Migne Patrologia Latina Tomus 111
Excerptio de Arte grammatica Prisciani (Rabanus Maurus), J. P. Migne
111.0678C
De voce. 111.0613C|
Auctoritas philosophorum ostendit proprietatem vocis in aeris percussione esse, quocunque modo ictus fiat. Quam etiam diviserunt in quatuor species, articulatam, inarticulatam, litteratam et illitteratam. Sed de his duae conjunctae, videlicet articulata et litterata, praecipuam commodamque, imo necessariam, vocem efficere haud dubium est, quia ipsa solummodo litterarum et intellectus capax esse dignoscitur; caeterae in tantum utiles non sunt; quia simul natura et intellectu capi non possunt: verum invicem per singulas coeuntes, si quis inquirere voluerit, sine dubio inveniet vocem eas reddere sine intellectione; si tamen ea utuntur, litteris carent; quod supra dictis non contingit.
De littera. 111.0613D|
Littera est pars minima vocis articulatae, hoc est, quae constat compositione litterarum: minima autem, 111.0614C| quantum ad totam comprehensionem vocis litteratae. Nam vox est quidquid loquimur, ut puta, si dicas: Orator venit et docuit; nam potest solvi: Orator venit, et docuit per singula verba; ipsa autem verba in syllabas, o et ra, tor; ipsae syllabae in litteras; littora quoque ipsa minime potest dividi, unde haec a philosophis atomos dicitur, id est, indivisibilis. Scaurus sic eam definivit: Littera est vocis, quae scribi potest, forma. Elementum est enim minima vis, est indivisibilis materia vocis articulatae; et uniuscujusque rei initium, a quo sumitur incrementum, et in quod resolvitur, hujus figura littera vocatur. Veteres etiam litteras elementa dixerunt, ad similitudinem mundi elementorum; eo quod sicut illa coeuntia omne perficiunt corpus, sic 111.0614D| etiam ista conjuncta orationem conservant et disjuncta dissolvunt. Hoc ergo interest inter elementa et litteras, quod elementa proprie dicuntur ipsae pronuntiationes, 111.0615A| id est, vis soni, quae auditur ac intelligitur; figurae vero earum litterae, a vero et b, et c, et alia quaelibet, nomen est et pronuntiationis, et figurae; legitur elementum, intelligitur littera, scribitur et nominatur.
Littera dicta quasi legitera, quia legitur et quod legentibus iter ostendit, et a litura quam patitur, et quod legendo iteratur. Omnes ergo litterae quibus Latini utuntur, viginti et tres sunt: quarum differentiae tres sunt. Prima differentia qualitates habet duas, quae aut Latinae sunt, aut Graecae: Latinae sunt una et viginti; Graecae, duae, y vocalis, et z semivocalis, quae in usum eorum propter Graeca nomina venerunt. Sunt et aliae quinque, quas post perceptionem Dominicae fidei, et si non in alphabeti 111.0615B| ordine recipiunt, divinis tamen paginis inditas continent, h, proper nomen Ihesu; Α et Ω propter auctoritatem divini sermonis, Ego sum ἄλφα et ὼμέγα, et propter nomen ΧΡΙ. Secunda differentia in litteris qualitates aeque duas habet, quae aut vocales sunt aut consonantes. Item tertia differentia est inter consonantes, quod quaedam sunt semivocales, quaedam mutae, quaedam liquidae, et quaedam duplices. Sunt tamen vocales quinque, scilicet, a, e, i, o, u; semivocales septem, l, m, n, r, s, x, z. Mutae novem, b, c, d, f, g, k, p, q et t. Vocales dictae sunt quasi sonantes, quia et vocem per se faciunt, et aliis vocem praestant; consonantes quidem, quod consonant vocalibus: et bene dicuntur consonantes, quod duo soni simul sonant. Semivocales appellatae, quod 111.0615C| plenam vocem non habent, ut semiviri et semidii dicuntur, non quod dimidii, sed quod pleni dii et pleni viri non sint; his si detrahas vocalem, habent tamen et tenuem sonum et sibilum quemdam; ut si dicas, tolle inde vocalem e, sonat tamen quidam sibilus ac tenuis sonus. Mutae autem dictae, non quod omnino voce careant, sed quod ad comparationem bene sonantium, exiguam quamdam partem vocis habeant; velut informis dicitur mulier, non quae caret forma, sed quae male est formata; et frigidum dicimus eum qui non penitus expers est caloris, sed qui minimo hoc utitur. Latini omnes vocales dichronas habent, id est, quae corripi possunt et produci, quemadmodum Graeci tres, α, ι et υ; ε vero et ο semper Graeci breves habent, 111.0615D| et η et ω semper longas. Breves sunt vocales, ut: amor, erit, iter, operis, utique; longae: aera, erecta, ivit, omen, utile. Ex his igitur vocalibus i et u transeunt in consonantium potestatem; cum aut ipsae inter se geminantur, ut: Juno, vita; aut vocalibus applicantur, ut: vates, velox, vox, i ut iecur, iocus, hae etiam mediae dicuntur, quoniam in quibusdam dictionibus medium sonum habent, nec naturalem, nec proprium, sed alternos inter se sonos confundunt, ut: vir optimus. Et i quidem quando post n consonantem loco digamma functam Aeolici ponitur, brevis est; sequente d, et m, et r, et t, et v, sonum y Graece videtur habere, ut: video, vim, 111.0616A| virtus, vita, vix. U autem, quamvis contractum, eumdem tamen, hoc est y, sonum habet, inter q, et e, et i, et ae, diphthongon positum atque, quis, quae; necnon inter g et easdem vocales, cum in una syllaba sic inveniuntur, ut: pingues, anguis, linguae. I autem pro duplici consonante videtur esse, quando inter duas vocales est posita, ideoque semper priorem syllabam facit longam; ut: maius, peius, eius, quia non aliter pronuntiari potest, quam si cum priori syllaba prior i, et cum sequenti altera proferatur; et ideo antiqui in his verbis duo ii semper scribebant. V vero loco consonantis posita, eamdem prorsus in omnibus vim habet apud Latinos quam apud Aeolos digamma, et ipsiu sdigamma voce vau profecta est, pro qua Caesar hanc figuram, id est F, scribi voluit. 111.0616B| Digamma enim aliquando pro simplici, aliquando pro duplici consonante apud Aeolos invenitur scripta, sicque nostrum v locum simplicis videtur habere consonantis, ut:
- At Venus haud animo nequidquam exterrita mater; duplicis quoque cum in praeterito perfecto et plusquam perfecto tertiae et quartae conjugationis, in quibus i ante v consonantem posita, producitur eademque subtracta corripitur, ut cupivi, cupii, cupiveram, cupieram; audivi, audii, audiveram, audieram. Aliquando vero metrici hac digamma, v et i loco consonantis posita, pro correpta vocali utuntur, ut Horatius, silvae trissyllabum protulit in epodo hoc versu:
- Nivesque deducunt Jovem
111.0616C| Nunc mare, nunc silvae. Est enim dimetrum iambicum conjunctum penthemimere heroico. Et Aurelius Prudentius in Psychomachia: Egregia comitata viro: nam proximus Iob. Sciendumque quod Aeoli digamma causa aspirationis, ut effugerent spiritus austeritatem, et causa hiatus devitandi, assumebant. Nos autem in multis quidem, non tamen in omnibus illos sequimur, ut cum devitantes aspirationem dicimus, vespera, vis, vestis; hiatum, ut: clauus, argiuus, pauo, ovum, ovis, bouis. Ex consonantibus ergo sunt l et r liquidae, quibus quidam addunt m et n; hae postpositae f, semivocali et sex mutis, id est, b, c, d, g, p, t, pro arbitrio poetae, plerumque in metro vim 111.0616D| consonantis amittunt, et brevem syllabam reddunt; ac ideo Priscianus docuit, f magis mutam esse, qui si est muta quaelibet liquidis praeponitur et locum litterae φ Graecae mutae apud nos obtinet, praeter quod fixis labris, quomodo φ, pronuntianda non est; k enim et q, quamvis figura et nomine videantur aliquam habere differentiam cum c, tamen eamdem tam in sono vocum quam in metro potestatem continent; et k quidem penitus supervacua est, nulla enim videtur ratio cur a sequente haec scribi debeat: Carthago enim et caput sive per k, sive per c scribantur, nullam faciunt nec in sono nec in potestate ejusdem consonantis differentiam; 111.0617A| q vero propter nihil aliud scribenda videtur esse, nisi ut ostendat sequentem v ante alteram vocalem in eadem syllaba positam perdere vim litterae in metro. H autem aspirationis est nota, et nihil aliud habet litterae nisi figuram, ut Priscianus dicit. Aliqui tamen grammatici litteram eam esse dicunt, quia more consonantis litterae in metro saepe brevem syllabam longam reddit. Haec, si c mutae subjuncta fuerit, χ notat Graecam; si p praeposita fuerit, φ significat. Item si fuerit t praeposita aspirationi pro θ ponitur. Si ps simul positae, ψ Graecam asserunt litteram, et haec in peregrinis dictionibus, ut Chimaera, philosophus, thelesfor, psalmigraphus. Caeterum h vocalibus nunquam supponitur nisi in interjectione, ah, oh, quae obturbantis et dolentis significant 111.0617B| affectum. S quoque singularis est potestatis, quae in metro vim suam frequenter amittit. Haec aliquando, in capite verbi praeposita alterae consonanti, praecedentis verbi novissimam syllabam in brevem vocalem desinentem producit, aliquando correptam relinquit. Hanc et aliquando in medio verbo alteri consonanti praepositam liquentium more disperire quidam dicunt, ut in illo Virgilii: Hortatur Mnesteus, Nunc, nunc insurgite remis. X duplex modo pro cs, modo pro gs accipitur, ut: apex, apicis, grex, gregis; transit tamen aliquando in v consonantem, ut: nix, nivis, nec non in c, ut: nox, noctis; subit etiam loco aspirationis, ut veho, vexi, traho, traxi; sed haec contra regulam declinari videntur. Z in graecis tantummodo ponitur dictionibus; 111.0617C| pro hac veterum quidam i vocalem dixerunt, quidam duas ss scribere solebant: unde jugum dictum est velut zugon, et Jupiter velut zeuspater; item Messentius, et petissare, et tablissare, et caetera hujusmodi usum veterem declarabant. Illud praeterea nobis intimandum est quod omnium consonantium litterarum ista natura sit, ut semivocales omnes ab e incipiant, et in se desinant, excepta x, quae ab i incipit; et mutae omnes a se incipiant, et in e desinant, exceptis k et g et h. Postremo illud notandum est quod unicuique litterae accidunt tres, id est, nomen, quo nominatur et pronuntiatur; figura, qua scripta aspicitur et notatur; potestas, qua ad proprietatem suam a reliquis in metrica ratione segregatur et intelligitur, utrum sit vocalis, an consonans, 111.0617D| an duplex, an semivocalis, an muta, an liquida. Accidit etiam secundum aliquos auctores litteris ordo, quo alia praecedit, alia subsequitur, ita ut a prior sit, subsequens b, tertia c, ac deinde caeterae in ordinem litterae. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperit.
De syllaba.
Syllaba est proprie congregatio aut comprehensio litterarum, sub uno accentu et uno spiritu prolata; abusive tamen etiam singularium vocalium sonos syllabas nominamus: syllaba Graece, Latine conceptio, sive complexio dicitur. Nam syllaba dicta est ἀπὸ τοῦ συλλαμβάνειν τὰ γράμματα, id est, a conceptione 111.0618A| litterarum; συλλαμβάνειν enim dicitur conci pere: unde vere est illa syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. A singulis tamen incipiens syllaba, non plus quam ad sex litteras in Latino sermone procedere potest, ut a, ab, est, mars, stans, stirps. Et sciendum est quod nulla syllaba tres vocales habeat: unde u et i non aliter junguntur diphthongis, nisi loco positae consonantium, ut siluae, Troiae; u tantum jungi potest diphthongo, cum amittit vim litterae, ut, quae, linquae; et saepe una vocalis producta invenitur pro diphthongo posita, ut inquiro pro quaero, includo, pro claudo, occido pro caedo, illido pro laedo, Nilus pro Neilus, musa pro moysa; et e contrario pro longa vocali fiet diphthongus, ut lavor, lautus; faveo, fautus; avis, auceps. Sed et hoc 111.0618B| notandum est quod si antecedant tres consonantes vocalem, non possunt nisi duo consequi, ut monstrans, scrobs. Nec iterum si consequantur, possunt antecedere nisi duae, ut stirps. Tres autem consonantes non possunt aliter jungi in principio syllabae ni sit prima s et secunda post s vel c, vel p, vel t, et tertia l vel r: ut sculptile, splendens, scriba, stratum, sprevit. In fine vero dictionis contra invenimus primam liquidam sequentem mutam, postremam s, ut, urbs, stirps: duarum igitur consonantium simul in syllaba positarum ista ratio est. Semivocales aliis semivocalibus praeponuntur in eadem syllaba, ut, Mnesteus, amnis, Smyrna, smaragdus; nam vitium faciunt qui zm scribunt; nunquam enim duplex in capite syllabae potest cum alia jungi consonante, 111.0618C| quod Lucanus ostendit in decimo: Terga sedente crebro maculae distincta smaragdo; nam nisi esset s ante m, subtrahi in metro minime potuisset; s enim in metro saepe vim consonantis amittit, ante aliam consonantem in eadem syllaba posita, z autem non nisi sequatur correptam vocalem, et altera mox sibi sequatur. In fine quoque syllabae omnes liquidae solent ante s poni, ut, puls, ars, hyems, pons. Similiter ante x excepta, m, ut, falx, lanx, arx. In multis autem praeponuntur b et g, sequente d, ut, bdelyros, bdellium, genus lapidis, mygdonides; c vero et p praeponuntur sequente t, ut, lectus, aptus. Semivocalis nulla praeponitur mutis in capite dictionis, nisi s sequente b, et c, et q, et p, et t, ut, asbestus, scutum, squalens, sperat, stans. Mutae 111.0618D| quoque omnes pene omnibus praeponuntur liquidis, ut, blandus, claret, abodlas (hoc est nomen barbarum), glacies, tlemus, planus, flavus, abnuo, Cnidum, Ariadne, Gneus, Aetnam, contempnit, Brennus, creber, Drances, gratus, frater, pratum, tractus. Ante m autem inveniuntur tantum c, d, g, t, ut Alcmenae, Admetus, dragma, rhythmos. Sin autem syllaba in duas desinit consonantes, necesse est priorem liquidam esse et sequentem, s et χ, ut supra ostendimus, et c, et t antecedente n, ut, hinc, dicunt, amant, hunc; nec non et s antecedit t, ut in praepositione post, et in conjunctione ast, et in verbo anomali [Al., verbis anomalis], ut, sum, es, est. Nam et loco ψ Graecae bs et ps scribitur, pro ratione genitivi, ut 111.0619A| Arabs, Arabis; Pelops, pelopis; caelebs, caelibis; princeps, principis. Quibusdam tamen, ut supra docuimus, non aliter videtur ψ Graeca nisi ps scribenda; quanquam enim ratio genitivi supra dictam exigat scripturam, tamen cognationem soni ad hoc procliviorem s aiunt; hoc tamen sciendum est quod principium syllabae omni modo pro χ ps debet habere, ut, psittacus, pseudulus, ipse. Nubo quoque nupsi, scribo, scripsi faciunt, quamvis analogia per b cogit scribere, sed euphonia superat, quae etiam nuptam, non nubtam, et scriptum non scribtum compellit per p, non per b, dicere et scribere. Omnes denique syllabae aut longae sunt, aut breves, aut communes. Longae dicuntur quae semper longae sunt; breves, quae semper breves sunt; communes, quae 111.0619B| modo breves sunt, modo longae, prout versificatori placuerit. Sed longae duobus modis fiunt, natura et positione: natura quidem bifariae, aut productione videlicet singularium vocalium, ut, navis, sedes, finis, omen, unus; aut duarum conjunctione, quod diphthongon vocant; diphthongi autem dicuntur quod binos phthongos, hoc est, voces comprehendant: nam singulae vocales suas voces habent, ut, aevum, poena, augustus, eurus, ei, quod est interjectio dolentis et timentis, ut Virgil. II Aeneid:
- Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo; et ae quando in genitivo casu a poetis per diaeresin profertur, secundum Graecos per a et i scribitur sive in propriis nominibus, Aeneai, Anchisai, sive in appellativis, ut pictai, aulai; utraque enim longa: 111.0619C| Virgilius in III:
- Aulai medio libabant pocula Bacchi, pro aulae; et Cicero:
Atque oculos urget pedibus pectusque nopai, pro nopae, id est, scorpii. Positione vero longae fiunt syllabae tribus modis: cum correpta vocalis aut in duas desinit consonantes, ut ast, aut in unam duplicem, ut, dux, aut in unam desinit consonantem, et excipitur ab altera, ut, arca, aut excipitur ab x duplici consonante, ut, axis, aut excipitur ab i loco consonantis posita, ut Troja. Quae positio nonnunquam in metris in tres dividitur syllabas, ut est illud: Arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas; aut desinit in consonantem, aut excipitur ab u et i 111.0619D| positis in loco consonantium, ut aduena, adiutor. Breves vero sunt syllabae quae horum nihil habuerint. Accidit unicuique syllabae tenor, spiritus, tempus, numerus litterarum. Tenor acutus, et gravis, et circumflexus, qui in unaquaque dictione certa certus esse debet. Similiter spiritus asper et lenis. Tempus unum et duo; aut etiam (ut quibusdam placet) unum semis et duo semis, et tria et quatuor. Unum, si vocalis brevis per se, et si eam una consonans simplex consequatur, ut caput. Unum semis in communibus syllabis, de quibus postea dicemus, ut, lacrymae. In longis natura et positione duo sunt tempora, ut da, ast; duo semis, ut quando post vocalem natura longam sequitur una consonans, ut sol; tria, 111.0620A| quando post vocalem natura longam duae consonantes sequuntur, et una duplex, ut mons, rex; quatuor tempora sunt, ut puta si quis simul ponat in versu lex prima et lux clara, et pax plena, et his similia. Vocalis enim natura longa est in le et lu et in pa, et duo tempora habet, haec excipitur ab x duplici, quae unum tempus habet, quam sequuntur muta et liquida, quae item per se unum tempus habent et complent. Hae ergo omnes simul junctae quatuor tempora faciunt, tamen in metro necesse est unamquamque syllabam et unius et duorum accipi temporum. Caetera quoque tempora quae accidunt, superflua a metricis judicantur. Numerus litterarum accidit syllabae, quia, ut supra diximus, non minus quam unius, nec plus quam sex litterarum apud Latinos 111.0620B| potest inveniri syllaba, illudque intimandum est quod omnis syllaba incipit habere rationem a vocali utrum longa sit, an brevis. Deinde et considerari de consonantibus, sequentibus, non de praecedentibus. Praecedentes enim consonantes non ipsi prosunt quae sequitur, sed anteriori vocali, verbi gratia, ut si quis simul dicat, gens, stirps, n enim et duo ss cum t priori vocali, id est e, suum tempus tribuunt; et item r, p, s, praecedenti se i consociant. Communes autem syllabae modis fiunt novem, quibus aut naturaliter longae poetali licentia in breves, aut naturaliter breves transferuntur in longas. Primus igitur modus est cum correpta vocalis in eodem verbo a duobus excipitur consonantibus, quarum posterior sit liquida; est enim natura brevis in hoc, mens tenebris 111.0620C| obscura suis; est positione longa in hoc, mortisque tenebris. Et sciendum quod non solum ante l vel r, sed etiam ante m vel n positae mutae, apud priscos poetas faciunt communes syllabas, ut Ovidius: Pisconsamque Cnidon gravidamque Amathunta metallis. Secundus modus est cum correpta vocalis in consonantem desinit, et excipitur ab h littera; est enim natura brevis in hoc: Porcinum tenuere gregem, niger, hispidus, horrens; longa in hoc: Vir humilis moesto dejectus lumine terram. Tertius modus est syllabae communis, cum verbum aliquod in vocalem desinens correptam, excipitur a duabus consonantibus, quarum prior sit s: est enim 111.0620D| natura brevis in hoc Fortunati: Ordinibus variis alba smaragdus inest. Est positione longa in hoc Sedulii: Adveniat regnum jam jamque scilicet illud. Haec quoque s littera, aliis duabus consonantibus, id est mutae et liquidae, in principio syllabae sequentis praeposita, inveniuntur communem syllabam facere, ut Horatius, Sermon. lib. I: Linquimus insani ridentes praemia scribae. Est autem modus quartus syllabae communis, cum post pedem quemlibet una syllaba brevis remanserit de verbo, quae vel in vocalem desinens excipitur a consonante verbi sequentis, vel in consonantem desinens 111.0621A| excipitur altera vocali: est enim natura brevis in hoc:
Cujus onus leve est, cujus juga ferre suave est. Est longa in hoc: Frondea ficus erat, cujus in robore nullum. Item modus quintus, cum pars orationis desinit in diphthongon, sequente statim altera vocali; est enim longa in hoc, ut, musae Aonides; brevis in hoc: Insulae Ionio in magno. Virgilius in VII: Stipitibus duris agitur sudibusve praeustis. Hoc ergo modo, sicut et priore, recentiores poetae rarissime utuntur, sed magis synaloepham in eo faciunt, ut Prosper: Non nostrae hoc opis est, sed ab illo sumitur hic ros, Qui siccam rupem fundere jussit aquas. Sextusque modus est cum productam vocalem vocalis 111.0621B| altera consequitur; est enim longa in hoc:
- O utinam in thalamos invisi Caesaris issem; brevis in hoc:
- Te Corydon, o Alexi, trahit sua quemque voluptas; et item Virgilius in V:
- Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
Convulsum. Quem modum moderni versificatores in eadem potius parte orationis facere consuerunt, ut:
- Eoi venere magi . . . . et:
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous. Septimus modus est, cum pronomen c littera terminatum vocalis statim sequitur; est enim longa in hoc Sedulii: Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est; 111.0621C| Sed quia quod summus Pater est et Filius hoc est. Brevis in hoc: Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis. Sed et adverbium unum c littera terminatum communem syllabam facit; est enim longa in hoc Paulini: Donec aspirante Deo conatibus aegris; brevis in hoc Prosperi, ut: Morbo obsessis praestanda est cura medendi: Donec in aegroto corpore vita manet. Octavus modus est, cum correptam vocalem in eadem parte orationis consequitur z consonans Graeca duplex. Est enim longa in hoc Juvenci: Difficile est terris affixos divite gaza; brevis in hoc ejusdem: 111.0621D| Et gaza distabat rerum possessio fulgens. Nonus modus est quo omnis syllaba novissima versus, in quocunque metro, adiaphoros, id est indifferens est, et ad voluntatem poetarum, et correpta producitur et producta corripitur; cujus exempla in omnibus metris sunt plurima. Sciendum autem quod falso x litteram dicunt communem syllabam facere posse in metro, quia cum in eadem parte orationis sequitur vocalem, sive natura longa sit, sive natura brevis, semper eam habet longam, ut pax, lux, vox, rex, lex; et item fax, nex, nix, nox, nux. Cum vero in primordio fuerit verbi, non potest producere finalem vocalem prioris verbi, ut: Pontibus in stratis conduxit littora Xerxes. 111.0622A| Omnes quippe consonantes syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae, ut trux, crux; aliae leves [ Forte, lenes], ut luna, lana; aliae proceres, quae vocalem longam extremam habent aut penultimam, ut, mansuetudo, facilitas; aliae retorridae, quae mutam habent extremam; ut hic, hoc; aliae barbarae, ut, gaza, mammon; aliae graeculae, ut, hymnos, zenon; aliae durae, ut ignotus, cognitus; aliae molles, ut aedes, ludus et ideo hoc omnino servare debent, qui volunt lubricos et currentes versus facere, ut quodcunque in sonis aures gravet, vel obstupescere faciat, vitare contendant, et euphoniae in carminibus summam tribuant.
