Excerptiones

This is the stable version, checked on 22 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerptiones
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


IN COLLECTIONES CANONICAS EGBERTI EBORACENSIS ARCHIEPISCOPI JOANNIS DOMINICI MANSI PRAEMONITIO.

(0377D)Ecgbertus, qui Eboracensem cathedram ab anno 735 usque ad annum 771 circiter obtinuit, tametsi aliis rebus gestis sese commendavit, scriptis tamen operibus celebre sibi nomen apud Anglos effecit. Laudatur ex illo prolixum opus de sacerdotali jure, cujus nondum evulgati portionem esse censent Ballerini in dissert. praemissa Collectioni veteri canonicae inter Oper. sancti Leonis Magni, tom. III, part. IV, cap. 6, num. 2; libellum de Remediis peccatorum, vulgatum illum quidem sub Bedae nomine, sed in mss. plerisque Agberti archiepiscopi titulo praenotatum. Subaequalis etiam Ecgberto Rhabanus Maurus in epistola ad Heribaldum, cap. 18, ex (0378D)Ecgberto Anglorum episcopo recitat verba capitis 9 libri illius de Remediis peccatorum.

Alter sub ejus nomine profertur libellus inscriptus. Excerptiones Ecgberti Eboracensis archiepiscopi, etc. Quem titulum gerit in Codice Cottoniano, prout a Wilkins exhibetur; at, Wareo teste, Codices alii Britannici idem opus sub hoc titulo offerunt: Excerptiones e jure sacerdotali Ecgberti archiepiscopi Eboracensis per Huncarium levitam, etc., ex quibus deduci merito potest excerptiones hasce epitomen esse amplioris operis quod superius indicavi. Ex his excerptionibus Spelmannus et ex eo Labbeus capita CXLV dedit; Wilkins alia ex Codice Cottoniano supplevit (0379A)usque ad CLXIII; et ex illo hic parent. Ex capite 158 earum additionum morem quemdam singularem Ecclesiae Anglicanae discimus, a presbyteris scilicet chrisma infantibus in discrimine constitutis conferri; id vero a Theodoro Dorobernensi archiepiscopo Graeco homine profectum arbitror. Huncario forte debentur additamenta quaedam, quae Ecgberti aetati minus congruunt, ut est illud cap. 7, lib. I: Ut cuncti sacerdotes precibus assiduis pro vitae et imperio domini imperatoris, et filiorum ac filiarum salute orent; neque enim ita se expressisset Ecgbertus in Britannia, et pro Britannis scribens, quo tempore Britanni regibus suis, non imperatori parebant. Insuper cap. 131 desumptus est ad verbum ex cap. 38, lib. II Vitae sancti Gregorii Magni a Joanne Diacono post aetatem Ecgberti scriptae.

Tertium opusculum hic datum est Ecgberti Poenitentiale ex ms. Codice Oxoniensi a Wilkins evulgatum. Ex Poenitentialis Ecgberti lib. II Spelmannus canones XXXV dederat, et ab eo acceptos Labbeus in (0379B)Collectionem suam invexerat. Eosdem canones Ballerini reperisse se affirmant in lib. II Collectionis cujusdam ms. Codicis Vaticani MCCCLII, et in quatuor libros distincti, illosque pariter offendisse sese aiunt in alio Codice Vaticano signato MCCCLVII, in neutro vero Ecgberti nomen apparere testantur. Addunt insuper in eisdem mss. Codicibus legi praefationem quae ab Ecgberto plane aliena existimari potest, ut haec verba demonstrant: Poposcisti ac praecepisti, charissime rector, ut ad corrigendos et instruendos tuorum mores subditorum, etc. Certum igitur manere censeo Oxoniensem Codicem, quem Spelmannus a se minime visum testatur, Collectionem aliam exhibere a Poenitentiali Ecgberti plane diversa. Hos tamen canones, cujuscunque tandem sint auctoris, hic retinendos censui, servato titulo quem apud Labbeum obtinent. Poenitentiale vero Ecgberti simul insero Latine tantum, omisso Anglo-Saxonico. Est autem Latina antiqua versio ex Saxonico; quamvis (0379C)Ecgbertus Saxonicum hoc verterit ex Latino alio Poenitentiali Isidori Hispalensis, ut ex titulo, et aliis in decursu operis indiciis intelligimus. Id ipsum de Latina ex Anglo-Saxonico expressa versione demonstrat Wilkins ex nonnullis quae in eadem versione leguntur ad genium Saxonicae linguae, potius quam Latinae expressis; E. g., noctes hic ponuntur pro diebus; hiemes pro annis significandis, sicut et dies solis pro Dominica. Num sincerum sit opus Ecgberti ambigi quidem posset, ex eo conjectura deducta, quod pro interlectoribus modus alius imponatur poenitentiae, quam sit in cap. 3 libelli de Remediis pcccatorum, Ecgberto a me superius vindicato. Hujus tamen conciliandi discriminis in mea ad caput illud libelli adnotatione rationem indicavi, quam si admiserint (0380A)eruditi, utriusque opusculi sinceritas constabit.

Postremo retinendum hic censui dialogum Ecgberti a Labbeo in sua Collectione datum ex Editione Waraei. Num certum hoc sit Ecgberti opus, quanquam neminem offendi qui de illo dubitaverit, attamen dubius aliquantisper haererem, cum oppositum aliquid iis quae tradita sunt in Poenitentiali animadverterim; in hoc enim postremo lib. I, cap. 17, edicitur: Si vir a presbytero adultero baptizatus sit, statim rebaptizetur. In dialogo vero interrog. 5 sancitum est baptizatos a presbytero malo pro crimine condemnato iterum tingendos non esse. Tum addit: Hoc de baptismo accipi fas non est, quod iterari non debeat. Opposita sunt haec inter sese; opposita etiam Poenitentialis sententia catholicae doctrinae. Forte tamen iteratio baptismi a sacerdote malo collati ideo praecepta est, quod ambigi merito possit num iniquus sacerdos aliquid dolo malo omiserit sacramento conficiendo necessarium. Caeterum hanc sententiam de (0380B)iterando baptismate pervulgatam tunc esse apud Anglos, constat ex Poenitentiali anonymi a sancto Martene, Anecd. tom. IV, evulgati, quod in usum Ecclesiae Anglicanae confectum, et facile, Beda auctore, ut penes me certum est, et sub ejusdem Bedae nomine, inferius dabitur. En verba hujus Poenitentialis: Baptizatus a presbytero non baptizato iterum debet baptizari. Nec etiam inepte opinaremur rudem illam gentem existimasse baptismi iteratam collationem dogma esse non fidei quidem, sed disciplinae, quae in variis Ecclesiis variat; vel saltem aliquid esse ex iis quae in utramque partem, salva fide, disputantur, juxta ac insinuat idem Poenitentiale Ecgberti, lib. I, cap. 7: Quicunque presbyter, si norit quod non sit baptizatus, baptizetur; et omnes illi quos antea baptizaverat. Attamen papa Romanus constituit, si missae administrator vitiosus sit vel paganus, quod servitium Spiritus sancti est in dono baptismi, non tamen in hominis alicujus. Scitum est, ante Carolum Magnum (0380C)tam altas exstitisse vulgo tenebras rerum, praesertim ad baptismum pertinentium, ut pius ille imperator adegerit viros aetatis illius doctos ad scribendum de baptismo. Hinc tam multae octavo saeculo labente, et nono ineunte, de baptismo epistolae et tractationes. Quin nec apud Graecos, ex quibus plura in Angliam invecta sunt a Theodoro Graeco homine, ac Dorobernensi episcopo, dogma de baptismo nunquam repetendo plene innotuisse videri potest. Lege prolegomena PP. sancti Mauri in novam Editionem Parisiensem Operum sancti Cyrilli Hierosolymitani. Latius aliquanto explicanda haec censui ut essent loco adnotationum, quarum Ecgberti Collectiones indigebant.

