Aemiliano, sedit annis 12. mense 1. diebus 11. Martyrioque coronatus, sepultus est juxta corpus B. Petri, 6. Kalend. Maias. Et cessavit Episcopatus diebus 30.
- IV.
139.0536A| CLEMENS, natione Romanus, de regione Caelio monte, ex patre Faustino sedit annis, 9. mens. 2. diebus 10. Et fecit duas epistolas, quae Catholicae nominantur. Hic dum nonnullos libros zelo fidei Christianae religionis adscriberet, exsilio relegatus est, martyrioque coronatus, sepultusque in Graecia, 8. Kalend. Decemb. et cessavit Episcopatus dies 21.
- V.
ANACLETUS, natione Graecus, de Athenis, ex patre Antiocho, sedit annis 9. mens. 2. dieb. 10. qui et memoriam B. Petri Apostoli construxit. ubi tamen et ipse sepultus est juxta corpus ejus. Et cessavit Episcopatus dies 13.
- VI.
139.0536B| EVARISTUS, natione Graecus, ex patre Judaeo, nomine Juda, de civitate Bethlehem, sedit annis 9. mens. 10. dieb. 2. Hic titulos in urbe Roma divisit, et 7. diaconos ordinavit, qui custodirent Episcopum praedicantem, propter stylum veritatis. Et sepultus est juxta corpus B. Petri Apostoli. Et cessavit Episcopatus dies 18.
- VII.
ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput tauri. sedit annis 10. mens. 7. d. 2. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Qui sepultus est via Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma non longe milliario 7. 5, non, Maii. Et cessavit Episcopatus dies. 35.
- VIII.
139.0537A| SIXTUS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Vialata, sedit annis 10. mens. 2. die uno. Hic constituit ut ministeria sacra non tangerentur, nisi a ministris. Et ut quicunque Episcoporum evocatus fuisset ad Sedem Apostolicam rediens ad parrochiam suam non susciperetur, nisi cum formata. Qui et ipse sepultus est juxta corpus B. Petri, 3 nonas April. Et cessavit Episcopatus dies, 2.
- IX.
TELESPHORUS, natione Graecus, ex anachoritis, sedit annis 11. mensibus 3. dies 21. Hic constituit ut per septem hebdomadas ante Pascha, jejunium celebraretur. Et in Natali Domini Missae per noctem; 139.0537B| nec unquam ante horam tertiam Missas ullus celebraret. Et ut ante sacrificium hymnus celebraretur angelicus. Qui martyrio coronatus, sepultus est juxta corpus B. Petri 4. non. Januar. Et cessavit Episcopatus dies 7.
- X.
HYGINUS, natione Graecus, ex Philosopho de Athenis, cujus genealogiam non inveni; sedit annis 15. mens. 3. dieb. 4. Et sepultus est juxta corpus B. Petri, 3. Idus Januar. Et cessavit Episcopatus dies 2.
- XI.
PIUS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia. sedit annis 10. et 9. mensib. et 3. diebus. Sub cujus Episcopatu Hermes 139.0537C| librum scripsit, in quo continetur quod angelus Domini in habitu Pastoris ei praecepit ut Pascha die Dominico celebraretur. Hic constituit haereticum venientem ex Judaeorum haeresi suscipi et baptizari. Qui sepultus est juxta corpus B. Petri, 5. Idus Jul. Et cessavit Episcopatus dies 14.
- XII.
ANICETUS, natione Syrus, ex patre Joanne, de vico Humisa, sedit annis 12 mens. 4. diebus 3. Hic constituit ut clericus comam non nutriret. Martyrque obiit, et sepultus est in cimiterio Callisti 12. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus dies 17.
- XIII.
SOTHER, natione Campanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, sedit annis 9. mensibus 6. 139.0537D| dieb. 21. Hic constituit ut nulla monacha pallam sacratam contingeret, nec incensum poneret in sanctam ecclesiam. Qui sepultus est juxta corpus B. Petri. 9. Kalend. Junii. Et cessavit Episcopatus dies 21.
- XIV.
ELEUTHER, natione Graecus, ex patre Habundio, de oppido Nicopoli, sedit annis 15. mens. 3. diebus 2. Hic accepit epistolam a Lucio Britonum rege, ut Christianus efficeretur. Et iterum firmavit ut nulla esca rationalis et humana a Christianis repudiaretur, maxime fidelibus. Qui sepultus est, juxta corpus B. Petri 9. Kalend. Jun. Et cessavit Episcopatus dies 15.
- XV.
139.0538A| VICTOR, natione Afer, ex patre Felice, sedit annis 15. mensib. 3. dieb. 10. Hic constituit ut necessitate faciente, ubi inventus esset gentilis, baptizaretur, et ut a quartadecima Luna primi mensis usque vicesimam primam die Dominica custodiatur sanctum Pascha. Qui sepultus est juxta corpus B. Petri 5. Kalend. Aug. Et cessavit Episcopatus diebus 12.
- XVI.
ZEPHIRINUS, natione Romanus, ex patre Habundio, sedit annis 8. mens. 6. dieb. 3. Hic constituit ut sub presentia omnium clericorum, et laicorum fidelium, clericus, levita, sive sacerdos ordinaretur: et coronam sacratam accipiat presbyter tradendam 139.0538B| populo. Qui sepultus est in cimiterio suo, juxta cimiterium Calixti via Appia, 6. Kalend. Septemb. Et cessavit Episcopatus dies 6.
- XVII.
CALLISTUS, natione Romanus, ex patre Domitio, de urbe Ravennatium. Sedit annis 6. mens. 2. dieb. 10. Hic constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri. Martyrioque coronatus, sepultus est in cimiterio Calepodii, via Aurelia, milliario 3. 3. Idus Octob. Et cessavit Episcopatus dies 6.
- XVIII.
URBANUS, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit annis 9. mense 1. dieb. 2. Hic sua traditione Valerianum sponsum S. Ceciliae, et multos alios usque ad martyrium perduxit. Qui confessor factus, 139.0538C| sepultus est in cimiterio Praetextati, via Appia, 8. Kalend. Jan. Et cessavit Episcopatus diebus 30.
- XIX.
PONTIANUS, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit annis 9. mens. 5. dieb. 2. Hic et Hippolytus presbyter exilio sunt deportati ab Alexandro de Sardinia insula Butiana, ibique defunctus, martyrio coronatus est 3. Kalend. Novemb. Quem B. Fabianus adduxit cum clero per navim, et sepelivit in cimiterio Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus dies 10.
- XX.
ANTHERUS, natione Graecus, ex patre Romulo, sedit annis 12. mense uno. dieb. 12. Hic martyrum gesta diligenter inquisivit, et in Ecclesia recondidit. 139.0538D| Martyrioque coronatus, sepultus est in cimiterio Calixti, via Appia, 3. nonas Januar. Et cessavit Episcopatus dies 13.
- XXI.
FABIANUS, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit annis 14. mens. 11. dieb. 10. Hic regiones divisit diaconibus, et fecit sex diaconos, qui septem Notariis imminerent. Eo tempore supervenit Novatus ex Africa, et separavit Ecclesiam. Fabianus vero martyrio coronatus, sepultus est in cimiterio Calixti, via Appia, 13. Kalend. Februar. Et cessavit Episcopatus dies 6.
- XXII.
CORNELIUS, natione Romanus, ex patre Castino, 139.0539A| sedit annis 2. mensibus 3. et dieb. 10. Qui Centumcellis pulsus est, et ibidem accepit a Cypriano martyre in carcere scriptam. Quo etiam loco decollatus, martyr effectus est. Cujus corpus noctu collegit B. Lucina cum clericis, et sepelivit in crypta juxta cimiterium Callisti, via Appia, in praedio suo. 18. Kalend. Octobris. Et cessavit Episcopatus diebus 35.
- XXIII.
LUCIUS, natione Romanus, ex patre Porphyrio, sedit annis 3. mens. 7. dieb. 6. Hic in exilio fuit. Sed postea incolumis ad Ecclesiam suam reversus praecepit ut duo presbyteri, et tres diaconi in omni loco Episcopum non desererent propter testimonium Ecclesiasticum. Qui etiam a Valeriano capite truncatus 139.0539B| 3. Nonas Mart. sepultus est in cimiterio Calixti via Appia. 8. Kalend. Septemb. Et cessavit Episcopatus dies 35.
- XXIV.
STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Jobio, sedit annis 6. mensib. 5. dieb. 2. Hic constituit sacerdotes et Levitas, ut vestibus sacratis non nisi in Ecclesia uterentur. Martyrioque coronatus sepultus est in cimiterio Callisti via Appia, 4. Nonas Aug. Quo tempore fuit magna persecutio sub Decio.
- XXV.
XISTUS, natione Graecus ex Philosopho, sedit anno 1. mens. 10. diebus 26. Martyrioque coronatus sub Valeriano 8. Kalend. Aug. Post cujus passionem tertio die passus est B. Laurentius archidiaconus. 139.0539C| Denique Beatus Xistus sepultus est in cimiterio B. Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus diebus 35.
- XXVI.
DIONYSIUS, ex monachis; cujus generationem non potuimus reperire. sedit annis 6. mensibus 2. diebus 4. Hic presbyteris Ecclesias dedit, et cimiteria, et parochias dioecesis constituit. cujus depositio 6. Kalend. Januar. in cimiterio Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus dies 5.
- XXVII.
FELIX, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit annis 4. mensibus 3. dieb. 25. Qui constituit supra memorias martyrum Missas celebrari Et fecit basilicam in via Aurelia, ubi martyrio coronatus, 139.0539D| sepultus est, 3. Kalend. Junii milliario ab urbe Roma secundo. Et cessavit Episcopatus dies 5.
- XXVIII.
EUTHICIANUS, natione Thuscus, ex patre Marino, de civitate Lunae, sedit annum unum, mensem 1. diem 1. Hic constituit ut fruges super altare tantum, fabae et uvae benedicerentur. Et sepultus est in cimiterio Calixti via Appia, 8. Kalend. Augusti. Et cessavit Episcopatus dies 8.
- XXIX.
GAIUS, natione Dalmatinus, ex genere Diocletiani Imperatoris, ex patre Gaio, sedit annis 11. mensibus 4. diebus 12. Hic constituit ut ordines omnes sic in 139.0540A| Ecclesia ascenderent. Si quis Episcopus esse mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, sequens subdiaconus, diaconus, presbyter, et exinde Episcopus ordinaretur. Qui fugiens persecutionem Diocletiani in cryptis habitando, martyrio coronatur, et sepultus est in cimiterio Calixti via Appia, 10. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus dies 11.
- XXX.
MARCELLINUS, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annis 9. mensibus 4. diebus 16. Quo tempore fuit persecutio magna, ut intra 30 dies, 17 hominum millia promiscui sexus per diversas provincias coronarentur. Inter quos ipse Marcellinus ductus est ad sacrificandum, ut thurificaret, quod et fecit. Et post paucos dies poenitentia ductus ab eodem Diocletiano 139.0540B| capite pro fide Christi truncatus est. Cujus corpus jacuit in platea diebus 25. et exinde Marcellus presbyter collegit noctu, et sepelivit eum via Salaria in cimiterio Priscillae juxta corpus sancti Crescentionis, 7. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus annis 7, mensibus 7. dies 25.
XXXI. MARCELLUS, natione Romanus, ex patre Benedicto, de regione Vialata, sedit annis 5. mens. 7. dieb. 21. Hic fecit cimiterium via Salaria, et comprehensus damnatus est in catabulo. Quo novem mensibus exactis in oratione et jejunio nocte venit clerus ejus, et exuit eum, et perduxit ad domum Lucinae viduae, quam dedicavit titulo sanctae Ecclesiae. Hoc audito, Maxentius jussit ut ibidem animalibus deserviret. 139.0540C| unde in servitio animalium nudus amictus cilicio defunctus est. Cujus corpus collegit beata Lucina, et sepelivit in cimiterio Priscillae, via Salaria. 17 Calend. Febr. et cessavit Episcopatus dieb. 30.
XXXII. EUSEBIUS, natione Graecus, ex medicis, sedit annis 6. mens. 1. dieb. 3. Sub hujus temporibus inventa est crux Domini 5. Non. maji. a Juda, qui post baptizatus est. Hic haereticos invenit, quos per manus impositionem reconciliavit. Qui etiam sepultus est in cimiterio Calixti, via Appia, 6. Non. Octobris. Et cessavit Episcopatus dies 7.
XXXIII. MELCHIADES, natione Afer, sedit annis 4. et constituit 139.0540D| nulla ratione Dominica, aut 5. feria jejunium celebrari: fecitque ut ablationes sacrae, quod est fermentum ex consecratione Episcopi per Ecclesias dirigerentur, ac sepultus est in cimiterio Calixti, via Appia 4. Idus Jan. Et cessavit Episcopatus diebus 16.