De primis syllabis.
Primarum syllabarum in omnibus partibus difficilis 111.0622B| investigatio est, quam videlicet ipse maxime dignoscere poterit, qui pedum rationem et versuum scansionem in metris sedulus discere curat, quia cum sint multae dictiones quae secundum analogiae qualitatem eadem terminatione finiuntur, tamen non multae sunt quae in initiis concordent; sed cum haec operosa expositione indigeant, ea solummodo nos quae a fidissimis artium scriptoribus exquisita reperimus, breviter commemorare satis sit. Nam syllaba aut diphthongon longa esse cognoscitur (qui quinquefarie scribitur, id est, ae, oe, au, eu, ei: hi ubicunque reperiuntur, semper syllabam longam natura esse ostendunt) aut exemplo: quaeritur enim in scansione metri, et in cognitione pedum, utrum syllaba longa sit an brevis, verbi gratia, Musa nomen appellativum, 111.0622C| si nescias utrum mu producta sit an correpta, occurrat tibi illud Virgilii: Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, et invenies mu productam, quia omnis versus heroicus necesse est primam syllabam habeat longam, cum spondaeus vel dactylus in capite versus hujus metri semper constet. Item in elegiaco carmine ad indagandas syllabas exempla prompta sunt: nam prior versus hexameter dactylum quinta regione pene semper tenet, qui primam syllabam longam et posteriores duas breves habet; similiter et sequens versus pentameter post duos primos pedes et colofon, duobus dactylis et una supersyllaba, versum semper claudit, ut Virgilius in epitaphio quod sibi 111.0622D| ante mortem condidisse fertur: Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope: cecini pascua, rura, duces. Quod sic scanditur, Mantua dactylus, me genu dact., it Cala dact., bri rapu dact., ere te dact., net nunc spondaeus. Partheno dact., pe: ceci dact., ni colofon, pascua dact., rura du dact., ces colofon. Ecce, ut diximus in priore versu, quinta regione dactylus e longam et re, et te, breves ostendit; atque in sequenti versu pa longa et scu et a breves, et item ru longa, ra et du breves similiter idem pes ostendit. Licet enim loca alia in versu vicissim spondaeus et dactylus teneant, in istis tamen minime exempla fallunt. Fortunatus in libello quem de beatae Mariae laude cecinit, ita ponit:
111.0623A| Rorarunt coeli nubes, justumque pluerunt: Quem Salvatorem germine Virgo dedit. Quod sic scanditur: Rora spond., runt cae spond., li nu spond., bes ju spond., stumque plu dact., erunt spond. Quem Sal spondaeus, vato spond., rem colofon, germine dact., Virgo de dactylus, dit colofon. Ergo, sicut in priore exemplo omnibus locis dactylum, praeter unum spondaeum, ambo versus habuerunt; ita nunc in sequenti omnibus locis spondaeum praeter supradicta tria loca habent. Item aliquando prima syllaba ex compositione figurae qualis sit deprehenditur, ut si nescias qualis sit, pius vel probus, ex compositione, quae est, impius vel reprobus cognoscitur, licet in syllal is aliquantis hoc fallat; nam cum dicimus nubere, nu longa est. Calpurnius in X: 111.0623B| Nubere vis Prisco, non miror, Paula, sapisti. Item cum dicimus pronuba, aut innuba, aut connubium, nu brevis in compositione. Virg. in VI Aeneid.: Et Bellona manet te pronuba nec face tantum. Idem in IV: Connubio jungam stabili, propriamque dicabo. Item in lux lucis longa est lu, lucerna in derivatione brevis, lu. Item homo brevis est ubique, humanus semper longa. Itur in antiquam silvam, i longa; superumque ad lumen ituras, i brevis: sed hoc invenire raro contingit. Verum si quaelibet pars orationis praepositionibus componantur, primas syllabas ex his cognoscimus, nam talis manebit fere omnis composita syllaba qualis et ipsa praepositio fuerit, ut, deceptus, eductus, abundans, reluctans, de videlicet 111.0623C| et e longa, ab et re brevis. Item ex ipsis propositionibus ad et ob et in et sub diverse in verbis ponuntur. Nam corripiuntur cum crescendo dissyllabam reddunt, ut, adit, obit, init, subit. Indifferentes sunt, cum trissyllabam faciunt, ut, adicit, obicit, inicit, subicit. Producuntur tamen cum tetrassyllabas ex se reddunt, ut adicio, obicio, inicio, subicio. Item producuntur quae per prae et per quae in primis syllabis scribuntur, ut, praemium, praescivit, quaerens, quaesivit. Breviantur vero pretium, precor, premo, prehendo, et queror, hoc est, querelam depono, et quae ex his per derivationem vel compositionem fieri possunt, ut, adprecor, preces, comprimo, apprehensus, conqueror, querela, et que conjunctio. Item breviantur ex iisdem praepositionibus in compositione, 111.0623D| ut, dehinc, profectus, profusus, professus, profatus, proavus, pronepos, etc. Sunt item aliquanta verba quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto vel in omni praeterito plusquam perfecto, vel in uno futuro tantum modi conjunctivi producuntur. In caeteris autem modis et temporibus breviantur, ut sunt haec primae conjugationis, lavo, lavi, laveram, lavissem, laverim, cum lavero. Juvo, juvi, juveram, juvissem, juverim, cum juvero. Et secundae haec: Sedeo, sedi, sederam, sedissem, sederim, cum sedero. Faveo, favi, faveram, favissem, cum faverim, favero. Moveo, movi, moveram, movissem, moverim, cum movero. Foveo, fovi, foveram, fovissem, foverim, 111.0624A| cum forero. Voveo, vovi, voveram, vovissem, cum voverim, vovero. Paveo, pavi, paveram, pavissem, paverim, cum pavero. Caveo, cavi, caveram, cavissem, cum caverim, cavero. Video, vidi, videram, vidissem, cum viderim, videro. Neo, nevi, neveram, nevissem, cum neverim, nevero. Fleo, flevi, fleveram, flevissem, cum fleverim, flevero. Cieo, civi, vel cii, civeram, civissem. cum civerim, civero. Tertiae vero conjugationis verba, quae eamdem regulam sequuntur, sunt haec: fugio, fugi, fugeram, fugissem, cum fugerim, fugero. Cudo, cudi, cuderam, cudissem, cum cuderim, cudero. Capio, cepi, ceperam, cepissem, cum ceperim, cepero. Lego, legi, legeram, legissem, cum legerim, legero. Facio, feci, feceram, fecissem, cum fecerim, fecero. Jacio, jeci, jeceram, jecissem, cum 111.0624B| jecerim, jecero. Lino, levi, leveram, levissem, cum leverim, levero. Emo, emi, emeram, emissem, cum emerim, emero. Sero, sevi, severam, sevissem, cum severim, severo. Ex quibus sunt illa quae in praesenti tempore et in aliis quibusdam temporibus sua positione primam syllabam ostendunt se habere longam, sed quae natura correptam vocalem habent, huic regulae mancipantur. Rumpo, rupi, ruperam, rupissem, cum ruperim, rupero. Cerno, crevi, creveram, crevissem, cum creverim, crevero. Sperno, sprevi, spreveram, sprevissem, cum spreverim, sprevero. Fundo, fudi, fuderam, fudissem, cum fuderim, fudero. Vinco, vici, viceram, vicissem, cum vicerim, vicero. Tero, trivi, triveram, trivissem, cum triverim, trivero. Frango, fregi, fregeram, fregissem, cum fregerim, 111.0624C| fregero. Fodio, fodi, foderam, fodissem, cum foderim, fodero. Odio, odi, oderam, odissem, cum oderim, odero. Quartae conjugationis, ut: venio, veni, veneram, venissem, cum venerim, venero. Eo, ivi, vel ii, ieram, iissem, cum ierim, iero. Queo, quivi, quiveram, quivissem, cum quiverim, quivero. Item contra inveniuntur quae in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breviantur, ut sunt haec: pono, posui; cogo, coegi; do, dedi; sto, steti: et ex eo composita: praesto, asto, persto, resto. Item omnia verba quae in praeteritis ante crescunt, in primis syllabis breviantur, ut sunt haec: pendeo, pependi; mordeo, momordi; spondeo, spopondi; tondeo, totondi, secundae conjugationis. Tertii quoque ordinis haec sunt: posco, poposci; curro, cucurri; disco, 111.0624D| didici; cano, cecini; tango, tetigi; tendo, tetendi; pendo, pependi; pello, pepuli; tundo, tutudi; pungo, pupugi vel punxi; parco, peperci; pedo, pepedi; fallo, fefelli; cado, cecidi; tollo, tetuli; pario, peperi; pango, pepigi, etc. Item in verbis quae in eisdem litteris scribuntur notandum quod liber si librum significat aut corticem, brevem habet li; si liberum, longam. Pila si vas significat, longam habet pi; si sphaeram, brevem. Securus, longam se; securis, brevem; domus, brevem do; doma, id est tectum, longam. Plaga cum clima significat, brevis est pla; cum vindictam, longa. Palus, paludis, brevis pa; palus, pali, longa. Populus cum vulgus significat, brevis est po; cum arborem, longa. Nitens a 111.0625A| nitore brevis est ni: a nisu, longa. Item educo, educis, longa du; educo, educas, id est nutrio, brevis. Concido, decido, incido, occido, si ad casum pertinent, correptam habent ei; si ad concisionem, productam. Colo, colis, brevis co; colo, colas, producta. Placeo, places, correpta pla; placo, placas, producta. Pareo, pares, id est appareo sive obtempero, producta pa; paro, paras, id est praeparo, et pario paris, correpta. Parentes, cum apparentes significat, producta pa; cum genitores, correpta, sicut et parientes. Incipio, incipi, inciperam, incipissem, cum inciperim, incipero. Satago, sategi, sategeram, sategissem, cum sategerim, sategero, et cujus simplex, ut ago, egi, egeram, egissem, cum egerim, egero. Sino, sivi, siveram, sivissem, cum siverim, sivero. Dico, dicis, 111.0625B| longa di: sic et ex eo composita producuntur, ut: condico, praedico, contradico, interdico. Dicas a dico, brevis di, similiter et ex eo composita corripiuntur, ut praedico, unde praedicator; dedico, abdico. Idem, si neutri generis est, corripitur; si masculini, producitur in utroque numero. Levitas, si instabilitatem mentis designat, aut pusillitatem ponderis, brevis est le; si lenitatem tactus, unde ligna in aedificio levigata dicuntur, longa est. Lego, legis, correpta le; lego, legas, producta. Citum a cio, cis, quartae conjugationis, producta penultima; a cieo, civi, secundae conjugationis, correpta penultima. Ico penultimam breve habet in praesenti, sed producit eam in praeterito perfecto, ut ici, unde ictus. Ne autem 111.0625C| adverbium prohibendi vel negandi, longum est; quando autem pro interrogatione vel increpatione ponitur, breviatur. Labor, cum nomen est, corripitur; cum verbum deponens, producitur, ut: Labitur invalidae deformis gloria formae. Liquor, si nomen, corripitur; si verbum, producitur, ut Virg. in Georg: Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit.
De mediis syllabis.
Medias syllabas tribus modis agnoscimus, positione, et diphthongis, et accentu; sed de positione et diphthongis satis, ut reor, supra tractavimus, nunc de accentibus tractemus. Accentus vero est, ut quidam recte putaverunt, vigor ac anima vocis. Nam sicut nulla vox sine vocali est, ita sine accentu nulla 111.0625D| est. Et accentus dictus est quasi adcantus, quod juxta cantum sit; sicut adverbium dictum quod juxta verbum est. Hic autem Graece prosodia dicitur, unde Latini ei nomen posuerunt; nam Graece πρὸς, Latine ad; ὠδὴ Graece, Latine cantus est. Qui vocis accentus duo sunt, ad ea quae tractamus necessarii: correptus et productus; quia metricis temporis quantitatem quam in unaquaque syllaba habere debeant ostendunt. Caeteri quoque magis pronuntiationi, sive scripturae, vel scriptioni deserviunt. Correptus accentus est in his syllabis quas sine ulla mora vocis enuntiamus, ut, macula, tabula. Productus est in his quas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut, majestas, libertas, quia unaquaeque longa syllaba tantum 111.0626A| bis temporis occupat quantum semel brevis. Medias tamen syllabas ita pronuntiationis accentus demonstrant, ut in trissyllabis partibus si penultima correpta est, et nec natura nec positione longa, ad antepenultimam accentus transferatur, et penultima velocius pronuntietur, ut maenia, vincula. Si vero penultima sive natura sive positione longa est, ipsa accentum tenebit, vel circumflexum, vel acutum, ut natura, potestas. Sciendum est tamen, quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint, et ipsa r in e mutaverint, ut legis, lege, legere, ubique breviantur, excepto cum a tribus consonantibus excipiuntur, b, et m, et t, ut: legebam, legemus, legetur. Caeterum eas dictiones, quae polysyllabae sunt, neces se est ut exemplis et positione ac figuris, sicut et 111.0626B| accentibus, investigemus, ut si quaeramus, truculentissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam et secundam exemplo breves esse, ut: Domini truculentos persequor hostes; tertiam et quartam positione longas, quintam brevem accentu didicimus; quia cum dicimus, truculentissimus, penultimam brevem esse probamus: sextam cum circumflexo accentu pronuntiamus, longam, eam demonstramus. Item cornigerorum, si quaeramus quibus syllabis constet, invenimus primam positione longam, secundam accentu brevem, ut corniger penultima correpta; tertiam ex compositione figurae deprehendimus esse correptam, quia corniger, nomen appellativum figurae est, compositae ex cornu nomine et gero verbo. In gero quoque geris 111.0626C| brevis est ge, similiter et in compositione corripitur. Quartam accentu longam esse ostendimus; ultimae vero qualitatem per singulas partes orationis monstrabimus in ratione subjecta.
Medias syllabas sex modis agnoscimus, diphthongis, positione consonantium, compositione partium, regula, auctorum exemplis, et accentu. Sed de diphthongis et positione litterarum supra disseruimus, cum de syllaba tractabamus; nunc de caeteris dicemus. Compositione ergo partium mediae syllabae dignoscuntur, quia fere partes omnes compositae ejusdem potestatis habent syllabas in compositione, cujus habuere simplices, excepto cum vel correptae a priore statu fuerint, et demptis vocalibus conglutinatio consonantium fit, ut parricida, a parente nomine 111.0626D| et verbo caedere, et quadrigae pro quadrijugae, bini pro bis uni, deni, pro decies uni; vel cum concurrunt inter se duae consonantes in compositione, id est, finalis prioris dictionis et inchoativa sequentis, et in hoc brevem syllabam prioris membri positione producunt, ut paterfamilias, ejusmodi, satisfactio, uterque, quod saepius accidit praepositionibus quae in consonantem terminant et breves sunt natura, ut inter, subter, super, producuntur autem positione, ut interfector, superstes, subterfugit. Aliter enim pene semper supra dictum jus servant, ut benevolus, malevolus, quae quia simplicia fuerunt omnibus syllabis brevia, sunt et in compositione similiter. Nam quaecunque a gero verbo sunt composita, vel fero, vel 111.0627A| teneo, vel possum, vel facio, vel gigno, omnia mediis syllabis breviantur, quia ipsa verba supra dicta simplici figura primam partem corripiunt, ut corniger cornigeri, aliger aligeri, armiger armigeri, lauriger laurigeri, congero, degero, congerans, degerans [Forte, congerens, degerens ]. Item astrifer astriferi, stellifer stelliferi, somnifer somniferi, vocifero, vociferans, auferens ab aufero, confero conferens. Item omnipotens, armipotens, almipotens, omnitenens, arcitenens, et contineo continens, detineo detinens. Item pacificus, pacifico, pacificans; magnificus, magnifico, magnificans; mirifico, mirifice, mirificans; glorifico, glorifice, glorificans, et similia his. Item, verbigena, terrigena, nubigena, trojugena, unigenitus, primogenitus. Et sciendum quod omnia haec quae in priore 111.0627B| membro ultimam i habent, eamdem corripiunt. Regula quoque auctorum tam copiosa est relatu, tamque multiplicibus distincta varietatibus, et tam idoneis suffulta testimoniis, ut vix eam aliquis memoriae totam commendare possit, aut stricto sermone exponere. Sed quia penitus a nobis hanc sileri non oportet, licet totam edissere brevi hoc opusculo nostro non possimus, in insignioribus tamen locis stylo contingere curemus. Nominis ergo rationem Priscianus scribens ubi de denominativis disputavit, uniuscujusque terminationis penultimas syllabas vel antepenultimas sagacissime investigavit. Cujus auctoritatem nos quoque in hoc loco secuti sumus; ita tamen ut et quae ille de aliis speciebus seorsum composuit, nos mixtim pro brevitate operis et juxta convenientiam 111.0627C| terminationis inseramus. Ergo in a desinentia denominativa, si i habent ante a, hanc semper breviant, ut sapientia, acrimonia, nec non et secundae declinationis nomina quae in cus desinunt, nisi sint regionum nomina quae ex his derivantur, antepenultimam i sicut et penultinam corripiunt, ut ab amicus, amici, amicitia, inimicus, inimicitia, pudicus, pudicitia; sic et alia quaedam ejusdem declinationis nomina dissyllaba, ut laetus laeti, laetitia; durus duri, duritia; moestus moesti, moestitia; stultus stulti, stultitia. Similiter et illa quae in tertia declinatione similem habent nominativo genitivum; nam istorum denominativa a dativo derivantur, sicut priorum a genitivo, ut segnis segni, segnitia; tristis tristi, tristitia. Consonante vero antecedente in a dedesinentia 111.0627D| denominativa seu verbalia formas habent tres: la, na, ra; la est longa antecedente e; cautus, cauti, cautela; tutus, tuti, tutela; custos, custodi, custodela; mandatum, mandati, mandatela; cliens, clienti, clientela. Et nota quod omnia extremam vocalem genitivi, si secundae sint, sint tertiae dativi in e longam convertentia, assumunt la, quae vero a verbis fiunt secundae conjugationis, a secunda persona abjiciunt s et assumunt la: candeo candes, candela; suadeo suades, suadela. Na vero desinentia, omni modo longam habent penultimam, vel natura vel positione: officium, officina; medicus, medicina; rex regis, regina; leo leaena; doctrix, doctrina; piscis, piscina; cocus, cocina et culina; 111.0628A| cantus, cantilena; far, farina; lux lucis, lucina; luceo, lucerna; lateo, laterna. Fiscina corripit penultimam, quomodo fuscina, mutina, pagina; et hoc ideo quia non derivativa sunt, sed primitiva: sic et sagana; sagana enim et saga idem significant. Ra autem terminantia omnia participiis femininis futuri temporis similem habent formam, unde penultima quoque u sine dubio producitur, scriptura, censura, pictura, tonsura, usura, litura, natura, armatura. Et notandum quod supradictae omnes formae, id est in a desinentes, proprie sunt feminini generis. Inveniuntur tamen pauca verbalia masculini generis, sive communia, ut hic scriba a scribo, i longa; a lego, le, collega; fugio, hic et haec perfuga; assequor, assecula; advenio advena; convenio, convena, 111.0628B| penultima in his correpta; in conviva, longa. Nam propheta, poeta, proreta primitiva, e penultimam producunt. In ne autem desinentia patronymica feminini generis, quae sunt iadis linquae, i longam habent penultimam, si principale non habuerit eamdem i vocalem, ut Adrestos, adrestine; Nereus, nerine: sin autem principale habuerit i, o producta ante ne invenitur, ut acrisios, acrisione. In e desinentia derivativa neutra sunt, ut sedile, civile, monile, cubile, quae penultimam longam habent; et quia pleraque a communibus nascuntur neutri generis, quae in masculino et feminino in ilis terminantur, ex eorum regulis horum penultimae noscuntur. In o masculina quidem sive communia pauca inveniuntur, ut a cicere Cicero, a capite Capito, a labe, 111.0628C| labeo, a latendo latro; a leniendo vero natura longa leno, a catus Cato, a comedendo comedo, ab epulando epulo, penultima naturaliter brevi; a