PRAEFATIO. (0379C) Canones dicimus regulas quas sancti Patres constituerunt, in quibus scriptum est quomodo canonici, id est regulares clerici, vivere debent.

(0380C)Augustinus Aureliensis episcopus dicit: Ut nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidpiam facere quod Patrum possit regulis obviare; et ne excusatio de ignoratione nascatur, vel per oblivionem (0381A)aliquid negligatur, frequenter in hoc libello quasi in speculo prospiciant quod canonum est regulis definitum. Verumtamen non omnes clerici judicia canonicae constitutionis usurpare aut legere debent, sed solummodo presbyteri. Sicut enim sacrificium offerre non debent nisi episcopi et presbyteri, sic nec judicia ista alii usurpare debent.

INCIPIUNT EXCERPTIONES. I. Jus sacerdotale. Unusquisque sacerdos ecclesiam suam cum omni diligentia aedificet, et reliquias sanctorum cum summo studio vigiliarum noctis et divinis [ Hard., diurnis] officiis conservet.

II. Item. (0381B)Ut omnes sacerdotes horis competentibus diei et noctis, suarum sonent ecclesiarum signa, et sacra tunc Deo celebrent officia, et populos erudiant, quomodo aut quibus Deus adorandus est horis.

III. Item. Ut omnibus festis, et diebus Dominicis, unusquisque sacerdos Evangelium Christi praedicet populo.

IV. Item. Ut unusquisque sacerdos cunctos sibi pertinentes erudiat, ut sciant qualiter decimas totius facultatis ecclesiis divinis debite offerant.

V. Item. Ut ipsi sacerdotes a populis suscipiant decimas, et nomina eorum quicunque dederint scripta habeant, et secundum auctoritatem canonicam coram timentibus (0381C)dividant, et ad ornamentum ecclesiae primam eligant partem, secundam autem ad usum pauperum atque peregrinorum per eorum manus misericorditer cum omni humilitate dispensent, tertiam vero sibimetipsis sacerdotes servent.

VI. Item. Ut unusquisque sacerdos orationem Dominicam et Symbolum populo sibi commisso curiose insinuet, ac totius religionis studium et Christianitatis cultum eorum mentibus ostendat.

VII. Item. Ut cuncti sacerdotes precibus assiduis pro vita et imperio domini imperatoris, et filiorum ac filiarum salute orent.

VIII. Item. (0381D) Ut unusquisque sacerdos quotidianis assistat orationibus pro pontifice, cujus gubernatur regimine.

IX. Item. Ut nullus sacerdos in domibus vel aliis locis, nisi in ecclesiis dedicatis celebrare missas audeat.

X. Item. Ut a cunctis sacerdotibus jus et tempus baptismatis temporibus congruis secundum canonicam institutionem cautissime observetur.

XI. Item. Ut omnes sacerdotes, quibuscunque horis, omnibus (0382A)indigentibus baptismum infirmitatis causa diligentissime tribuant.

XII. Item. Ut nullus presbyter sacrum officium, sive baptismatis sacramentum, aut aliquid donorum spiritalium pro aliquo pretioso vendere praesumat, ne vendentes et ementes in templo columbas imitetur, et pro his quae adepti sunt per gratiam divinam non pretia concupiscant terrena, sed solam regni coelestis gloriam promereantur accipere.

XIII. Item. Ut nullus presbyter a sede propria sanctae ecclesiae sub cujus titulo ordinatus fuerit, admonitionis causa, ad alienam pergat ecclesiam, sed ibidem devotus usque ad vitae permaneat exitum

XIV. Item. (0382B) Ut nullus ex sacerdotum numero ebrietatis vitium nutriat, nec alios cogat per suam jussionem inebriari.

XV. Item. Ut nullus sacerdos extranearum mulierum habeat familiaritatem, nec in sua domo in qua ipse habitat ullam mulierem unquam permittat habitare.

XVI. Item. Ut nulli sacerdotum liceat fidejussorem esse, neque relicta [derelicta] propria lege ad saecularia judicia accedere [praesumat].

XVII. Item. Ut nemo sacerdotum ex numero arma pugnantium (0382C)unquam portet, nec litem contra proximum ullam excitet.

XVIII. Item. Ut nullus presbyter edendi aut bibendi causa gradiatur in tabernas.

XIX. Item. Ut nullus sacerdos quicunque cum juramento juret, sed simpliciter cum puritate et veritate omnia dicat.

XX. Item. Ut cuncti sacerdotes omnibus illis confitentibus eorum crimina dignam poenitentiam cum summa vigilantia ipsis indicent, et omnibus infirmis ante exitum vitae viaticum et communionem corporis Christi misericorditer tribuant.

XXI. Item. (0382D) Ut, secundum definitionem sanctorum Patrum, si quis infirmatur, a sacerdotibus oleo sanctificato cum orationibus diligenter ungatur.

XXII. Item. Ut presbyter Eucharistiam habeat semper paratam ad infirmos, ne sine communione moriantur.

XXIII. Item. Ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur, nec expellantur.

XXIV. Item. Ut ecclesiae antiquitus constitutae, nec decimis, (0383A)nec alia ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur.

XXV. Jus sacerdotale. Unicuique ecclesiae vel una mansa integra absque alio servitio attribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, nec de domibus, neque de atriis vel hortis juxta ecclesiam positis, neque de praescripta mansa aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum, et si aliquod amplius habuerint, inde senioribus suis secundum patriae morem debitum servitium impendant.

XXVI. Item. Ut episcopi et presbyteri non longe ab ecclesia hospitiolum habeant.

XXVII. Item. (0383B) Ut episcopus in ecclesia consensu presbyterorum sublimior sedeat, intra domum vero collegam se presbyterorum esse cognoscat.

XXVIII. Item. Unusquisque episcopus in sua parochia diligenter provideat, ut ecclesiae Dei bene constructae, et restauratae, et ornatae fiant, tam in officio, et luminaribus, quamque in reliqua instauratione, et ut servi Dei regulariter vivant, unusquisque secundum sui ordinis gradum, maxime episcopus curam habeat, sed et canonicas horas ut tempore statuto simul celebrent ipse praecaveat.