XXXIV. SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit annis 23. mens. 10. diebus 11. Hic fuit in exilio in monte Soracte. Et postmodum rediens cum gloria baptizavit Constantinum Augustum, quem curavit Dominus a lepra. Cujus temporibus factum est Concilium ipso praecipiente in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt trecenti 18. Episcopi Catholici, 139.0541A| qui damnaverunt Arrium, Photinum, et Sabellium. In urbe quoque Roma congregavit ipse cum consilio Augusti 277. et damnavit iterum Calixtum, Arium, Photinum et Sabellium. Constituit etiam ut baptizatum liniret presbyter chrismate levatum de aqua propter occasionem transitus mortis, et ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et ut diaconi dalmaticis in Ecclesia uterentur, et ut nullus clericus propter causam quamlibet in curiam introiret, nec ante judicem causam diceret, nisi in Ecclesia. Et ut sacrificium altaris non in serico, neque in panno tincto celebraretur, nisi tantum in lineo; sicut corpus Domini nostri JESU Christi in sindone linea munda sepultum est. Ut si quis desideraret in Ecclesia militare, aut proficere, ut esset Lector annis 139.0541B| 30. exorcista diebus 30. acolythus annis 5. subdiaconus 5. diaconus 7. presbyter tribus, probatus ex omni parte, et ab his, qui foris sunt, testimonium habere bonum, unius uxoris virum a sacerdote benedictae, et sic ad ordinem Episcopatus accedat. Hic sepultus est in cimiterio Priscillae, via Salaria, ab urbe Roma milliario 3. prid. Kalend. Jan. catholicus et confessor quievit. Cessavitque Episcopatus dies 21.
XXXV. MARCUS, natione Romanus, ex patre Prisco. sedit annis 2. mens. 9. dieb. 20. Hic constituit ut Episcopus Ostiae, qui consecrat Episcopum Urbis, pallio uteretur, et ab eodem Episcopus Urbis Romae consecraretur. Qui obiit Nonis Octob. et sepultus 139.0541C| est in cimiterio Balbinae, via Ardeatina. Et cessavit Episcopatus dies 20.
XXXVI. JULIUS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit annis 15. mens. 2. diebus 5. Hic fuit missus in exilium a Constantino Imperatore haeretico mensibus 10. Post cujus mortem reversus est. Et constituit ut nullus clericus causam quamlibet in publico ageret: et rerum gestarum notitia, quae omnibus pro fide Ecclesiastica est, per notarios colligeretur, et in Ecclesia a clericis servaretur. Qui etiam sepultus est, via Aurelia, in cimiterio Calepodii milliario 3. pridie Idus April. Et cessavit Episcopatus diebus 25.
XXXVII. 139.0541D| LIBERIUS, natione Romanus, ex patre Augusto, sedit annis 6. mens. 4. dieb. 8. Hic pro eo, quod noluit consentire haeresi Arrianae, fuit in exilio annis 3. Cujus consilio FELIX venerabilis presbyter in loco ejus ordinatus est Episcopus. Qui invenit duos presbyteros Ursacium et Valentem, consentientes Constantio Augusto Arriano, et damnavit eos in Concilio 48 Episcoporum. Qui Ursacius et Valens post paucos dies zelo ducti, rogaverunt Constantium, ut de exilio revocaret Liberium. Qui consensit eis, ut una tantum participatione communionis conveniret cum haereticis, tantum ut non rebaptizaretur. Post haec fecit Constantius Concilium cum aliquibus, qui ex faece Ariana erant, et ejecit Felicem de Episcopatu, 139.0542A| qui erat Catholicus, et revocavit Liberium. Depositus vero Felix 4. Kalend. Augusti, habitavit in praediolo suo, via Portuensi. Ingressus quoque Liberius in urbem 4. Non. Augusti consensit haereticis, non tamen rebaptizatus. et tenuit basilicas B. Petri et Pauli, et Constantinianam annis 7. Et fuit persecutio magna in urbe Roma. Omnes itaque anni Felicis in hujus ordinatione dinumerantur. Sepultus tamen est Liberius via Salaria in cimiterio Priscillae. Et cessavit Episcopatus dies 7.
XXXVIII. FELIX, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit anno 1. mens. 3. dieb. 2. Hic declaravit Constantium filium Constantini haereticum, et rebaptizatum secundo ab Eusebio Episcopo Nicomediensi in villa 139.0542B| quae appellatur Aquilon. Pro quo facto capite truncatur cum multis clericis et fidelibus occulte juxta muros urbis ad latus formae Trajanae, 3. Idus Novemb. Et exinde rapuere corpus ejus Christiani, cum Damaso presbytero, et sepelierunt in basilica supradicta ejus via Aurelia 17. Kalend. Decembr. in pace. Et cessavit Episcopatus dies 38.
XXXIX. DAMASUS, natione Hispanus, ex patre Antonio, sedit annis 18. mens. 3. dieb. 10. et cum eodem ordinatur sub [contentione.] intentione Ursinus. Qui facto Concilio sacerdotum ejectus est ab urbe, et Neapoli constitutus Episcopus. Damasus fultus plurima multitudine in sede Apostolica permansit praesul. Qui tandem accusatus incriminatur de 139.0542C| adulterio, et facta Synodo purgatur a 44 Episcopis, qui etiam damnaverunt accusatores ejus, Concordium et Callistum, et projecerunt de Ecclesia. Quaesivitque multa corpora Sanctorum, et invenit, ac eorum memorias versibus decoravit. Constituit quoque, ut psalmi die noctuque canerentur per omnes Ecclesias, ac sepultus est via Ardeatina in basilica sua 3. Idus Decembr. juxta matrem suam, et germanam suam. Et cessavit Episcopatus dies 31.
XL. SIRICIUS, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit annis 15. Hic constituit ut nullus presbyter Missas celebraret per omnem hebdomadam. nisi consecratum Episcopi susceperit, quod nominatur 139.0542D| fermentum. Qui etiam exosos habuit omnes haereticos, maxime Manichaeos, quos inventos in exilium deportari fecit, et constituit, ut si quis de Manichaeis conversus rediret ad Ecclesiam, nullatenus communicaret, nisi tantum relegatus monasterio usque ad finem vitae suae jejunus et orationibus vacans viaticum ei largiretur. Constituit etiam haereticum sub manu impositionis reconciliari praesente cuncta Ecclesia. Qui sepultus est in cimiterio Priscillae, via Salaria, 8. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus dies 20.
XLI. ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Maximo, sedit annis 3. diebus 10. Hic constituit ut quotiescunque 139.0543A| Evangelia sancta recitarentur, sacerdotes non sederent, sed curvi starent, et ut nullus clericum transmarinum susciperet, nisi sui Episcopi chirographum designaret, quia eodem tempore Manichaei inventi sunt in urbe. Sepultus est autem in cimiterio suo ad Ursum pileatum. 5. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus dies 21.
XLII. INNOCENTIUS, natione Albanensis, ex patre Innocentio, sedit annis 15. mensibus 3. dieb. 21. Hic invenit Pelagium et Coelestium et haereticos damnavit. Constituitque ut natus de Christiana denuo nasceretur per baptismum, hoc est, baptizaretur, quod Pelagius damnabat. Constituit quoque ut Sabbathi jejunium celebraretur, quia Sabbatho Dominus in sepulchro 139.0543B| positus est, et discipuli jejunarunt. Sepultus est autem in cimiterio ad Ursum pileatum 5. Kalend. Aug. Et cessavit Episcopatus dies 22.
XLIII. ZOZIMUS, natione Graecus, ex patre Abrahamio, sedit annis 7. mens. 4. dieb. 24. Hic constituit ut diacones laevam tectam haberent de palliis linostimis, et per Parrochiam concessit ut cereos benedicerent. Et ut nullus clerico poculum publicum propinaret nisi tantum in cella fidelium, maxime clericorum. Et sepultus est via Tiburtina, juxta corpus B. Laurentii martyris 7. Kalend. Januar. Et cessavit Episcopatus dies 11.
XLIV. BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Jocundo 139.0543C| presbytero, sedit annis 3. mens. 8. dieb. 6. Hic sub intentione ordinatus est cum Eulalio uno die. Et fuit diebus 15. et mensib. 8 dissensio magna in clero. Quod audiens Placidia Augusta cum filio Valentiniano Augusto, dum sederet Ravennae retulit Honorio Augusto Mediolanis: et horum praecepto expulsi sunt ab urbe ambo. Sed Eulalius, eo quod ordinatus fuisset in basilica Constantiniana, praesumpsit intrare urbem et baptizare: et celebravit Pascha in supradicta basilica. Hoc audientes Augusti, miserunt, et ejecerunt eum foras in Campaniam, Bonifacium vero revocaverunt in urbem et constituerunt Episcopum. Quo defuncto clerus et populus petiit Eulalium revocari, sed ille reverti noluit. Denique Bonifacius constituit ut nulla mulier, aut monacha pallam sacratam 139.0543D| contingeret, aut incensum poneret, nec servum clericum fieri, nec obnoxium curiae. Qui etiam sepultus est via Salaria juxta corpus S. Felicitatis martyris 8. Kalend. Novemb. Et cessavit Episcopatus dies 9.
XLV. CAELESTINUS, natione Campanus, ex patre Prisco, sedit annis 9. mensib. 10. diebus 17. Hic constituit, ut psalmi David 150. psallerentur ante sacrificium antiphonatim: ante enim tantum epistola B. Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium. Sepultus est. a. in cimiterio Priscillae via Salaria, 8. Idus April. Et cessavit Episcopatus dies 20.
XLVI. 139.0544A| XISTUS, natione Romanus, ex patre Sixto, sedit annis 8. dieb. 19. Hic post annum unum et mensem 8. incriminatus est a quodam Basso. Quod audiens Valentinianus Augustus jussit synodum congregari, in qua examinatur a 46. Episcopis, et purgatur Xistus, et condemnatur Bassus, ita ut ultimo die viaticum ei non negaretur. Contra quem Valentinianus Augustus furore sancto permotus, praedia facultatum ejus Ecclesiae Catholicae sociavit, ac post tres menses moritur. Cujus corpus Xistus Episcopus suis manibus tractans sepelivit ad B. Petrum Apostolum in cubiculo parentum ejus. Qui etiam sepultus est via Tiburtina in crypta juxta corpus B. Laurentii. Et cessavit Episcopatus dies 22.
XLVII. 139.0544B| LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit annis 21. mense uno, diebus 13. Hic invenit duas haereses, Eutychianam et Nestorianam. Pro qua remisit ad MARCIANUM Augustum, orthodoxum principem et catholicum, ut congregaret Concilium Episcoporum. Quod statim factum est, et congregati sunt sacerdotes 256, aliorum vero Episcoporum 408, Chirographus cucurrit cum chirographo S. Episcopi Leonis, hoc est, tomo, ubi continebatur fides Apostolicae Ecclesiae Romanae. Sub praesentia igitur Martiani Catholici Principis factum est Concilium 630 Episcoporum in Chalcedonia, in martyrio S. Euphemiae. Qui exposuere fidem Catholicam, dicentes, 139.0544C| in uno Christo DEO et homine duas naturas esse. Ubi piissimus Augustus cum Pulcheria conjuge sua Augusta, deposita regia majestate, fidem suam sub chirographo exposuerunt ante conspectum omnium Episcoporum, qui damnaverunt Eutychen et Nestorium, et expositam direxerunt ad Leonem Papam beatissimum. Hic constituit ut monacha non acciperet velamen benedictum in capite, nisi probata in virginitate fuerit 60 annis, et ut intra actionem sacrificii diceretur: Sanctum sacrificium, etc. Sepultus est autem apud B. Petrum Apostolum, 3. Idus April. Et cessavit Episcopatus dies 7.
XLVIII. HILARIUS, natione Sardus, ex patre Crispino, sedit annis 6. mens. 3. diebus 10. Hic firmavit 3. Synodos, 139.0544D| Nicaenam, Ephesinam, et Chalcedonensem, vel tomum sancti Episcopi Leonis, et damnavit omnes haeresiarchas ac sequaces eorum. Confirmavit quoque dominationem et principatum sedis Catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae. Qui sepultus est ad S. Laurentium in crypta juxta corpus B. Xisti Episcopi, 4. Idus Septemb. Et cessavit Episcopatus dieb. 10.
XLIX. SIMPLICIUS, natione Tiburtinus, ex patre Castorio, sedit annis 15. mense uno, diebus 7. Cujus temporibus venit relatio de Graecia ab Achatio Constantinopolitano Episcopo affirmante quod Petrus Alexandrinus Eutychianista haereticus factus esset, et quod 139.0545A| in morte cujusdam presbyteri Catholici permixtus esset. Quod audiens Simplicius praesul dissimulans non rescripsit Achatio, sed Petrum damnavit, expectans tempus poenitentiae. Hic sepultus est in basilica B. Petri Apostoli 6. Nonas Martias. Et cessavit Episcopatus diebus 6.
L. FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbytero de titulo Fasciola. sedit annis 8. mens. 11. dieb. 17. Quo tempore iterum venit relatio de Graecia Petrum revocatum ab Achatio Episcopo Constantinopolitano. Quod audiens Felix Romanus Episcopus mittit defensorem cum consilio Sedis suae, et in Concilio damnavit Achatium cum Petro. Post annum tertium iterum venit relatio ab Imperatore Zenone ut poenitens rediret Achatius. Tunc Papa Felix misit duos 139.0545B| Episcopos, Mesenum et Vitalem, ut si invenirent complicem Petri Acatium, iterum damnarent eos. Si non, offerrent libellum poenitentiae. Qui cum introissent Constantinopolin, corrupti sunt pecunia, et non fecerunt ut praeceperat Dominus Papa. Qui post eorum reversionem, facto Romae Concilio examinavit ambos Episcopos, id est Mesenum et Vitalem, et reos rejecit a communione. Sed Mesenus non tacuit peccatum suum, et ob hoc concessum est ei tempus poenitentiae. Sepultus est autem Felix in basilica B. Pauli Apostoli. Et cessavit Episcopatus dieb. 5.
LI. GELASIUS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit 139.0545C| annis 4 mens. 8. diebus 18. Hic invenit Manichaeos in urbe, quos in exilium deportari praecepit, et eorum codices incendio concremari, et in synodo cum fletu sub satisfactione libelli purgatum Mesenum Episcopum revocavit, et suae Ecclesiae restituit. Iterum venit relatio de Graecia quod a Petro et Achatio multa mala et homicidia fierent. Quo tempore fugiens Joannes Alexandrinus Catholicus Episcopus venit Romam. Quem B. Gelasius cum gloria suscepit, et ei secundam sedem praebuit, factaque Synodo misit per tractum Orientis, et iterum damnavit in perpetuum Petrum et Achatium, si non sub satisfactione libelli postularent poenitentiam. Fecit etiam sacramentorum praefationes et orationes cauto sermone. Qui sepultus est in B. Petri basilica 139.0545D| 11. Kalend. Decemb. Et cessavit Episcopatus dies 7.
LII. ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro de regione quinta Caput tauri, sedit anno 1. mensibus 2. diebus 24. Hic propterea quia communicavit cuidam diacono Thessalonicensi nomine Photino, qui communis erat Acatio sine consilio Episcoporum, presbytororum, vel clericorum Ecclesiae Catholicae, suspenderunt se ab ejus communione. Qui etiam, cum voluisset Achatium occulte revocare, et non potuisset, nutu divino percussus sepultus est in basilica B. Petri Apostoli, 13. Kalend. Decemb. Et cessavit Episcopatus dies 4.
LIII. 139.0546A| SYMMACHUS, natione Sardus, ex patre Fortunato, sedit annis 15. mensibus 7. diebus 27. Hic sub intentione ordinatus est una die cum Laurentio, et Symmachus quidem in basilica Constantiniana, Laurentius in basilica S. Mariae. Ex qua causa separatus est clerus, et divisus est Senatus. Et facta intentione utraque pars constituit, ut ambo ordinati ad judicium Regis Theodorici Ravennam pergerent. Quod dum factum fuisset, judicavit Rex ut qui primus ordinatus fuisset, vel cui maxima pars consentiret, ipse teneret sedem Apostolicam. Unde factus Praesul Symmachus est, et constituit Laurentium in Nucerinam civitatem Episcopum intuitu misericordiae. Post annos vero quatuor zelo ducti aliqui ex clero, et ex Senatu, maxime Festus et Probinus, accusaverunt 139.0546B| eundem Papam apud Theodoricum crimine pessimo, et subornaverunt falsos testes, quos miserunt Ravennam, et interim occulte revocaverunt Laurentium. Divisus quoque est iterum clerus. Tunc accusatores Symmachi miserunt ad regem, ut daret visitatorem sedis Apostolicae. Quod factum est, et dedit Petrum Altinae civitatis Episcopum, quod canones prohibent. Unde praedictus Papa congregavit Episcopos 115. et facta Synodo purgatur a falso crimine: et damnatur Petrus Altinus invasor sedis Apostolicae, et Laurentius Nucerinus pro eo quod vivente Episcopo persuaserunt sedem ejus; nam Symmachus a suis omnibus in sedem suam cum gloria restituitur. Quapropter indignati Festus et Probinus intra urbem coeperunt pugnare, maxime 139.0546C| contra Faustum exconsulem, et omnes qui communicabant Symmacho, quandoquidem gladio occidebantur clerici, sanctimoniales et virgines, quas de monasteriis extrahebant nudas. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. Post haec omnia idem Papa invenit Manichaeos in urbe, quorum libros incendit, et eos exilio relegavit. Hic omni anno per Africam vel Sardiniam ad Episcopos, qui exilio erant retrusi, pecunias et vestes ministrabat, et captivos per diversas provincias redemit. Qui etiam sepultus est in basilica B. Petri Apostoli confessor. 14. Kalend. Aug. Et cessavit Episcopatus dies 7.
LIV. HORMISDA, natione Campanus, ex patre Justo, de 139.0546D| civitate Frisinone, sedit annis 9. dies 17. Hic ex constituto Synodi, et cum concilio regis Theodorici, direxit ad Graecias, humanitatem ostendens sedi Apostolicae: quia Graeci obligati erant sub vinculo anathematis propter Petrum Alexandrinum et Achatium Constantinopolitanum sub Joanne Episcopo, legatos mittens Ennodium Episcopum Ticinensem, et Fortunatum Episcopum Catinensem, et Venantium presbyterum urbis Romae, et Vitalem Diaconum, et Hilarum notarium, ad Anastasium Augustum, qui nihil egerunt. propterea quia ipse in haeresim Eutychianam communicaverat. Item secundo misit Ennodium, et Peregrinum episcopum Mesenensem, quos dum voluisset Anastasius pecunia corrumpere, nullatenus 139.0547A| consenserunt, nisi satisfactionem sedis Apostolicae operaretur. Tunc imperator repletus furia ejecit eos per posterulam, et imposuit in navim periculosam, praecipiens Heliodoro et Demetrio ut nullam civitatem Graecorum ingrederentur. Legati vero secretius sanctas epistolas fidei 19. per manus monachorum orthodoxorum exposuere per omnes civitates, quas Episcopi, qui erant complices Anastasii Augusti pro crimine Constantinopolim direxerunt. Qui furore repletus inter alia sua sacra haec scripsit, dicens: Nos jubere volumus, non nobis juberi; et post haec nutu divino percussus fulmine obiit. Cui successit in imperium Justinus Orthodoxus, qui direxit auctoritatem suam ad Hormisdam Papam Romanum, ut redintegraretur pax Ecclesiarum. 139.0547B| Quam auctoritatem Papa suscipiens cum consilio regis Theodorici direxit Germanum Capuanum Episcopum, Joannem et Blandum presbyteros, Felicem et Dioscorum diacones, et Petrum notarium, munitos fide et textu libelli poenitentiae. Venientes autem juxta Constantinopolim tanta gratia fidei refulsit, ut multitudo monachorum orthodoxorum, et illustrium virorum, Justinus quoque Imperator, et Vitalianus Consul simul occurerent ad castellum rotundum, quod ducit ad civitatem. Suscepti itaque sunt cum gloria et gaudio magno a clero et Joanne Episcopo. Quod sentientes complices Anastasii se incluserunt in Ecclesia majore, quae vocatur sancta Sophia, et consilio facto mandaverunt Imperatori, dicentes: Nisi nobis reddita fuerit ratio, quare damnatus 139.0547C| est Episcopus noster Achatius, nullatenus consentimus Sedi Apostolicae. Hic quoque damnavit Petrum et Achatium, vel omnes haereses, et invenit Manichaeos, quos cum examinatione plagarum in exilium deportavit, et eorum codices incendio concremavit. Eodem tempore venit cum gemmis pretiosis a rege Francorum Clodovaeo Christiano donum B. Petro Apostolo. Sepultus est autem in basilica B. Petri Apostoli, 8. Idus Aug. Consulatu Maximi. Et cessavit Episcopatus dies 6.
LV. JOANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit annis 2. mensib. 9. diebus 17. Hic vocatus est a rege Theodorico Ravennam, quem et misit in legationem Constantinopolim ad Justinum Imperatorem 139.0547D| orthodoxum, qui ejus consilio usus voluit amore religionis Christianae haereticos extricare, ut Ecclesias Arrianorum Catholicas consecraret. Pro qua re haereticus rex Theodoricus exarsit, et voluit totam Italiam gladio extinguere. Tunc Joannes Papa aegrotus cum fletu ambulavit, et senatores, et Consules cum eo, id est, Theodorus importunus, Agapitus Patritius, accipientes in mandatis, ut redderentur Ecclesiae haereticis in partibus Orientis, quod si non, omnem Italiam gladio perderet. Qui dum ambulasset, occurrit ei omnis civitas cum cereis et crucibus in honore B. Apostolorum Petri et Pauli. Et gaudebat Justinus Augustus se suscepisse in partibus Graeciae Joannem Papam Romanum, sicut Constantinus Augustus 139.0548A| susceperat Silvestrum Episcopum. Qui Justinus dans honorem DEO humiliavit se pronus, et adoravit Joannem beatissimum rogantem cum grandi fletu ut legatio acceptabilis esset in conspectu ejus. Qui postquam obtinuit, propter quod ierat, ipsi Justino Augusto, ut vicarius B. Petri Apostoli rogatus manibus suis cum gloria coronam imposuit. Eodem tempore Theodoricus rex haereticus tenuit duos senatores praeclaros et exconsules, Symmachum et Boethium, et interfecit eos gladio. Cum vero Joannes venerabilis Papa, et Senatores ejus comites reverterentur a Constantinopoli, praedictus Rex haereticus cum grandi dolo et odio suscepit eos, quos etiam gladio voluit interficere, sed non ausus est metuens indignationem Justini Augusti, quanquam 139.0548B| permiserit in custodia afflictos [ cruciari ] cremari. Ipse vero Papa afflictus in custodia defecit, et mortuus est martyr, 15. Kalend. Jun. Quem statim derepente est intereundo subsecutus ipse Theodoricus rex haereticus. Corpus vero B. Joannis translatum est de Ravenna, et sepultum est in B. Petri basilica 6. Kalend. Jun. Et cessavit Episcopatus dies 58.
LVI. FELIX, natione Samnius, ex patre Castorio, sedit annis 4. mensibus 2. dieb. 13. Et sepultus est in basilica B. Petri Apostoli, 4. Idus Octob. Et cessavit Episcopatus diebus 3.
LVII. 139.0548C| BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Sigebaldo, sedit annis 2. diebus 26. Hic fuit ordinatus in basilica Julii sub intentione cum Dioscoro, qui ordinabatur in basilica Constantiniana. Fuitque dissensio in clero et senatu dies 28. Sed Dioscorus ipso anno 2. Idus Octobris defunctus est. Quem Bonifacius zelo ductus eum grandi amaritudine sub chirographo anathematizavit, et eum archivo Ecclesiae retrusit. Sed ei nullus subscribere voluit. Hic congregata Synodo in basilica B. Petri Apostoli, fecit cum chirographis sacerdotum jusjurandum ante confessionem Apostoli Petri in diaconum Vigilium, ut sibi succederet. Unde facta iterum Synodo censuerunt sacerdotes omnes propter reverentiam sanctae Sedis, quia contra canones hoc fuerat factum, et quia 139.0548D| culpa eum respiciebat, qui sibi successorem constituisset. Quapropter Bonifacius reum se confessus est, quod in Diaconum Vigilium sua subscriptione ehirographi ante confessionem B. Petri Apostoli fecisset, ipsumque chirographum sub praesentia omnium sacerdotum et cleri, et senatus in incendio consumpsit. Tunc venit relatio ab Afris Episcopis de constitutione, et ut consilio Domini Papae omnia Carthaginensis Episcopus faceret. Sepultus autem est in basilica B. Petri Apostoli, sub die 17. mens. Octob. Et cessavit Episcopatus dies 15.
LVIII. JOANNES, qui et Martirius, natione Romanus, ex 139.0549A| patre Projecto, de Caelio monte, sedit annis 2. mensibus 4. diebus 6. Eodem tempore Justinianus Augustus, vir religiosus summo amore Christianae religionis misit fidem suam scriptam chirographo proprio ad sedem Apostolicam per Episcopos Epatium, et Demetrium. Sepultus est autem Joannes Papa in basilica B. Petri Apostoli, 6. Kalend. Junias. Et cessavit Episcopatus dies 6.