palpando palpo positione longa est; feminina namque plurima sunt derivativa modo in io, modo in go, modo in do desinentia; In io igitur terminantia plerumque a participiis praeteriti temporis fiunt, quorum genitivus, assumpta o et correpta i, facit hujuscemodi nomina; oratus, orati, oratio; accusatus, accusati, accusatio; status, stati, statio; datus, dati, datio; nexus, nexi, nexio; abolitus, aboliti, abolitio; lectus, lecti, lectio; munitus, muniti, munitio. Internectus autem internecti internecio fecit euphoniae causa, abjecta t. Diminutiva quoque omnia quae i ante o habent, hanc corripiunt, ut dixi, homuncio. In go vero 111.0628D| desinentia, sive sint derivativa, sive primitiva seu composita, penultimam vel natura vel positione longam habent: virago, compago, Carthago, sartago; caligo, uligo, rubigo, ferrugo, aerugo, virgo, margo; excipitur unum ligo, cujus penultima corripitur; nec mirum cum sit masculinum et solum dissyllabum vocalem ante go habens. In do desinentia derivativa tam a nominibus quam a verbis vel participiis veniunt: haec quoque modo e longam vel i, modo tu habent ante do: ut acris, acredo; dulcis, dulcedo; intercapio, intercapedo; torpeo, torpedo; libet, libido; cupio, cupido; formido, formidas, formidinis, quod ideo fecit simile nomen verbale primitivo verbo, quia ipsa positio verbi talem habuit formam. In 111.0629A| tudo quoque fortitudo, magnitudo, habitudo, amplitudo, firmitudo, celsitudo, suavitudo, i antepenultima ubique correpta; testa sive testu, testudo, quod est corporale. Nec non omnia in do desinentia, quamvis non sint derivativa, penultimam u habentia, producunt eam, natura vel positione, ut hirundo, arundo, hirudo. In al desinentia denominativa, si primitiva eorum penultimam natura vel positione habuerint productam, ea quoque longam habent penultimam; cervix, cervicis, cervical; tribunus, tribunal; vectus, vectigal; lupercus, lupercal; sin illa brevem, ea quoque correptam: torus, toral; animus et anima, animal. In um desinentia derivativa, sive etiam composita, diversas habent formas: quaedam enim vocalem e habent longam vel i correptam ante um; e, ut 111.0629B| olivetum, coriletum, rosetum, dumetum, quercetum ac scutetum, myrtetum; iu, ut augurium, solarium, ponarium, solatium, suavium, basium, odium, remedium, concubium, palladium, officium, connubium, convivium, exsilium, consilium, judicium, meritorium, municipium, praesidium, domicilium. Consonantes quoque ante um habentia derivativa diversas habent formas; alia enim in bulum desinunt, quae forma assimilis est diminutivis, et veniunt a nominibus vel a verbis, ut: cuna, cunabulum; vesta, vel vestis, vestibulum; thus, thuris, thuribulum; voco, vocas, vocabulum; concilias, conciliabulum; stas, stabulum; pasco, pabulum; prosto, prostibulum; patior vel patio, patibulum. [Et attendendum, quod penultima in omnibus corripitur, antepenultima vero, 111.0629C| si habeat i, corripitur, ut, vestibulum, patibulum. ] Sin vero, a producitur, ut cunabulum, pabulum; excipitur stabulum, quod corripit a; nec mirum, cum verbum quoque stabulo, stabulas, eamdem corripiat syllabam; et stabilis, et status, et quaecunque a verbo sto, stas, derivata fuerint, excepto uno verbo supino statum et stamen nomine, et statura, quod tam nomen quam participium est: staturus quoque et staturum producuntur, quamvis status, stata, statum corripiantur. Inveniuntur etiam quaedam in culum desinentia, quae a secunda derivantur persona, ut devertis, deverticulum; verris, verriculum; vehis, vehiculum; perior periris, unde peritus et ab eo compositum imperitus, periculum; oras, oraculum; propugnas, propugnaculum; obstas, obstaculum; miraris, 111.0629D| miraculum; perpendis, perpendiculum; specio, specis, speculum pro speciculum per syncopam; fero, fers, ferculum. Et sciendum quod omnia penultimam u corripiunt: similiter et diminutiva quae in culus, cula, culum, et ulus, ula, ulum desinunt, ut igniculus, tantulus, regulus, navicula, tantula, corpusculum, capitulum, quorum et quaecunque i antepenultimam habent, eamdem breviant, ut dulciculus, dulcicula, dulciculum, monticula, fidicula, corniculum, versiculus, anicula, geniculum. Excipitur cuticula, quod i in antepenultima producit. Juvenalis: Conbibet aestivum contracta cuticula solem, et apicula. Quae vero e ante cula habent producunt 111.0630A| eam, ut vulpecula, nubecula, diecula. Alia vero verbalium in mentum desinunt, ut: vestio, vestis, vesti mentum; hortor, hortaris, hortamentum; orno, ornas, ornamentum; sacro, sacras, sacramentum; fundo, fundas, fundamentum; moneo, monitus, monimentum; alui, alitus, alimentum; munivi, munitus, munimentum. Et sciendum quod antepenultimam productam habent, vel correptam, prout sint penultimae syllabae praeteriti temporis eorum verborum ex quibus derivantur. In monium etiam inveniuntur derivata, i correpta antecedente mo sive sequente, ut: patrimonium, matrimonium, testimonium. In en desinentia derivativa, m antecedente, pene omnia verbalia sunt et neutra; et si sint a prima conjugatione a longam habent penultimam, ut: solor, solaris, 111.0630B| solamen; foro, foras, foramen; curvas, curvamen; oblectas, oblectamen; purgo, purgas, purgamen; irrito, irritas, irritamen; ligas, ligamen. Si a secunda vel tertia, i habent correptam, ut: moneo, mones, monimen; rego, regis, regimen; tego, tegis, tegimen, et per concisionem tegmen, a specis vel specie specimen; vel a productam, si in uo desinit verbum; acuo, acumen; fluo, flumen; nuo, numen; numen enim est Dei nutus; unde Virgilius: Meo sine numine venti. id est, sine meo nutu; luo, lumen, quo omnia abluuntur, id est purgantur a tenebris. A verbis u quartae venientia i productam habent; munio, munimen; lenio, lenimen; molior, molimen. Pauca inveniuntur in en derivativa generis masculini: a pectendo 111.0630C| pecten, a filo filamen, quod per syncopam i flamen dicimus; et a canendo composita masculina i correptam habent penultimam: tubicen, cornicen, fidicen; excipitur unum, tibicen, quod ideo solum i productam habuit penultimam, quod synaeresis facta est duorum ii brevium in unam longam. In ar desinentia derivativa, si consonantem habeant ante ar, penultima syllaba producitur, ut: caesus, caesar; lacus, lacunar; lupa, lupanar: si vocalem, corripitur, ut: laqueus, laquear. In er derivativa a nominibus pleraque s et t habent ante r, ut: equester, pedester, sicut et diminutiva habent, ut antester, parisitaster, antoniaster, catulaster. Pleraque verbalia verborum consonantem correptam servant, ut: rubeo, ruber; pigro, piger; macero, macer. In or et in ur a verbis 111.0630D| invenio fieri abjectione o, ut coloro, color; laboro, labor; honoro, honor; decoro, decor; adoro, ador; murmuro, murmur; auguro, augur; saturo, satur; cujus femininum satura, et neutrum saturum. Alia assumunt verbo r, ut: amo, amor; furo, furor. Alia a participiis mutant us in or, et ejus accentus servant, ut senatus, senator; monitus, monitor. Et sciendum quod omnia comparativa in or desinentia penultimam i semper correptam habent, ut: senior, doctior, fidelior, masculini et feminini generis, sic et eorum neutra, ut doctius, fidelius. In as desinentia denominativa, si i habent penultimam aut e, corripiunt, ut probus, probi, probitas; bonus, boni, bonitas; timidus, timidi, timiditas; pius, pii, pietas; socius, socii, 111.0631A| societas; capax, capaci, capacitas; felix, felici, felicitas; celer, celeri, celeritas; auctor, auctoritas: quaedam enim producunt e, ut pauper, paupertas; uber, ubertas; major, majestas. Sunt autem ex his quaedam communia, ut primas, optimas, ultima circumflexa. In es desinunt correptam denominativa et verbalia, ut eques, equitis; struo, strues; sepio, sepes. In es productam inveni verbalia, ut luxurio, luxuries; illuvio, illuvies. Inveniuntur quoque patronymica hujus formae, ut Anchisiades. De hac igitur forma qua utuntur nostri, diligentius dicendum est, nam si nominativus Graecus in ας desinat, genitivus vero in ου diphthongon, a penultima brevis ante des invenitur in patronymico, ut Pelias, Peliades; Aeneas, Aeneades; Menoetius, Menoetiades; Lerchios, 111.0631B| Lerchiades. Nam Aeneides magis contra regulam auctoritate poetica posuit Virgilius in IX, e et a correptas in i productam convertens: Sit satis, Aeneide, telis impune Numanum Oppetiisse tuis. . . . . Hippotes, hippotades; butes, butades; Corinetes, Corinetides, i penultima brevi. Excipiuntur tamen haec, quae contra regulam penultimas vocales producunt, aeolides, demades, codrides, licoorgides, lagides, belides, everides, licomedides: haec apud Graecos contra regulam penultimam diphthongon habent, pro qua nos i longam ponimus. In is denominativa sive verbalia multas et diversas habent formas: alia enim in alis, alia in elis, alia in ilis, ulis, finiuntur, ut curialis, fidelis, docilis, virilis, curulis; alia vero 111.0631C| in ris, a longa antecedente, ut Apollinaris, scholaris; alia in ensis, ut Atheniensis; alia duas consonantes habent ante is, ut agrestis, muliebris, Samnis, insignis. Ergo in alis desinentia vel ale, si sint a nominibus primae declinationis, assumunt nominativo primitivorum lis vel le, et producunt a penultimam, ut curia, curialis; memoria, memorialis; mensa, mensale; via, vialis: sin secundae, extremam i genitivi; sin tertiae, is mutant in a longam, et assumunt lis, ut Martius, Martii, martialis; fluvius, fluvii, fluvialis; liber, liberi, liberalis; theatrum, theatri, theatralis; caput, capitis, capitalis; virgo, virginis, virginalis; cardinis, cardinalis; hospitis, hospitalis; navis, navalis; dotis, dotalis; floris, floralis; corporis, corporalis; caelibis, caelibalis; juvenis, juvenalis, 111.0631D| vel juvenilis; princeps, principis, principalis; vox, vocis, vocalis: si a quartae declinationis nominibus deriventur, abjecta s; si a quintae, es ex nominativo, et assumunt alis, ut manus, manualis; census, censualis; species, specialis. Verbalia quoque a prima conjugatione inveniuntur in alis, ut penetro, penetralis. In elis pauca invenio denominativa: fidus, fidi, fidelis; crudus, crudi, crudelis; patruus, patrui, patruelis; frater, fratris, fratruelis. Et nota quod omnia extremam syllabam genitivi in e productam mutantia assumpserunt lis: frater vero fratris, is in u conversa, assumpsit elis. Omnia in ilis quae a nominibus derivantur, nec non in ile neutra, i longam 111.0632A| habent, ut aedis, aedilis; senex, senilis; anus, anilis; puer, puerilis; vir, virilis; scurra, scurrilis; civis, civilis; servus, servilis; quintus, quintilis; sextus, sextilis; gens, gentilis; hostis, hostilis; subtel, subtilis: excipitur par, parilis. Exilis etiam agrem . . . . . factum, denominativorum servabit regulam. Nam in ilis desinentia verbalia sive participialia corripiunt eamdem i penultimam: fero, fertilis; utor, utilis; futtuo, futtilis; volo, volatilis; textus, textilis; altus vel alitus, altilis; fictus, fictilis. Sic et in bilis desinentia omnia penultimam i corripiunt, et si sint a verbis primae conjugationis, a longam habent antepenultimam, ut amo, amas, amabilis; penetro, penetras, penetrabilis; paro, paras, parabilis; miror, miraris, mirabilis; excepto stabilis. Lucanus in V: 111.0632B| Quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta Despiceret. Quae vero a verbis secundae vel tertiae, vel quartae conjugationis nascuntur, si antepenultimam habeant i, eam quoque corripiunt: doceo, docibilis; credo, credibilis; utor, utilis, utibilis; sensio, sensi, sensibilis; audio, audibilis. Sciendum tamen quod quaedam a praesenti, quaedam ex praeterito, quaedam ex futuro derivantur; ex praesenti, ut doceo, docibilis; ex praeterito, ut plausi, plausibilis; ex futuro, ut flebo, flebilis, unde e productam ante b habuit. In aris desinentia derivantur a nominibus, ultima parte genitivi in a longam conversa, et sumunt ris, ut populus, populi, popularis; singulus, singuli, singularis; Apollo, Apollinis, Apollinaris; schola, scholae, scholaris; peculium, 111.0632C| peculii, peculiaris; mola molae, molaris; velum, veli, velare, neutrum. In ensis desinentia, si sint a nominibus primae vel secundae declinationis, mutant extremam partem nominativi singularis vel pluralis in en, et sumunt sis, ut: circa [ Forte, circus], circensis; Sardinia, Sardiniensis; castrum, castrensis; Athenae, Atheniensis, quod i habuit euphoniae causa. Sin vero tertiae sunt declinationis, abjiciunt extremam s genitivi, et assumunt ensis, ut pistoris, pistoriensis; Carthaginis, Carthaginensis. Quae vero duos consonantes habent ante is, vel a nominativo fiunt primitivorum, abjecta ejus extrema littera, et assumpta bris, ut salus, salubris; mulier, muliebris; vel a genitivo, mutata ejus extrema parte in e, et assumpta stis vel stris, ut ager, agri, agrestis; terra, terrae, terrestris. 111.0632D| In tis quoque desinentia, vel natura, vel positione longam habent penultimam, ut Samnitis pro Samnis, sicut tiburtis pro tiburs, et ceretis vel ceritis pro Ceres, quod tam corripit quam producit penultimam. In us igitur terminantium diversae sunt formae et varii intellectus, quia in hac terminatione inveniuntur possessiva, ac superlativa, diminutiva, derivativa, denominativa quoque et verbalia, quorum species singillatim edisserendae nobis sunt. Possessiva namque dicimus non solum possessionem significantia, sed etiam quae formam habent possessivorum. Sunt enim quaedam gentilia similem possessivis habentia formam, ut Romanus civis vel ager; quaedam 111.0633A| autem propria et gentilia, atque possessiva, ut Latirus filius Fauni, et Latinus civis, vel ager. Alia tamen modo propria, ut: Quintilianus, Julianus; alia loco patronymicorum posita, ut Octavianus Caesar, Aemilianus Scipio; alia sunt agnomina, ut Africanus, Persicus; alia derivata a materia, ut ferreus, a ferro factus, aureus, argenteus, marmoreus; alia ex morbis, ut cardiacus; alia a professionibus, ut mechanicus, grammaticus; alia a disciplinis, ut Aristotelicus, rhetoricus; alia similia primitivis, ut Thracius pro Thrax. Sunt igitur formae possessivorum quas a Graecis accepimus, hae: in cos, quam mutavimus in cus, antecedentibus a brevi vel i vel y, ut Hebraicus, Cypriacus, Italicus, grammaticus, rhetoricus, Libycus, quod solum y ante cus habet. In us 111.0633B| quoque puram desinunt possessiva, tam Graeca quam Latina, antecedente e correpta et producta, vel i correpta, sive o producta, aut ae vel ae diphthongo, e brevi, ut Hectoreus, Agenoreus, Caesareus, Romuleus, aureus, argenteus, ferreus, ligneus, marmoreus, et fere omnia ad materiam pertinentia, e brevem ante us habent. Inveniuntur tamen pauca sine e, ut quernus, colurnus, abiegnus; e vero longam, spondeus, phebeus, et quando pro diphthongo ponitur, ut Achilleus pro Achilleios, Alpheus pro Alpheios, Pythagoreus pro Pythagoreios, quam tamen Virgilius in nomine Tiphoeus corripit in I: Nate patris summi, qui tela Tiphoea temnis; sed dicitur tiphoeus et tiphos vel tiphon. Peregrina quoque maxime e habent ante us productam, Pharisaeus, 111.0633C| Matthaeus, Judaeus, i autem brevi, ut martius, hereditarius; i tantum longam in paucis nominibus secundum Graecos producunt Romani, ut phtius dius, phtia dia, conius cius, argius, langius, lycius, Sperchius. Inveniuntur autem u pro digamma functa i penultimam producere, ut argivus, nominativus, genitivus, imperativus, optativus et his similia; o producta, ut herous, eous; ae diphthongon, ut Sabaeus, Cretaeus, Ptolomaeus, Timaeus; ae ut cubaea. In nus autem desinentia, si a habent penultimam vel e, producuntur, ut Romanus, Hispanus, fontanus, montanus; Dardanus quoque proprium est et primitivum, ideoque a correptam habet; terrenus, egenus, alienus, amenus: i ante nus aliquando producitur, ut camerinus, reginus, masculinus, vicinus, femininus, 111.0633D| follinus, marinus, taurinus, porcinus; aliquando vero corripitur, id est in his quae ab arboribus derivantur, ut oleaginus, faginus; et in his quae ab adverbiis nascuntur temporalibus, ut cras, crastinus; horno, hornoctinus; diu, diutinus; u quoque longa ante nus, ut tribunus; alia positionem habent et derivantur, ut ab heri, hesternus, ab aetate aeternus, a die diurnus, a semper sempiternus. In mus desinunt superlativa, et omnia penultimam i brevem habent, ut infimus, optimus, doctissimus, humillimus, minimus, celeberrimus, maximus; exceptis paucis quae longam ante mus habent et ab adverbio sive praepositione derivantur, ut ab extra extremus, a supra supremus, a post posterior, postremus. Diminutiva 111.0634A| quoque formas multas habent et in tribus generibus, ut culus cula culum, ulus ula ulum, olus ola olum, penultima semper brevi, ut igniculus, anicula, corpusculum, tantulus, silvula, capitulum, sergiolus, unciola, lauriolum, nec non et homuncio, et aculeus, breves sunt penultima; reliqua vero aut positione tantum producuntur, ut agellus, capella, novellum, pugillus, anguilla, aut natura simul et positione, ut pauxillus pauxilla pauxillum, ullus ulla ullum. De antepenultimis quoque horum satis sit huic brevitati, quod supra diximus. Denominativorum ergo atque verbalium terminatione diversae reperiuntur formae, in ius, in uus divisas, in bus, in cus, in quus, in dus, in lus, in rus, in sus, in tus, in stus. In ius terminantia, ut nuntius, Virgilius, Silvius, saucius, 111.0634B| scius, nescius, Fabricius, omnia i penultimam corripiunt; et si habent i antepenultimam, eamdem corripiunt, ut tribunitius, advectitius, patricius. Sin autem, a producunt, ut gallinacius, membranacius. In uus divisas desinentia u penultimam corripiunt, ut annuus, patruus, ambiguus, vacuus, menstruus. In quus: obliquus, penultima natura longa, et longinquus, positione. In cus vel bus, ut parcus, superbus. Quae in dus desinunt, vel penultimas corripiunt, ut herbidus, turbidus, uvidus, rabidus, timidus, aridus, squalidus, frigidus; vel positione producunt, ut errabundus, moribundus, amandus. Quae in lus, similiter penultimam corripiunt, ut credulus, pendulus, bibulus. In rus autem denominativa sive verbalia pauca inveniuntur quae penultimam producunt: honor, 111.0634C| honorus; odor, odorus; decor, decorus; canor, canorus. In sus desinentia, si o habent penultimam, eamdem producunt, ut curiosus, herbosus, spumosus, saxosus, scelerosus, odiosus. In tus quoque terminantia verbalia, si i habent ante tus, eam breviant, ut sonitus, habitus; si autem sunt denominativa, sciendum quod si a primae declinationis nominibus derivantur, a habent penultimam productam, ut: barbatus, stellatus, trabeatus, purpuratus; sin a secundae vel tertiae, in quibusdam a, in aliis i productam, ut pallium, palliatus; annulum, annulatus; gratus, avitus, maritus, cerritus, a grates, avo, mare, cerere. A quartae declinationis nominibus derivata, u productam habent ante tus, cornutus, verutus, astutus, versutus; excipitur a manu manuleatus, quod 111.0634D| a longam habet penultimam. Namque in stus, vel xus, vel ptus, vel ctus desinentia omnia penultimam positione producunt, ut honestus, moestus, robustus, laxus, flexus, fluxus, acceptus, aptus, sanctus, amictus.
De nominativo singulari.