Septem igitur synaxes sancti Patres canendas constituerunt, quas omni die clerus singulis horis canere (0383C)debet; quarum prima est Nocturnalis synaxis, secunda Prima hora diei, tertia ipsa hora est quam Tertiam vocamus, quarta vero Sexta hora est, quinta Nona hora est, sexta autem synaxis Vespera hora est, septimam namque synaxis Completorium vocitamus. Has ergo septem synaxes omni die debemus sollicite reddere Deo pro nobis et pro omni populo Christiano, sicut Psalmista testatur, dicens: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Et insuper missas non omittere, sicut fecerunt sancti Patres, quos confessores nuncupavimus, id est episcopi et presbyteri qui in castitate servierunt Deo.

XXIX. De episcopis Paulus dicit. Oportet enim episcopum per omnia irreprehensibilem (0383D)esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum; non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, sanctum (I Tim. III), etc.

XXX. Item Apostolus. Oportet igitur episcopum testimonium habere ab his qui foris sunt, ut doctrinam Dei nostri ordinet in omnibus (Ibid.).

XXXI. De magna synodo. De subintroductis mulieribus. Ex concilio Nicaeno. Interdicit [Indicit] per omnia magna synodus, non (0384A)episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam mulierem habere.

XXXII. Et item. Canones quoque docent, ut si quis acceperit viduam aut dimissam mulierem, aut qui bis duxerit uxorem, nunquam fiat diaconus, nunquam sacerdos.

XXXIII. Itemque. Episcopus, presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furtis, aut homicidio captus est, deponatur.

XXXIV. Institutiones sanctorum patrum. Observandum itaque est episcopis, ut in charitate radicati et fundati, veram pacem et concordiam integram (0384B)invicem habeant, ita ut sit in omnibus quasi cor unum et anima una, et in ore omnium verae fidei integra doctrina.. . . . . . . . . . . . . . .

XXXV. Non oportet aliquid ponere in ecclesia, nisi quae ad ministeria ecclesiastica pertinent: in Deuteronomio scriptum est: Non plantabis lucum nec statuam juxta sanctuarium Domini (Deut. XXVI).

XXXVI. Incipit de Sabbato. Deus creator omnium creavit hominem in sexta feria, et in Sabbato requievit ab operibus suis, et sanctificavit Sabbatum propter futuram significationem passionis Christi, et quietis in sepulcro. Non ideo requievit quia lassus esset, qui omnia sine labore (0384C)fecit, cujus omnipotentia non potest lassari, et sic requievit ab operibus suis, ut non alias creaturas quam antea fecerat postea fecisset. Non fecit alias creaturas postea, sed ipsas quascunque fecit, omni anno usque in finem saeculi facit. Homines creat in animabus et corporibus, et animalia et bestias sine animabus; omnis anima hominis a Deo datur, et ipse renovat creaturas suas, sicut Christus in Evangelio ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Christus pro nobis passus est in sexta aetate mundi, in sexta feria; et reformavit perditum hominem passione sua, et, operatis miraculis suis, requievit in sepulcro per Sabbatum, et sanctificavit Dominicam diem resurrectione sua; nam Dominica dies prima dies saeculi est, et dies resurrectionis (0384D)Christi, et dies Pentecostes, et ideo sancta est, et nos ipsi debemus esse spiritualiter Sabbatum sabbatizantes, id est, vacantes ab operibus servitutis, id est peccatis, quia Qui facit peccatum, servus est peccati (I Joan. III). Sed quia non possumus esse sine peccatis, caveamus in quantum possumus, et emendemus quidquid peccaverimus. Demus bona exempla subditis nobis, et corrigamus nosmetipsos et subditos, et exhortemur ad meliora jugiter. Amen.

XXXVII. Item sanctorum Patrum. Pascha certis temporibus celebrare omnibus generaliter (0385A)satagendum, id est, post decimam quartam lunam primi mensis.

XXXVIII. Synodus Agathensis. Saeculares qui in Natale Domini, Pascha et Pentecoste non communicaverit, catholici non credantur.

XXXIX. Canon Africanensis. Poenitentes secundum canones non debent communicare ante consummationem poenitentiae; nos autem pro misericordia miserantis Dei, post annum, vel duos, vel tres, aliquibus licentiam damus.

XL. Item sanctorum Patrum. Baptismatis sacramenta indifferenter presbyteri indigentibus tribuant, et poenitentiam quaerentibus citissime succurrant, nullum exinde pretium requirentes, nisi aut parentes eorum, seu eleemosynarii, (0385B)sponte aliquid dederint.

Si quis vero his institutionibus contraire tentaverit, aut excommunicationis sentiet poenam, aut carceris aerumnam diu sustineat.

XLI. Canon Patrum. Placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo hos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari.

XLII. Item. Sunt quidam qui miscent vinum cum aqua baptismatis, non recte, et Christus non jussit baptizari vino, sed aqua.

XLIII. Canon Chalcedon. (0385C) Ut nullus presbyter sine chrismate proficiscatur.

XLIII. Canon apostolorum. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur et ipse et ordinator ejus, et communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon magus a Petro.

XLIV. Canon Africanensis. Episcopus absque concilio presbyterorum clericos non ordinet.

XLV. Canon. Episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, excepta causa confessionis.

XLVI. Canon Carthaginensis. (0385D)Nihil rector sine fratrum suorum consilio faciat: scriptum est enim: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24).

XLVII. Canon. Firmum decretum esse non potest quod non plurimorum videbitur habuisse consensum.

XLVIII. Canon Romanus. Si in qualibet provincia ortae fuerint quaestiones, ad majorem sedem vel synodum, seu etiam ad apostolicam sedem Romae referantur.

XLIX. Canon episcoporum. Non temere quemquam communione privet episcopus, (0386A)ne justo judicio, et quem alius episcopus ab ecclesia expulerit, sive clericum sive laicum, suscipiat alius.

L. Canon Nicaenus. Nemo eum qui ad alium pertinet subripiens in sua ecclesia ordinet, absque consensu illius ad quem pertinet.

LI. Canon Chalcedonensis. Ut nullus absolute ordinetur et sine pronuntiatione loci ad quem ordinandus.

Altaria nisi lapidea chrismatis unguine non consecrentur.

LII. Canon Epaonensis. Non oportet in domibus non dedicatis oblationes celebrari ab episcopis vel presbyteris.

LIII. Canon sanctorum. (0386B) Nemo in precibus vel Patrem pro Filio, vel Filium pro Patre nominet; sed cum altari assistitur, semper ad Patrem dirigatur oratio.

LIV. Canon Item. Et sufficit sacerdoti unam missam in una die celebrare, quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit; in Levitico quoque scriptum est non debere Aaron ingredi assidue interius in sancta.

LV. Canon Aurelianensis. Episcopus pauperibus et infirmis, qui, debilitate faciente, non possunt suis manibus laborare, victum et vestimentum in quantum possibilitas fuerit largiatur.

LVI. Theodorus dicit. (0386C)Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri quibuslibet ecclesiis non constituantur, nec inde expellantur, et si quis hoc facere tentaverit, synodali sententia feriatur.

LVII. Canon episcoporum. Episcopi nullatenus saecularibus negotiis, plusquam Dei servitiis (quod absit) subditi existant, sed maxime curam animarum habeant, ut secundum apostolum populum Dei exemplis bene corrigant, et sanae quoque doctrinae sermonibus instruant.