LIX. AGAPITUS, natione Romanus, ex patre Gordiano presbytero ad sanctos Joannem et Paulum, sedit mensib. 11. diebus 18. Hic libellos anathematis quos invidiae dolo extorserat, Bonifacius a presbyteris et Episcopis contra canones et contra Dioscorum in medio Ecclesiae congregatis omnibus incendio consumpsit, 139.0549B| et totam Ecclesiam absolvit. Denique missus est a Theodato rege Gothorum ad Domnum Justinianum Augustum, qui indignabatur contra eumdem regem quod occidisset Reginam Amalsuentham commendatam sibi, filiam scilicet Theodorici regis, qui eum regem fecerat. Ingressus ergo Agapitus Constantinopolim 10, Kalend. Maii susceptus est cum gloria, et coepit altercationem habere cum Justiniano Augusto de religione. Responsumque reddidit constantissime de Domino JESU Christo, DEO et homine, quod in una persona JESU Christi duae sint naturae. Qua altercatione Anthemium Constantinopolitanum Episcopum invenit haereticum. Dixit itaque Imperator Agapito: Aut consenti nobis, aut in exilium deportari te faciam. Cui respondit: 139.0549C| Ego quidem peccator ad Justinianum Imperatorem Christianissimum venire desideravi, nunc autem Diocletianum inveni. Scito tamen, te et Episcopum tuum idoneos non esse Christianae religionis, nisi duas naturas in Christo confiteamini. Tandem ex praecepto Augusti accersito Anthemio, et discussione facta, nunquam voluit confiteri in doctrina catholicae responsionis, sed convicit eum Sanctus Papa Agapitus, et ob id ab omnibus Christianis est glorificatus. Tunc Imperator, gaudio repletus, humiliavit se, et adoravit beatissimum Papam Agapetum, quia communione ejecit Anthemium, et expulit in exilium, et loco ejus Moenam nomine consecravit Episcopum Catholicum. Qui etiam, postquam omnia obtinuit, pro quibus directus 139.0549D| fuerat quadam aegritudine defunctus est Constantinopoli 10. Kalend. Maii. Cujus corpus in loculo plumbeo translatum est in basilicam B. Petri Apostoli, ubi et sepultum est, 12. Kalend. Octob. Et cessavit Episcopatus dies 58.
LX. SILVERIUS, natione Campanus, ex patre Hormisda Episcopo Romano, sedit anno 1. mensib. 5. dieb. 11. Hic levatus est a tyranno Theodato sine deliberatione decreti. Qui corruptus pecunia talem timorem induxit clero, ut qui non consentiret in hujus ordinatione gladio puniretur. Quocirca sacerdotes non subscripsere ante ordinationem ejus secundum morem antiquum, sed postmodum. Post menses vero duos 139.0550A| nutu divino exstinguitur Theodatus, et elevatur rex Vuitigis. Qui Ravennam veniens tulit sibi uxorem filiam Amalasuentae reginae. Unde indignatus Imperator Justinianus misit Belesarium patritium cum exercitu, ut liberaret omnem Italiam a captivitate Gothorum. Tunc veniens patritius in partes Siciliae, audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per Campaniam properavit Neapolim, quam et obsidere coepit, quia cives Neapolitani noluerant aperire ei. Qui pugnando civitatem introivit, et ductus furore interfecit et Gothos, et omnes cives Neapolitanos, ita ut nulli sexui, vel aetati parceret, nec sacerdotibus, aut servis DEI, vel sanctimonialibus. Factoque maximo bello contra Vuitigis, ingressus est urbem Romam 4. Idus Decembr. et civitatem munivit. Nocte 139.0550B| ipsa, qua introivit urbem, hi qui erant in civitate, vel foris, fugerunt Ravennam, et omnes portas dimiserunt apertas. Tunc colligens Vuitigis rex multitudinem exercitus Gothorum regressus contra Romam 9. Kalend. Mart. et fixit castra ad pontem Milvium, et uno anno ita obsessa est civitas Romana, ut nulli esset facultas exeundi, vel introeundi. Intra civitatem autem grandis fames erat, ut aqua venundaretur pretio, nisi Nympharum [ remedium ] rechedus subvenisset. Pugnae autem maximae erant, Belesario defendente Romanos vel civitatem: quam et liberavit a Gothis; quos postmodum Ravennam fugere compulit. Tunc erat Vigilius Diaconus apocrisiarius in Constantinopoli, qui sciebat dolorem Augusti pro Anthemio Patriarcha, qui depositus fuerat 139.0550C| a sanctissimo Agapito Papa, eo quod haereticus repertus esset, et in locum ejus Maenam servum DEI constituisset. Consilio denique Vigilii misit Romam epistolas Silverio Papae, rogans et obsecrans: aut ad nos, ne pigriteris venire: aut certe revoca Anthemium in locum suum. Quas litteras dum legisset B. Silverius, ingemuit, et dixit: Modo scio, quod haec causa finem vitae meae adduxit. Fiduciam tamen habens in Domino rescripsit Augustae. Domina Augusta, ego rem istam nunquam facturus ero, ut revocem hominem haereticum, in sua nequitia damnatum. Tunc indignata Augusta misit ad Belesarium jubens per Vigilium diaconem. Vide aliquas occasiones in Silverium Papam, et depone illum ab Episcopatu, aut certe festinus transmitte eum ad nos. 139.0550D| Ecce ibi habes Vigilium archidiaconem, et apocrisiarium nostrum carissimum, qui nobis pollicitus est revocare Anthemium patriarcham. Suscepta jussione Belesarius dixit: Ego quidem jussionem facio, sed ille qui interest in nece Silverii Papae, ipse reddat rationem de factis suis Domino JESU Christo. Et urgente jussione, exierunt quidam falsi testes, qui dixerunt: Quadam vice invenimus Silverium Papam scripta mittentem ad regem Gothorum, in quibus continebatur. Veni ad portam, quae appellatur. Asinaria juxta Lateranis, et civitatem trado ac Belesarium patritium. Quod audiens Belesarius non credidit, sciens quod per invidiam haec dicerentur. Sed dum multi in eadem accusatione 139.0551A| ne persisterent, timuit, fecitque Silverium ad se venire in palatium Pincis, et foris retineri omnem clerum. Cumque ingressus esset cum solo Vigilio, Antonina patritia, ut jacebat in lecto, videns eum dixit: Dic Domine Silveri Papa, quid fecimus tibi et Romanis, ut tu velles nos in manus Gothorum tradere? Adhuc ea loquente, ingressus Joannes Subdiaconus regionarius primae sedis tulit pallium de collo ejus, et duxit in cubiculum, ubi exspoliatum eum induit veste monachica. Quem Xistus subdiaconus regionis sextae videns monachum, egressus foras nunciavit ad clerum, dicens: Quia domnus Papa depositus est, et factus est monachus. Qui audientes, fugerunt omnes. Suscepit autem eum Vigilius archidiaconus in sua quasi fide, et misit in 139.0551B| exilium in Ponzas, ac sustentavit eum pane tribulationis et aqua augustiae. Qui deficiens confessor mortuus est, et sepultus in eodem loco 12. Kalend. Jul. ibique salvantur infirmi. Et cessavit Episcopatus dies 5.
LXI. VIGILIUS, natione Romanus, ex patre Joanne Consule, sedit annis 17. mensibus 6. diebus 26. Eodem tempore Belesarius commisit bellum contra Vuitigem regem Gothorum, quem fugientem noctu insecutus est Joannes Magister militum, cui cognomentum Sanguinarius, et tenuit eum, adduxitque ad Belesarium, qui perduxit eum sub sacramento salvum ad Imperatorem Justinianum Constantinopolim. Quem Imperator fecit patritium et comitem, transmisitque 139.0551C| juxta fines Persarum, ubi vitam finivit. Belesario vero egere gratias Imperator et Augusta, et remiserunt eum in Africam, quae redacta est sub republica, interfecto sub dolo pacis [ Gundaro ] Vuimarith rege Vandolorum. Quo tempore scripsit Theodora Augusta ad Vigilium Papam: Veni, adimple nobis, quae prona voluntate promisisti de patre nostro Anthemio, et revoca eum in officium suum. Ad haec rescripsit Vigilius: Absit hoc a me, Domina Augusta. Prius locutus sum male et insipienter, modo autem nullo modo tibi consentiam, ut revocem hominem haereticum et anathematizatum. Quod si indignus vicarius sum B. Petri Apostoli, quomodo fuerunt antecessores mei sanctissimi, Agapitus et Silverius, qui eum damnavere? Tunc Romani suggesserunt, 139.0551D| quod consilio Vigilii depositus fuisset Silverius, mandantes, quia male agit cum Romanis servis tuis, et cum ipsa plebe tua: sic enim est furiosus, ut daret alapam notario suo, qui mox cadens ad pedes ejus expiravit. Item dedit neptem suam Vigiliam Astherio Consuli filio mulieris viduae, quem fecit teneri nocte, et tamdiu caedi, quamdiu vitam finiret. Quo audito, Augusta misit Anthemium Scribonem cum virtute majori ad Romam, dicens: Excepto in basilica S. Petri, parce. caeterum, si in Lateranis, aut in palatio, aut in qualibet Ecclesia inveneris Vigilium, impositum mox navi perduc eum ad nos. Quod nisi feceris, per viventem in saecula excoriari te faciam. Qui Anthemius Scribo veniens 139.0552A| Romam, invenit eum in Ecclesia S. Ceciliae 10. Kalend. Decemb. erat enim dies natalis ejus. Qui munera erogando ad populum repertus est, et depositus ad Tyberim, missusque in navim; quem plebs et populus sequebatur, clamando, ut orationem ab eo acciperet. Et data oratione, dixit omnis populus, Amen. Et mota est navis. Videntes Romani, quod mota est navis, in qua sedebat Vigilius, tunc populus coepit post eum jactare lapides, fustes, cacabos, et dicere: Fames tua tecum, mortalitas tua tecum. male fecisti cum Romanis, male invenias ubi vadis. Et quidem amatores ejus secuti sunt eum de Ecclesia. Qui ingressus Siciliam in civitate Catinensi permissus est facere ordinationem per mensem Decemb. presbyteros et diaconos. Ex quibus retransmisit 139.0552B| Romam Ampliatum presbyterum vicedominum suum, et Valentinum Episcopum ad S. Rufinam, et Secundum ad custodiendum Lateranis, et gubernandum clerum. Qui valefaciens omnibus ingressus est Constantinopolim in Vigilia Domini nostri JESU Christi. Quem obvius Imperator osculatus est, et coepit flere, ac plebs illa psallebat ante eum usque ad Ecclesiam S. Sophiae, Ecce advenit dominator Dominus, etc. Per biennium enim fuerant intentiones de Anthemio patriarcha, ostendentes cautionem manus ejus, qua promiserat eum revocare in locum suum. Sed Vigilius magis desiderans mori, quam vivere, nullatenus voluit eis consentire, et dixit: Ut video, non me fecerunt venire ad se Justinianus et Theodora, sed Diocletianus et Eleutheria. Facite ut vultis, digna enim factis recipio. Tunc dedit alapam 139.0552C| in faciem ejus quidam, dicens: Homicida, nescis quibus loqueris? nescis, quia Silverium Papam occidisti? et filium mulieris viduae calcibus et fustibus interfecisti? Tunc fugiens in basilicam S. Euphemiae tenuit columnam altaris. Qui tractus ab ea, et ejectus foris Ecclesiam, fecerunt mitti funem in collo ejus, et traxerunt eum per totam civitatem usque ad vesperum. Tunc missus est in custodiam, ubi dabantur ei modice panis et aqua. Clerus autem Romanus, qui cum eo erat, missus est in exilium per diversa metalla incidenda. Tunc Gothi cum suo rege Bandua, qui Totila nuncupabatur, descendentes Romam obsederunt eam, et facta est fames in civitate Romana, ut etiam natos suos vellent comedere. 139.0552D| Quadam itaque die intravit rex Romam a porta S. Pauli, indictione 13 et habitavit cum Romanis, quasi pater cum filiis. Quidam vero de Senatoribus fugientes ingressi sunt Constantinopolim, et venerunt ad Imperatorem afflicti et desolati. Quos consolatus est Imperator, et misit Narsetum Eunuchum et cubicularium suum in Italiam. Cui data pugna cum Gothis donavit DEUS victoriam, et occisus est rex et multitudo Gothorum interfecta est. Tunc adunatus clerus rogavit Narsetem, ut una cum ejus suggestione rogaret Principem, ut si adhuc viveret Vigilius Papa, aut presbyteri, seu diaconi, vel clerus, qui cum eodem fuerat in exilium deportatus, reverteretur. Suscepta relatione Narsetis, vel cuncti 139.0553A| cleri Romani laetus effectus est Imperator et omnes inclyti ejus, eo quod requiem dedisset DEUS Romanis. Mox misit, per diversa loca, ubi fuerant in exilium deportati, in Gypso et Proconeso, et jussit ante se venire Imperator, dicens eis: Vultis recipere Vigilium, ut fuit Papa vester, an archidiaconum vestrum Pelagium, et manus mea erit vobiscum. Responderunt omnes: Imperet DEUS pietati tuae, ut restituat nobis modo Vigilium, et quando voluerit eum DEUS transire de hoc saeculo, tunc cum vestra praeceptione donetur nobis Pelagius noster archidiaconus. Tunc dimisit omnes cum Vigilio, et venerunt Siciliam in civitatem Syracusis, ubi afflictus calculi dolore mortuus est. Cujus corpus translatum est Romam, et sepultus est ad S. Marcellum, via Salaria. 139.0553B| Et cessavit Episcopatus menses 3 et dies 5.
