Excerptum de Manichaeis (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 24 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerptum de Manichaeis
ed. Migne
saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Excerptum de Manichaeis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Excerptum de Manichaeis

I. (0097D)Manes, qui et Manichaeus a discipulis suis vocatus est, ut vitaretur nomen insaniae, natione Persa, veniens in partes Graeciae, Spiritum Paracletum se esse affirmavit, quem Dominus Jesus apostolis se missurum promiserat. Hic ex discipulis suis duodecim elegit, eosque apostolos nominavit, ad imitationem Domini Jesu. Quem numerum Manichaei adhuc hodie custodiunt. Nam ex electis suis habent duodecim, quos appellant magistros et (0098D)tertium decimum principem ipsorum; episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris: et presbyteros qui ordinantur ab episcopis: habent diaconos suos, et hi omnes electi vocantur inter eos. Caeteri vero qui nondum ad hos gradus ascenderunt, auditores tantum. Mittuntur autem ex omnibus qui videntur idonei ad eorum errorem, vel ubi est, sustentandum et augendum, vel ubi non est, seminandum.

(0099A) II.Est autem dogma quod a suo haeresiarcha acceperunt, hujusmodi: Creatorem omnium rerum Deum esse negant, sed duo rerum principia esse affirmant, unum bonum, et alterum malum: et haec sibi coaeterna esse et contraria; et bonum quidem principium esse affirmant; malum vero quemdam immanem principem tenebrarum, a quo omne corpus originem ducere censent. Animas autem hominum et vitalem spiritum quorumlibet animantium, et virtutem quae vivificat arbores, et herbas, et semina, a Deo originem habere dicunt, imo et partem Dei unumquodque talium esse volunt. Nam divinam substantiam omnibus generibus corporum admistam esse credunt. Hanc autem commistionem hac ratione factam esse asserunt.

III. (0099B)Fuerunt, ut ait Manichaeus, ab exordio duae substantiae a se divisae: duo scilicet regna diversa et contraria atque coaeterna, videlicet regnum lucis et regnum tenebrarum. Et regnum quidem lucis Deus Pater obtinebat. Hoc quoque substantiam bonam Manichaeus appellavit, sive naturam bonam et incommutabilem, et omnino inviolabilem: et hoc non aliud quam Deum esse confessus est. Erat autem, ut ait, juxta unum latus illius illustris ac sanctae terrae, tenebrarum immensa magnitudo, hancque substantiam malam appellavit, sive fumum malum, sive malam naturam. Distinxit autem eam in quinque elementa, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum: et haec quinque, malas naturas appellavit. In singulis autem monstra pestifera ac pessima nata (0099C)fuisse dicebat; in fumo bipedia, unde et ex habitatoribus fumi homines originem habere dixit; in tenebris, serpentia; in igne, quadrupedia; in aquis, natatilia; in vento, volatilia. Unumquodque autem genus in suo elemento manere dixit, omniaque haec gentem tenebrarum appellavit.

IV. In hac ergo terra morabatur, inquit, immanis quidam princeps, habens circa se innumerabiles principes, eratque ipse omnium horum dux et origo. Ponit autem sedem ejus in elemento fumi. Quoniam ergo terra ista cum suis habitatoribus valde erat pestifera, ac regno Dei contraria, ne forte ipsa regno Dei aliquod inferret nocumentum, placuit Deo expugnare eam, ejusque malitiam aliquo temperamento (0099D)refrenare. Misit itaque de regno suo alia quinque elementa, quae de sua ipsius substantia fabricaverat, et haec quinque illis malis immiscuit, singula singulis, fumo aerea, tenebris lucem, igni malo ignem bonum, aquae malae aquam bonam, vento malo ventum bonum.

V. Facta ergo hac commistione bonae naturae cum mala, orta sunt ex illis quinque generibus animantium, quae supra distincta sunt, omnia haec genera animantium quae videmus in terris, ita ut ex singulis singula provenirent: atque ex illo tempore omnia animalia partem bonae naturae et partem malae habere dicunt, eo quod post commistionem boni et mali nata sunt. Hac ergo ratione Adam et Evam ex principibus fumi natos asserunt, (0100A)quorum pater nomine Saclas, ut dicunt, omnium sociorum suorum fetus devoravit. Et quia magna pars divinae substantiae admista erat fetibus illis, ideo maximam partem bonae naturae dicunt eum habuisse, et exiguam malae. Qui cum sancte viveret propter exuberantem copiam boni, commotam tamen fuisse in eo adversam partem mali, ut ad concubitum declinaret, atque ita eum lapsum esse, peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Dicunt autem quasdam coelestes virtutes ad hoc a Deo ordinatas, ut per totum mundum euntes, bonam illam naturam paulatim purgarent a mala cui immista est, et purgatam duabus navibus imponant, et ad regna sua transmittant. Naves autem illas dicunt fabricatas esse ex pura Dei substantia, et hae sunt, (0100B)ut dicunt, sol et luna. Et lunam quidem dicunt factam ex aqua bona, solem vero ex igne bono. Ideoque orationes faciunt ad solem per diem, quacunque circuit; ad lunam vero per noctem, si apparet; si non apparet, ad aquilonem, quia sol cum occiderit ad orientem revertitur.