LVIII. Canon. Clerici omni subjectione episcopis subjecti illis debitam praebeant obedientiam, et nullo jactantiae suae studio semetipsos attollant.

LIX. Canon Chalcedonensis. (0386D) Si qui ergo clerici vel monachi reperti fuerint conjurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis, gradu proprio penitus abjiciantur.

LX. Canon Nicaenus. Si quis alicujus episcopi clericum vel monachum susceperit absque consensu illius, sacrilegus judicetur, et a communione suspendatur, quoad usque clericum vel monachum proprio episcopo restituat: quo etsi clericus contumax redire voluerit, anathema sit.

LXI. Canon Hibernensis. (0387A) Qui levaverit manum cum hasta aut gladio ad percutiendum aliquem juxta episcopum, redimat manum, vel perdat; quod et si vulneraverit, tondet caput cum barba, et Deo serviat, primo tamen episcopo et cui laesit satisfaciat. Si quis autem clericum vulneraverit, vel alicui ex ecclesiastico ordine nocuerit, secundum ordinis quantitatem septempliciter emendet, et secundum ordinis dignitatem poeniteat, aut extorris propria patria exsulet: Dominus enim per prophetam dicit: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV); etc.

LXII. Canon Aurelianensis. Abbates pro humilitatis religione in episcoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint (0387B)ab episcopis corrigantur, qui semel in anno, in loco ubi episcopus elegerit, accepta convocatione conveniant. Monachi autem abbatibus omni se obedientiae devotione subjiciant. Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, aut per loca aliqua evagari, aut peculiare aliquid habere praesumpserit, omnia quae acquisierit ab abbatibus auferantur, secundum regulam monasterio profuturam. Ipsi autem qui fuerint pervagati, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur, et reum se ille abbati futurum esse cognoscat, qui hujusmodi personas non regulari animadversione distrinxerit, vel etiam qui monachum susceperit alienum.

LXIII. Canon Aurelianensis. Si quis autem abbas cautus in regimine, et humilis, (0387C)castus, sobriusque, misericors, et discretus non fuerit, ac divina praecepta verbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo, in cujus consistit territorio, et a vicinis abbatibus, et caeteris Domini timentibus, a suo arceatur honore, etiamsi omnis congregatio vitiis suis consentiens abbatem eum habere voluerit.

LXIV. Canon apostolorum. Si exstiterit abbas divinis jussionibus praevaricator, regulaeque sanctae contemptor, ab episcopo civitatis cum consensu abbatum, aliorumque monachorum timentium Deum, honore abbatis privetur; convenit enim episcopum civitatis, ut sancta et magna synodus Chalcedonensis decrevit, competentem monasteriorum providentiam gerere.

LXV. Leo papa dicit. (0387D)Propositum monachi deseri non potest aliquo pacto; quod enim quis vovit Deo, reddere debet. Psalmista namque dicit: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV).

LXVI. Theodorus dicit. Monachi non migrent de loco ad locum, sed in ea permaneant obedientia quam tempore suae conversionis promiserunt.

LXVII. Fructuosus dicit. Monachus sanctae regulae violator sive contemptor, vel parvulorum incestuose aut adolescentium (0388A)consectator, publice verberetur, coronam capitis quam gestat amittat, decalvatusque turpiter opprobria patiatur, vel vinculis arctatus ferreis carcerali angustia maceretur.

LXVIII. Canon Agathensis. Si quis monachus adulterium aut furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinando, ut virgis caesus tanti criminis reus, nunquam officium clericatus excipiat. Si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur.

LXIX. Aureliensis episcopus dicit. Carnes in cibo monachi nunquam sumant; pulli vero vel altilia cuncta in congregatione non ministrentur; infirmis tantum provideantur, et accipere (0388B)liceat.

LXX. Insid. [Leg. Isidorus] episcopus dicit: Abbati vel monacho, monasterii servum non licet facere liberum. Impium est ut qui res Ecclesiae non contulerit damnum inferat.

LXXI. Canon. Si quis episcoporum, aut presbyterorum, vel ministrorum, ex rebus ecclesiae quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid aufert; et male rapta cum confusione restituit, et excommunicationis annuae sententiam subibit.

LXXII. Canon Hibernensis. Pecunia ecclesiastica furata sive rapta reddatur quadruplum, popularia dupliciter.

LXXIII. Item Canon Hibernensis. (0388C)Si quis furatus fuerit pecuniam ab ecclesia, mittatur sors, ut aut illius manus abscindatur, aut in carcerem mittatur, diu jejunans et gemens; et reddat integrum quod abstulit, aut peregrinus abjiciatur, et restituat duplum, et si in patria permanserit, quadruplum restituat, et semper poeniteat.

LXXIV. Canon Toletanus. Si clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, a clericatus ordine pro sacrilegio submoveatur. Si quis sepulcrum violaverit, VII annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua.

LXXV. Canon Hibritanensis [Leg. Hibern. ]. Eos qui ad ecclesiam confugerint trahi non oportet, sed eos domini sui promissa intercessione persuadeant. (0388D)Quod si ab ecclesia exeuntibus poenale aliquid dominus intulerit, ut ecclesiae inimicus habeatur excommunicatus. Si quis alicui aliqua ratione nocuerit sub confugio ecclesiastico, vel sub aliquo sanctimonii signaculo, septempliciter emendet, reddat, et restituat, sed et VII annos in dura poenitentia permaneat; sin aliter, excommunicandus dus est ab omni Ecclesia catholica.

LXXVI. Hieronymus dicit. Ecclesia defendit quos in sinu suo recepit, more gallinae, quae pullos proprios et alienos nutrit et defendit; (0389A)ita et Ecclesia cunctos fugientes in se defendere debet.

LXXVII. Canon Hibernensis. Qui occiderit hominem intra septa monasterii, exsul cum damnatione exeat, vel projectis armis, raso capite et barba, reliquum vitae suae tempus Deo serviet; primo tamen Deo et parentibus satisfaciens.

LXXVIII. Hieronymus dicit. Qui peccant in loco sancto, in eodem quoque occidendi sunt, in loco castrorum Phinees interfecit virum et meretricem. Mathathias Judaeum qui immolabat simulacro. Quicunque enim maculaverit sanctum, sancta non defendent eum. Christus malefacientes in templo flagris compescuit.

LXXIX. Hieronymus dicit. (0389B) Qui percusserit malos, eo quod mali sunt, minister Domini est.

LXXX. Item Hieronymus dicit. Homicidas et sacrilegos punire, non est effusio sanguinis, sed legum mysterium [ Hard., ministerium]; noceat itaque bonis, qui parcit malis.

LXXXI. Arausianensis. Amentibus quaecunque pietatis sunt conferenda.

LXXXII. Canon Carthaginensis. Omni die exorcistae energumenis manus imponant.

LXXXIII. Canon Arausicanensis. Qui palam aliquando arrepti sunt, non solum non assumendi ad ullum ordinem clericatus, sed (0389C)si jam aliqui ordinati sunt, ab imposito officio repellendi.