LXII. PELAGIUS, natione Romanus, ex patre Joanne Vicariano, sedit annis 11 mensibus 10, diebus 18. Quem, dum non essent Episcopi, qui eum ordinarent, eo quod multitudo religiosorum sapientium, et nobilium subduxerat se a communione ejus, dicens, quia in morte Vigilii Papae se immiscuit, ut tantis poenis affligeretur, ordinaverunt duo Episcopi, Joannes de Perusia, et Bonus de Ferentino, et Andreas presbyter de Hostia. Nam non erat in clero vel monasteriis, qui posset promoveri. Tunc Narses et Pelagius Papa consilio inito sumpta Litania a S. Pancratio cum hymnis et canticis spiritualibus venerunt ad S. Petrum Apostolum, ubi idem Papa tenens 139.0553C| Evangelia et crucem Domini super caput suum in ambonem ascendit, et satisfecit populo, quia nullum malum peregisset contra Vigilium, petiitque confirmari, ut si quis ille est in sancta Ecclesia ab Ostiario usque ad gradum Episcopi, neque per aurem, neque per aliquas promissiones proficiat, quia Simoniacum est: Mortuus est autem et sepultus in basilica B. Petri Apostoli. Et cessavit Episcopatus menses 2, dies 25.
LXIII. JOANNES, ex patre Anastasio illustri, sedit annis 12. mensibus 11. dieb. 26. Eo tempore Heruli in Tharsiam venerunt, levato super se rege Sindaldo, et premebant cunctam Italiam. Contra quos Narses egressus, regem eorum interfecit, et omnem gentem 139.0553D| subjugavit. Deinde simili modo Immingus et Bucellenus duces Francorum premebant Italiam, sed auxiliante Domino, et ipsi a Narsete interfecti sunt. Cumque tali eventu gauderet tota Italia, Romani invidia ducti suggesserunt Justiniano et Suffinae [ Sophiae ], quia Romanis magis expetierat Gotis servire quam Graecis, ubi Narses Eunuchus imperat. Quod Narses audiens de Roma venit Campaniam, et indignatus scripsit genti Langobardorum, ut venirent, et possiderent Italiam. Quae omnia, ut cognovit Joannes Papa, festinus venit Neapolim, et obtinuit a Narsete, ut reverteretur Romam: qui relicta Italia, pro qua valde laboraverat, Constantinopolim redire decreverat. Utrique ergo reversi sunt. Et 139.0554A| sanctissimus quidem Joannes habitavit multo tempore in cimiterio Sanctorum Tiburtii et Valeriani. Narses vero Romam ingressus post multum temporis mortuus est. Sanctissimus quoque Joannes et ipse mortuus sepultus est in basilica B. Petri Apostoli. Et cessavit Episcopatus mensibus 10. diebus 3.
LXIV. BENEDICTUS, natione Romanus, de patre Bonifacio, sedit annis 4. mense 1. diebus 29. Eodem tempore gens Langobardorum invasit omnem Italiam, simulque et fames nimia adeo, ut etiam multitudo castrorum se traderet Langobardis, ut temperare possent ab inopia famis. In istis itaque laboribus et afflictionibus positus sanctissimus Papa mortuus est, et sepultus in B. Petri Apostoli basilica in secretario. 139.0554B| Et cessavit Episcopatus menses 3. dies 10.
LXV. PELAGIUS, natione Romanus, de patre Unigildo, sedit annis 10. mens. 2. dieb. 10. Hic ordinatur absque jussione Principis, eo quod obsiderent civitatem Romanam Langobardi, qui Italiam multa vastatione infestabant. Cujus temporibus tantae pluviae fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquae diluvii superinundaverunt, et talis clades fuit, qualem a saeculo nullus meminit fuisse. Hic mortuus est, et sepultus ad B. Petrum Apostolum. Et cessavit Episcopatus menses 3. dies 25.
LXVI. GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Gordiano, sedit annis 13. mens. 6. diebus 10. Hic exposuit 139.0554C| homilias Evangeliorum, et multa alia, quae enumerare non possumus, adjecitque in canone. Dies nostros in tua pace dispone, etc. Misit etiam praedicatores ad gentem Anglorum, qui eos converterent ad Dominum JESUM Christum. Domum quoque suam monasterium constituit. Qui mortuus sepultus est ad B. Petrum Apostolum ante Secretarium die 12. mensis Martii. Et cessavit Episcopatus menses 5. dies 19.
LXVII. SABINIANUS, natione Tuscus, de civitate Blera, ex patre Bono, sedit annum 1. menses 5. dies 9. Quo tempore fuit fames gravis in civitate Romana. Qui facta pace cum gente Langobardorum jussit aperiri horrea Ecclesiae et venundari frumenta pro solido 139.0554D| uno modios 30. Hic in Ecclesia B. Petri Apostoli luminaria addidit. Qui sepultus est in Ecclesia B. Petri Apostoli. Depositus autem est sub die 22. mens. Februar. Et cessavit Episcopatus mensibus 10. dieb. 26.
LXVIII. BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit mensibus 8. diebus 22. Hic obtinuit apud Phocatem Principem, ut sedes Apostolica B. Petri Apostoli caput esset omnium Ecclesiarum, quia sedes Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Constituit etiam Synodum in Ecclesia B. Petri Apostoli, in qua sederunt Episcopi 72. presbyteri 30. diaconi 3. et clerus omnis, sub anathemate, 139.0555A| ut nullus Pontifice vivente Episcopum civitatis se praesumat dicere, aut partes sibi de electione facere, nisi tertio die depositionis ejus. tuncque adunato clero et filiis Ecclesiae electio fiat. et quem quis voluerit, habebit sibi licentiam eligendi sacerdotem. Defunctus autem sepultus est in Ecclesia B. Petri Apostoli die 12. mens. Novemb. Et cessavit Episcopatus mens. 10. dies 6.
LXIX. BONIFACIUS, natione Marsus, de civitate Valeria, ex patre Joanne medico, sedit annis 6. mens. 8. diebus 13. Hujus temporibus fames, pestilentia, et inundationes aquarum gravissimae fuerunt. Qui petiit a Phocate principe templum, quod appellabatur Pantheon, in quo fecit Ecclesiam beatae, 139.0555B| semperque Virginis Mariae. Qui defunctus die 25. mensis Maii, sepultus est ad beatum Apostolum Petrum.
LXX. DEUSDEDIT, natione Romanus, ex patre Stephano subdiacono, sedit annis 3. diebus 23. Hic clerum multum dilexit. Sacerdotes et clerum ad loca pristina revocavit. Cujus temporibus veniens Eleutherius patritius et cubicularius Ravenna, occidit omnes, qui in necem Joannis Exarchi, et judicis Reipub. fuerant. Cumque susceptus esset optime a sanctissimo Deusdedit Papa, egressus de Roma venit Neapolim, quae tenebatur a Joanne Consino antarta. Contra quem pugnando interfecit eumdem tyrannum, ingressus Neapolim, et cum eo alios multos: sicque 139.0555C| reversus est Ravennam, ubi data militibus roga facta est pax magna in tota Italia. Hic constituit secundam Missam fieri in clero. Quo tempore factus est terraemotus magnus mense Augusto, indictione 6. Post haec secuta est clades scabierum in populo, ita ut nullus esset, qui posset mortuum suum recognoscere. Qui defunctus sub diem 8. mensis Novemb. sepultus est ad B. Petrum Apostolum. Hic dimisit pro obsequio suo ad omnem clerum rogam unam integram. Et cessavit Episcopatus mense 1. diebus 16.
LXXI. BONIFACIUS, natione Campanus, de civitate Neapoli, ex patre Joanne, sedit annis 5. Hic constituit, 139.0555D| ut testamentum valeat secundum jussionem Principis, et ut nullus trahatur de Ecclesia, nec praesumat acolythus reliquias Sanctorum Martyrum levare, nisi presbyter, et ut in Lateranis acolythus non baptizet cum diacono, sed subdiaconi sequentes. Eodem tempore ante diem ordinationis ejus Eleutherius patritius et Exarchus antarta assumpsit regnum. Qui veniens ad civitatem Romanam, in castro, quod dicitur, Luciolus, a militibus Ravennatibus interfectus est, et caput ejus delatum Constantinopolim ad piissimum Principem. Defunctus autem beatissimus Bonifacius sepultus est ad B. Petrum Apostolum die 25. mensis Octob. Et cessavit Episcopatus dies 13.
LXXII. 139.0556A| HONORIUS, natione Campanus, ex patre Petronio Consule, sedit annis 12. mensibus 11. diebus 17. Hic constituit, et decrevit in Ecclesia, ut omni hebdomada Sabbatho die exeat Letania a S. Apollinari ad B. Petrum Apostolum, et cum hymnis et canticis omnis populus ei occurrere debeat. Qui sepultus est ubi supra, sub die 4. Idus Octob. Et ce savit Episcopatus anno 1. mens. 7. diebus 18
LXXIII. SEVERINUS, natione Romanus, ex patre Abieno, sedit mensibus 2. diebus 4. Hujus temporibus, cum tantum esset electus, nondum autem ordinatus, devastatum est Episcopium Lateranense a Mauritio 139.0556B| chartulario, et Hisatio patritio Exarcho Italiae, qui adversus Ecclesiam DEI inito consilio concitaverunt exercitum Romanum, dicentes: Quid prodest, quod tantae pecuniae congregatae sint in Episcopio Lateranensi ab Honorio Papa, et militibus nihil exinde subvenitur, quando et rogae vestrae, quas Domnus Imperator vobis per vices mandavit, ibi sunt a sancto viro reconditae? His auditis omnes armati a puero usque ad senem venerunt ad praedictam Ecclesiam, quam tamen irrumpere non potuerunt, resistentibus his, qui cum sanctissimo Severino aderant. Unde Mauritius, quod vi non potuit, dolo fecit ingressus vestiarium Lateranensis Episcopii, et sigillavit omnia quae Christianorum pietas pro redemptione animarum suarum sancto Petro reliquerat. Misitque 139.0556C| postmodum Ravennam epistolas ad Hisatium patritium, qui illico Romam veniens omnes primates Ecclesiae in exsilium deportari jussit, ne esset qui impediretur suis negotiis. Deinde post dies aliquantos ingressus Lateranense Episcopium per dies 8. depraedatus est illud, partemque maximam direxit Constantinopolim Heraclio Imperatori, et sic ordinatus est sanctissimus Severinus. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum Apostolum sub die 4. Non. August. Et cessavit Episcopatus menses 4. diebus 29.
LXXIV. JOANNES, natione Dalmata, ex patre Venantio Scholastico, sedit anno 1. mensibus 9. diebus 19. 139.0556D| Hic misit multas pecunias per omnem Dalmatiam seu Histriam per sanctissimum et fidelissimum Martinum Abbatem propter redemptionem captivorum, qui a gentibus depraedati fuerant. Sepultusque est ad B. Petrum Apostolum sub die Id. Octob. Et cessavit Episcopatus mense 1. dieb. 10.
LXXV. THEODORUS, natione Graecus, ex patre Theodoro Episcopo de civitate Hierosolyma, sedit annis 6. mensibus 5. diebus 18. Hujus temporibus Mauritius Chartularius, per quem Hisacius multa mala operatus est, conjuravit contra eumdem Hisatium adjunctis sibi omnibus, qui in circuitu civitatis Romanae per castra morantes Ecclesiam DEI devastaverant, 139.0557A| volens sibi regium nomen imponere. Haec audiens Hisatius misit Donum magistrum militum et Sacellarium suum ad civitatem Romanam, cui, relicto Mauritio, occurrit omnis exercitus Romanus. Ipse vero Mauritius fugit ad S. Mariam ad Praesepe. Unde abstractus misere bojas in collo ejus, ac cum omnibus suis consiliariis, inbojatis transmissus est Ravennam per manus Marini Scribonis, et Thomati Chartularii. Quem etiam juxta Ravennam in loco, qui dicitur, Ficudas 12. milliario a civitate decollaverunt, sicut ab Hisatio mandatum fuerat. Cujus caput perductum est Ravennam. Quod postquam vidit Hisatius, valde gavisus ad exemplum multorum jussit per civitatem circumferri, et post in stipite poni. Illos autem, qui cum ipso directi fuerant inbojati, 139.0557B| positos sub arcta custodia, dum cogitaret qua morte eos puniret, nutu DEI percussus interiit, et hi de carcere ad sua sunt reversi. Audiens quoque Imperator mortem Hisatii, misit Theodorum patritium exarchum, cui cognomentum, Calliopa, ad regendam omnem Italiam. Quo tempore venit Pyrrhus ex Africa, qui fuerat Episcopus et patriarcha Constantinopolitanus ad limina Apostolorum, et libellum cum sua subscriptione obtulit Apostolicae Sedi, condemnans omnia, quae a se, vel a decessoribus suis scripta vel acta sunt, adversus immaculatam nostram fidem. Quem honorans Domnus Papa, ut sacerdotem regiae civitatis, fecit ei cathedram juxta altare poni. Sed rursus, cum more canis ad proprium impietatis vomitum repedasset, sanctissimus Theodorus convocavit 139.0557C| universos sacerdotes, et clerum, ac in Ecclesia B. Petri Apostolorum Principis condemnavit eum sub vinculo anathematis. Deinde Paulum regiae civitatis patriarcham regulariter increpavit, nec non per apocrisiarios admonuit, quatenus proprium emendaret commentum, atque ad orthodoxam fidem, catholicamque Ecclesiam remearet. Qui tandem, cum eum non posset a suo conamine revocare, secundum Apostolicam auctoritatem depositionis ultione percussit. Sepultus est autem B. Theodorus ad B. Petrum Apostolum, pridie Idus Maii.