Nominativus singularis hac regula per singulas terminationes, qualis sit, apertissime dignoscitur. In a desinentia nomina correptam Graeca sunt vel Latina, masculina vel feminina vel neutra, ut: hic poeta, scriba; haec musa, Roma; hoc toreuma, emblema; hic et haec auriga. In e correptam Latina sunt neutra, ut: hoc monile, mare. In e productam Graeca 111.0635A| sunt et feminina, ut haec Euterpe, Libye, schole, Andromache. In i productam Latina sive Graeca inveniuntur et neutra sunt, vel omnis generis, et aptota, ut hoc gummi, sinapi, hic et haec et hoc frugi, nihili, mancipi, hujusmodi, illiusmodi, ejusmodi, istiusmodi, et cordi, nauci quoque, quod putamen nucis significat, et pro nihilo accipitur. In o correptam, quam tamen frequenter producunt poetae, Latina sunt vel notha, masculina vel feminina vel communia; hic Cicero, leo, haec virgo, Carthago, hic et haec homo, nemo neminis, quod est compositum ex non et homo. Quae ergo ex his o in obliquis retinent, eamdem productam habent, ut Cicero Ciceronis; quae autem in i eam vertunt, correpta penultima pronuntiantur, ut virgo virginis. In o productam desinentia Graeca sunt 111.0635B| feminina, ut Manto, Dido, Sapho, Erato; haec vel Graece declinantur, ut Manto Mantus, quod est genitivus. Virgilius in X: Vatidicae Mantus et Tusci filius amnis; vel addita nis faciunt genitivum secundum Latinos, o producta tamen, ut Dido Didonis. In u Latina sunt generis neutri, ut cornu, gelu, genu, vel in quibus quamvis videatur quibusdam artium scriptoribus temporum esse differentia (dicunt enim nominativum quidem, et accusativum, et vocativum corripi, reliquos vero produci), inveniuntur tamen in usu pariter in omnibus produci casibus haec nomina nec irrationabiliter. Omnis enim in quacunque parte terminatio in u desinens producitur, ut fluctu, Panthu, 111.0635C| tu, diu. Ovidius in VIII Metamorphoseon: Dextroque a poplite laevum Pressa genu digitis inter se pectine junctis. Ecce enim hic accusativus est sine dubio et producitur. Apud Virgilium quoque in I: Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes. Quomodo enim sinus collecta accusativum junxit nominativo, sic etiam nuda genu. In c duo sunt generis neutri, ut halec, quod longum est, ut Martialis:
- Capparim et putrirepas halece natantes;
est autem halec genus piscis; et lac lactis, de cujus declinatione dubitatur. In d duo sunt neutra correpta, ut aliud et quid, et ex eo composita, ut aliquid, siquid, nequid. In al correptam Latina et barbara, 111.0635D| masculini generis vel neutri, ut hic Hannibal, hoc tribunal, cervical; sed neutra a producunt in obliquis casibus. In al productam unum monosyllabum masculinum, ut hic sal, quod tamen in obliquis casibus corripitur. In el correptam neutra Latina, ut hoc mel, fel. In el productam barbara, ut hic Daniel, Michael, Gabriel. In il correptam masculina, vel communia, latina, ut hic pugil, hic et haec vigil, et nihil, aptoton, quod est compositum a non et hilum, quod sine dubio nomen est, id est, ullum. In il productam unum Etruscum femininum, ut haec Tanaquil, id est, uxor Tarquinii Prisci. In ol masculinum, Latinum, ut hic sol, quod longum est. In ul brevem masculina vel communia Latina, ut hic consul et hic et haec exsul. In am brevem unum desinit 111.0636A| generis omnis, indeclinabile, ut hic et haec et hoc nequam. In um correptam Latina seu Graeca, apud Graecos in on desinentia, neutra sunt, ut hoc templum, regnum, lignum, hoc pelium, hoc hostorium, quod est lignum quo modius aequatur. Inveniuntur autem apud comicos multa hujuscemodi neutrorum formam habentia mulierum nomina, quibus articulos feminini generis necessario significationis gratia praeponere solebant, ut haec Dorcium, haec Glycerium, haec Sophronium: hoc autem solet adulationis causa sive diminutionis aetatis. In on, in an, in in, Graeca sunt masculina, vel feminina, et producuntur omnia, ut hic Titan, Pean, Pan, hic delphin, haec trachin, hic Memnon, haec Sidon. Et sciendum quod omnia in in desinentia etiam in is productam finiuntur, 111.0636B| ut delphis, trachis, Eleusis. In on quoque desinentia nomina genitivi Graeci supra dictam servant regulam, penultima secundum Graecos manente producta vel correpta, ut Memnon Memnonos, Simon Simonos, Lacoon Lacoontos, id est Memnon Memnonis, Simon Simonis, correpta; Lacoon Lacoontis, producta; et canon canonis. In en desinentia correptam Latina sunt masculini vel neutri generis, ut hic flamen, cornicen, fidicen, tubicen, tibicen, hoc numen, carmen. In en productam Latina sunt generis masculini, ut hic lien, rien, vel ren renis, splen; et Graeca, ut hic Damen, nomen proprium historici; et Seben, nomen herois socii Ulyssis, qui habitavit Temesae, et haec siren, haec Trizen. In ar correptam Latina et Graeca et barbara masculini vel neutri generis, 111.0636C| ut hic Caesar, hic bostar, hoc nectar, hoc calcar; sed neutra, si derivativa sunt, producunt a in obliquis casibus; a lupa lupanar, lupanaris; a lacu, lacunar lacunaris; a laqueo, laquear laquearis; a calce, calcar calcaris. In ar productam Latina masculini vel neutri vel communis generis, et sunt vel monosyllaba, vel ex monosyllabis composita, ut hic Nar, Naris, id est nomen fluvii, quod et a productam servat in obliquis casibus; et hoc torcular, hoc pulvinar, hoc far farris, quod positione producitur in obliquis; hic et haec et hoc par, dispar, impar, quae a corripiunt in obliquis. Virgilius in Bucolico: Numero Deus impare gaudet. Lucanus in VIII: 111.0636D| Ergo pari voto et paribus se sustulit aris. Similiter, lar laris. Plautus: Ego sum lar familiaris. Virgilius: Pergameumque larem, et canae penetralia Vestae. Notandum quod in nar, si nasum velimus significare, melius nominativum similem genitivo proferemus, ut haec naris, hujus naris, ut Ovidius in VI Metamorphoseon: Defluxere comae cum quis et naris et aures. Lucanus in XI genitivum protulit: Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat. In er correptam feminina, masculina, et neutra, et 111.0637A| communia Graeca sive Latina, ut hic puer, hic pater, hic Alexander, Menander, haec mater, hoc tuber, hic et haec pauper. In er productam Graeca masculina et unum Latinum, vel magis nothum, neutri generis, hic Hiber Hiberi, pro Hispanus, et ab eo compositum, Celtiber; Hiber tamen Hiberis dicimus, quando de illa gente loquimur quae est juxta Armenios; hic aer, aeris, hoc ver, veris. Aether quoque Virgilius in VIII corripit: Namque improviso vibratus ab aethere fulgor Cum sonitu venit, et ruere omnia vasa repente. quamvis vel aliqui alii grammatici hoc productum esse dicunt. In ir correptam masculina sunt, ut hic vir, levir, et ex vir composita, ut duumvir, triumvir, etc.; et unum gentile masculinum ut hic Trevir, et 111.0637B| aliud femininum, ut haec Gaddir, Gaddiris, id est, Tarcessum, Hispaniae civitas, quam nunc Tyrii, mutato nomine, Gaddir habent; unum neutrum indeclinabile, ut hoc ir, quod Graeci θήναρ dicunt; quidam addunt hic abaddir, ὁ βετηλός, hujus abaddiris, id est nomen lapidis quem pro Jove devoravit Saturnus, huncque deum esse finxerunt. In or correptam masculina, feminina, et neutra, et communia, tam Graeca quam Latina inveniuntur, ut hic Nestor, hic orator, haec uxor, hoc aequor, hic et haec et hoc auctor. Sed et hoc notandum est quod in hac terminatione, si sint Latina nomina masculini generis vel feminini aut communis, o productam habent in obliquis casibus, ut hic doctor, salinator, haec uxor, soror, hic et haec auctor, pallor, pudor, macor sive 111.0637C| marcor, id est macies hujus doctoris, uxoris, auctoris, marcoris. Quae vero o in i vertunt in penultima, corripiuntur, ut hic ordo, ordinis, exceptis his, hic et haec et hoc memor, immemor, hujus memoris, immemoris, quae a verbo memoro nata sunt, et penultimam ejus syllabam servant; et hic et haec indecor, indecoris. Virgilius in XI: Non tamen indecorem tua te regina relinquit; cujus etiam simplex, id est decor, decoris, apud veteres corripitur, quando pro decorus, decora, decorum accipitur, quae quia, ab eo quod est decus, decoris, derivata sunt vel composita, illius declinationem servant; sicut a corpore quoque composita, ejus declinationem servant, ut bicorpor, tricorpor, bicorporis, 111.0637D| tricorporis. Virgilius in VI:
Delphines aspriaeque (Harpyiaeque) et forma tricorporis umbrae; haec arbor quoque arboris, quod a robore derivatum, illius declinationem servans, corripuit penultimam genitivi. Et a puero composita corripiuntur, ut Puplipor, Marcipor, Pupliporis, Marciporis. Ita enim, Probo teste, dicebant antiqui pro Puplii puer, et Marci puer. Neutra quoque et Graeca omnia correptam o habent in obliquis casibus, ut hoc marmor, aequor, marmoris, aequoris, hic Hector, Hectoris, actor, actoris, quando est nomen preprium Graecum. Virgilius: Actoris aurunci spolium quassatque trementem. 111.0638A| Ut breviter igitur supra dictam colligamus regulam in or desinentia neutra et Graeca, et quaecunque derivantur vel componuntur a primitivis penultimam corripientibus, ea et in obliquis corripiunt penultimam. Caetera vero producunt, exceptis, cor, quod assumit d, ac sua se positione in genitivo producit; et aaor, cujus derivativum Virgilius in VII producit:
- . . . . Et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis. . . . . In ur correptam Latina masculina desinunt, et communia et neutra, ut hic satur, hic turtur, hic et haec augur, hoc tibur, nec non et illa quae pro u o correptam habent per obliquos casus, ut hoc robur, roboris, ebur eboris, femur femoris, et jecur jecoris, vel jecinoris, genitivus videtur a nominativo jocinus venire, 111.0638B| qui in usu non est. In ur productam unum invenitur commune duum generum, hic et haec fur, hujus furis. In as correptam Graeca masculini vel feminini generis, vel neutri vel communis; hic Arcas, proprium, hujus Arcadis; haec Pallas, Palladis; hoc Ceras, proprium loci, hujus Ceradis; hic et haec arcas, gentile, hujus arcadis. In as productam Graeca et Latina masculini, vel feminini, vel neutri generis, vel communis, ut hic Aeneas, hic Maecenas, haec civitas, hoc vas, vasis, hic vas, vadis (quod in obliquis corripitur), hic mas maris, et hoc fas, nefas, et hic et haec et hoc nugas (sic), indeclinabilia; hic et haec Capenas, Capenatis, primas primatis, optimas optimatis, Arpinas, Crotonas, Pontias, Larinas; quae ideo circumflexum habent in ultima accentum, quia perfecta 111.0638C| eorum apud antiquos fuerunt hic et haec Arpinatis, primatis. In es correptam Latina masculina, vel feminina, vel communia duum vel trium generum, haec duobus modis brevia esse intelliguntur, cum aut e correptam in i mutaverint in genitivo, ut: hic miles, militis, trames tramitis, hic et haec sospes, sospitis, pedes peditis, eques equitis, et hic et haec superstes, superstitis, aut e penultimam correptam in genitivo habuerint, ut haec seges, segetis, haec teges, tegetis, hic et haec et hoc praepes, praepetis; et quae a verbis derivantur, ut a tero, teris, hic et haec et hoc teres, teretis; habeo habes, hic et haec et hoc hebes, hebetis; indigeo, hic et haec et hoc indiges, indigetis; impeto, impes impetis. Interpretor, interpres interpretis. In es productam tam Graeca, quam Latina 111.0638D| masculini generis, vel feminini, vel communis; hic Anchises, hic Ermogenes, hic Chremes, hic Verres; sed Latina quinque modis producta esse inveniuntur, id est, cum aut nomina fuerint quintae declinationis, ut hic vel haec dies, diei; aut cum totidem syllabas genitivus habuerit quot et nominativus, ut hic et haec proles, prolis, caedes caedis, haec strages; aut cum in genitivo crescentes productam e in medio habuerint, ut haec merces, mercedis, hic et haec haeres, haeredis: aut cum monosyllaba nomina fuerint, vel de monosyllabis ducta, ut hic pes, semipes, bipes, quadrupes, cornipes; aut cum i ante es in fine habuerint, ut hic aries, haec paries, abies, quies: quae tamen omnia, praeter quies, quietis, et ex eo compositum, 111.0639A| ut hic et haec et hoc inquies, inquietis, in obliquis corripiuntur similiter, sicut pes pedis, et ex eo composita. Virgilius: Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. Juvenalis in quarto: Squalidus in magna fastidit compede fossor Item Virgilius in tertio Bucolicorum: Creditur ipse aries, et jam nunc vellera siccat. Idem in secundo libro Aeneidos: Custodes sufferre valent, labat ariete crebro. Item Virgilius in Ecloga VII: Populus in fluviis, abies in montibus altis. Idem in II Aeneidos: 111.0639B| Aedificant, sectaque intexunt abiete costas. In is correptam tam Graeca quam Latina masculini generis, vel feminini, vel communis, ut hic Paris, Paridis, vel Paris, hic collis, hujus collis, haec Thedis, Thetidis, haec cuspis, cuspidis, hic et haec utilis, hujus utilis. In is productam Graeca et Latina, masculina, vel feminina, vel communia; hic delphis, delphinis, hic Aris (proprium), hujus Arinis, haec soteris, soterinis, hic Dis (id est, proprium Plutonis), hujus Ditis, et hic et haec dis (appellativum), hujus ditis, haec vis, hujus vis, hic glis, gliris, hic et haec Samnis, Samnitis, haec lis, litis. In os correptam tam Graeca quam Latina, masculina, neutra, vel communia, hic Delos, Delei: et omnia corripiuntur in os desinentia Graeca, quae in genitivo diphthongon habuerint, 111.0639C| hoc os, hujus ossis, quod etiam hoc ossum antiqui protulerant, hic et haec compos, compotis. Seneca in Phaedra: compote voto; et est adonium. In os productam Graeca et Latina masculini, vel feminini, vel communis, vel neutri generis, hic heros, hujus herois, hic nepos, nepotis, haec dos, dotis, haec cos, cotis, hic lepos, leporis, mos moris, flos floris, ros roris, hic et haec bos, bovis (quod in genitivo penultimam corripit), hos os, oris, hic et haec custos, custodis, hic et haec sacerdos, sacerdotis, impos impotis. In us correptam Latina, masculini, vel feminini, vel neutri, vel communis, duum vel trium generum: hic lepus, hic pius, sanctus, justus, dignus, haec venus, haec manus, hoc tempus, nemus, munus, hic et haec Ligur, Liguris, hic et haec et hoc vetus, veteris. 111.0639D| In us productam Graeca masculina sunt, quae apud Graecos in dos finiunt genitivum, apud Latinos dos in dis convertunt, ut Οἰδίπους, τοῦ Οἰδίποδος, hic Oedipus, hujus Oedipodis; hic Melampus, hujus Melampodis. Latina vero, quae in supra dictam syllabam, id est us productam desinunt, sine dubio feminina sunt et tertiae declinationis, quae et in obliquis penultimam u producunt, ut haec servitus, servitutis, senectus, senectutis, juventus, juventutis, tellus, telluris; nullum enim Latinum masculinum, nec neutrum, nec commune, in us productam desinit, exceptis his, unum epicoenon [uno epicoeno], quod a Graeco mutavit y in u longam, ut hic mus, muris (Graeci enim μῦς scribunt), et neutris his, hoc rus. ruris, crus 111.0640A| cruris, jus juris, plus pluris, thus thuris; et communibus his, hic et haec grus, et hic et haec sus, quae tamen duo in obliquis corripiuntur, et hujus gruis, hujus suis. Virgilius in X Aeneidos: Strymoniae dant signa grues. . . . . Et Horatius, Sermonum lib. II: . . . . Discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo non sine farre Palus quoque paludis corripitur, ut Virgilius: . . . . Sterilisque diu palus, aptaque remis. In ys Graeca masculina vel feminina: hic amphibrachys, hujus amphibrachys, hic capys, hujus capyis, haec erinnys, erinnyis. In aes diphthongon unum masculinum Latinum, hic praes, hujus praedis, hoc aes, hujus aeris, cujus pluralium obliqui in raro sunt usu, ut aera, aerarum, aeribus. In aus diphthongon 111.0640B| Latina duo feminina: haec laus, laudis; haec fraus, fraudis. In eus diphthongon desinentia Graeca sunt, us in i mutantia in genitivo, ut hic Titheus, Tithei; vel eus diphthongon in es longam mutatur apud Latinos, ut Ἀχιλλεὺς, Achilles, Περσεὺς Perses, Οὐλιξεὺς, Ulixes, cujus genitivum in ei profert Ovidius in XIV Metamorphoseon: Neritus, Macareus comes experientis Ulixei; ex quo apparet Latinos quoque tam in eus quam in es haec nomina solitos esse proferre. In ans quoque vel in ens, vel in ons, vel in uns desinentia nomina, semper et in nominativo positione consonantium producuntur, atque inde in caeteris casibus sive penultimam sive antepenultimam positione semper 111.0640C| longam habent, et omnia sunt Latina, et masculini, vel feminini, vel communis generis, ut hic dodrans, quadrans; haec glans, glandis; hic et haec et hoc infans; hic ufens, haec mens, hic et haec parens, hic et haec et hoc prudens, sapiens, hic mons, haec frons, hic et haec et hoc insons, et sons sontis, hic arruns. Similiter et in ars, vel in ers, vel ors, vel in urs, vel in uls, terminantia positione longa sunt, et sunt Latina masculini, vel feminini, vel communis generis, ut hic Mars, haec ars, hic et haec et hoc iners, inertis, hic Mavors, haec cohors, haec sors, hic et haec et hoc concors, hic et haec et hoc Tiburs, Tiburtis, quod tamen et gentile est; haec puls, hujus pultis. In ems correptam unum femininum, haec hiems. Virgilius in I Georg.:
111.0640D| Humida solstitia atque hiemes orate serenas In abs brevem Graeca et Latina masculina et feminina: hic Arabs, Arabis; haec trabs, trabis. Virg. in II Georg.: Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos. In ebs correptam Latina omnis generis: hic et haec et hoc caelebs, hujus caelibis. In ebs productam unum femininum Latinum haec plebs. In obs correptam feminina Latina haec scobs, scobis, et scrobs, scrobis Virg. in II Georgicorum: Et scrobibus superavit terra repletis. In ybs brevem unum masculinum: hic Chalybs, hujus Chalybis. Virg. in I Georg. 111.0641A| At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castoreum. . . . In urbs unum femininum, quod positionem suam in obliquis servat, haec urbs, urbis. In aps correptam unum femininum, haec daps, hujus dapis. In eps correptam masculini et omnis generis, hic manceps, mancipis; hic et haec et hoc particeps, participis; adeps vel adipes, adipis, qui in utroque genere invenitur. Varro in II Rerum rusticarum, adipes illa. In ops productum Latinum femininum unum, haec Ops, hujus Opis, id est mater Deum. Virgilius in Georg. IV:
Atque Ephyre, atque Opis, atque Asia Deiopeia. Et in ops brevem unum commune, hic et haec et hoc ops, opis, quod significat copiam; ex eo componitur 111.0641B| hic et haec et hoc inops, inopis. Inveniuntur et in hac terminatione Graeca masculina, ut hic Pelops, Aethiops, hydrops, merops, hujus Pelopis, Aethiopis, hydropis, meropis. Lucanus in VI: Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis. Virg. in II Georg.: Quid nemora Aethiopum molli canentia lana. Idem in III: Pinguibus ab stabulis meropesque aliaeque volucres. In yps productam Graeca, ut cinyps, cinyphis. Virg. in III Georg.:
- Nec minus interea barbas incanaque menta
- Cinyphii tondent hirci, setasque comantes.
In irps unum Latinum semper positione longum, 111.0641C| hic et haec stirps, stirpis. In t unum neutrum correptum, ut hoc caput, capitis. In ax correptam Latina et Graeca sunt masculina, vel feminina, vel omnis, hic Pheax, Pheacis, Ajax, Ajacis, haec pax, pacis, hic et haec et hoc audax, audacis; capax, pervicax, rapax, fallax, pellax, vorax, tenax, emax, sagax. In ex correptam Graeca et Latina, masculina, et feminina, et communia trium generum: haec lelex, lelegis; hic grex, gregis; apex, apicis, haec ilex, ilicis, hic et haec et hoc artifex, artificis. In ex producta Latina masculina et feminina sunt, vel communia trium generum: hic rex, hujus regis, haec lex, legis; hic et haec et hoc exlex, exlegis. In ix correptam Latina masculina vel feminina ut hic calix, calicis; hic fornix, fornicis; varix, varicis; haec pix, picis; nix, 111.0641D| nivis; salix salicis. In ix productam Graeca et Latina, masculina vel feminina, vel communia trium generum: hic phoenix, phoenicis, haec cornix, cornicis, haec nutrix, nutricis, hic et haec et hoc pernix, pernicis, felix, felicis. Oportet autem scire quod Graeci i et y ante x brevem esse volunt, etiamsi in obliquis producantur, ut phoenix phoenicos, bombyx, bombycos; a vero secundum genitivum etiam in nominativo produci vel corripi dicunt, ut κόλαξ κόλακος. Latini tamen omnes vocales bitemporis, id est δισχρόνους habentes, ad genitivum respicientes, dicunt produci vel corripi vocales ante x positas in nominativo. In ox correptam feminini nox, noctis; et ex hoc compositum commune, hic et haec et hoc pernox: haec 111.0642A| licet positionem semper habeant, tamen quia a noceo verbo nox venisse dicitur, brevem inde hoc natura vocalem habere intelligitur. In ox productam feminini vel omnis: haec vox, vocis, hic et haec et hoc velox, velocis, ferox, ferocis, atrox, atrocis. In ux correptam barbara vel Latina masculina vel feminina ut hic volux, volucis, haec nux, nucis, crux, crucis, hic et haec dux, ducis, trux, trucis. In ux productam masculinum, hic Pollux Pollucis; femininum, lux lucis. In yx correptam Graeca tam masculina quam feminina: hic sandyx, sandycis, haec styx, stycis. In aex, vel in aux, vel in alx, vel in anx, desinentia Latina et feminina sunt, et semper vel diphthongo vel positione longa sunt: haec faex, faecis, haec faux, faucis, haec falx, falcis, haec lanx, lancis. 111.0642B| In unx unum commune, hic et haec conjunx: quod tamen in obliquis corripitur, ut hujus conjugis, huic conjugi, etc. In arx unum femininum semper positione longum, haec arx, arcis. Has autem ideo dixi quasdam terminationes nominativi partim esse correptas, partim productas, licet positione semper longae sint, ut naturae earum qualitas patefieret, et in obliquis, ubi sine positione sunt manifestarentur.
De obliquis casibus.