LXXXIV. Canon Carthaginensis. Sacerdote verbum in ecclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

LXXXV. Canon Carthaginensis. Laicus praesentibus clericis, nisi ipsis provocandis, docere non audeat.

LXXXVI. Isidorus dicit. Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiae.

LXXXVII. Canon Carthaginensis. Mulier quamvis docta et sancta sit, viros in conventu docere non audeat.

LXXXVIII. Canon Carthaginensis. (0389D) Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus aut paranymphis offerantur, qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.

LXXXIX. Canon dicit. Presbyterum convivio secundarum nuptiarum interesse non debere, maxime cum petatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere.

XC. Gelasius papa. Devotis Deo virginibus, vel viduis, nisi aut in Epiphania, aut in Albis paschalibus, aut in apostolorum natalitiis, sacrum minime velamen imponant, nisi forsitan, sicut de baptismate dictum, gravi languore (0390A)correptis, ne sine hoc munere de saeculo transeant, implorantibus non negatur.

XCI. Canon Carthaginensis. Placuit ut ante annos XXV aetatis, nec diaconus ordinetur, nec virgines consecrentur, nisi rationabili necessitate cogente.

XCII. Basilii episcopi. Oportet tam infantes cum voluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos sub testimonio plurimorum suscipi.

XCIII. Isidori. Quicunque a parentibus propriis in monasterio fuerit deligatus, noverit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuel puerum natum et ablactatum Deo obtulit, qui in ministerio templi permansit.

XCIV. Canon Romanorum et Francorum. (0390B) Parvulus usque annos XV pro delicto corporali disciplina castigetur, post hanc vero aetatem quidquid deliquerit, vel si furatur, retribuat, seu etiam secundum legem exsolvat.

XCV. Canon Neocaesariensis. Ut nullatenus presbyter ordinetur ante trigesimum aetatis annum, nisi rationabili necessitate cogente, quia Dominus Jesus non praedicavit ante trigesimum aetatis annum.

XCVI. Canon Nicaenus. Ut episcopus, si fieri potest, a totius provinciae episcopis ordinetur, et si hoc difficile est, certe non minus a tribus. Episcoporum ordinationes fieri oportet Dominicis diebus, non in agris vel in villulis, sed (0390C)in urbibus praecipuis, pro tanti nominis dignitate.

XCVII. Presbyterorum vero et diaconorum in quatuor temporum Sabbatis scilicet, ut dum haec ordinatio coram populo agitur, sua omnium testificatione electorum ordinatorumque opinio discutiatur.

XCVIII. Sacerdotes Dei diligenter semper procurent, ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus nequaquam missae celebrantur, pura et munda fiant, quia si aliter agatur, cum his qui acetum cum felle mistum Domino obtulerint, nisi vera poenitentia subvenerit, punientur.

XCIX. De decimis. In lege Domini scriptum est: Decimas et primitias (0390D)non tardabis offerre (Exod. XXII). Et in Levitico: Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt; boves, et oves, et capreae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino (Levit. XXVII). Non eligitur nec bonum nec malum, nec alterum (Hard., alter) commutabitur.

C. Augustinus dicit. Decimae igitur tributa sunt ecclesiarum et egentium animarum. O homo, inde Dominus decimas expetit unde vivis. De militia, de negotio, de artificio redde decimas; non enim eget Dominus noster, non praemia postulat, sed honorem.

CI. Item. Cum messueris segetem terrae tuae, non tondebis usque (0391A)ad solam superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges, neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes (Levit. XIX).

CII. Et in lege. Si intraveris in segetem amici tui, frange spicas, et in manu contere, falce autem non metas (Ibid.). Hoc et discipuli Salvatoris fecerunt, spicas videlicet manibus fricantes et manducantes Sabbatis, ut Evangelium dicit.

CIII. Item in lege. Ingressus itaque vineam proximi tui, comedes uvas quantum tibi placuerit, foras autem ne feras tecum (Ibid.).

CIV. Institutio Patrum. (0391B)Die Dominico nihil aliud agendum est, nisi Deo vacandum in hymnis, et psalmis, et canticis spiritalibus; dies quoque paschalis hebdomadae omnes aequali religione colendi sunt.

CV. Canon Aurelianensis. Id etiam miserationis intuitu aequum duximus custodire, ut qui pro quibuscunque culpis carceribus deputantur, ab archidiacono seu a praeposito ecclesiae singulis Dominicis diebus requirantur, ut necessitas vinctorum secundum praeceptum divinum misericorditer sublevetur, atque a pontifice competens victus de domo ecclesiae tribuatur.

CVI. Item. Qui dominica nocte nupserit VII dies poeniteat.

Qui quarta vel sexta feria III dies poeniteat.

(0391C)Qui in Quadragesima ante pascha, I annum poeniteat.

CVII. Item. Indicta jejunia nullus praesumat infringere vel violare, ne iram Dei incurrat.

CVIII. Ex concilio Bra . . . . rens [Lege Bracarensi ]. Non oportet homines religiosos ante sacram [ Leg. horam], diei tertiam cibum sumere, nec convivia inire neque clericos aliquando, nisi hymno dicto, edere panem, . . . post cibos gratias auctori referre.

CIX. Canon sanctorum. Qui in matrimonio sunt, abstineant se III noctes antequam communicent, et unam postquam communicaverint. Inde ait Apostolus: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu, ut vacetis orationi ad tempus.

CX. Gregorius dicit: (0391D) Si quis conjugem suam, si fieri potest, non cupidine voluntatis, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est reliquendus judicio, quia a nobis prohiberi non debet, cum ei, juxta praefinitam sententiam, etiam ecclesiam licuerit intrare; verumtamen quia ipsa licita admistio conjugis sine voluntate carnis fieri non potest, ideo aliquando a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest.

CXI. De conjugio scriptum est in lege. Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque (0392A)cum ea, dotabit eam, et habebit eam uxorem (Exod. XXI).

CXII. Augustinus dicit: Qui uxorem optat accipere, sicut illam virginem invenire desiderat, ita et ipse usque ad nuptias virginitatem custodiat.

CXIII. Synodus Romana dicit: Filii cum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri, sic et filiae eadem aetate debent eamdem legem servare.

CXIV. Paulus apostolus dicit: Propter fornicationem unusquisque suam propriam uxorem habeat, et unaquaeque virum suum (I Cor. VII). Legitimum quoque conjugium nullus separare praesumat: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

CXV. Paulus dicit: (0392B) Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. XVII).

CXVI. Synodus dicit: Muliere mortua, licet viro post mensem accipere alteram: post annum vero licet mulieri accipere alterum virum.

CXVII. Paulus apostolus dicit: Mulier alligata est legi, quanto tempore vivit vir ejus. Quod si dormierit vir ejus, liberata est, cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII).

CXVIII. Item canon Africanensis. Legitimum igitur conjugium non licet separari sine (0392C)consensu amborum: potest tamen alter alteri cum consilio episcopi licentiam dare ad servitutem Dei accedere. Quidam etiam dicunt: Si vir, sive mulier, ex consensu religionem ceperit, licet alterum accipere novum conjugium, sed puellam vel puerum, si continens esse non poterit. Quod non laudo. Sed si quis vult conjugatus converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si, illo vivente, per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit; et qui eam dimisit, particeps erit peccati illius.