LXXVI. MARTINUS, de civitate Tudertina provinciae Tusciae, sedit annis 6. mense 1. diebus 26. Hujus temporibus Paulus Constantinopolitanae urbis Episcopus spiritu 139.0557D| superbiae inflammatus, non solum verbis, sed etiam libris, sententiis nefandissimorum haereticorum catholicum dogma enervare studuit; definiens, nec unam, nec duas voluntates, aut operationes in Christo Domino confiteri. Qua praesumptione ad tantam insaniam devenit, ut altare sanctae Romanae sedis, quod erat in domo Placidiae sacratum, subverteret, atque apocrisiarios nostros immaculatam hostiam ibidem offerre prohiberet. Ipsi vero Apocrisiarii dicendo eum constanter haereticum detenti sunt, et in custodiam retrusi: alii autem in exilium deportati, nonnulli verberibus afflicti. Quod audiens Martinus sanctissimus Episcopus misit, et congregavit Episcopos in urbe Roma 105, fecitque Synodum 139.0558A| secundum instituta orthodoxorum Patrum in Ecclesia Salvatoris juxta Episcopium Lateranense, residentibus Episcopis ac presbyteris, et astantibus diaconibus, et clero universo, ubi condemnaverunt sub anathematis ultione perculsos Cyrum Alexandrinum, Pyrrhum, Sergium et Paulum patriarcham Constantinopolitanum. Ipsis diebus direxit Imperator in Italiam Olympium cubicularium et exarchum ad regendam omnem Italiam, praecipiens ei, sicut Paulus suggesserat, ut in typo libelli ab eodem Paulo editi omnes Episcopos Italiae subscribere faceret. Si autem quoquo modo fieri posset, ipsum Martinum Papam teneret, quia tunc facilius Episcopi Italiae subscriberent. Quod si Romanus, vel Ravennatis exercitus contradiceret, et inpraesentiarum 139.0558B| sileret, donec omnem obtineret provinciam. Cujus jussis parens Olympius venit Romam, et invenit sanctam Romanam Ecclesiam in fide Catholica firmissimam, voluitque armatus cum exercitu schisma intromittere, sed prohibitus DEI virtute necesse habuit palam declinare a sua mala intentione. Unde in Ecclesia sanctae DEI genitricis Mariae ad Praesepe, dum ei Domnus Papa inter Missarum solemnia communionem porrigeret, voluit eum interficere: ita enim mandaverat suo spathario, quem DEUS omnipotens excaecavit, ne sanctissimi Episcopi sanguis effunderetur, et Ecclesia Catholica haeresi subjugaretur. Nam praedictus armiger jurejurando ita accidisse professus est. Videns ergo Olympius exarchus, quia manus DEI circumtegebat Martinum 139.0558C| sanctissimum Papam, pacem cum eo iniit, ac deinde collecto exercitu Siciliam profectus est adversus gentem Sarracenorum, ubi major pars exercitus Romani interiit, et exarchus ipse morbo decessit. Cui successit directus ab Imperatore Theodorus exarchus, qui cognominabatur Calliopas, cum Theodoro imperiali cubiculario, qui et Pellurius dicebatur. Qui tollentes Martinum Papam de Ecclesia Salvatoris, quae Constantiniana appellatur, perduxerunt Constantinopolim, et nec sic eis acquievit. Quapropter directus est in exilium, vel locum qui dicitur Cersona, ubi, sicut DEO placuit, vitam in pace finivit sub die 17. mensis Septembris. Qui confessor multa mirabilia operatur usque in hodiernum diem.
LXXVII. 139.0558D| EUGENIUS, natione Romanus, de regione prima Aventinensi, clericus a cunabulis, ex patre Rufiniano, sedit annis 2. mensibus 9. diebus 24. His temporibus Petrus patriarcha Constantinopolitanus direxit Synodicam juxta consuetudinem ad sedem Apostolicam omnino obscurissimam, in qua non declaravit operationes aut voluntates in Domino nostro JESU Christo. Unde accensus populus vel clerus cum majore strepitu eam a sancta DEI Ecclesia projecerunt, ita ut nec eumdem Papam dimitteret Missas celebrare in basilica sanctae DEI genitricis Mariae ad praesepe, nisi promisisset se minime eam suscepturum. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum 139.0559A| sub die 4. Nonas Jun. Et cessavit Episcopatus mense 1. diebus 28.
LXXVIII. VITALIANUS, natione Segnensis, ex provincia Campaniae, ex patre Anastasio, sedit annis 14. mensibus 6. Hic direxit responsales suos cum Synodica juxta consuetudinem in regiam urbem ad piissimos Principes, significans de sua ordinatione. Cujus temporibus venit Constantinus Augustus Romam, susceptus ab eodem Papa, cui et occurrit, indictione sexta, quinto milliario ab urbe. Cumque per duodecim dies in civitate Romana demoratus per diversa loca plurima dona obtulisset, omnia quae erant in aere ad ornatum civitatis deposuit. Sed et Ecclesiam S. MARIAE ad Martyres tegulis aereis discooperuit, 139.0559B| et cum aliis rebus in regiam urbem direxit. Reversus autem Siciliam habitavit Syracusis, ubi tales afflictiones populo provinciarum Calabriae, Siciliae, Africae, vel Sardiniae per diagrapha, seu capita atque nauticationes imposuit, quales a saeculo nunquam fuerant auditae, auferens vasa sacra, vel cimilia sanctarum DEI Ecclesiarum. Qui postmodum 15 die mensis Julii, per indictionem 12. proditus in balneo occisus est. Secuta est statim mors sanctissimi Vitaliani, qui sepultus est ad S. Petrum Apostolum sub die 6. Kalend. Februar. Et cessavit Episcopatus mensibus 2. diebus 13.
LXXIX. 139.0559C| ADEODATUS, natione Romanus, ex monachis, ex patre Joviano, sedit annis 4. mensib. 2. diebus 5. Hujus temporibus Mezentius, qui erat in Sicilia cum exercitu Orientali arrepto regno intarzizavit, et exercitus Italiae per diversa fugit, quousque DEO auxiliante idem interemptus est, et caput ejus intarta Constantinopolim perductum. Post cujus mortem Sarraceni Siciliam obtinuerunt, et multis occisis, populus in montanis, seu in castris confugium fecit. Illi vero reversi Alexandriam secum asportaverunt, quae a civitate Romana illuc navigio fuerant delata. Praedictus quoque sanctissimus vir casalia conquisivit, et in vita sua Abbatem et congregationem ibidem constituit. Post cujus transitum tantae pluviae et tonitrua fuerunt, qualia nulla aetas 139.0559D| meminit. Et nisi per Letanias, quae quotidie fiebant, Dominus propitiatus esset, homines et pecora interirent. Renascentibus quoque leguminibus denuo in campis propter nimias pluvias nil triturae in horrea recondere valebant. Sepultus autem est beatissimus Adeodatus ad S. Petrum Apostolum sub die 6. Idus Jul. Et cessavit Episcopatus mensibus 4. diebus 15.
LXXX. DONUS, natione Romanus, ex patre Mauritio, sedit anno 1. mensibus 6. diebus 10. Hic repperit in urbe Roma, in monasterio quod appellatur Boeziana, Nestorianistas monachos Syros, quos per monasteria diversa divisit, et ibidem monachos Romanos 139.0560A| instituit. Cujus temporibus Ecclesia Ravennae, quae se ab Ecclesia Romana segregaverat causa autocephaliae denuo se pristinae sedi Apostolicae subjugavit. Cujus Ecclesiae praesul, nomine Reparatus, e vestigio, ut DEO placuit, vitam finivit. Hic dum esset electus Augusto mense, stella a parte Orientis apparuit a gallicantu usque mane per tres menses, et ejus radii coelos penetrabant. Quae post semetipsam reversa disparuit, et a parte orientis maxima mors hominum subsecuta affuit. Sepultus autem est ad B. Petrum Apostolum sub die 3. Idus April. Et cessavit Episcopatus mensib. 2. dieb. 15.
LXXXI. AGATHO, natione Siculus, sedit annis 2. mensibus 6. diebus 3. Hujus temporibus Theodorus Archiepiscopus 139.0560B| Ravennae semetipsum sedi Apostolicae post multorum annorum curricula praesentavit. Suscepit autem divalem jussionem piissimorum Principum Constantini, Heraclii et Tyberii Augustorum per Epiphanium gloriosum a secretis, quae missa fuerat praedecessori suo Dono Papae, exhortans, ut debeat sacerdotes vel misso suos dirigere in regiam urbem pro adunatione sanctarum DEI Ecclesiarum. Quod facere non distulit, et Episcopos ac presbyteros, vel religiosos monachos illuc quantocyus direxit. Quo tempore Luna eclypsin pertulit. 18 die mensis Junii, indictione 8. Quam mortalitas gravissima per tres sequentes menses subsecuta, intus et foris Urbem talis depopulata est, qualis nec aliorum Pontificum temporibus fuisse memoratur. Ingressi 139.0560C| denique legati Apostolicae Sedis regiam urbem die 10 mensis Novemb. indictione 9. Domino comitante sunt suscepti in oraculo B. Petri Apostolorum Principis intra palatium, porrigentes ei et scripta Pontificis. Quos dum suscepisset, commonuit, ut remittentes assertiones philosophicas, non furore, sed pacifica dispositione puram sanctorum Patrum, scripturarumque comprobatam fidem per Synodalia decreta satisfacerent, et inducias ad retractandum dedit, tribuens eis omnia, quae ad sustentationem sufficiebant in domo, quae appellatur Placidia. Dominica itaque die evocatis ad Sanctam Dei Genitricem ad Blachernas in tanta honorificentia, ut etiam eis in palatio caballos cum obsequio dirigeret. Die quoque 22. mensis Novemb. in basilica, quae Trullus 139.0560D| appellatur, sub regali cultu resedit Imperator, et cum eo Georgius patriarcha Constantinopolitanus, et Macarius Antiochenus, missique sedis Apostolicae cum Episcopis Orientalium partium, numero 150. Post haec intromiserunt libros, et tomos diversos, et Synodos, quas falsaverunt haeretici aestimantes, non propter veritatem, sed per mendacium superare, qui non duas, sed unam voluntatem et operationem dicebant in Christo; quod coram Principe et Synodo claruit. Deinde praecepit pius Princeps missos in Synodo residere praesentantes locum sanctissimi Agathonis Papae. Quibus dictum est, ut omnes libros, quos scirent ad causam fidei pertinere coram Synodo deferrent, quod et factum est, 139.0561A| Et vocato Georgio diacono, et cartophylace Ecclesiae Constantinopolitanae praeceptum est ei, ut juxta eorum notitiam codices ex bibliotheca Ecclesiae ad medium deducerentur. In quibus repertum est duas naturas, duasque voluntates vel operationes esse in Christo. Contraque confessus Macharius inventus est mendax. Tunc interdixit pietas Augustalis Georgio Patriarchae, ut minime in Ecclesia sua susciperet eumdem Macarium ejusque sequaces. Deinde, ut veritatis lumen appareret, intromissa sunt coram Synodo venerabilium Patrum dicta Joannis Constantinopolitani, Cyrilli, Athanasii, Basilii, Gregorii Nazianzeni, Dionysii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, et Leonis duas naturas, duas voluntates vel operationes in 139.0561B| Christo dicentes ad satisfactionem Principis, vel Synodi. Sequenti die relecta est Synodica sanctissimi Agathonis Papae, quam Catholicis Patribus comprobatam subscripserant Occidentales Episcopi 120. Post haec hortati sunt Macarium omnes, ut de voluntate vel operatione Christi suam proferret sententiam. Qui cum neque unam, neque duas voluntates, vel operationes dicere vellet, Serenissimus Princeps tomum ipsius Macarii protulit, in quo apertissime unam voluntatem in Domino affirmaverat, et manu sua subscripserat cum Theodoro et Georgio Patriarchis. Sed Georgius sanctissimus Patriarcha sui erroris poenituit, et ita credere se, et praedicare professus est, sicut sedes Apostolica tradit. Unde cum aliis Catholicis anathematizavit 139.0561C| omnes haereticos, et ipsum Macarium, postquam jussu Synodi et Principis ei ablatum est orarium a Basilio Cretensi Episcopo, et anathematizatum foris Synodum simul cum suo throno projecere. Stephanum autem discipulum ejus cervicibus a S. Synodo Romani clerici expulerunt. Eadem hora tantae telae aranearum nigerrimae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur, ac ita sordibus haereseon expulsis unita est sancta DEI Ecclesia. In locum vero Macarii ordinatus est Theophanius Abbas monasterii Pagias, insulae Siciliensis, et factus est patriarcha Antiochenae Ecclesiae. Macarius quoque cum suis amatoribus directus est in exilium ad civitatem Romanam, decretumque est, ut tollantur nomina Patriarcharum de dyptichis Ecclesiarum, vel de 139.0561D| picturis, aut foribus, ubi esse poterant, id est, Cyri, Sergii, Pyrrhi et Pauli, nec non et Petri, per quos error iste pullulaverat. Catholici vero populi tanta fuit gratia, ut ad laetitiam sancti Concilii, quod in regia urbe erat, Joannes Portuensis Episcopus, qui unus Legatorum erat, Dominicorum die octavae Paschae in Ecclesia S. Sophiae coram Principe et Patriarcha publicas Missas latine celebraret, et unanimiter omnes laudes et victorias piissimorum Imperatorum adclamarent. Suscepit etiam divalem jussionem secundum suam postulationem, qua relevata est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione Pontificis, sic tamen, ut si contigerit post ejus transitum electionem fieri, non debeat ordinari, nisi 139.0562A| prius decretum generale introducatur a regia urbe secundum antiquam consuetudinem. Sepultus est autem sanctus Agatho ad B. Petrum Apostolum 4 Idus Januar. Et cessavit Episcopatus anno 1, mensibus 7. diebus 5.