Genitivus singularis primae, vel secundae, vel quartae, vel quintae declinationis in ultima producitur, ut: hujus poetae, docti, fructus, speciei. Tertiae vero declinationis corripitur, ut hujus fortis, excepto uno monosyllabo, ut haec vis, hujus vis. Dativus quoque 111.0642C| singularis ultimam syllabam semper longam habet, ut huic poetae, docto, forti, fructui, speciei; ubi notandum est quod nomina quintae declinationis, si i in nominativo habeant penultimam (ut haec facies, dies ), servent e longam in genitivo vel dativo, ut hujus vel huic diei, et hujus vel huic faciei. Sin autem consonantem habeant ante es licet ei divisas similiter faciant, corripiunt tamen penultimam, et tam in genitivo quam in dativo, ut fides, fidei, spes, spei, plebes, plebei, res, rei: accusativus ergo semper brevis est, ut hunc poetam, doctum, fortem, fructum, speciem. Vocativus quidem singularis similis est ubique suo nominativo, excepto cum in secunda declinatione us mutatur in e brevem, ut doctus, docte; sive cum propria ejusdem declinationis quae i ante 111.0642D| us habent, in nominativo abjecta us, faciunt vocativum ultima producta, ut hic Virgilius, o Virgili, hic Sallustius, o Sallusti; nec non et uno appellativo, quod tam in c correptam quam in i productam facit; hic filius, o filie, vel, o fili; ubi et notandum est quod haec propria nomina, quae in i terminant vocativum, penultimam licet correptam habeant, tamen in eadem penultima accentum tenent, quia perfecti vocativi, quem antiquissimi proferebant in e, ut Virgilie, Mercurie, acutum accentum, qui in antepenultima apud eos ponebatur, juniores, gaudentes brevitate, per abscisionem extremae litterae in penultima praetulerunt. Horatius in primo Carminum: 111.0643A| Mercuri, facunde nepos Atlantis. Idem in eodem: Multis ille bonis flebilis occidit; Nulli flebilior quam tibi, Virgili. Ablativus enim singularis semper producitur, ut ab hoc poeta, docto, fructu, specie, excepta tertia declinatione, in his videlicet nominibus quae in e terminant ablativum; haec autem omnia corripiuntur, ut ab hoc patre, ab hoc matre, excepto uno quod producitur, ab hac fame. Virgilius in sexto:
- . . . . Offam
Objicit: ille, fame rabida tria guttura pandens. Lucanus in X: . . . . Mandante fame multas volucresque ferasque Aegypti posuere deos. . . . 111.0643B| Et haec productio ideo ei accidit quia veteres magis secundum quintam quam secundum tertiam hoc nomen declinabant, ut hujus et huic famei, non hujus famis, vel huic fami. Caeterum quotiescunque tertia declinatio ablativum in i mittit, eum semper longum habet. Juvenalis in quinto:
- Praeterea lateris vigili cum febre dolorem. Virg.:
- Stans celsa in puppi. . . . Stat. in I Thebaidos:
Funditur et veteri spumavit Lerna veneno. Item nominativus et accusativus et vocativus pluralis in masculino, et feminino, et communi genere semper producuntur, ut hi et o poetae, hos poetas, hi et o magistri, hos magistros, hi et hos et o sapientes, 111.0643C| hi et hos et o magistratus, hae et has et o res. In neutro corripiuntur, ut haec et o mandata, haec et o capita, haec et o dogmata, haec et o cornua. Praeterea duo nomina dualis numeri, ambo et duo, quando sunt masculini videlicet generis, producuntur, ut Virgilius in ecloga VII: Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo; quando neutri corripiuntur. Genitivus pluralis in um semper correptam terminat, ad ejusque penultimam cognoscendam ita ratio perspicua est, ut intimemus a quo casu singularium derivetur, quia primae declinationis, vel secundae, vel quintae genitivus pluralis, cum ex ablativo singulari producto earumdem declinationum nascitur, servat eamdem productionem etiam in penultima sua, ut ab hoc poeta, horum poetarum: 111.0643D| magistro, magistrorum; die, dierum. A tertiae declinationis ablativo brevi genitivus descendens, si penultimam i habuerit, hanc semper corripit. In quarta autem declinatione cum idem casus non ex ablativo producto, ut quidam aestimant, sed ex nominativo singulari fiat, abjecta s, et assumpta um, utramque u brevem habet. Virg.: Accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum Sint, puer. . . . Juvenalis in primo Viscera magnarum domuum dominique futuri. Dativus igitur et ablativus pluralis, si is terminantur, longi sunt, ut his et ab his poetis, magistris; si bus, breviantur, ut his et ab his patribus, fluctibus, 111.0644A| rebus. Sed et hoc notandum quod si i vel u sit ante bus in his casibus, penultima corripitur. Virg. in ecloga: Proetides implerunt falsis mugitibus agros. Et idem: O virgo infelix, tu nunc in montibus erras. Ovidius in III Fastorum: Praemia de lacubus proxima musta tuis. Si autem a vel o ante bus erit, producitur, ut his et ab his natabus, filiabus, deabus, equabus, mulabus, libertabus, asinabus; et, his vel ab his ambobus, duobus. Praeterea quinta declinatio e penultimam in his casibus semper longam habet, ut his et ab his diebus, faciebus. Virg. in primo Georgicorum:
- Quippe etiam festis quaedam exercere diebus,
111.0644B| Fas et jura sinunt. In Graecis vero nominibus graece declinatis genitivus singularis brevis est, cum dos vel ros habuerit in fine, ut archados, poematos. Dativus cum i, ut Palladi; accusativus cum a vel on, ut Thesea Delon. Virg. in III Georg.: Pelion hinnitu fugiens implevit acuto; alias longus est vocativus, cum a terminatur: in masculinis tamen longus est, ut Aenea, nam in femininis corripitur, ut cathedra: e terminatus producitur, ut schole, synagoge, pentecoste, parasceve, Tydide, exceptis his quorum nominativus os terminatur, ut petros, petre, Phoebos, Phoebe. I terminatus corripitur, ut Nai, Alexi. Virgilius in Bucolicorum IX:
111.0644C| Quo te, Moeri, pedes, an quo via ducit, in urbem? O finitus longus est, ut Dido, Sappho. Nominativus et vocativus pluralis, cum a vel s terminantur, breves sunt, ut poemata, rhetores. Rufinus in libello de pedibus;
Spondaeo narrare solent tibi rhetores acta; alias longi sunt, ut ecclesiaste. Genitivus longus est, ut philenon, laon, cedron; dativus in terminatus corripitur, ut arcasin; alias longus est, ut lays. Accusativus si as fuerit terminatus, et a genitivo singulari venerit os finito, corripitur, ut arcados, arcadas. Lucretius: Lampades igniferas manibus retinentia dextris; alias autem productione laetatur, ut ecclesias.
De pronomine. 111.0644D|
Igitur pronomen in nominativo singulari o, vel e, vel is, vel er, vel us, terminatum corripitur, ut ego, ille, ipse, iste, is, meus, tuus, suus, noster, vester; u quoque terminatum producitur, id est, tu et circunflexo accentu pronuntiatur: e littera finitum poetis commune habetur, et modo in versu corripitur, modo producitur, quia apud plerosque auctores ei per omnes casus ce syllaba addebatur, ut hicce, huncce, hocce, hisce, hosce, hasce; unde vocali quoque sequente per apocopam absumpta, duabus, ce, manentibus solebant illud producere, ut Virgilius in XI Aeneidos: Hocce erat, alma parens, quod me per tela, per ignes, Eripis. . . . . 111.0645A| Sed scriptorum negligentia praetermisit unam c, sic etiam vetustissimi Romanorum libri adhuc testantur, cum ipsi duo cc in hoc pronomine ubique tenerent scripta. Sunt et alia duo pronomina communis generis: nostras, vestras, producta, quorum perfecta, nostratis, vestratis, erant; unde quia ti syllabae syncopa facta est, mansit in a accentus perfecti, et ultima circumflectitur. Itaque neutrum eorum in e finitur, nostrate, vestrate; ex quo ostenditur illorum quoque nominativos in tis secundum analogiam a vetustissimis prolatos esse. Novem autem mobilia nomina, quae quia pronominum sequuntur declinationem quidam ea inter pronomina posuerunt, omnia in nominativo singulari et per omnia genera corripiuntur, excepto uno quod in feminino genere 111.0645B| diphthongon habet, id est quae et qui, quando pro infinito vel interrogativo, id est, pro quis ponitur; quis autem et quid breves sunt: unus, una, unum; solus, sola, solum; totus, tota, totum; alius, alia, aliud; ullus, ulla, ullum; nullus, nulla, nullum; alter, altera, alterum; uter, utra, utrum; et ex eo compositum: neuter, neutra, neutrum. Similiter correpta sunt omnium pronominum feminina quae in a, et neutra quae in um vel in ud finiunt nominativum, ut illa, ipsa, ista; illud, istud, ipsum. Genitivus singularis in pronominibus i vel ae terminatus, longus, ut mei, tui, sui; meae, tuae, suae; aliter quidem brevis, ut illius, nostratis; ubi notandum quod genitivus qui in ius desinit, sive in pronominibus sive in nominibus, penultimam i semper natura longam 111.0645C| habet, licet eam poetae saepius pro licentia eis concessa corripiant; absque uno alterius; quod quia solum duabus vicit syllabis proprium nominativum, corripit semper penultimam i; alius quoque semper i penultimam producit in omni casu. Dativus singularis semper producitur, ut nostro, illi, illae, exceptis mihi, tibi, sibi, quae indifferenter ponuntur. Cui quoque et huic, et ei, monosyllaba esse Priscianus testis, et plerique poetarum metris comprobant, ut Virgilius in IV Aeneidos: Cuique loci leges dedimus, connubia nostra Reppulit . . . . Idem in I Georgicon:
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo; et ubique hoc servat. Inveniuntur tamen, sed raro, 111.0645D| per diaeresin bissyllaba facta, et maxime ei, differentiae causa, ne interjectio esse putetur. Sciendumque quod quando divisae fuerint, penultimam corripiunt; ei autem et eis per diaeresin divisas esse Juvenal ostendit in V: Implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis. Statius in i syllabam huic dividit: Falsus huic pinnas et cornua sumere tetrae. In eodem: Laetus huic dono videas dare jura nepotes. Cui quoque in ambabus syllabis corripit Terentianus de Litteris: Verum ut cuique est proximitas locis oriri; Idem in eodem: Ex ordine fulgens cui dat nomen Synopes, 111.0646A| est enim sotadeum ex duobus ionicis, a majore et tribus trochaeis; quod sic scanditur: verum ut cui, ionicus; quae est proximi, ionic.; tas lo, trochaeus; cis o, troc, riri, troc. [spond.]. Item: ex ordine, ion.; fulgens cui, ion.; dat no; troc.; men Sy, troc.; nopes, troc. Accusativus singularis semper corripitur, ut illum, illa, illud, excepto cum e littera terminatur, et positione producitur, ut hunc et hanc, vel cum e longa finitur, ut me, te, se. Vocativus quidem regulam sui sequitur nominativi, ut tu, o tu. Licet in us desinentium pronominum seu nominum vocativus in e finiatur; tamen eamdem correptam habet. Notandum quod meus, cum secundum regulam vocativum debuit facere, o mee, euphoniae causa duas e breves in i longa convertit. Terentius in Adelphis:
111.0646B| O mi Aeschine, o mi germane; nec ideo aestimandum est o pronomen esse quia nomini vel pronomini in vocativo casu vice articuli fungitur, cum sine dubio adverbium est vocandi et optandi: est etiam et interjectio dolentis, nec aliquid interest inter o hoc vocativum et heus; quomodo enim dicimus, heus juvenes; sic, o juvenes. Ablativus singularis semper producitur, ut a me, ab illo, exceptis his duobus quae tertiam sequuntur declinationem, ut ab hoc vel hac vel hoc nostrate, vestrate. Nominativus, et accusativus, et vocativus pluralis tunc tantum corripiuntur, cum a fuerint terminati, ut illa, nostra. Genitivus pluralis semper corripitur, ut nostrorum, vestrorum, illorum, nostrorum, nisi cum i sit terminatus, ut nostri. Dativus et 111.0646C| ablativus, si is terminantur, longi sunt, ut meis, tuis, illis, vobis; si bus, breves sunt, ut quibus, nostratibus, vestratibus, quae etiam et penultimam corripiunt, ut Virg. in ecloga VI: Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante.
Verborum itaque cum multiplex in accidentibus et varia sit de verbo regula, ea tamen quae ad utilitatem metricae artis pertinent sicut a magistris nobis tradita sint, vel quantum ipsi investigare pro modulo ingenioli nostri potuimus, Luc li, puerorum dulcissime, hoc in loco tibi nunc scribere dispono: ita ut non solum ultimarum syllabarum, imo etiam penultimarum atque ante penultimarum rationem, quae non minus sciri poetis necessaria est, quam 111.0646D| nominum (prout brevitas opusculi nos sinit) stylo currente diligentius intimare curemus. Tu ergo si enim [modo] velocis es ingenii, reliqua omnia tunc facilius conjicere poteris, si ista intentius percipere modo studueris. In verbis igitur omnibus haec in finalibus syllabis breviantur: o, ut amo, doceo, pono, nutrio, amabo, docebo, quod tamen auctoritas variet; m, ut amabam, docueram, ponam; r, ut amor, docebar, ponerer, nutriar; t, ut amat, docebat, posuerat, nutriret; us, ut amamus, docemus; re, ut amare; te, ut docete; tis, ut ponitis; stis, ut amavistis; ris, ut doceris, ponebaris; se, ut nutrivisse. Producuntur autem a, ut ama; e, cum in secundae conjugationis imperativo fit, ut doce; i, ut nutri, amavi, amavisti, doceri, u ut amatu; c, ut fac, dic; as, ut 111.0647A| umas, docebas, posueras; es, ut doces, amares, posuisses; t autem, cum in tertia persona plurali l, vel n. vel s, vel r ante se habet, syllabam facit positione longam, ut amant, docebant, ponerent, nutrierint, et vult, fert, est. Denique penultimarum atque antepenultimarum notitia a quatuor conjugationibus maxime percipitur, quia omnia verba quae secundum analogiam declinantur, quatuor conjugationes habent.
Prima igitur est conjugatio, quae in indicativo modo, numero singulari, tempore praesenti, secunda persona, verbo activo et neutrali in as productam desinit. Secundum quidem declinationem quam ipsa habet in praesenti, omnium conjugationum praeteritum imperfectum et plusquam perfectum in indicativo, nec non secundae et tertiae et quartae conjugationis 111.0647B| optativum futurum et praesens subjunctivum declinantur, ut amas, amat, amamus, amatis, amant; amabam, amabas, amabat, amabamus, amabatis, amabant; docebam, bas, bat, bamus, batis, bant; ponebam, bas, bat, bamus, batis, bant; nutriebam, bas, bat, bamus, batis, bant; amaveram, amaveras, amaverat, amaveramus, amaveratis, amaverant; docueram, ras, rat, ramus, ratis, rant; posueram, ras, rat, ramus, ratis, rant; nutriveram, ras, rat, ramus, ratis, rant; doceam, doceas, doceat, doceamus, doceatis, doceant; ponam, nas, nat, namus, natis, nant; nutriam, as, at, amus, atis, ant; et ob id haec omnia penultimam a in prima ac secunda plurali producunt. Similiter et in verbo passivo haec eadem tempora absque praeterito plusquam perfecto praesentis 111.0647C| temporis declinationem sequuntur, ut amaris, amatur, amamur, amamini, amantur; amabar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; nutriebar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; docebar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; ponebar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; docear, aris, atur, amur, amini, antur; ponar, ris, atur, amur, amini, antur; nutriar, aris, atur, amur, amini, antur: et ob hoc ipsa quoque penultimam secundae personae et tertiae singularis, nec non et primae ac tertiae pluralis, productam habent, et secundam personam pluralem in antepenultima producunt.
Secunda ergo est conjugatio quae in indicativo modo numero singulari, in stanti tempore, secunda persona, genere activo et neutrali es in fine productam 111.0647D| habet. Cui [Quam] declinationem sequuntur in omni conjugatione optativi modi praesens et praeteritum imperfectum atque praeteritum perfectum et praeteritum plusquam perfectum, et subjunctivi praeteritum imperfectum, et plusquam perfectum, nec non et optativi futurum et subjunctivi praesens, in prima conjugatione, ut doces, docet, docemus, docetis, docent; amarem, amares, amaret, amaremus, amaretis, amarent; docerem, res, ret, remus, retis, rent; nutrirem, res, ret, remus, retis, rent; amavissem, amavisses, amavisset, amavissemus, amavissetis, amavissent; docuissem, ses, set, semus, setis, sent; posuissem, ses, set, semus, setis, sent; nutrivissem, ses, set, semus, setis, sent; amem, ames, amet, 111.0648A| amemus, ametis, ament. Haec quoque similiter sicut superiora penultimam e primae ac secundae personae pluralis ad formam praesentis temporis producunt. Similiter et in passivo eadem tempora absque praeterito perfecto et plusquam perfecto praesentis temporis declinationem imitantur ut doceris, docetur docemur, docemini, docentur; amarer, reris, retur, remur, remini, rentur; docerer, docereris, retur, remur, remini, rentur; ponerer, reris, retur, remur, remini, rentur; nutriter, reris, retur, remur, remini, rentur; amer, meris, ametur, amemur, amemini, amentur. Et ista quidem in secunda et tertia persona singulari, et prima ac tertia plurali penultimam longam habent et antepenultimam in secunda plurali.
Tertia conjugatio est quae in secunda persona indicativi 111.0648B| modi, temporis praesentis, singularis numeri, significatione activa et neutrali is finalem corripit. Ad hujus similitudinem declinantur futurum indicativi prima et secunda conjugatione, nec non et quarta in his verbis quae in prima persona praesentis temporis in eo desinunt. Item subjunctivi praeteritum perfectum atque futurum, ut pono, ponis, ponit, ponimus, ponitis, ponunt; amabo, bis, bit, bimus, bitis, bunt; docebo, bis, bit, bimus, bitis, bunt; ibo, ibis, ibit, ibimus, ibitis, ibunt; quibo, bis, bit, bimus, bitis, bunt; amaverim, ris, rit, rimus, ritis, rint; docuerim, ris, rit, rimus, ritis, rint; posuerim, ris, rit, rimus, ritis, rint; nutriverim, ris, rit, rimus, ritis, rint; amavero, ris, rit, et rel.; docuero, ris, rit, et rel.; posuero, ris, rit, et rel.; nutriero, ris, rit, et rel. Id [Et] ideo haec in illis locis ubi superiora 111.0648C| producta esse diximus, corripiuntur. Sic et in passivo futurum indicativi in prima vel secunda conjugatione ad instar praesentis temporis declinantur, ut ponor, poneris, ponitur, ponimur, ponimini, ponuntur; amabor, amaberis, amabitur, amabimur, amabimini, amabuntur; docebor, doceberis, docebitur, docebimur, docebimini, docebuntur: istaque omnia simili modo corripiuntur, sive i brevis permanserit, sive se in e correptam mutaverit.
Quarta autem conjugatio in indicativo praesenti, secunda persona singulari, activo genere et neutrali, i productam ante s habet, passivo communi, et deponenti ante novissimam syllabam, ut nutrio, nutris, nutrit, nutrior, nutriris: haec et in hoc differt a tertia quod i longam, quam in praesenti tempore a 111.0648D| secunda persona accepit, servat eam ubique productam, ut in imperativo, nutri, nutrito, nutrire, nutritor; et in infinitivo audire vel audiri, et in caeteris his similibus. Meminisse ergo debes quod, sicut neutrum verbum activi verbi regulam sequitur in omni conjugatione, sic passivi, commune et deponens, et in hoc eorum potestatem investigare per syllabas potes. Notandum autem quod primae conjugationis verba non solum illam a quam ad formam praesentis in caeteris temporibus secundum praedictam rationem producunt quin etiam illam quam a praesenti indicativo secunda persona singulari acceperant, sive in penultimam, sive in antepenultimam seu in quartam ante finem syllabam veniat, semper eam longam habent: 111.0649A| in his videlicet temporibus et modis, quorum verba subter notantur ut a praesenti, donas, donamus, donatis; imperfecto, donabam; perfecto donavi; plusquam perfecto, donaveram; futuro, donabo. Imperativo modo praesenti, dona, donate: futuro donato, donatote, donanto: optativo, imperfecto et conjunctivo, donarem; plusquam perfecto, donassem; conjunctivo perfecto, donaverim; futuro, donavero; infinitivo praesenti, donare; perfecto, donavisse; et in praesenti indicativo genere passivo, donaris, donatur, donamur, donamini, donantur; imperfecto, donabar, donabaris; futuro, donabor, donaberis; imperativo praesenti, donare; futuro, donator; optativo, praeterito imperfecto, donarer, donareris, donaretur, donaremur, donaremini, donarentur. Infinitivo praesenti, 111.0649B| donari; sic et omnia hujus conjugationis verba, excepto uno monosyllabo, do, das, quod contra [regulam] penultimam in plerisque corripit, ut in praeterito imperfecto, et futuro, et infinito, et in participio ac supino verbo, nisi quando positione producitur et nomine verbali, ut damus, datis, daris, datur, dabam, dabo, darem, dare, datus, daturus, datum, datu, dator, et quae ex his solent fieri, ut dabamini; ubique enim in his breviatur da, Virg. in I Aeneid.:
- Vix e conspectu Siculae telluris in altum
- Vela dabant laeti. In eodem:
- Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Juno. In eodem:
- 111.0649C| O passi graviora, dabit Deus his quoque finem. Idem in eodem:
- Si datur Italiam sociis et rege recepto. Idem in VI:
- Cui datus haerebam custos, cursusque regebam. Idem in III:
- Et pater Anchises dare fatis vela jubebat. Persius:
- Quin damus id superis de magna quod dare lance,
- Non possit magni Messalae lippa propago. Virg. in IV:
- Ferte citi flammas, date tela, impellite remos. Lucanus in IV:
- Maxima sed fati ducibus momenta daturum.