CXIX. Item de legitimo conjugio. Legitimum enim conjugium nullus separare praesumat, nisi ex amborum consensu, et propter amorem Christi qui ait: Qui reliquerit uxorem, et reliqua, (0392D)centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Et nemo aliter uxorem dimittat nisi propter fornicationem, quia Pharisaei tentantes Dominum Jesum Christum interrogaverunt eum, si licet hominem dimittere uxorem suam pro quacunque causa. Respondit Jesus, et ait eis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quanquam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis quia quicunque dimiserit uxorem suam, (0393A)nisi ob causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur (Ibid.). Unde et apostolus dicit: Praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII); et iterum: Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem (Ibid.). Alibi namque de adulterio vel fornicatione scriptum est: Qui adulteram tenet, stultus et impius est (Prov. XVIII); de filiis quoque adulterarum ejiciendis cum matribus suis, et Ezechiel dicens: Ejicite matrem fornicariam et filios fornicationis. Et reliqua. Et Augustinus dicit: Si mulier fornicata fuerit, relinquenda est, sed illa vivente altera non est ducenda. Ubicunque igitur est fornicatio, et fornicationis vera suspicio, libere uxor dimittitur; aliter ergo, etiamsi sterilis est, si deformis, si fetida, si temulenta, (0393B)si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si fatua, si gulosa, si vaga, si nugatrix, si maledica, tenenda erit velis nolis, et qualiscunque accepta est, habenda erit: Apostolus enim dicit: Cum enim eras liber, sponte servituti te subjecisti (II Cor. IX).

CXX. Canon Africanensis. Secundum evangelicam disciplinam, nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat uxorem vivente uxore priore; sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur.

CXXI. Augustinus dicit: Si mulier fornicata fuerit, relinquenda est, sed illa vivente, altera non est ducenda.

CXXII. Canon dicit: (0393C)Si mulier discesserit a viro suo, despiciens eum, nolens revertere et reconciliari viro post quinque vel septem annos, cum consensu episcopi ipse aliam accipiat uxorem, si continens esse non poterit, et poeniteat tres annos, vel etiam quandiu vixerit, quia juxta sententiam Domini moechus comprobatur.

CXXIII. Item. Si cujus uxor in captivitatem ducta fuerit, et ea redimi non poterit, post annum septimum alteram accipiat; et si postea propria, id est prior mulier, de captivitate reversa fuerit, accipiat eam, posterioremque dimittat. Similiter autem et illa, sicut superius diximus, si viro talia contigerint, faciat.

CXXIV. De matrimonio servulorum. Si servum et ancillam dominus amborum in matrimonio (0393D)conjunxerit, postea liberato servo vel ancilla, si non potest redimi qui in servitio est, libero licet (sicut quibusdam placet) ingenuo conjungere; sed tamen, juxta sententiam Domini, moechus probatur. Qui vero taliter egerit, id est, ut propter primam uxorem servitium humanum dimittat, et posteat liberam ducat uxorem, III annos poeniteat, unum in pane et aqua; sed et quandiucunque vixerit, semper aliquid poeniteat. Similiter quoque et mulier poeniteat, si taliter fecerit. Si quis liber ancillam aut suam aut alterius in matrimonio acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si ante cum consensu amborum conjuncti sint; si vero dimiserit (0394A)eam, et aliam ducit uxorem, sive ancillam, sive liberam, ut supra scriptum est, poeniteat.

CXXV. De concubinis. Augustinus dicit: Quale est quod multi virorum ante nuptias concubinas sibi adhibere non erubescunt, quas post annos dimittant et sic postea legitimas uxores accipiant? Unde coram Domino et coram angelis ejus testor atque denuntio, Deum ista conjugia semper prohibuisse, et nunquam placuisse, et praecipue temporibus Christianis concubinas habere nunquam licuit, nunquam licet, nunquam licebit.

CXXVI. Item in lege: Nemo incestis conjunctionibus se inquinet, quia in Levitico scriptum est: Omnis homo ad proximam (0394B)sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus. Et iterum: Anima quae fecerit quidpiam ex istis, peribit de medio populi sui (Levit. XVIII). Sane quibus conjunctio illicita interdicitur habebunt ineundi melioris conjugii libertatem.

CXXVII. Synodus dicit. Quicunque illicito matrimonio fuerint commisti, post poenitentiam non debent fieri in una domu, ne se invicem causa amoris copulent.

CXXVIII. Item synodus de toro fratris defuncti. Audi decreta synodi: Superstes frater torum defuncti fratris non ascendat, Domino dicente: Erunt duo in carne una (Genes. II). Ergo uxor fratris tui soror tua est.

CXXIX. Gregorius dicit: (0394C) Si quis monacham, vel commatrem spiritalem, vel fratris uxorem, vel neptem, vel novercam, vel consobrinam, vel de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit.

CXXX. Item de consanguineis, Gregorius interrogationibus Augustini ita respondit. Quaedam terrena lex in Romana republica permit tit ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur; sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere, et sacra lex Mosaica prohibet cognationis turpitudinem revelare; unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter jungi debeat; nam secunda quam (0394D)praediximus a se omnimodo abstinere debet.

CXXXI. Item de rationabili causa. Vere post multum temporis a Felice Messanae Siciliae praesule requisitus Gregorius, utrum Augustino scripsisset, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus pater inter caetera talem reddidit rationem: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, nostro alumno, videlicet de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora, recederet, specialiter et non generaliter caeteris me scripsisse cognoscas. Unde et mihi omnis Romana (0395A)civitas testis existit, nec ea intentione haec illis scriptis mandavi, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem conjungantur. Sed adhuc illos neophytos existentes, coepisse eos prius illicita docere, et verbis et exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet; nam juxta Apostolum, qui ait: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III), ista illis, modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat, exureretur [ Lege erueretur], sed aliquantulum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur.

CXXXII. Canon Romanus. (0395B) Laicus maculans se cum ancilla Dei, vel cum spiritali commatre, vel cum propinqua, aut forte cum illa quam antea cognatus habuit, primitus anathematizetur, et postea annos VII poeniteat, III in pane et aqua. Similiter et illa poeniteat, quia Christiana religio fornicationem in utroque sexu pari ratione condemnat.

CXXXIII. Item. Gregorius apostolicus papa, ante corpus beatissimi Petri in synodo residens, dixit: Si quis presbyteram duxerit in conjugium, anathema sit.

CXXXIV. Item. Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant, duxerit in conjugium, anathema sit.

CXXXV. Item. (0395C) Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit, ac respondentes omnes dixerunt Amen.

CXXXVI. Item. Si quis cum duabus cognatis fornicationem fecerit, primitus anathematizetur, deinde VII vel X annos poeniteat.