VI. Ad imitationem itaque coelestium spirituum etiam electi eorum dicunt se purgare bonam illam naturam a mala, dum comedunt vel bibunt. Quod enim bonae naturae immistum est cibis et potibus in ventre eorum, ut aiunt, liberatur, et ipsi illud cum ordinationibus transmittunt ad coelestia. Quod autem malae naturae ibi est, ad secessum vadit. Hoc autem faciunt in omnibus frugibus, et fructibus et seminibus. Dicunt enim partem illius bonae (0100C)naturae etiam terrae admistam esse: unde cum exhalet ac sursum ad sedes proprias redire conatur, in herbas et arbores per radices earum incurrit, sicque in his eam detineri contingit, et impediri ne ascendat. Haec ergo est causa quare agriculturam non exercent, quoniam quasi homicidium reputant herbas aut arbores eradicare aut truncare. Sed et folia aut fructus decerpere nefas habent. His enim inesse sanctas quasdam animas, intellectum habentes perhibent, easque vehementer dolere cum ista laeduntur, et expelli cum amputantur. Animas auditorum suorum in electos transire aut in arbores opinantur: ideoque omnes arbores ita venerantur, ut et spinas de agris evellere non audeant. Permittunt (0100D)autem auditoribus suis haec facere, ut per eos victum habere possint: fenerari vero multo licentius putant, quam agros colere.

VII. Adeo autem, ut dictum est, diligentius volunt purgare illam bonam naturam in omnibus seminibus per comestionem, ut et sperma humanum farinae panis sui admistum gustare non abhorreant; sed hoc vehementer occultant: detecta est tamen haec illorum turpitudo apud Carthaginem, cogente Urso tribuno per quas puellas in diversis locis, ita ut neutra alteram hoc prodidisse sciret. Quarum altera nomine Margareta, cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc quasi coeleste mysterium corruptam se esse confessa est; altera vero nomine Eusebia Manichaea, quasi sanctimonialis, (0101A)primo negans, tandem vix compulsa est id ipsum de se fateri, et totum turpissimum illud scelus exponere. Non autem omnes hoc facere dicuntur, sed quidam eorum, qui dicuntur Catharistae, id est purgatores. Est enim secta illa divisa in tres partes, in Catharistas, et Mattharios, et eos qui specialiter Manichaei dicuntur, cum tamen omnes disciplinam Manichaei observent. Carnes omnes immundas judicant, nec eis vescuntur. Dicunt enim, quia cum occiditur quodlibet animal, statim pars illa divinae substantiae, quae inerat corpori, evolat, et quod remanet totum immundum est, quia ex concubitu venit, et opificium est gentis tenebrarum, et coinquinat manducantem. Auditoribus suis tamen eas comedere permittunt, sed omnino prohibent, (0101B)ne animalia occidant: aiunt enim, quia principes gentis tenebrarum sua singuli in terris animalia possident, de suo genere ac stirpe venientia, qui peremptores eorum reos tenent, nec de hoc mundo exire permittunt, quin antea poenis, quibus possunt eos atterant. Nec ova saltem sumunt, quasi et ipsa cum frangantur, exspirent; sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore vivi animalis mulgeatur.

VIII. Vinum non bibunt, dicentes fel esse principum tenebrarum; bibunt tamen carenum, quod non est aliud nisi vinum coactum. Uvas comedunt, et mustum abominantur, dicentes divinam substantiam fugari in attritione uvarum, quam multis modis a rebus fugere dicunt. Fugit enim, ut aiunt, (0101C)dum fruges et poma carpuntur: fugit cum affliguntur terendo, molendo, coquendo, manducando; fugit in omnibus motibus animalium, vel cum gestiunt, vel laborant; fugit etiam in ipsa digestione: multaque circa haec turpissime confingunt. Eleemosynam ex omnibus quae ipsi comedunt, dare alicui non Manichaeo mendicanti prohibent: ita ut nec aquam in summa necessitate posito velint porrigere, ne membrum Dei, quod his rebus admistum est, in illum transeat, ejusque peccatis sordidatum impediatur a reditu: ideo saepe coarctantur ultra modum comedere, et parvulos suos nimia ingluvie interficere, ne vel aliis dentur, vel apud ipsos pereant (0102A)cibaria eorum, quorum utrumque nefas habent.

IX. Uxores electis suis prohibentur, auditoribus conceduntur: monentur tamen auditores diligentissime, ut si utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque arte qua possint devitent, ne divina substantia, quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole: per escas etenim et potus parentum in omnem fetum animam credunt descendere. Itaque nuptias sine dubio condemnant, quando quidem generare prohibent propter quod conjugia copulanda sunt. Dominum Jesum in terras venisse, ad animas, non ad corpora liberanda: eumque nec de virgine natum credunt, nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse: ubi non solum (0102B)mortem, verum etiam resurrectionem mentiretur. Unde pascha nostrum vel negligenter, vel omnino non celebrant. Celebrant autem pro eo quoddam festum, quod vocant Bema, id est diem quo Manichaeus eorum occisus est. Deum, qui legem dedit per Moysen et per prophetas locutus est, non verum Deum fuisse dicunt, sed unum ex principibus tenebrarum. Promissionem Domini nostri Jesu Christi de Paracleto Spiritu sancto in suo haeresiarcha Manichaeo dicunt esse completam, ita videlicet ut ipse esset Spiritus Paracletus: unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit. Baptismum in aqua nemini prodesse ad salutem dicunt. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis attribuunt, sed substantiae gentis adversae, quam hominibus (0102C)mistam esse dicunt. Duas animas in uno homine esse dicunt, bonam et malam, easque inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Asserunt etiam finito isto saeculo, animas quidem natura bonas, sed quae non potuerunt a naturae malae contagione mundari, quasi in unum globum accessuras, et cum mala natura in aeternum damnandas. Finiuntur verba Augustini collecta de libris ejus, quae in principio libri hujus me huic operi appositurum spopondi.