LXXXII. LEO junior, natione Siculus, de patre Paulo, sedit mensibus 10. diebus 17. Hic fuit eloquentissimus. in divinis Scripturis sufficienter institutus, graeca latinaque lingua eruditus, cantilena ac psalmodia praecipuus, et in earum sensibus subtilissima exercitatione limatus. Hic suscipiens sanctam 6. Synodum, quae in regia urbe acta fuerat sub Constantino Principe a duobus Patriarchis, Constantinopolitano 139.0562B| et Antiocheno atque 150 Episcopis, eam studiosissime de graeco in latinum transtulit. Qui etiam damnatis aliis haereticis duos tantum absolvit, id est, Anastasium presbyterum, et Leontinum diaconum in die sancto Theophaniae exponentes per propria scripta fidem suam, juxta quod sancta Synodus determinavit. Hujus temporibus percurrente divali jussione piissimi Principis restituta est Ecclesia Ravennatis sub ordinatione Apostolicae sedis, ut defuncto Archiepiscopo electus ad civitatem Romanam veniat ordinandus, et constituit, quid solvere debeat pro usu pallii, aut diversis Ecclesiae officiis. Sed et ne Mauri quondam Episcopi anniversitas aut Agenda celebretur, nec non typum autocephaliae, quem sibi 139.0562C| elicuerant ad amputanda scandala sedis Apostolicae restituerunt. Ejusdem quoque temporibus Luna eclypsin pertulit die 15. mensis Aprilis, indictione 11. Post coenam Domini nocte poene tota in sanguinem versa. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum, sub die 5. Nonas Julias. Et cessavit Epicopatus menses 11. dies 22.
LXXXIII. BENEDICTUS, junior natione Romanus, patre Joanne, sedit menses 10. dies 12. Hic a puerili aetate in scripturis et cantilena doctissimus et benignus, suscepit divales jussiones Constantini magni Principis ad venerabilem clerum et populum, atque felicissimum exercitum Romanae civitatis, per quas 139.0562D| concessit, ut qui electus fuerit in Sede Apostolica e vestigio absque tarditate Episcopus ordinetur. Hic una cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum Domni Justini et Heraclii filiorum clementissimi Principis. Quo tempore apparuit stella noctu veluti luna sub nube inter natalem Domini et Theophaniam. Item prope exitum mensis Februarii in die ab occasu exiit stella meridie, et in partes Orientis declinavit. Post hoc mons Bebius, qui est in Campania, mense Martio per diem eructuavit, et omnia loca circumquaque prae pulvere exterminata sunt. Qui e vestigio infirmitate detentus defunctus est ac sepultus ad S. Petrum Apostolum sub die 8. Idus Maii. Et cessavit Episcopatus menses 2. dies 15.
LXXXIV. 139.0563A| JOANNES, natione Syrus, de provincia Antiochiae, patre Quiriaco, sedit anno 1. diebus 9. Hic valde strenuus, atque scientia praeditus, cum esset Diaconus missus a sanctae memoriae Agathone Papa in regiam urbem cum aliis sacerdotibus, repraesentavit locum Apostolicae Sedis in sancta sexta Synodo. Qui impetratis a clementissimo Principe his, pro quibus ierat reversus est, et in Ecclesia est electus Constantiniana. Quo tempore regnabat Justinianus Augustus defuncto patre in initio mensis Septemb. indictione 14. et statim auxiliante DEO constituit pacem cum gente Sarracenorum decennio terra marique. Sed et provincia Africae subjugata est Romano Imperio, ac restaurata. Hic post multorum 139.0563B| annorum curricula Episcopum Turritanae Ecclesiae, quem sine auctoritate Romani Pontificis fecerat Citonatus Archiepiscopus Caralitanus sub ditionem ejusdem Ecclesiae redintegravit atque firmavit. Qui sanctissimus vir diutina detentus infirmitate defunctus est ac sepultus ad B. Petrum Apostolum, secunda die mensis Augusti. Et cessavit Episcopatus menses 2. dies 18.
LXXXV. CONON, oriundus patre Traceseo, educatus apud Siciliam, postmodum Romam venit eidem Ecclesiae militaturus, atque ad presbyterii honorem devenit; sedit mensibus 11. In cujus electionem consensit clerus et populus, dum non minima contentio facta 139.0563C| esset, eo quod clerus in Petrum Archipresbyterum, et exercitus in sequentem ejus Theodorum presbyterum intendebat. Cumque clerus ante fores basilicae Constantinianae observaret custodias et exercitus in basilica B. Stephani protomartyris, atque neutra pars alteri cederet, sacerdotes et clerus unanimiter ingredientes Episcopium Lateranense, elegerunt supradictum Pontificem, in quo vere erat aspectus angelicus, veneranda canities, sermo verus. Quod videns exercitus post aliquantos dies flexus cum clericis subscripsit, et, ut mos est, legatos ad excellentissimum Theodorum exarchum direxit. Hic suscepit divalem jussionem Justiniani Principis, qua significat acta sextae Synodi apud se habere, quae piae memoriae domnus Constantinus genitor ejus DEO 139.0563D| auxiliante fecerat. Hujus temporibus pietas Imperialis relevavit duo centena annonae, quas Brutiis et Lucaniae annue persolvebant. Hic ultra consuetudinem absque consensu cleri Constantinum diaconum Ecclesiae Syracusanae Rectorem in patrimonio Siliciae constituit, hominem ferum et tergiversutum, cui mappulis ad caballicandum uti licentiam concessit. Unde post discessum Pontificis seditio super cum orta a civibus ob patrimonii lites, a judice provinciae sub arcta custodia est retrusus, pro eo quod in dissensione judicum inveniebatur. Cumque sanctissimus Pontifex diutina infirmitate detentus obiisset, dimisit omni clero et monasteriis multa in auro, sicut praecessor ejus Benedictus Papa. Cujus archidiaconus 139.0564A| videns eumdem infirmari, cupiditate ductus aurum solvere noluit, sed scripsit Ravennae moranti Joanni glorioso novo exarcho promittens dona, si factione illius ipse ad Pontificium eligeretur. Quod exarchus Romam mittens fieri voluit. Sepultus est autem beatissimus Pontifex ad B. Petrum Apostolum, sub die 22. mensis Septemb. Et cessavit Episcopatus menses 2. dies 23.
LXXXVI. SERGIUS, natione Syrus, Antiochia regione ortus, de patre Tiberio in Panormo Siciliae, sedit annis 13. mensibus 8. diebus 23. Hic Romam veniens sub sanctae memoriae Adeodato Pontifice in clero Romanae Ecclesiae connumeratus est. Et quia studiosus erat, et capax in officio cantilenae, priori Cantorum 139.0564B| pro doctrina est traditus, acolythusque factus per ordinem ascendit usque ad presbyteratum, quo consecratus est a Leone Pontifice in titulo S. Susannae. Cumque defuncto sanctae memoriae Conone, ut fieri solet, populi Romani pars consentiret in electione Theodori archipresbyteri, pars in electione Paschalis archidiaconi, et utraque pars immaniter in ceptis perduraret, primates judicum, et exercitus Romanae militiae, vel cleri plurima pars ad sacrum palatium perrexerunt, et inito consilio tractaverunt, qualiter altercantium sopiretur intentio, sicque DEO annuente in personam praedicti Sergii devenerunt. Quem de medio populi tollentes in oraculum B. Caesarii martyris Christi quod est intra palatium, introduxerunt, et exinde ad Lateranense 139.0564C| Episcopium cum laudum adclamationibus deduxerunt. Quo palatium ingresso unus e duobus electis, id est, Theodorus archipresbyter illico quievit, ac se humiliando salutavit et osculatus est. Paschalis vero nullo modo primitus acquievit, verum tandem aliquando salutavit. Sed clanculo tamen non cessabat Ravennam mittere, persuadens Joanni Patritio et exarcho Romam venire. Qui amore promissae pecuniae veniens, dum omnes in personam Sergii sanctissimi invenisset consensisse, Paschali id quidem suffragari non valuit, et ideo Ecclesiae B. Petri Apostoli suo stipendio damnum intulit, adeo ut centum libras auri a praedicto Pontifice exigeret, quas praedictus miserrimus Archidiaconus promisisset. Qui post multum tempus propter incantationes 139.0564D| et loculos [lucos] quos colebat, vel sortes, quas tractabat privatus in monasterio retruditur, ac post quinquennium prae cordis duritia impoenitens est defunctus. Denique hujus Sergii temporibus Justinianus Imperator fieri Concilium jussit in regia urbe, in qua et legati Sedis Apostolicae quibusdam capitulis extra cetum [ritum] Ecclesiasticum editis decepti subscripserunt, et Romano Pontifici, utpote capiti sacerdotum omnium, ut subscriberet, direxerunt. Verum beatissimus Pontifex penitus non acquievit, nec eosdem tomos suscipere, aut lectioni pandere passus fuit, sed ut invalidos respuit atque abjecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus consentire. Unde indignatus Imperator Magistrianum 139.0565A| Romam misit, qui Joannem DEO amabilem Portuensem Episcopum, seu Bonifacium consiliarium Domini Papae in regiam transferret urbem. Deinde Zachariam protospatharium suum direxit, jubens idem facere de Romano Pontifice. Porro misericordia DEI excitatum est cor Ravennatis militiae, Ducatus etiam Pentapolitani, qui hoc prohibuerunt fieri, ingressi per portam B. Petri cum armis et turba Lateranensis Episcopii volentes videre Pontificem, quem sublatum navigio per noctem fama vulgaverat. Egressus igitur sanctissimus Sergius Pontifex obviam militibus ante fores basilicae, quae dicitur Domni Theodori Papae suavi responso eorum linivit corda, et Zachariam, qui sese sub lecto ejus absconderat, de manibus eorum 139.0565B| eripuit, quia eum cum injuriis et contumeliis a Romana urbe expellere volebant. Quo in tempore, is qui eum miserat, DEO retribuente, regno privatus est et Ecclesiae status Christo praesule servatus est. Caeterum beatus vir in sacrario S. Petri Apostoli capsam argenteam in angulo obscurissimo jacentem invenit, cui sigillum impressum abstulit, locellum aperuit, in quo interius plumbazium [plumacium] ex holoserico superpositum, quod staurarium dicitur invenit, eoque ablato inferius crucem diversis ac pretiosis lapidibus ornatam inspexit. De qua detractis quatuor petalis, in quib. gemmae clausae erant mirae magnitudinis, ineffabilem portionem salutaris ligni Dominicae crucis repperit, quod pro salute humani generis ab omni populo Christiano die 139.0565C| exaltationis S. crucis in basilica Salvatoris, quae appellatur Constantiniana, osculari ac adorari instituit. Hic post multa, quae in Ecclesiis DEI fecit, renovavit, seu contulit, ut tempore fractionis Domini corporis, Agnus DEI, qui tollis peccata mundi, etc., a clero et populo decantetur instituit. Constituit etiam, ut scilicet diebus adnunciationis Domini, dormitionis, et nativitatis sanctae DEI Genitricis Mariae ac S. Simeonis quod hypapanti Graeci appellant. Letania exeat a sancto Adriano et ad S. Mariam populus occurrat. Sepultus est autem hic beatus vir in basilica. B Petri Apostoli 6. Idus Septemb. indictione 14. Tiberio Augusto. Et cessavit Episcopatus mense 1. dieb. 20.
LXXXVII. 139.0565D| JOANNES, natione Graecus, sedit annis 3. mensibus 2. diebus 12. Hujus temporibus venit Theophylactus cubicularius Patritius et Exarchus Italiae de parte Siciliae in urbem Romam. Qui volens propriis substantiis denudare quosdam habitatores Urbis, commovit adversum se gravissimam seditionem, quam Pontifex monitis salutaribus sedavit, qui sese medium dans portas civitatis clausit, et sacerdotes ad fossatum, in quo una convenerant, misit. Deinde vero, dum Gisulfus dux gentis Langobardorum Beneventi cum omni sua virtute veniret, in Campaniam incendia et praedationes multas exerceret, captivosque, non paucos cepisset, et usque ad locum, 139.0566A| qui Horreas dicitur, fossatum figeret, nullusque esset, qui ei resistere posset, praedictus Pontifex missis sacerdotibus cum Apostolicis donariis universos captivos de eorum manibus redemit, et illum cum suo hoste ad propria repedare fecit. Post cujus obitum cessavit Episcopatus mensem 1. dies 18.