CXXXVII. Item Gregorius Felici episcopo. Progeniem suam unumquemque usque ad septimam servare decernimus generationem; et quandiu se agnoscunt affinitate proquinquos, in conjugium ducere nulli profecto Christianorum licet vel licebit, et nolumus nos in hac re a vobis sive a caeteris fidelibus reprehendi, quia in his Anglorum genti indulsimus, (0395D)non formam dando, sed consideratione, ne Christianitatis bonum quod ceperant imperfectum dimitterent, egimus (Regist. lib. XII, indict. 7, ep. 32).

CXXXIII. De scematibus [Lege stemmatibus ]. Scemata dicuntur ramusculi in genere, cum gradus cognationum patiuntur, ut puta ille filius, ille pater, ille avus, ille agnatus, et caeteri quorum figurae in subsequentibus apparent. Et haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodammodo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus (0396A)mundi generatio, et hominis status finitur, ita et propinquitas generis tot gradibus terminaretur. Inter hos itaque propinquitatis gradus, ad conjugalem copulam nemini accedere convenit; nec eam quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, in conjugem ducere nulli profecto Christianorum licet vel licebit, quia incestuosus talis coitus abominabilis est Deo. Incestuosos et nullo conjugis [ F. conjugii] nomine deputandos a sanctis Patribus dudum statutum esse legimus.

CXXXIX. Vigilius papa. Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia. Si parietis tantum mutantur, et non altare, sale et aqua exoretur. Si homicidio vel adulterio fuerit violata, diligentissime expurgetur, et denuo consecretur.

CXL. Vigilius papa. Ex Conc. Carthag., Gregorius. (0396B) Quis, cum ad judicium venerit, si voluerit clericus, et necesse fuerit, induciae ei petenti a Patribus constitutae absque impedimento concedantur, et judices scelecti tribuantur, . . . . si [ Wilk.: A se electi tribuantur a patre. Si, etc. ] ibi vim aliquam temerariae multitudinis metuerit, locum is congruum eligat, quo absque timore suos, si necesse fuerit, testes habere, et absque impedimento suam canonice sententiam finire valeat, quia multa pro subreptione evenire solent, sententiam fratris, quae misericordiam velat non solum tenere, sed et audire refugite, quia potior est omnibus holocaustis misericordia. Non ita agendum in ecclesiasticis negotiis, sicut in saecularibus; nam in saecularibus, priusquam qui legibus (0396C)est coactus venerit, et decantaverit, et responsum dederit, ante peractam causam non potest recedere. In ecclesiasticis vero dicta causa licet recedere, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit.

CXLI. In Nicaena synodo. Statutum est quod judices alii non synodo deberent esse, nisi quos ipse qui impetitur elegerit, aut quos consensu suo ejus primates auctoritate hujus sacrae sedis constituerint, quia indignum est ut ab externis judicetur qui provinciales et a se electos debet habere judices.

Irrita erit donatio episcopi, vel venditio, vel commutatio rei ecclesiasticae, absque collaudatione et subscriptione clericorum.

CXLII. Romanum concilium. (0396D) Tempore Constantini Augusti, congregavit Silvester papa synodum Romae cum LXXIII episcopis, quorum consensu et superscriptione constitutum est: Ut nullus laicus clerico cuiquam audeat inferre testimonium; ergo laici adversus clericum non recipiantur. Accusatores, consanguinei, nec familiares, nec domo prodeuntes, adversus extraneos testimonium non dicant, nec accusatores, nec testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis, ac dominationis, ac familiaritatis affectus, plerumque veritatem impedire solet; sed, si noluerint, et invicem consenserint inter se parentes, testificentur, non in alios; amor enim carnalis atque timor, et amaritudo plerumque sensus hebetant humanos, et pervertunt opiniones.

CXLIII. (0397A) Nullus monachorum praesumat judicare, nec accusationem saecularem in clericum audeat accipere. Quod si quis probatur admittere, velut exauctor furoris [ Leg. exactor fenoris], aut usurarum possessor, secundum statuta Patrum se sentiat degradandum. In gravibus peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit.

CXLIV. De conjugio antiquo. Satis igitur manifestum est non posse filios Adam in primordio saeculi uxores accepisse, nisi proprias sorores aut propinquas consanguineas, sed semper erat illicitum ab initio uxorem aut concubinam patris violare. Unde Jacob patriarcha dixit filio suo Ruben: Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile (0397B)patris tui, et maculasti stratum ejus (Genes. XXIV). Unde et Paulus apostolus doctor gentium de tali sacrilegio scripsit dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat, et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V). Ecce apostolus indicavit [judicavit] de medio Christianorum auferri qui novercam violare praesumpsit, dicens: Nec inter gentes, id est paganos, tale scelus fieri. Verum itaque est, et satis late patet Deum omnipotentem in lege Moysi prohibuisse uxorem patris, et fratris, et proximi, accipere, aut cum ea concumbere; sed et hoc quod in Deuteronomio scriptum est, ut frater scilicet accipiat uxorem defuncti fratris, et suscitet semen fratri suo (Deut. (0397C)XXV), non carnaliter intelligendum est, sed spiritaliter tenendum. Et valde caecus doctor est, qui nescit discretionem inter Vetus Testamentum et Novum, sed adhuc errat caecatus umbra antiquae caliginis, nesciens veritatem gratiae Christi, et nescit legem et prophetas usque ad Joannem Baptistam prophetasse; nam ipse Dominus ait: Lex et propheta usque ad Joannem; a diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Marc. XI); et quicunque caecatus corde adhuc solam litteram sequitur cum Judaeis, sine spiritu vivificante et gratia Christi perdurat, manducans crustas panis, et non micas internas.

Magna distantia est inter litteram occidentem et spiritum vivificantem; et valde ignarus, et ignavus, (0397D)et insipiens doctor est, qui post tot annos et post tot tractatores qui libros de lege Moysi tractaverunt, a Deo inspirati adhuc judaizare vult, contemnendo Christum et omnes sanctos doctores. In Deuteronomio enim legimus: Ut quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui; et primogenitum ex ea filium nomine ejus appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, et dicet: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, nec me in conjugium sumere; et statim (0398A)accersiri eum facient, et interrogabunt eum. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere, accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem ejus, et dicet: Sic fiet homini qui non aedificat domum fratris sui, et vocabitur nomen ejus in Israel domus discalceati (Deut. XXV).

De hoc enim quod in Deuteronomio scriptum est, et in Evangelio: Quod frater accepit uxorem defuncti fratris, ut suscitaret semen fratri suo, non est Christianis tenendum carnaliter, sed spiritaliter. Christus ait in Evangelio: Omnes autem vos fratres estis, et unus est Pater vester qui in coelis est (Matth. XIII). Et cum habitaverint fratres spirituales simul, et ille frater qui praeest Ecclesiae Dei transierit de saeculo ad Christum, accipiat tum frater ejus Ecclesiam (0398B)Dei regendam, et suscitet spiritales filios Deo, ne, deficiente uno doctore mortali conditione, sterilis fiat sponsa Christi, quae est mater omnium nostrum. Et si quispiam doctor non vult regere Ecclesiam, post obitum alterius doctoris, non curans de salute aliorum, sed de sua propria, erit tunc discalceatus, et contra hoc quod Paulus dixit: Et calceati pedes in praeparatione evangelizantium bona (Rom. VI, 10). Si non vult verbum Dei seminare, etsi potest, sed talentum Christi in sudario, hoc est torpore ignaviae suae, abscondere, erit consputus ab Ecclesia in facie confusione dignus, projectus in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII). Sed accipiat semper doctor post doctorem Ecclesiam Dei regendam usque in finem saeculi, ut suscitentur (0398C)spiritales filii Christo de sponsa sua virgine, sicut ipse instituit; quia Qui non vult laborare pro Deo, non est dignus mercede.