Et secundae conjugationis verba, similiter illa quae e longam a praesenti indicativo, persona secunda singulari, originaliter tulerant, ubicunque eam in 111.0649D| modis vel temporibus habent, semper eam producunt, ut a doces, docemus, docetis; imperfecto, docebam, docebas, et rel.; futuro, docebo, docebis, et rel.; imperfecto praesen., doce, docete; futuro, doceto, docetote, docento; optativo imperfecto, docerem, doceres, et rel.; infinit. praes., docere. Item indicativo praesenti passivi generis, doceris, docetur, docemur, docemini, docentur; imperfecto, docebar, docebaris, et rel.; futuro, docebor, doceberis, et rel.; imperativo praesenti, docere, docemini; futuro, docetor, docentor, doceminor; optativo vel conjunctivo imperfecto, docerer, docereris, et rel.; infinitivo praesenti, doceri. Haec item quae a prima persona indicativi, correpta, e, nascuntur, 111.0650A| ubique eam servant correptam, ut a doceo. imper. praes., doceat, doceant; et optat. futuro sive conjunct. praesens, doceam, doceas, et rel., et in passivo, iidem modi et tempora eadem, ut doceatur, doceamur, doceantur, et docear, docearis, et rel. Hocque sciendum quod non tantum haec conjugatio in prima persona indicativi e ante o corripit, imo etiam in caeteris conjugationibus aliae vocales ante o similiter corripiuntur. In prima conjugatione e vel o ut inchoo, meo, creo; in tertia i vel u, ut facio, ruo, induo. In quarta quoque similiter i breviatur, vel e, ut eo et audio. Fit hoc non in his solum, raro enim in Latinis dictionibus vocalem penultimam ante alteram vocalem productam invenies. Ideo autem diximus raro, quia in fio verbo auctores producunt 111.0650B| penultimam, ut Virg. in Bucolicis: Omnia vel medium fiant mare, vivite silvae. Initio [ Forte et in ius ] terminantis genitivi penultima anceps, sicut jam ante commemoravimus. In Graecis autem dictionibus saepe hoc invenitur, ut Menelaus, spondaeus, diacamilla. Tertia quoque conjugatione persona singularis indicativi praesentis in is brevem finitur; notandum quod omnia verba hujus conjugationis, si i brevem in fine verbi vel in medio in e mutaverint, ubique eam corripiant, ut legis, lege, legere, legerer, excepto cum a tribus in medio verbi excipitur consonantibus, b, m, vel t, ut legebam, legebar, legemus, legemur, legetur. Caeterum i in medio verbi positam ubique breviant, ut legimus, legitis, legite, legito, legitur, legimur, legimini, et 111.0650C| rel. Quae autem in quarta conjugatione a secunda persona indicativi praesentis nascuntur, sicut supra diximus, i semper longam habent, ut in indicativo, ab audis, audimus, auditis. Imper., audi, audite, audito, auditote. Optat. audirem, audires, et rel. Infinitivo, audire, et in passivo praesentis indicativi, audiris, auditur, audimur, audimini; imp., audire, auditor; opt. vel conjunc., audirer, audireris, et rel. Infinit., audiri. Quae vero a prima persona generantur i semper brevem habent, ut in praesenti indicativo tertia persona pluralis, audio, audiunt, et in futuro ejusdem modi, audiam, audies, et rel.; imper. praesen., audiat, audiamus, audiatis, audiant, et fut., audiunto vel audiuntote. Optat. vel conjunc. imper., audiam, audias, et rel. Et in passivo, eisdem modis et temporibus, 111.0650D| ut audiuntur, audiar, audieris, et ret., audiatur, audiamini, audiantur, audiuntur, audiar, audiaris, et rel. Quod maxime in his verbis quartae conjugationis, quae in eo in prima persona indicativi desinunt, ostenditur; quia quae a secunda persona nascuntur, i longam habent, ut is, imus, itis, ibam, ibas, ivi, iveram, ibo, ite, et rel. Quae autem a prima, e correpta pronuntiantur, ut eo, eunt, eam, eas, et rel. Notandum ergo est quod praeteritum imperfectum tertiae vel quartae conjugationis indicativo modo non a secunda persona, ut primae vel secundae conjugationis, venit, ut amabam, docebam, sed a prima, o finali in e longam conversa, et addita bam, ut faciebam, induebam, legebam, et 111.0651A| audiebam, serviebam, muniebam; vocali tamen ubicunque ante e evenerit, correpta. Si autem in quarta conjugatione e per syncopam abstracta fuerit, i producitur, ut audibam, venibam, ibam. Praeteritum ergo perfectum in activi verbi declinatione, prima persona indicativi, in i longam terminat, quam et natura productam habet eodem tempore in penultima secundae singularis atque pluralis, ut amavisti, amavistis. In tertia quoque persona singulari, ut in prima plurali eam corripit, ut amavit, amavimus. In tertia vero plurali, eamdem i productam in e longam in penultima convertit, ut amaverunt vel amavere, docuerunt vel docuere. Et sciendum quod praeteritum plusquam perfectum indicativi modi, et praeteritum perfectum subjunctivi modi, atque futurum ex supradicto 111.0651B| tempore nascitur, i longa in e brevem conversa per omnes conjugationes, et omnibus personis atque utroque numero, ut amavi, amaveram, amaverim, amavero. Nec non et praeteritum plus quam perfectum optativi sive conjunctivi, et ex eis veniens praeteritum infinitivi, ex eodem tempore nascuntur, ut utinam vel cum amavissem, amavisse; docuissem, docuisse; haec et natura et positione i longam habent. Penultimas igitur syllabas supra memorati temporis, id est, praeteriti perfecti indicativi modi primae personae singularis, ante i finalem, quales sint, non parum juvat cognoscere, maxime cum ad originem ejus caeterorum modorum omnia praeterita perfecta sive plusquam perfecta respiciant, et ejus qualitatem in his syllabis, quas incorruptas ab 111.0651C| eo acceperant, servant. In vi ergo syllabam terminantium omnis penultima longa est, vel natura, vel positione, ut amavi, lavi, vovi, movi, cupivi, munivi, audivi. Tertia vero et quarta conjugatione in ivi desinentia verba, si v consonans intercipitur, corripiunt i penultimam, ut cupivi, cupii; arcessivi; sivi, sii; munivi, munii; audivi, audii. In ui divisas omnium conjugationum verba inveniuntur terminantia: primae, ut tonui, secui; secundae, ut tenui, habui; tertiae, ut annui, posui; quartae, ut aperui, prosilui. Omnis autem penultima hujus formae, id est, in ui divisas desinentium corripitur. In si terminantium perfectorum penultimae, vel natura, vel positione producuntur: natura, ut rideo, risi; suadeo, suasi; evado, evasi; haurio, hausi; positione, ut maneo, 111.0651D| mansi; repo, repsi. Et in xi terminantia praeterita penultimam semper producunt, ut frigeo, frixi; pelliceo, pellexi; pergo, perrexi; diligo, dilexi; sancio, sanxi; vincio, vinxi. Bibo quoque bibi, tertiae conjugationis verbum, et ex eo composita, ut ebibo, et in praesenti et in praeterito corripiunt penultimam. Scindo enim et findo, etiamsi in praesenti positione sint longa, in praeterito tamen penultimam i corripiunt, ut scidi, fidi. Sic et contingo, contigi; attingo, attigi. Primae quidem conjugationis duo monosyllaba, sto et do, corripiunt penultimas in praeterito, ut steti, dedi. Sic et ex eis composita, ut resto, restiti; reddo, reddidi. Tertiae autem quaedam in principio syllabas repetunt, quaedam in fine. In principio 111.0652A| repetentia, si in praesenti penultimam brevem habuerint, in praeterito quoque corripiunt eam, ut cado, cecidi; cano, cecini; pario, peperi. Sin longa sit in praesenti penultima naturaliter, in praeterito quoque producitur, ut caedo, cecidi; pedo, pepedi. Si positione sit penultima in praesenti longa, est quando servatur in praeterito; quando abjecerit consonantem, corripitur. Servatur in his: posco, poposci; parco, peperci; fallo, fefelli; tendo, tetendi; pendo, pependi; curro, cucurri: abjecta consonante corripitur in his, disco, didici; pello, pepuli; tango, tetigi; pango, pepigi; pungo, pupugi; tundo, tutudi. Quae autem in fine repetunt, penultimam semper corripiunt, ut credo, credidi; vendo, vendidi; perdo, perdidi; prodo, prodidi; condo, condidi; addo, addidi; abdo, abdidi, 111.0652B| abscondo, abscondidi. A pario vero composita tria quarti ordinis verba, ut reperio, comperio, deperio, corripiunt penultimam in praeterito, ut reperi, comperi, deperi, nec non et ista et omnia quae ex eodem verbo videntur esse composita, natura semper pe syllabam brevem habent, in quocunque sit loco, ut aperio, aperui; cooperio, cooperui; experior, operior. Lucanus in IV: Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas.
De anomalis.
In anomalis nempe rationem producendi vel corripiendi, prout possumus, nunc breviter pandemus. Fero, verbum inaequale, generis activi, primam syllabam semper brevem habet in omnibus modis et temporibus, excepto quando positione producitur. 111.0652C| In secunda enim persona singulari praesentis indicativi syncopam facit, id est, concisionem, ut fero, fers, et ob hoc omnia quae a secunda persona nascuntur, servant ejus concisionem, ut fers, fert, fertis; fer, ferte, ferto, fertote, ferre. Et haec cuncta, excepto uno fer praesentis imperativi singularis, positione longa sunt. In aliis quoque omnibus modis, temporibus et personis tertiae conjugationis rationem servat, videlicet quia quae a prima persona accipiunt regulam, rectam declinationem sequuntur, ut fero, ferebam, feram. Nam praeteritum perfectum abusivum habet, id est, tuli, quod alterius verbi perfectum est, id est, tollo, tollis, tuli, facit; hoc tamen praeteritum et omnia quae a se nascuntur, primam syllabam corripiunt, ut tuli, tulisti; et tuleram, tuleras, 111.0652D| tulissem, tulisses, tulerim, tuleris; vel tulero, tuleris, tulisse. In passivo quoque similiter corripitur, nisi quando positione producitur et redit ad analogiam, declinaturque secundum regulam praedictae conjugationis, nisi quod in praeterito et his quae ex hoc nascuntur, litteraturam mutat. Nam facit indicativo praesenti, feror, fereris, fertur, ferimur, ferimini, feruntur; praeteritum imperfectum, ferebar, ferebaris, et rel.; praeteritum perfectum, latus sum, es, est, et rel. Sic omnia secundum analogiam declinantur; istud tamen praeteritum primis syllabis producendum esse ostendit participium praeteritum, a quo est compositum. Lucanus in IV: Orant Cecropiae praelata fronde Minervae. 111.0653A| Et in eodem: Et post translatas exustae Phocidos arces. Notandum vero quod aufero, affero, infero, suffero, confero, profero, praefero, transfero, circumfero, antefero, et omnia quae ex hoc verbo videntur esse composita, ejus declinationem in utroque genere servant. Volo quoque verbum neutrale, sive primas syllabas in e mutet, sive cum o servet, easdem tamen semper corripit natura, ut volo, volumus, volui, volueram, voluerim, voluero, etc., velim, velis, velit; et rel. In quibus tamen e positione producitur, ut vellem, velles, et rel. Secunda namque indicativi persona singularis in praesenti producitur natura, id est, vis. Et in optativo futuro, sive conjunctivo praesenti, finalem syllabam secundae personae singularis, 111.0653B| et penultimam primae et secundae pluralis, simili modo natura producit, velis, velimus, velitis; in caeteris vero pluralis numeri, sive u, sit penultima, ut volumus, sive i, ut voluerimus, semper breves sunt: ubi autem forma sit primae coujugationis, ut volebam, volueram, vel secundae, ut vellem, velles, voluissem, voluisses; illarum conjugationum regulam sequuntur quarum formam habent. Ex hoc igitur verbo composita sunt alia duo verba, id est, nolo et malo. Nolo vero ex non et volo, et ideo juxta suum simplex in prima parte semper producitur. Martialis in Epigrammatis: Ut recitem tibi nostra epigrammata nolo, Non audire celer, sed recitare cupis. Et Albanus in Monasticis: 111.0653C| Omnia quae dicunt homines, tu credere noli. Malo quoque ex magis et volo compositum est, ma tamen producta. Virg. in Georg. III: Et quos aut pecori malint summittere habendo. Edo quidem anomale [anomalum] generis activi secundam personam corrumpit, ut es, e tamen longa ante s, et in omnibus personis vel temporibus quae solent ex hac secunda nasci persona, corruptam invenies regulam conjugationis, es tamen productam, quam a secunda acceperunt persona, servatam ubique- es, est, este, esto, estote, essent, esse: tamen in plurali numero praesentis indicativi servat regulam tertiae conjugationis e ubique correpta, ut edimus, editis, edunt. Similiter in praeterito imperfecto et 111.0653D| futuro, edebam, edam, et in omnibus quae solent a prima nasci persona, hoc est, in tertia persona imperativi, ut edat, et in futuro optativi qui est etiam subjunctivum praesens, edam, edas, edat, et rel. prima syllaba correpta, ut Martialis de palumbe: Inguina torquenti tardant hebetantque palumbi, Non edat hanc volucrem, qui cupit esse salax. Ex hoc utique verbo derivantur comedo, ambedo, abedo, circumedo, et ejus declinationem in utroque genere servant. Sciendum tamen quod veteres istud verbum non corrupte, sed integre secundum tertiam conjugationem declinabant, ut edo, edis, edit, correpta prima syllaba, et rel. Cato ad filium de oratore: Lepus multum somni affert, qui illum edit. Et Virg. in IV Georg.: 111.0654A| Quis dubitet? nam saepe favos ignotus abedit Stillio. Et Martialis: Ipse suas nunquam barbarus edit aves: e ubique longa. Sum itaque verbum substantivum anomale per omnes modos, numeros et personas, primas syllabas breves natura habet, ut sum, es, et sumus; imperfecto, eram, eras, et rel.; perfecto, fui, fuisti, fuit, fuimus, et rel.; plusquam perfecto, fueram, fueras, et rel.; futuro, ero, eris, erit, et rel.; optativo, fuissem, fuisses, et rel.; conjunctivi perfec., fuerim, plusquam perfec. fuissem; fut. fuero; excepto uno futuro tantum optativi vel praesenti subjunctivi, ut sim, sis, sit, simus, sitis, sint, quod secunda persona singulari producit monosyllabum, 111.0654B| et in prima atque secunda plurali penultimam. Fit tamen et in hoc verbo aliquibus personis productio positionis, et in tertia persona praesentis indicativi, ut sunt; sive secunda persona pluralis, ut estis, et imperat. fut. secunda persona, esto, estote; et praesenti optat., essem, esses, esset, et rel.; infinitivo praesent., esse. Similiter et quae ab eo composita ejus declinatione dignoscuntur vel producta vel correpta esse, ut possum, assum, praesum, desum, absum, intersum, prosum, supersum; quod plurimis exemplis probari potest. Martialis in Epigram.:
Et cantas belle, et saltas, Attice, belle:
Bellus es arte lyrae, bellus es arte lyrae. Idem in eodem:
Nunquid securus non potes arrigere. 111.0654C| Virg. in Bucol.:
Huc ades, o Galatea, quis est nam ludus in undis? Et idem:
Huc ades, insani feriant, sine, littora fluctus. Idem in eodem:
Non omnia possumus omnes. Et idem:
Haec tibi semper erunt, et cum solemnia dona. Item:
Hic tamen hac mecum poteris requiescere nocte. Item:
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. Memini quoque et odi in indicativo tam praesentis temporis quam praeteriti vim habet ultima producta. In caeteris autem temporibus et modis tertiam conjugationem sequuntur. Nam novi praesens nosco 111.0654D| facit.
De gerundiis.
Gerundia, vel participia, vel supina, quinque sunt in hujusmodi vocibus, ut amandi, amando, amandum, amatum, amatu. De ultimis eorum syllabis jam diximus; nunc vero de penultimis dicendum est, quia non minimum adjuvat eas sciri, cum participia praeteriti et futuri temporis inde veniant, ut amatu, amatus vel amaturus, et nomina verbalia, ut auditor, auditio. Regula enim quaedam aliarum partium hinc videtur oriri, quae ad medias syllabas cognoscendas promptissima sit, et totius rationis perspicacissima norma, de quo manifestius in sequentibus dicemus. Tria igitur priora supina penultimas 111.0655A| positione semper producunt, licet vocalis natura sit correpta vel producta per omnes conjugationes, ut amandi, amando, amandum; monendi, monendo, monendum; gemendi, gemendo, gemendum; nutriendi, nutriendo, nutriendum. Sequentia autem duo dehinc exponentur. Omnia primae conjugationis verba quae in vi praeteritum terminant, vi in tum convertentia faciunt supina penultima producta, amavi, amatum; donavi, donatum; oravi, oratum; flavi, flatum; juvi, jutum, et ex eo adjuvi, adjutum, nec non et in caeteris conjugationibus quaecunque in praeterito in supra dictam syllabam terminant, id est, vi vel ii omnia penultimam producunt in supino, ut movi, motum; nevi, netum; favi, fautum; cupivi, cupitum; solvi, solutum; volui, volutum; calui, 111.0655B| calutum; audivi vel audii, auditum; munivi, munitum; exceptis his, livi, litum; sivi, situm; ivi, itum; quivi, quitum; civi, citum; sevi, satum; cognovi, cognitum; agnovi, agnitum, et ex eis composita, obitum, aditum, praeteritum, nequitum. Ab ambio quoque supinum vel participium producit penultimam i. Ovidius in I Metamorphoseon: Jussit et ambitae circumdare littora terrae; quando nomen est, eamdem corripit. Quae vero in ui divisas in praeterito desinunt, si non positione producuntur in supino, ut secui, sectum; mico, micui, mictum; docui, doctum; tenui, tentum; rapui, raptum; aperui, apertum; vel u penultimam habent, ut acui, acutum; indui, indutum; caetera omnia corripiuntur, ut vetui, vetitum; crepui, crepitum; candui, 111.0655C| canditum; studui, studitum; habui, habitum; monui, monitum; vomui, vomitum; gemui, gemitum; fremui, fremitum; tremui, tremitum; et unum u penultimam habens brevem, rui, rutum; et ex eo composita, ut obrui, obrutum; dirui, dirutum; erui, erutum. In si quoque vel in xi terminantia praeterita penultimam supini aut natura aut positione semper producunt, ut risi, risum; indulsi, indultum, vel indulsum; lusi, lusum; laesi, laesum; ussi, ustum; luxi, luctum; auxi, auctum; duxi, ductum; dixi, dictum; vinxi, vinctum; sanxi, sanctum; flexi, flexum; fluxi, fluxum. Steti vero statum supinum, penultima producta, debet facere, unde Lucanus in XI: . . . . Constatura fides superum, 111.0655D| cum datum et datus, sicut superius ostendimus, corripiat a penultimam. Est tamen in hoc quoque notandum quod nomina ab eo derivata a penultimam vel antepenultimam corripiunt, ut status, stata, statum, stabilis. Lucanus in X:
- Quorum stata tempora flatus. Idem in V:
- Quam non stabili tremulo sed culmine cuncta
Despiceret. Composita ab eo variae vetustissimi protulerunt, asto, astitum et astatum; praesto, praestitum et praestatum, i correpta, et a producta. Et sciendum quod in nullo alio supino sive participio seu nomine participiali a penultima corripitur, nisi in supra dictis 111.0656A| duobus, id est, datus et status, ab uno verbo depo nenti secundae conjugationis, id est, reor, ratus, atque uno tertiae conjugationis, activo, sero, sevi, satum, satus. Difficile enim invenies, e verbi in a converti participium sive supinum, nisi in supra dictis. In compositione vero supra dictorum supinorum sive participiorum in i convertitur correptam, satus, insitus, obsitus. Virg. in II Georgic.: Vertere in alterius, mutatamque insita mala Ferre pyrum. In di desinentia praeterita vel in sum terminant supinum, et positione penultimam producunt, ut fodi, fossum; prandi, pransum; pandi, pansum; defendi, defensum; momordi, morsum; sedi, sessum; scidi, scissum; fidi, fissum; vel in itum, brevi penultima, 111.0656B| et maxime in his verbis quae iterationem novissimae syllabae in praeterito faciunt, ut reddidi, redditum; credidi, creditum; perdidi, perditum; condidi, conditum; vendidi, venditum. Vidi quoque et ejus composita providi et invidi, penultimam in supino natura producunt, visum, provisum, invisum; fudi, fusum, u longa. In gi quoque finita verba in praeterito, i penultimam in supino breviant, ut fugi, et ex eo composita, confugi, perfugi, refugi, faciunt, fugitum, confugitum, perfugitum, refugitum; legi quoque lectum facit, egi, actum, fregi, fractum, et ex eis composita ut collegi, collectum. In bi desinens praeteritum, corripit penultimam in supino, bibi, bibitum; ebibi, ebibitum; compesco et deposco, et posco, et disco, a praesenti tempore faciunt supinum mutatione 111.0656C| o in i correptam et additione tum; posco, poscitum; compesco, compescitum, et deposco, deposcitum; disco, discitum. Peperci vero vel parsi, parsum facit. Feci et jeci, factum et jactum; ici, ictum; reperi vero et comperi, et caetera ejusdem originis positione in supino producunt penultimam, ut compertum, repertum, expertum, opertum. Deponentia quoque vel communia quaedam sunt, quae in supino penultimam natura producunt, quaedam natura corripiunt, quaedam positione tantum, quaedam natura simul et positione eam longam habent, sed positio plana est. Caeterum quae natura vel producit vel corripit exponemus. Omnia autem deponentia vel communia, quae penultimam a in supino habent, producunt eam, ut irascor, iratum; criminor, criminatum; excepto 111.0656D| uno, quod supra commemoravimus, reor, ratum. Quae vero habent i correptam in penultima, secundae sunt vel tertiae conjugationis, ut vereor, veritum; intueor, intuitum; polliceor, pollicitum; adipiscor, adipiscitum; obliviscor, quoque debuit facere obliviscitum, sed per synaeresin facit oblitum, i producta. Caetera enim quae i producunt, quartae sunt conjugationis, ut mentior, mentitum; metior, metitum; largior, largitum. Quae autem dubia sunt inter tertiam et quartam conjugationem, aliquando auctores producunt, aliquando corripiunt, ut potior, orior, morior. Virg. in III Aeneid.: Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, et auro Vi potitur. 111.0657A| Idem in II:
- . . . . Telis
Nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes. Lucanus in IV: Non gratis moritur, jugulo qui provocat hostem Nevius in Iliadis II: Penetrat penitus, thalamoque potitur. Lucilius in III: Conturbare animam potis est, quicunque adoritur. Ennius in XIV Annalium: Nunc est illa dies, cum gloria maxima sese Nobis ostendat, si vivimus, sive morimur. Supina eorum sunt, ortum, potitum, moritum, i penultima vel secundum tertiam conjugationem correpta, vel secundum quartam producta. Ergo quae u penultimam habent in supino, eamdem producunt, 111.0657B| ut, loquor, locutum; sequor, secutum; utor, usum; et ex eis composita, ut alloquor, allocutum; consequor, consecutum; abutor, abusum. Quaecunque enim de anomalis faciunt supina, aut ea positione producunt, ut tero, tersum; volo, vultum; aut natura, ut edo, esus, et ab eo composita, ut comedo, comesus; ambedo, ambesus; adedo, adesus. Virg. XI: . . . . Et postibus haesit adesis. Idem in III: Ambesas subigat malis consumere mensas. Hujus tamen verbi et aliud supinum invenitur, esitus, i correpta, quod ab edo, edis, edit, venit integra declinatione. Sciendum autem quod in um desinens supinum, accepto verbo infinito quod est ire facit, infinitum futuri, ut oratum ire, doctum ire, lectum 111.0657C| ire, auditum ire; frequenter tamen antiquissimi neutro participio futuri addebant esse, et infinitum futuri significabant, ut oraturum esse, pro oratum ire dicentes, et facturum esse pro factum ire.
De adverbiis.