LXXXVIII. JOANNES, natione Graecus, patre Platone, sedit annis 2. mensib. 7. dieb. 17. vir eruditissimus, et facundus eloquentia. Hujus temporib. Aripertus, rex Langobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum in litteris aureis exaravit, ac juri Romanae Ecclesiae reformavit, quae per longa tempora ab eadem Langobardorum gente detinebantur. Tunc etiam 139.0566B| Justinianus Imperator a partibus Gazariae per loca Bulgariae cum Trebello usque ad regiam urbem veniens regnum proprium, unde ejectus fuerat, adeptus est. Leonem quoque et Tiberium, qui locum ejus usurpaverant, cepit, et in medio Circi coram omni populo jugulari fecit. Porro tomos quos antea sub Domno Sergio Apostolicae memoriae Romam direxerat, in quibus diversa capitula Romanae Ecclesiae contraria inerant, per duos Metropolitanos Episcopos transmisit, adjurans ut Apostolicae Ecclesiae Concilium aggregaret, et quae evulsa essent stabiliret, quae vero adversa renuendo cassaret. Sed hic humana fragilitate timidus hos nequaquam emendans Principi retransmisit, postquam non diu in hac vita 139.0566C| perduravit, sed defunctus appositus est ad patres suos. Et cessavit Episcopatus mensibus 3.
LXXXIX. SISINNIUS, natione Syrus, patre Joanne, sedit dies 20. Qui vir podagrico ac chiragrico humore ita detinebatur astrictus, ut sibi propriis manibus cibum exhibere non valeret. Unde repentina morte defunctus est. Et cessavit Episcopatus mensem 1. dies 28.
XC CONSTANTINUS, natione Syrus, patre Joanne, sedit annis 7. diebus 15. mitissimus valde. Cujus temporibus in urbe Roma facta est fames magna per annos tres, quam secuta est tanta ubertas, ut fertilitatis copia sterilitatis inopiam oblivioni mandaret. Hic 139.0566D| ordinavit Felicem Archiepiscopum Ravennatem, qui secundum priorum suorum consuetudinem noluit facere cautiones, sed per potentiam judicum exposuit, ut voluit. Quapropter mittens Justinianus Imperator Theodorum Patritium et primum exercitus insulae Siciliae cum classe Ravennam cepit, praefatum Archiepiscopum arrogantem in navi vinctum tenuit, lumine oculorum privavit, in exilium trans Pontum misit, et omnes rebelles, quos ibi repperit, compedibus strinxit, divitias eorum abstulit, et Constantinopolim misit. Tunc etiam sacra Imperatoris jussus est praefatus Constantinus Pontifex regiam ascendere urbem, quod et fecit die 5. mensis Octobris indictione 9. Secuti autem sunt eum Niceta 139.0567A| Episcopus de Sylva Candida, Georgius Episcopus Portuensis, Michaelius, Paulus, Georgius presbyteri, Gregorius diaconus, Georgius secundicerius, Joannes defensorum primus, Cosmas sacellarius, Sisinnius nomenclator, Sergius scriniarius, Dorotheus et Julianus subdiaconi, et de reliquis gradibus Ecclesiae clerici pauci. Veniens igitur Neapolim, illic repperit eum Joannes patritius et Exarchus cognomento Rizocopus, qui Romae positus decollavit Sajulum diaconum, Petrum arcarium, Sergium abbatem et Sergium ordinatorem, postquam Ravennam reversus turpissima morte obiit. Denique summo Pontifici cum suis Siciliam pergenti Theodorus patritius et stratigos languore detentus occurrit, quem cum veneratione magna suscipiens medelam 139.0567B| adeptus est celerem, transfretansque per Rhegium et Cortonam Callipolim, ubi mortuus est Niceta Episcopus, et Hydrunti moras faciens eo quod hyems esset, illic suscepit sigillum Imperiale per Theophanium regionarium, quo continebatur, ut ita omnes judices susciperent Pontificem, ac si ipsum Imperatorem. Inde egressi per insulam Cheam devenerunt ad septimum milliarium regiae urbis, ubi obviam egressus est Tiberius Imperator filius Justiniani Augusti, et Cyrus Patriarcha cum clero et populi multitudine, omnes laetantes et diem festum agentes. Sellari quoque imperiali usus Apostolicus Pontifex ingressus est civitatem, cum camellauco, ut solitus est Romae procedere. Quod audiens Justinianus Imperator gaudio repletus a Nicaea Bithyniae misit sacram 139.0567C| gratiarum actione plenam, petens ut ei Pontifex occurreret Nicomediae, et ipse veniret a Nicaea; quod et factum est. Prostravit autem se Christianissimus Augustus, et osculans pedes Pontificis in amplexus mutuos ruerunt, ac deinde cum ipso tanta laetitia Missas die Dominico Imperatori fecit, qua communicans ab ejus manibus Princeps pro suis delictis ut deprecaretur obtinuit, sicque omnia privilegia suae Ecclesiae renovavit. Romam igitur revertens a Nicomedia civitate post crebram navigationem, Domino sospitatem tribuente incolumis portum Cajetae attigit, ubi maximam multitudinem populi Romani repperit, ac 24. die mensis Octob. indictione 10. Romam ingressus est. Post menses autem tres lugubris nuntius supervenit dicens, Justinianum 139.0567D| orthodoxum, trucidatum, et Philippicum haereticum ad imperium promotum, cujus et sacram cum pravi dogmatis exaratione suscepit, sed cum Apostolicae Sedis Concilio respuit. Eodem tempore Felix Archiepiscopus Ravennae ab exilio reductus, poenitentia motus, et licet oculorum lumine privatus, tamen ad proprium rediit thronum et fidei expositiones confessus reconciliationis promeruit absolutionem. Tunc etiam duo reges Saxoniae amore Apostolorum Romam venientes sub velocitate suam vitam, ut optabant, finierunt. Venit autem et Benedictus Mediolanensis Archiepiscopus orationis voto, et suo se Pontifici praesentavit, postposita altercatione pro Ecclesia Ticinensi, cujus antistes consecrandus ad Domnum 139.0568A| Papam pertinet. Denique populus Romanus statuit nequaquam haeretici Imperatoris nomen, aut in chartis, aut in figuris solidum suscipere, nec inter Missarum solemnia commemorationem ejus facere. Contigit autem, ut Petrus quidam pro Ducatu Romanae urbis Ravennam dirigeret, et nomen haeretici Imperatoris in sua promotione annotasset; quapropter hunc Ducem populus Romanus suscipere noluit, et Christophoro Duce adeo bellum civile exortum est, ut in via sacra ante palatium sese committerent, et utriusque partis amplius quam 30, ita flagellarentur ut interirent: nec cessatum est, donec Pontifex mitteret sacerdotes cum Evangeliis et crucibus, qui hanc commotionem sedarent. Non post multos hos dies venit nuntius a Sicilia, qui Philippum 139.0568B| haereticum a principali vertice depulsum innotesceret, ac Anastasium orthodoxum Augustalia sceptra suscepisse nuntiaret. Quem sancti sexti Concilii confessorem, et verae fidei praedicatorem Scholasticus cubicularius, patritius et Exarchus Romam veniens omnibus declaravit. Caeterum post tanti Pontificis obitum cessavit Episcopatus dies 40.
XCI. GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Marcello, sedit annis 15. mensib. 8. diebus 24. Fuit autem temporibus Anastasii, Theodosii, Leonis atque Constantini Augustorum, nutritus in parva aetate in patriarchio sub sanctae memoriae Domno Papa Sergio, atque Sacellarius factus Bibliothecae illi cura commissa 139.0568C| est. Deinde ad Diaconatus ordinem promotus cum sancto Pontifice Constantino ad regiam profectus est Urbem, ac a Justiniano Principe super quibusdam capitulis optima responsione unamquamque persolvit quaestionem. Erat enim vir castus, et in divinis Scripturis eruditus, ad quem Joannes Constantinopolitanus antistes Synodicam misit, cui idem Pontifex subscripsit. Hic inter plurima bona quae fecit, in Germania per Bonifacium Episcopum verbum salutis praedicavit, et gentem illam sedentem in tenebris doctrina lucis ad Christum convertit. Quo tempore Luitprandus Longobardorum rex donationem Patrimonii Alpium Cotiarum, quam Aripertus rex fecerat, admonitione tanti viri redditam confirmavit. Signum quoque in Luna factum est per 139.0568D| indictionem 14, quae visa est cruoris plena usque ad mediam noctem. Theudo etiam dux gentis Bajoariorum ad B. Petri Apostoli limina primus de gente eadem occurrit, orationis voto. Et post haec Anastasius Imperator classem navium praeparatam Alexandriae direxit contra Agarenos, qui ad aliud versi consilium ab itinere medio ab regiam regressi urbem, Theodosium orthodoxum Imperatorem elegerunt, atque coactum in solio imperii confirmaverunt. Anastasius itaque cum civibus, vel quibus potuit de exercitu Nicaeam civitatem munivit, ac cum classe, in qua Theodosius fuerat, dimicavit, et fere septem millia exercitus sunt interempta. Sed Anastasii superata parte ipse verbum impunitatis expetiit, 139.0569A| datoque sibi sacramento clericus factus atque presbyter est consecratus. Theodosius vero protinus urbem regiam ingressus, quae a Philippico dejecta fuerant in pristinum erexit statum et Ecclesiae satis profuit fervore suae fidei. Tunc fluvius Tiberis alveum suum egressus, ultra modum intumuit, ita ut in via Lata ad unam et semis staturam aqua ejusdem fluminis excrevisset, atque a porta B. Petri Apostoli usque ad pontem Milvium aquae se distenderent. Unde Romanis tribulatio maxima imminebat, quod serere non poterant: et idcirco a domno Papa Letaniae crebro fiebant. Tandem octava die cessaverunt atque 15. indictione. Cumanum etiam castrum ipso fuerat tempore a Langobardis pacis dolo pervasum. Quod cum Domnus Papa nec precibus, nec 139.0569B| munerib. posset recipere, moenia ipsius castri nocturno silentio sunt ingressi Joannes Dux Neapolitanus cum Theodino Subdiacono et Rectore, atque exercitu, et Langobardos poene trecentos cum eorum Castaldio interfecerunt, et captos caeteros Neapolim perduxerunt. Sic castrum receperunt. Pro cujus redemptione sanctissimus Papa, sicut promiserat, dedit auri libras septuaginta. Tunc etiam nefanda Sarracenorum gens, cum jam Hispaniarum provinciam per decem tenuisset annos pervasam undecimo conabatur Rhodanum fluvium transire, et Franciam occupare, ubi Eudo praeerat. Qui facta Francorum generali monitione Sarracenos circundans interemit, atque ex eis trecenta sexaginta quinque millia uno sunt die interfecta, ut ejusdem 139.0569C| Eudonis Francorum Ducis continet epistola praedicto 139.0570A| Pontifici missa. Ex Francis vero mille tantum et quinquaginta in eodem bello fuerunt mortui: ex quibus ideo plures non interierunt, quia anno praemisso idem Dux Eudo in benedictionem tres spongias a praedicto Pontifice acceperat, ex quibus in hora, qua bellum commissum est, quicunque ad sumendum modicam nactus est particulam, nec vulneratus, nec mortuus est. Eodemque tempore in Campaniae partibus combustum triticum, hordeum, sive legumina, quasi pluvia in loco quodam e coelo missa sunt. Hic Pontifex instituit, ut quod non agebatur Quadragesimali tempore in quinta feria jejunium, atque Missarum celebritas fieret. Illis interea diebus biennio Constantinopolis est a Sarracenis obsessa, sed DEO eis contrario, maxima 139.0570B| illic parte eorum fame ac bello interempta Leone Principe annuente, confusi recesserunt. Nam et ejusdem civitatis diversi sexus et aetatis populorum trecenta ferme millia necessitate pestilentiae dictum est fuisse vastata. Eo quoque tempore moribus certe honesta et nomine Pontificis mater ab hac vita subtracta est. Post cujus obitum domum propriam in honore sanctae Christi martyris Agathae additis a fundamento coenaculis vel quae monasterio erant necessaria monachorum ex novo construxit, dando illi praedia urbana vel rustica. Sed et castrum Narniae a Longobardis pervasum est, ac post aliquot dies, Basilius Du x, Jordanes Cartularius, Joannes Subdiaconus cognomento Lurion consilium inierunt, ut Pontificem interficerent. Quibus assensum praebuit 139.0570C| Martinus, Imperialis Spatarius.
139.0569| Cetera desiderantur. Quae vero in ms. cod. ab alio quopiam de viginti duobus sequentibus pontificibus Romanis brevissime subjecta erant luce indigna putavïus, tum quod ex libro de Romanis pontificibus, qui Anastasio Bibliothecario tribuitur, uti superiora omnia, excerpta non essent, tum quod mutila essent et plena lacunis.
Quotation analysis