CXLV. Canon Leodicensis. Ut nullus Christianus judaizare praesumat, sed nec conviviis eorum participare.

[Hic desinunt exceptiones Ecgberti apud Labbeum; sequentes adjicit Wilkins ex ms. Cotton, Nero A, fol. 131, verso, ubi continuata cum superioribus serie dantur. Eumdem vero capitum numerum quo in Wilkins notantur servavi, qui duplici unitate a Labbeanis discrepat.]

CXLVIII. Item. Ut nullus Christianorum paganas superstitiones intendat, sed gentilium inquinamenta omnia omnimodo contemnat.

CXLIX. Canon Bracharen. (0398D) Si quis, paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, vel lustrationibus paganorum serviant, V annos poeniteant.

CL. Canon sanctorum. Si quis Christianus Christianum hominem in manum Judaeorum vel gentilium vendiderit, anathema sit; in Deuteronomio enim scriptum: Si deprehensus fuerit homo sollicitans aliquem de genere Israel, et vendito eo, acceperit pretium, interficietur.

CLI. Item canon sanctorum. Nefas igitur est ut quos Christus sanguinis sui effusione redemit, Judaeorum vel gentilium vinculis sint irretiti

CLII. De tonsura. (0399A) Exordium tonsurae a Nazaraeis incepit, qui crine servato post vitae magnae continentiam caput radebant, ut devotionem Domino consecrarent. In canonibus quoque sanctorum Patrum scriptum invenimus: Si quis catholicus capillos totonderit more barbarorum, ab Ecclesia Dei alienus habeatur, et ab omni Christianorum mensa, donec delictum emendet.

CLIII. De tonsura Petri. Petrus itaque apostolus clericali tonsura primo usus est, gestans in capite imaginem coronae spineae Christi. Unde canon Africanus praecipit ut clericus nec comam nutriat, nec barbam.

CLIV. E can. Rom. dic. Quincunque clericus visus fuerit in ecclesia sine (0399B)colobio, vel cappa, et si non more Romano capillos et barbam totonderit, excommmunicetur. Non debet etiam clericus indui se monachico habitu, nec laicorum vestibus uti, et vir si utetur veste muliebri, excommunicetur; aut mulier, si virili utetur indumento.

CLV. Item. Clericus quoque non debet armis uti, nec ad bellum procedere, quia canones docent ut quicunque clericus in bello aut in rixa mortuus fuerit, neque oblatione, neque oratione postuletur pro eo, sepultura tamen non privetur. Apostolus quoque dicit: Nemo militans Deo implicet se negotiis secularibus; unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundanae voluerit implicare. Et ideo (0399C)omnimodis dicendum est presbyteris, et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

CLVI. Item. Cavendum quoque est clericis ut non sint judices in condemnatione hominis.

CLVII. Item. Canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus aut clericus assensum praebeat in morte cujuslibet hominis, sive latronis, sive raptoris, seu homicidae.

CLVIII. Item. Statutum est ut presbyteri indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte propter eorum (0399D)absentiam animarum pericula (oriantur), maxime (mors) infantium absque chrismate, et ecclesiarum (in quibus) constituti sunt negligantur officia.

CLIX. Can. Africanus. Omnes clerici, qui ad operandum sunt validi, et artificiola, et litteras discant.

CLX. Can. Caesarien. Duo igitur sunt genera clericorum: unum ecclesiasticorum sub episcopali regimine, alterum Acephalorum, id est sine capite, de quibus Gregorius dicit: Si qui clerici vulgares sunt, extra sacros ordines constituti, id est, nec presbyteri, nec diaconi, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere. Sacerdotes autem (0400A)nequaquam uxores ducant, sed ecclesiam diligant, nec utantur bellicis armis, sed spiritualem militiam exerceant.

CLXI. Item de militia. Fratres, scitote quia divisa est potestas saecularis, et potestas spiritalis. Bonis etiam saecularibus decet ut sint defensores ecclesiae, et propugnatores gregis Christi; spiritualibus autem convenit ut sint intercessores pro omni populo Dei: miles quidem Christi armis humanis uti non debet, ut testimonia multa declarant. Incipiamus testimonium a Deo, et Domino nostro Jesu Christo, qui dum pro humano genere crucis vellet subire tormentum, et a militibus esset tentus, Petro prohibuit ne gladio pugnaret. Quod si ille non habuit licentiam pugnandi pro (0400B)injuria Domino suo illata, quid rectius nobis est quam ut ejus imitemur exempla? Intelligite ergo quia non in hasta solummodo et gladio salvat Deus, sed potius in assiduis orationibus, et caeteris divinis servitiis. Dictus quoque Christi confessor Martinus, dum a Juliano apostata jussus fuisset militaria suscipere indumenta, dixit se Christi esse militem, et ideo non posse pugnare. De libro quoque Exodi utile habemus exemplum, scilicet dum pugnaret Josue adversus Amalech, Moyses non armis pugnabat, sed extensis palmis ad coelum Deum orabat, et vincebat Israeliticus populus, ut autem remittebat manus, invalescebat Amalech. His et aliis multis declaratur exemplis episcopum, presbyterum, diaconum, vel monachum nulla portare arma in praelio (0400C)nisi tantum ea de quibus legitur: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumere, e gladium spiritus, quod est verbum Dei. Contrarium itaque omnino est ecclesiasticis regulis post ordinationem redire ad militiam saecularem.

CLXII. De homicidio, institutio sanctorum. Si presbyter vel diaconus homicidium fecerit, degradetur, et usque ad exitum vitae poeniteat.

CLIII. Item. Si quis clericus homicidium fecerit, X annos exsul poeniteat; III ex iis in pane et aqua; post haec recipiatur in patria. Si bene egerit poenitentiam, testimonio comprobatus episcopi, vel sacerdotis, vel (0400D)cui commissus fuerit, quod bene poenituit; et satisfaciat parentibus ejus quem occidit. Si autem non satisfecerit parentibus illius, nunquam recipiatur in patriam, sed more Cain profugus et vagus sit super terram. Si vero homicidium casu fecerit, id est, non volens, V annos poeniteat, III ex iis in pane et aqua. Si ad homicidium consenserit, et factum fuerit, VII annos poeniteat, III ex his in pane et aqua. Si voluerit, et non perfecerit, I annum poeniteat. Si quis percusserit, et sanguinem fuderit, XL diebus in pane et aqua poeniteat; si diaconus, VI menses; si presbyter, unum annum. Si laicus laicum occiderit, XL dies abstineat ab ecclesia, et jejunet in pane et aqua, et post, ut sacerdos judicaverit, poeniteat.