Adverbiorum ergo per singulas terminationes necesse est ita formas inspicere, ut quae sint primitiva, quaeve derivativa, diligenti cura intimemus, ut inde productionis regula vel correptionis manifestius eluceat. A igitur terminantia vel primitiva sunt, ut ita, quod solum a correptam habet, quamvis quidam puta quoque adverbium esse accipiant, ideoque Persium id corripuisse, ut: Hoc puta non justum est, illud male, rectius illud. 111.0657D| Vel composita, ut praeterea, interea, postea, antea, quae omnia producunt a terminalem, vel ablativi sunt nominum qui pro adverbiis accipiuntur, ut, una, qua, nequa, Roma, quae a longam nemo habere dubitat. In e correptam, vel primitiva sunt, ut pone, pene, prope, nempe, quippe, saepe, inde, et ex eo composita, deinde, subinde, exinde, proinde, quae omnia antepenultimam habent acutam, sive quia per adjectionem habent de, ut quibusdam videtur, unde frequenter invenimus exin et dein. Virg. in VII: Exin gorgoneis allecto infecta venenis; seu magis quia praepositiones separatae gravantur; ut autem conjunctae esse ostendantur, acutum in his assumpserunt accentum: quomodo conjunctio si et 111.0658A| ne adverbium, cum praeponuntur quando, ut siquando, nequando. Nam aliquando, differentiae causa ab aliquanto, quod consimilem sonum habere videntur, acuit antepenultimam. Vel derivativa sunt a verbis, ut peragro, peregre; punio, impune; abundo, abunde; rito, unde irrito, rite. Nomina quoque pro adverbiis in e correptam desinentia invenimus, ut facile, forte, sublime, quamvis facile et sublime accusativi sint, forte autem ablativus: sic etiam sponte sua et mane primo nomina esse ostenduntur conjunctione aliorum casualium, ut domi suae; pote enim ab eo quod est potis nascitur, ut hic et haec potis et hoc pote. Unde Persius:
Qui pote vis dicam nugaris cum tibi, calve; id est, quomodo possibile? Ab eo autem quod est hic et haec potis et hoc pote, fit comparativum, hic et 111.0658B| haec potior, et hoc potius, et superlativus, ut potissimus; ex quibus etiam adverbia, potius et potissime sunt, et a pote utpote compositum adverbium. In e productam primitiva non inveni, sed derivativa a nominibus secundae declinationis, quorum dativus in o desinens, in e longam vertitur, et facit adverbium, ut huic claro, clare; pigro, pigre; pulchro, pulchre; a valido, valde per syncopam, a fabro, affabre; sano, sane; fero, fere. Excipiuntur bene et male, a bono et malo, in e brevem desinentia, quae inaequaliter comparantur, ut bene, melius, optime; et quae in comparatione deficiunt, ut pie, piissime; ulterius, ultime, novissime. Multa autem ex supra dictis nominibus ipsa terminatione dativi pro adverbiis accipiuntur, ut falso, consulto, postremo, sedulo, auspicato, augurato, 111.0658C| manifesto, privato, precario, merito, et saepe corripiunt o terminalem, quando in adverbii significationem transeunt, ut cito, sero, modo. Juvenalis in III:
Et cito rapturus de nobilitate comesa
Quod superest. Virg. in IV Aeneidos:
Tu modo posce deos veniam sacrisque litatis. Statius in Thebaidos I:
Sero memor thalami moeste solatia mortis
Phoebe paras. Necessario dicitur, et necesse eget verbo substantivo. A quintae quoque declinationis nominibus composita, e producunt, pridie, hodie, postridie; meridie quoque pro adverbio accipitur, cum sit nomen. In i quoque 111.0658D| productam desinentia inveniuntur adverbia, sed pauca primitiva, ut heri. Alia vero nomina sunt loco adverbii posita per genitivum pleraque, ut domi, Taurominii, Lampsaci, Tyri, Ephesi, belli; per dativum, ut vesperi, sorti; nec non etiam per ablativum, ut qui pro quomodo vel inde. In i correptam duo inveniuntur, ubi et ibi, et ex eis composita, ut sicubi inibi. In o primitiva quidem, ut quando, temporale, et ex eo composita, siquando, nequando, aliquando, quae antepenultimam habent acutam, ne duae partes, ut supra dictum est, esse putentur divisae, vel differentiae causa. Derivativa vero a facto, fatuito; ab omni, omnino; a fortuitus, fortuito; a cis, citro et citra; ab in, intro et intra, infra. Sunt etiam composita, praesto, 111.0659A| perfecto. Alia vero nomina sunt vel pronomina adverbialiter prolata, ut supra ostendimus, falso, merito, solito, sedulo, cito, sero, vero, utro, utroque, aliquo, eo, illo. Sed quando pro adverbiis accipiuntur, inveniuntur interdum corripientia o, quia in verbo et in adverbio o indifferens habetur. In u pauca inveniuntur denominativa, ut diu, et ex eo compositum interdiu, et a nocte, noctu, nam astu nomen est indeclinabile quomodo cornu. In ae diphthongon nomina sunt genitivi casus loco adverbii posita, ut Romae, cosae, Capuae. In c primitiva inveniuntur, sic, donec, quod etiam donicion antiqui dicebant; et derivativa pronominum, illic, istic, huc, illuc, istuc, hinc, illinc, istinc, hac, istac, illac, et omnia vel natura vel positione producunt extremam syllabam, 111.0659B| excepto donec, et in fine circumflectuntur, si vocalem longam natura habuerint; composita quoque inveniuntur, ut adhuc, abhinc, dehinc. In l correptam pauca inveniuntur, ut semel, pol, aedepol, et vel conjunctio, quando pro valde accipitur. Nam omnia quae in m desinunt, adverbia brevia sunt, qualibet vocali antecedente, utinam; primitiva, clam, coram; derivata vel composita, nequicquam, nequaquam, penultima producta; praeterea, quam, quando est similitudinis vel comparationis sive electionis, adverbium accipitur. Virg. in XII: Quam facile accipitur saxo sacer ales ab alto. Sallustius: Mare ponticum dulcius quam caetera maria. Bifariam etiam et trifariam, et omnifariam, composita sunt a ferendo et praepositis dictionibus. 111.0659C| In em primitiva, item, tandem; composita, ut idem, ibidem, indidem, identidem. In im denominativa inveniuntur et verbalia sive participialia, ut a parte, partim; a viro, viritim; a vice, vicissim; ab ostio, ostiatim; a statu, statim; a raptu, raptim; a saltu, saltuatim; a cursu, cursim; a stricto, strictim; a sensu, sensim; a singulis, singillatim; a fatu, affatim, vel magis a Graeco ἄφενος, id est abunde, unde et corripitur fa; a privato, privatim; a paulo, paulatim; a singulto, singultim; a tractu, tractim; a carpto, carptim; a ducto, ductim, praesertim, confestim. In um primitiva pauca sunt, iterum, sursum, rursum et rursus, prorsus et prorsum. Derivativa vel composita, dextrorsum, sinistrorsum, deorsum, orsum, orientem 111.0659D| versum, occidentem versum, deorsum: haec enim composita videntur esse, cum sub uno accentu proferantur; melius tamen dicimus quod inclinant sibi supra posita nomina. Similiter actutum derivatum ab actu, id est celeritate. Virg. in III: Tam caetera reddet Actutum pius Aeneas, atque integer Aeneas Carius. Nomina quoque neutri generis loco adverbiorum in eadem terminatione inveniuntur, ut multum, primum, nimium, parum pro parvum. In n duo inveniuntur productam, ut non, en; in n correptam caetera, ut forsan, forsitan. In r desinentia omnia corripiuntur primitiva, cur et per quando pro valde accipitur. Derivativa a nominibus vel participiis tertiae declinationis 111.0660A| veniunt in ter exeuntia, sed si in ens desinat nominativus, is genitivi in r convertunt, ut sapiens, sapientis, sapienter; prudens, prudentis, prudenter. Alia vero assumunt dativo ter, penultima correpta, ut fortis, forti, fortiter; utilis, utili, utiliter; audax, audaci, audaciter, vel per syncopam, audacter. Excipitur facilis, quod pro faciliter, facile, adverbii loco habuit in usu, e brevi. Difficilis autem difficulter facit. Aliquando autem nomina neutra pro adverbiis veteres usurpabant ut sublime volans, pro sublimiter, et utile, acuile, pro utiliter, acuiliter. Notandum autem quod in hac terminatione ea adverbia quae a secunda declinatione veniunt, extra hanc regulam in e productam sicut et in r correptam desinunt, ut a duro, dure, duriter; a largo, large, largiter; ab humano, 111.0660B| humane et humaniter; ab inhumano, inhumane et inhumaniter; a firmo, firme, firmiter. Sic et alia inveniuntur, ut insane, insaniter; severe, severiter; benigne, benegniter; aspere, asperiter; proterve, proterviter: quae tamen usus ita dicere modo respuit. Praeterea a tribus et quatuor nascuntur adverbia ter et quater; sunt et composita, ut obiter, paulisper, tantisper, parumper. In as productam primitivum cras, et denominativa in hac terminatione invenio extrema circumflexa, ut alias. In es productam: sodes, Hercules, et numeri adverbia, id est, quae a numeris nascuntur, scilicet a quinque usque ad mille, ut quinquies, sexies, decies, vicies, centies, quingenties, millies. In is correptam, bis et nimis, quod etiam nimium dicimus. Satis, quod etiam loco 111.0660C| nominis positivi accipitur, et quod comparativum recipit, ut satius pro melius. Juvenalis in III: Hoc satius quam si dicas: Sub judice vidi. In us unum longum, primitivum, plus. In us correptam primitiva, ut penitus, rursus, prorsus, secus; derivativa, ut a coelo, coelitus; a stirpe stirpitus; a fundo, funditus; a radice, radicitus; ab humano, humanitus; divino, divinitus; dicitur tamen et divine, et humane, et humaniter. Eminus quoque et cominus localia sunt. Adversus quoque, quod etiam nominativus est, quomodo nullus, pro minime, et omnia comparativa quae nominum comparativorum generis neutri similia sunt, ut doctius, clarius, prudentius, ocius, satius, felicius, sapientius, nec non et illa 111.0660D| quae, quamvis a nominibus non deriventur, tamen habent comparativa vel diminutiva, ut saepe, saepius, saepissime; ultra, ulterius, ultime, ulterior, ultimus. Non enim hujuscemodi adverbia a nominibus, sed ab adverbiis nomina nascuntur, supra, superius, supreme, superior, supremus; citra, citerius, citime, citerior, citimus; extra, exterius, extreme, exterior, extremus; infra, inferius, infime, inferior, infimus; diu, diutius, diutissime, diutior, diutissimus; nuper, nuperius, nuperrime. Positione longa inveniuntur adverbia, in rs ut fors. Virg. in II: Fors et vota facit, cumulatque altaria donis, quod similiter sicut forsan, forsitan, forte, fortasse, fortassis, a forte nomine derivatur, et fors quidem 111.0661A| et forsan, et forsitan, dubitandi sunt; forte vero, eventus, pro fortuito; fortasse autem et fortassis pro temere. In ns, ut totiens, quotiens, multotiens, aliquotiens. In x, ut vix, mox, pax, quod est Graecum quando significat tantummodo. In nc, nunc, hinc, illinc, istinc. In ps, deinceps.
De participio.
Participiorum igitur omnium novissimae syllabae secundum [sequuntur] regulam nominum per omnes casus, id est praeteriti temporis et futuri, secundum mobilia nomina, ut justus, justa, justum; amatus, amata, amatum; amaturus, amatura, amaturum; amandus, amanda, amandum; praesentis vero secundum fixa declinantur, ut infans, infantis; emens, ementis; amans, amantis; docens, docentis; legens, 111.0661B| legentis; audiens, audientis; et ex eorum ratione participia per casus et genera producendi et corripiendi regulam sumunt. Penultimarum namque et caeterarum syllabarum cognitio a verbis percipitur unde derivantur. Fit autem participium praesentis temporis a praeterito imperfecto indicativi modi, mutatione extremae syllabae, id est, bam in ns, ut amabam, amans; docebam, docens; legebam, legens; faciebam, faciens; muniebam, muniens, exceptis in eo desinentibus quartae conjugationis verbis, quae, contra aliorum regulam, i habent ante bam, productam, ut ibam, quibam, quod etiam in aliis verbis solet fieri; ut polibam pro poliebam, insignibam, pro insigniebam; nec tamen id prohibuit participia ad perfectorum regulam nasci: dicimus enim iens, audiens, 111.0661C| quiens, poliens, insigniens. Haec tamen eadem participia, quae a verbis in eo desinentibus quartae conjugationis nascuntur, anomale per obliquos casus pro ie eu habuerunt: iens, euntis; quiens, queuntis; et ex eis composita, ut prodiens, prodeuntis, nequiens, nequeuntis. Futuri vero temporis participia, si sint a verbis activis vel neutris, vel deponentibus, fiunt ab extremo supinorum, addita rus: amatu, amaturus; doctu, docturus; lectu, lecturus; auditu, auditurus; statu, staturus; cursu, cursurus; molitu, moliturus; vertitu, vertiturus [Forte verritu, verriturus ]. A communi quoque verbo, quod in futuro tempore duo habet participia, unum quidem activum, rus, alterum vero passivum in dus, illud quod in rus desinit secundum praedictam fit regulam: criminatu, 111.0661D| criminaturus; illud autem quod in dus, passivi futurum sequitur. Passiva vero ejusdem temporis participia fiunt a praeterito participii praesentis temporis, tis finali in dus conversa: amans, amantis, amandus; docens, docentis, docendus; legens, legentis, legendus; audiens, audientis, audiendus; transiens, transeuntis, transeundus; praeteriens, praetereuntis, praetereundus. Praeteriti enim temporis participia, quae in tus, vel sus, vel xus, desinunt, similiter a supino extremo fiunt, addita s et correpta u. Nascuntur autem a verbis passivis, et communibus, et deponentibus, et neutro-passivis, et quibusdam neutris: a passivis, ut amatu, amatus; domitu, domitus; doctu, doctus; deletu, deletus; mersu, mersus; 111.0662A| pexu, pexus; auditu, auditus; a communibus: criminatu, criminatus; osculatu, osculatus; a deponentibus: for, fatu, fatus; loquor, locutu, locutus. A neutro-passivis: gavisu, gavisus; factu, factus; a neutris vero paucis praeteritum nascitur: coenatu, coenatus; pransu, pransus; placitu, placitus; nuptu, nuptus. Excipitur mortuus a morior, quod secundum analogiam moritu, moritus, et hinc moriturus debuit facere; sed praeteritum mortuus non moritus facit; potum quoque per syncopam pro potatum, et inde potus, participium. Virg. in Buc.: Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum. Et idem in Georg.: Quoque modo potus gauderent intiba fibris. Lucanus in V: Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt 111.0662B| Poturae te, Nile, grues. Lautus, lauturus, pro lavatus, lavaturus, in usu est, ortu, ortus, et oriturus facit. In anomalis quoque supra dictae regulae servantur: latu, latus, laturus; ferens, ferentis, ferendus; esu, esus, esurus, edens, edendus, sic et ex eis composita. A sum quoque veteres participium proferebant ens, unde componitur potens, nam futurus magis a fio verbo videtur nasci, cujus praeteritum est factus, et praesens fiens: potest tamen a fui etiam esse existimari. Facio, factu, praeteritum factus habet, et futurum facturus, et faciens, praesens. Findo quoque findens, fissus, fissurus facit. Et sciendum quod si deficiant supina, deficiunt etiam participia tam futuri temporis in rus desinentia, quam praeteriti, quae ex ipsis nascuntur: quod invenis 111.0662C| in omnibus meditativis et inchoativis, in quibus deficiunt supina duo extrema; quibus deficientibus, supra dictorum quoque temporum deficiunt participia, ut parturio, esurio, horresco, calesco; quod et plerumque in neutris verbis secundae conjugationis vel tertiae in uo desinentibus, ut tepeo, egeo, caleo, ferveo, stupeo, lateo, candeo, niteo, aestuo, luo. Inveniuntur tamen rarissime in quibusdam hujuscemodi supina, vel futuri temporis participia, ut doleo, doliturus; vareo, cariturus, nec non et alia multa inveniuntur deficientia. In aliis quoque significationibus vel generibus verborum, tam supina quam ex eis nascentia, ut urgeo, spuo, metuo, timeo, medior, ambigo, scindo, vergo, arceo, mando, mandis: et quocunque tempore defectiva sunt verba, deficiunt 111.0662D| etiam participia. Ferior quoque et vescor praeteritum tempus non habent, nec ejusdem temporis participia. Coepi non habet praesens et futurum, nec participium, sed tantum praeteriti temporis, coeptus. Similiter, odi, novi, osus, ex quo perosus et exosus, notus, et memini, meminens, quia memini tam praesentis quam praeteriti vim habet, quomodo odi, ut ante jam diximus: nosco, noscens facit. Similiter impersonalia deficiunt in supinis et participiis quae ex supinis nascuntur, ut piget, pudet, toedet, poenitet, liquet, licet, libet, oportet; sed compositum pertaesum invenitur, et poenitens, unde poenitentia; et libens et licens, unde licentia, licitus. Sciendumque quod si composita sint verba, ab eis composita deriventur 111.0663A| participia, ut efficio, efficiens. Si enim ipsa per se componantur, non prius compositis verbis transeunt in nominum vim et significationem: sicut etiam si comparentur, ut nocens, innocens; sapiens, insipiens. Haec igitur licet extraordinarie videar componere, cum de syllabarum potestate scribere mihi propositum sit, tamen non inutiliter ista interposui, quia manifestior erit qualitas dictionum, si origo earum antea diligentius investigetur. Notandum quoque quod omnia participia praeteriti temporis sive futuri in penultimis vel antepenultimis suis regulam supinorum unde derivata sunt, sequuntur, exceptis paucis, ut statum, statu, quod penultimam a supini producit. In participio quoque seu nomine verbali corripit, ut status, stata, stabilis, nisi in futuro tantum 111.0663B| participio, ut staturus, statura, staturum, quod et nomen est. Sicut de gerundiis vel mediis syllabis scribentes supra ostendimus, nec etiam id repetere necesse est, maxime cum ad alia festinemus.
De conjunctione.
Conjunctionum quoque ultimas syllabas licet breviter explanare possimus, tamen, ut potestas earum manifestius eluceat, simul cum speciebus illarum productionem seu correptionem indicari credimus oportere. Species enim conjunctionum sunt quatuordecim, id est, copulativa, continuativa, subcontinuativa, adjunctiva, causalis, effectiva, approbativa, disjunctiva, subdisjunctiva, dissertiva, vel electiva, vel praesumptiva, adversativa, abnegativa, collectiva 111.0663C| vel rationalis, completiva. Copulativa species est quae copulat tam verba quam sensum, ut et, que, ac, atque, quidem, quoque, quando pro quod ponitur; at, ast, sed, autem, vero, quando pro autem accipitur; haec enim copulant cum confirmatione intellectum, et omnes corripiuntur, excepta una ast, quam positio producit. Continuativae sunt quae significant ordinem praecedentis rei ad sequentem, ut si stertit, dormit; similiter sive, sin, seu, quarum tres producuntur, si, sin, seu; una corripitur, sive. Subcontinuativae vero causam continuationis ostendunt consequentem cum essentia rerum, ut quo, quia, que, et breves sunt. Adjunctivae sunt quae verbis subjunctivis adjunguntur, ut cum, ut dum, quatenus, omnes breves. Et hoc interest inter adjunctivas et proprie 111.0663D| causales, quod hae cum affirmatione, illae cum dubitatione proferuntur. Causales sunt quae causam rem antecedentem [rerum antecedentium] significant, ut si, etsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quin etiam, nam, namque, ni, nisi, nisisi, si enim, etenim, sed, interea, quamobrem, praesertim, item, itemque, caeterum, alioquin, praeterea: quae omnes corripiuntur, exceptis, si interea, et praeterea, et quae i ante n in ultima syllaba habent, ut quin et alioquin. Effectivae sunt pene eaedem quae et causales, sed effectivae tamen quemdam effectum plenius in se ostendunt, ut si dicam: movetur, ambulat enim; quiescit, sedet enim. Notandum etiam quod causales conjunctiones, quas alii in una specie posuerunt, 111.0664A| Apollonius, pater Herodiani, in quinque species dividit, quas supra ostendimus, id est, continuativas, subcontinuativas, adjunctivas, causales, effectivas, propter quamdam distantiam quam inter se habere videntur. Inveniuntur tamen et nomina, vel pronomina, vel etiam adverbia, vel praepositiones, quae loco causalium accipiuntur coniunctionum; nomina: qua causa, qua gratia, qua propter, quam ob rem, et quas ob res; pronomina: ut ideo, eo; adverbia, ut quando, etiam; praepositiones cum pronominibus, ut praeterea, interea, quae potestatem originis suae sequuntur in temporibus. Approbativae sunt quae approbant rem. Virg. in XII: Et quidem merui, nec deprecor, inquit. Terentius in Phormione: 111.0664B| Ita cognatam quidem, at nos. Et causales pro approbativis. Virg. in II Aeneidos: Di, si qua est coelo pietas quae talia curat. Idem in I: Si quid Usquam justitiae est. Et sciendum quod quando approbativae sunt, indicativo modo junguntur. Disjunctivae sunt quae, quamvis dictiones conjungant, sensum tamen disjungunt, et alteram quidem rem esse, alteram vero non esse significant, ut ve, vel, aut: in qua specie quaedam dubitativae vel interrogativae conjunctiones inveniuntur, ut aut, an, ne, correpta necne: et est quando indicative dicuntur, est quando dubitative: indicative, ut aut lux est, vel nox; dubitative, ut: aut prodest, 111.0664C| aut non prodest divitias quaerere. Subjunctive sunt quae voce disjunctivarum utrumque tamen esse significant, vel simul, ut copulative, ut est Alexander vel Paris, pro Alexander qui et Paris dicitur. Similiter Mars, sive Mavors, Gradivus vel Maspiter; vel discrete simul, ut, toto die vel legit iste, vel cogitat; significat enim et legere et cogitare, sed non simul utrumque facere, sed aliis horis legere, aliis cogitare. Omnes ergo conjunctiones disjunctivorum corripiuntur, exceptis his quae diphthongis constant, ut aut, seu. Disertivae vel electivae sunt, quando, diversis propositis, aliquid ex eis nos eligere ostendimus, ut: dives esse volo quam pauper. Est autem quam et accusativum quae infiniti nominis, et adverbium similitudinis, ut Terentius in Phormione:
111.0664D| Quam inique comparatum est! et duplicativum pro conjunctione adversativa accipitur, ut quanquam. Adversativae sunt quae adversum convenienti significant, ut tamen, quanquam, quamvis, etsi, etiamsi, saltem; et breves sunt, exceptis his quae vocalibus terminantur. Abnegativae sunt, ut ne, et neque, breves. Collectivae vel rationales sunt, ergo, igitur, itaque, quando; penultima acuitur: quapropter, quin, alioquin, imo, utique, ita, quippe, atquin, scilicet; haec per illationem colligunt supra dictum, hoc est, ratione confirmant, et conjunctiones sunt, licet quaedam adverbia ibi esse videantur, correptis ultimis, absque his quae i ante n habent, quod supra ostendimus. Completivae sunt, vero, autem, quidem, 111.0665A| equidem, quoque, enim, nam, namque porro, porro autem, et fere quaecunque conjunctiones ornatus causa vel metri, nulla significationis necessitate, ponuntur: hoc nomine nuncupantur omnes, tamen hae inter alias species inveniuntur, ut si dicam: Aeneas vero et pius et fortis fuit, completiva est, quia si tollatur vero, significatio integra manet.
De praepositionibus.
Praepositiones autem accusativi casus sunt hae, ad, apud, ante, adversus, cis, citra, erga, contra, extra, inter, intra, infra, juxta, per, prope, propter, ob, pone, secundum, post, trans, ultra, praeter, supra, usque, penes, numero viginti octo. Ablativi vero hae, a, ab, abs, e, ex, de, pro, prae, cum, clam, coram, palam, 111.0665B| sine, absque, tenus, numero quindecim. Sed accusativae hoc modo in temporibus syllabarum dignoscuntur; ad brevis est; adversus primas duas positione longas habet, ultimam brevem; apud, ambae breves; ante primam syllabam positione producit, sequens brevis est; cis longa; citra, ci brevis, tra longa; supra, su brevis, pra longa; circum, prior positione longa, posterior brevis est; circa, erga, contra, extra, intra, infra, juxta, pone, omnes syllabas longas habent; inter primam positione producit, secunda brevis est; per brevis; prope ambae breves; propter, prior longa, secunda brevis; ob brevis; praeter, prior longa, sequens brevis; usque, prior longa, posterior brevis; penes ambae breves. Ablativi quoque praepositiones fiunt hae, a, ab, abs, cum, coram, clam, 111.0665C| de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus; sed a, et abs, et de, et e, et ex, et prae, semper longae sunt, sive sint in appositione seu in compositione, excepto quod de in compositione dehinc corripitur; ab, et cum, et clam semper breves, nisi positio sequentis eas partis producat; pro aliquando corripitur in compositione, aliquando producitur: corripitur, ut proavus, pronepos, sed hoc quidam ab adverbio procul compositum confirmant, unde et corripitur et omnia similiter pro correptam habentia, ut profatur, protervus, etc. Alii vero ad imitationem Graecorum, apud quos pro corripitur praepositio, nostros quoque in quorumdam compositione hoc fecisse dicunt. Coram, et palam, et absque primas syllabas longas et posteriores breves habent; sine et tenus, ambas breves. Sed licet de temporibus 111.0665D| praepositionum satis dictum esse arbitremur, libet tamen, quia usus raro eorum apud auctores perfecte describitur, manifestiorem de ipsis facere sermonem.
De productione seu correptione casuum.
In prima declinatione nominativus, et accusativus, et vocativus singularis breves sunt. Genitivus, dativus, ablativus longi sunt, et omnes in plurali numero longi sunt, nisi genitivus, dativus et ablativus, si in bus exeunt, propter differentiam breves sunt. In secunda declinatione nominativus singularis, et vocativus, et accusativus breves sunt. Genitivus, dativus 111.0666A| et ablativus, longi sunt, et omnes casus plurales in masculino et feminino genere longi sunt, nisi genitivus. In neutro genere nominativus, accusativus et vocativus singulares, breves; alii tres longi, et caeteri omnes in plurali numero breves, nisi dativus et ablativus. In tertia declinatione nominativus et vocativus aliquando breves, aliquando longi; genitivus semper brevis est, et ablativus nisi in i; et accusativus, dativus singularis longus est. Plurales, nominativus, accusativus et vocativus longi, in masculino et feminino genere, dativus et ablativus breves. Nominativus et accusativus et vocativus plurales in neutro genere breves sunt. In quarta declinatione nominativus et vocativus singulares, et accusativus in masculino et feminino genere breves sunt. Genitivus, 111.0666B| dativus et ablativus longi sunt. Plurales nominativus, accusativus, vocativus longi sunt, genitivus, dativus, ablativus breves. In neutris, nominativus, accusativus, vocativus breves sunt, alii tres longi sunt. In plurali numero omnes breves. In quinta declinatione singulares omnes longi sunt, nisi accusativus. Plurales, nominativus, accusativus, et vocativus longi sunt; alii tres breves.
De vi ac varia potestate metrorum.
Sane quia in superiore libello de potestate litterarum et syllabarum atque variis omnium partium sonis, nec non et pedum regulis, quantum ad primam institutionem metricae artis sufficere credidi, pro qualitate ingenii, satis me tibi, dulcissime, exposuisse 111.0666C| aestimo: superest ut ipsius metri vim et subtilissimam positionem, atque ob quam causam, quibusque auctoribus inventum vel institutum sit, et a quibus mutatum vel variatum reperiatur, prout possim, in hoc etiam sequenti libello explicem. Primumque notandum quod sicut a disertissimis et veracissimis historiarum scrutatoribus exquisitum est, antiquiorem apud Hebraeos quam apud gentiles fuisse carminum curam; nam Moyses qui Exodi et Deuteronomii cantica ex ametro (sicut Josephus et Origenes scribunt) composuit, ab omnibus quos Graeci antiquissimos putant, senior deprehenditur: Homero scilicet et Hesiodo, Trojanoque bello, ac multo superius Hercule, Musaeo, Lino, Chirone, Zeto, Amphione, Perseo, Orpheo, Castore, Polluce, Aesculapio, 111.0666D| Libero, Mercurio, Apolline, et caeteris diis gentium, sacrisque vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Graecia in arce divinitatis collocavit. Siquidem et Job, quem multi Moysi adaequant temporibus, iisdem supra memoratis scriptoribus testantibus, totus ex ametro versu dactylo, spondaeoque decurrit; sed de his plenius in sequentibus, cum de speciebus metrorum scripserimus, dicemus. Tranquillius igitur, vetustae scriptor historiae, sic de poetis gentilium et de poematibus refert: « Cum primum homines, exuta feritate, rationem vitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse cultum modicum ac sermonem necessarium, convenientibus sibi utriusque magnificentiam 111.0667A| et religionem deorum suorum excogitaverunt. Igitur templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant. Ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis illustrioribus et jocundioribus numeris extulerunt. Id genus, quia forma quadam efficitur, quae poetes [poesis] dicitur, poema vocitatum est, ejusque fictores poetae. » Poetica itaque est fictae veraeve narrationis, congruenti rhythmo ac pede composita, metrica structura, ad utilitatem voluptatemque accommodata: Metrum ideo vocata, quia certis pedum mensuris ac spatiis terminatur. Mensura enim Graece μέτρον dicitur. Ergo unus pes metrum non est, nec unus et semi pes, quia metrum pedibus conficitur; nec utique pedes possunt dici ubi 111.0667B| nusquam duo sunt. Igitur metrum plus est quam unus pes. Distat poetica a poemate et poesi quod poetica ars ipsa intelligitur, poema autem pars operis, ut tragoedia; poesis, intextus et corpus totius operis effecti, ut Ilias, Odyssea, Aeneis.
Poematos genera sunt tria: aut enim activum vel imitativum, quod Graeci dramaticon vel mimeticon; aut enarrativum vel enuntiativum, quod Graeci exegeticon vel apangelticon dicunt; aut commune vel mixtum quod Graeci koenon vel micton appellant. Dramaticon vel activum, in quo personae solae agunt, sine ullius poetae interlocutione, ut se habent tragicae et comicae fabulae; quo genere scriptum est prima Bucolicon, et ea cujus initium est: Quo te, Maeri, pedes. Exegeticon vel enarrativum est in quo 111.0667C| poeta ipse loquitur sine ullius personae interlocutione, ut se habent tres Georgici libri, et prima pars quarti. Item Lucretii carmina et caetera his similia. Koenon vel commune est, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut scripta Ilias et Odyssea tota Homeri, et Aeneis Virgilii, et caetera his similia. Dramatici vel activi poematis species sunt quatuor apud Graecos; tragica, comica, satyrica, mimica; hae apud Romanos vocantur praetextata, tabernaria, atellana, planipes. Igitur in tragica Graecorum est heroicae fortunae in adversis comprehensio. Tragoedia, ut quidam volunt, a trago et ode, dicta est, quod olim auctoribus tragicis tragos, id est, hircus, praemium cantus proponebatur, quia liberalius in 111.0667D| die festo ob hoc ipsum immolabatur, quia, ut Varro ait, depascunt vitem. Et Horatius in Arte poetica: Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestes satyros nudavit. . . . Virg. in Georg. II: Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Caeditur. Alii autem putant a faece, quam Graecorum quidam tryga appellant, tragoediam nominatam, per mutationem litterarum, y in a versa: quod olim, nondum personis a Thespide repertis, tales fabulas peruncta ora faecibus agitabant, ut rursus est Horatius testis sic: Ignotum tragicae genus invenisse camoenae. Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent agerentque infecti faecibus ora. 111.0668A| Alii a vino arbitrabantur propterea quod olim tryx dictitabatur, a quo trygetos hodieque vindemia est, quia liberalius apud Atticos die festo Liberi Patris vinum cantoribus dabatur, cujus rei testis est Lucilius. Comoedia est privatae civilisque fortunae sine periculo vitae comprehensio. Comoedia dicta ἀπὸ τῶν κωμῶν. Comae enim appellantur pagi, id est, conventicula rusticorum. Itaque juventus Attica, ut ait Varro, circum vicos ire solita fuerit et quaestus sui causa hoc genus carminis pronuntiabat; aut certe a ludis vicinalibus. Nam posteaquam ex agris Athenas commigratum est, et Hiladi [hi ludi] instituti sunt, sicut Romae Compitalici, ad canendum prodibant et ab urbana comicae odae. Item comoedia dicta est vel quod in ea viculorum, id est humilium domuum, 111.0668B| fortunae comprehendantur, non ut in tragoedia publicarum regiarumque; vel ἀπὸ τοῦ κώμου, id est a comessatione, quia olim in ejusmodi fabulis amantium juvenum comae canebantur. Igitur comoedia a tragoedia differt, quod in tragoedia introducuntur heroes, duces, reges; in comoedia, humiles atque privatae: in illa luctus, exsilia, caedes; in hac amores, virginum raptus; dein quod in illa frequenter et pene semper laetis rebus exitus tristes, et hiberorum ( sic ) fortunarumque priorum in pejus mutatio. Quare hac varia diffinitone discretae sunt apud Graecos: altera enim ἀκινδίνοσπε [ἀκίνδυνος], altera τίχυς [τύχης] περίστασις, dictae sunt. Tristitia namque tragoediae proprium, ideoque Euripides, petente Archelao rege ut de se tragoediam scriberet, abnuit, ac precatus 111.0668C| est ne accideret Archelao aliquid tragoediae, ostendens nihil aliud esse tragoediam quam miseriarum comprehensionem. Poetae primi comici, Sussurim, Bullus et Magnes: hi veteris disciplinae jocularia quaedam minus scite ac vetuste pronuntiabant. Secunda aetate fuerunt Aristophanes, Euopolis et Horatius, qui et principum vitia resectati [insectati] acervissimas comoedias composuerunt. Tertia aetas fuit Menandri, Phili et Philemonis, qui omnem acervitatem comoediae mitigaverunt, atque argumenta multiplicia Graecis erroribus secuti sunt: ab his Romani fabulas transtulerunt, et constat apud illos primo Latino sermone comoediam Liboeum Andronicum scripsisse. Sunt qui volunt Epicharmum in Choo insula exsulantem primum hoc carmen frequentasse, et sic a Choo 111.0668D| comoediam dici. Antea itaque galeribus non personis utebantur, ut qualitas coloris indicium faceret aetatis, cum essent aut albi, aut nigri, aut rufi. Personis vero uti primus coepit Ruscius Gallus, praecipuus histrio, quod oculis eversis erant, nec satis decorus in personis parasitum pronuntiabat. Satyra dicitur carmen, nec quidem apud Romanos maledicum, et ad carpenda hominum vitia arche [acre] comoediae charactere compositum: quale scripserunt Lucilius, et Horatius, et Persius, et olim Carmem; ideoque quod ex variis poematibus constabat, satyra vocabatur, quale scripserunt Pacuvius et Ennius. Satyra autem dicta, ut alii volunt, sive a satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae 111.0669A| velut a satyris proferuntur et fiunt. Sive satyra dicitur a lance, quae referta variis multisque primitiis in sacris apud priscos deferebatur; et a copia ac saturitate rei satyra vocabatur, cujus generis lancium et Virgilius in Georgicis meminit, cum hoc modo dicit: Lancibus et pondis fumantia reddimus exta. Et idem: Lancesque et liba feremus; sive a quodam genere farciminis refertum [referti] et polenta et nucleis pini, et a mulso conspersi. Ad haec alii addunt, et de malo punico grana. Alii autem dictam putant a lege Satyra, quae uno rogatu multa comprehendit, quod scilicet et satyrico carmine multa simul poemata comprehenduntur, cujus 111.0669B| satyrae legis Lucilius meminit in primo, per satyram aedilem factum, qui legibus solvat. Quarta species est dramatis apud Graecos, quae mimica dicitur, quod rerum humanarum imitatrix sit; est ergo sermonis cujuslibet sine reverentia, vel factorum turpium cum lascivia imitatio, quia quaedam fabulae a poetis Graecorum ita componebantur, ut aptissime essent motui corporis. Fabula enim a Graecis dicitur παρὰ τὸ δρᾷν, id est, agere, quod per actus et per motus aliquos magis ostenderetur. Nam et agi fabula non referri ab actoribus dicitur, sed tamen in Latinis fabulis plura sunt cantica quae canuntur. Ideoque Horatius utrasque has significationes interpretatur, cum ita de fabula dicit: 111.0669C| Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.
Igitur Latini has quatuor supra dictas species suis propriis appellavere nominibus, sicut superius jam commemoravimus, id est, tragicam dixere praetextatam, comicamque tabernariam, satyricam quoque attellanam, et mimicam planipedem. Sed sicut Graecas appellationes, quid valerent secundum antiquorum sensum, edisserere curavimus; sic etiam Latinas, quae magis nostrates sunt, exponere non praetermittamus. Tragoediae scilicet et comoediae initio apud Latinos togatae dicebantur, quod omnia in publico honore confusa cernebantur, quae togatae postea in praetextatas et tabernarias dividebantur. Togatae fabulae dicuntur, quae scriptae sunt secundum ritus et habitus hominum togatorum, id est 111.0669D| Romanorum: toga namque Romana est; sicut Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro ait nominari. Sed et hoc notandum quod togas, cum sit generale nomen, specialiter tamen pro tabernariis non modo communis error usurpat, quia fauni togatas appellat, sed et poetae, ut Horatius, quia ait: Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas.
Togatarum fabularum species tot fere sunt quot et palliatarum. Nam primae species sunt togatarum, quae praetextatae dicuntur, in quibus imperatorum negotia agebantur et publice reges Romani vel duces inducuntur, personarum dignitate et personarum sublimitate tragoediis similes. Praetextatae autem dicuntur, quia fere regum vel magistratuum, qui 111.0670A| praetextata utuntur, in ejusmodi fabulis acta comprehenduntur. Secunda species est togatarum, quae tabernariae dicuntur, et humilitate personarum, et argumentorum similitudine comoediis pares. In quibus non magistratus regesve, sed humiles homines et privatae domus introducuntur, quae cum olim tabulis tegerentur, tabernariae vocabantur. Tertia species est fabularum Latinarum, quae a civitate Oscorum Atella, a qua primum coeptae, appellatae sunt atellanae, argumentis dictisque jocularibus similes satyricis fabulis Graecis. Quarta species est planipedis, qui Graece dicitur μίμος; ideo autem Latine planipes dictus, quod actores pedibus planis, id est nudis, proscenium introirent; non ut tragici actores, cum cothurnis; neque ut comici, cum soccis; 111.0670B| sive quod olim non in suggestu scenae, sed in plano orcistrae positis instrumentis mimicis actitabant. Cujus planipedis acta togatarum scriptor ita in aedilitia fabula meminit: Datur in est Scaurus exsultat planipes; si quas tamen ex soccis fabulas fecerant, palliati pronuntiabant. Togata a praetextata tragoedia differt, quod in tragoedia heroes introducuntur, ut Pacuvius tragoedias nominibus heroicis scripsit, Orestem, Chriseu, et his similia. In praetextata autem, qua inscribuntur nomina Latina, ut Brutus vel Decius. Item Marcellus vel Africanus, et his similia. Togata tabernaria a comoedia differt, quod in comoedia Graeci ritus inducuntur, personaeque graecae, ut Laches, Sostrata, Geta, Demipho; in illa vero Latinae. Togatas tabernarias in scenam 111.0670C| dataverunt praecipue duo, Affranius, et G. Quintius; nam Terentius et Coelius comoedias scripserunt. Latina attellana a Graeca satyrica differt, quod in satyrica fere satyrorum personae inducuntur, aut si quae sunt ridiculae similes satyris, ut Olicus, Bosiridis. In attellana autem oscae personae, ut Maccus.
Exegematici, id est, enarrativi, poematis species sunt tres, angeliticae, historicae, didascalicae. Angelitica est, qua sententiae scribuntur, ut est Theognidis liber, et Monastica Albini, quae species in plurimis poematibus sparsim posita reperitur. Item chriae eidem deputantur. Historica est, qua narrationis genealogiae componuntur, ut est metrum de generatione mundi, et situ, et qualitate diversarum gentium, et liber Alcimi, et his similia. Didascalica 111.0670D| est, qua comprehenditur philosophia Empedoclis et Lucretii. Item astrologia, et phoenomena Arati et Ciceronis, et Georg. Virg.
Coeni vel communis poematos species sunt duae. Quarum prior heroica, ut est Iliadis et Aeneidos; altera est eliaca, quae et lyrica dicitur, ut est Archilochus et Horatius.
INCIPIUNT GLOSSAE VERBORUM IN DONATUM MAJOREM.
Quot diffinitiones sunt apud grammaticos? Sex. Prima est substantialis: nomen est pars orationis cum casu. Secunda est soni, nomen dictum est quasi notamen. Tertia est numeralis; partes orationis sunt 111.0671A| octo. Quarta, accidentalis: nomini accidunt sex. Quinta, specialis, corpus aut rem proprie. Sexta est etymologia: homo dictus est ab humo, humus ab humore. Verum, i p sed. [verum id per se designat] corpus aut rem. Res propria est, ut Priscianus dicit, ars, ad quemlibet auctorem specialiter pertinens, ut est Arithmetica Nicomachi, Grammatica Aristarchi. Res vero communis ut disciplina, ars. Alii dicunt rem esse propriam, ut sunt nomina Angelorum Michael, Gabriel, etc.; communem autem, nomina virtutum, ut pietas, prudentia, et rel. Nonnulli hoc modo affirmare non dubitant. Res propria Deus est, communis autem angelus. Quatuor species sunt: Publius praenomen est; Cornelius, proprium; Scipio, cognomen; Africanus agnomen. Hae 111.0671B| quatuor species nominum ad unum virum pertinent. Alia sunt primae p i non aliunde sumunt originem, crescit saepe n s [numerus sillabarum]; i. e., quia non semper, tamen aliquando, ut paulum, paululum, pauxillum, pauxillulum. Sunt nomina tota q. d. [ F. Graecae declinationis]; ista sunt propria nomina apud Graecos, et apud nos sunt posita inter appellativorum species, quia interpretationes eorum appellativae sunt. Themisto, interpraesensibilis; Calypso, rationabilis. Pan, omne vel totum; quae sunt tota Graecae declinationis, id est quia Latine flecti non debent ab illo qui utramque noverit linguam. Quae appellantur notha, id est, ex parte nobilia. Nam Graeci Achilleios, Latini Achilles, Graeci Agamemnon, Latini Agamemno dicunt 111.0671C| veluti sermo et reliqua homonyma, id est uninomia vel univoca. Nepos, filius filii; luxuriosus vel prodigus dicitur. Synonyma et polyonyma, id est plurinomia vel multivoca. Aries est animal, Aries est signum in coelo, Aries machinamentum ad destruendum munitiones murorum. Acies dicitur oculorum, acies ferri, acies exercitus. In his quae Greca sunt, m g s r subauditur [ F. magis Graecam servabimus regulam] quam Latinam, quia qualis est terminatio eorum apud Graecos, eadem servatur et apud latinos. Agamemnonicae, Mycenae, id est, quia Agamemno ibi regnabat. Aliae mediae significationis, id est quia quando dico magnus, adhuc pendet; vel ideo mediae significationis, quia ad bonum vel malum referuntur, ut magnus magister, et magnus 111.0671D| latro. Alia patriae, id est, patria est civitas in qua quis nascitur, vel terra adjacens civitati. Primus de multis, id est, quia speciem habet superlativi. Prior de duobus, id est, et iste speciem comparativi, quia de duobus facit comparationem. Comedo, id est vorax sive tinea. Palpo, id est avicula papilio, vel caecus, vel latro. Comparationis g i [genera sunt tria]: comparatio dicitur collatio similium, quae ex alterius collatione alterum praefert. Aliquando comparativus, et s i ulterior et superior atque inferior comparativi derivantur ab adverbiis, ultra, supra et infra. Nam positivus p et a i perfectus est sensu, et absolutus a casu: Mare Ponticum d q c m i [dulcius quam caetera maria ]; major enim esset comparatio 111.0672A| si absolute diceret dulce, minus ideo significat quia amarum amaritudini comparatur. Jam senior s c d u s; ecce comparativus pro positivo accipitur, ad nullum enim alium Charon fit comparatio.
De genere.
Haec musa. Musa interpretatur quaerens; a sono enim derivatur, et est dea carminum. Novem nomina Musarum sunt hae: Melpomene, Euterpe, Polymnia, Terpsichore, Urania, Clio, Calliope [Erato, Thalia]. Est epicoenon, id est supercommune, quia utriusque generis animalia uno articulo comprehendimus. Alii dicunt supercommixtum, non quod ipsa natura sexus commixta sit, sed noster intellectus; nonnulla enim animalia videntes, utrum masculus sit an femina ignoramus. Eunuchus comoedia, 111.0672B| id est liber Terentii, et est nomen illud generis feminini. Similiter Orestes et Centaurus. Poema, id est opus poetae; emblema, id est abundantia; porrum, id est olus; cepe neutri generis est in singulari numero, et est nomen oleris; forum, id est mercatum seu tabulata navium; stirps, id est virgulta, quae juxta arborem nascuntur, vel progenies; pampinus, id est folium vitis: sunt incerti generis, id est masculini et neutri; duplex enim nominativus invenitur, id est frenus et frenum; clypeus et clypeum. Vulgus autem et specus in una terminatione masculini et neutri generis sunt. Feminino, i, a, s, d [ F. ipsas arbores saepe dicimus], quia aliquando masculini generis invenitur ut oleaster. Scutum a rotunditate dicitur. Femina quae panes conficit, pistrilla 111.0672C| dicitur, seu vas in quo miscetur aqua farinae, sive ipsius domus nomen diminutivum. Toreuma, id est tornatura, vel bulla quae fit in aqua, vel (ut quidam dicunt) sonus thoracis. Euterpe, id est nomen musae. Gummi, id est genus resinae aptum medicinae. Frugi, id est parcus vel modestus. Nihili idem est quod nihil. Pumilio, parvus humuncio.
De numero.
Numerus dicitur a nummis numerandis, vel a quadam dea Numeria. Singularis, id est certitas quantitatis. Pluralis, id est incertus, hoc est multiplicatio unitatum. Est dualis numerus. Dualis numerus dicitur, quia nec singularis numeri est, nec pluralis in tantum. Illicitum enim est dicere, omnis duo. Similiter est inconveniens ut dicatur, 111.0672D| omnes duo vel ambo, ut solet de caeteris numerorum nominibus dici. Dicimus enim, omnes tres, omnes quatuor, etc. Pompeius hoc modo dicit: Dualis est qui duos tantum significat; quando dico duo, neque unum possum significare, neque multos. Hanc tamen rationem Priscianus penitus destruit. Sunt etiam n, n, c, [nomina numero communia] eo quod aliquos casus in utroque numero in una littera habent. Semper pluralia; manes inde dicuntur spiritus, quia semper manent, vel quia per aera manant, id est influunt ad nova corpora. Quirites nomen est plebis in Creta insula, velut alii quirites Romani 111.0673A| dicti sunt, a quadam civitate Sabinorum, id est, curribus. Cancelli ideo pluralis numeri est, quia non potest ista res de una re fieri, sed de multis. Similiter scopae, scalae, quadrigae, etc. Kalendae: in accensione primae lunae sacerdos idolorum iterata voce dicere solebat, calo, calo, id est voco. Inde Kalendae vocationes dicuntur. Nundinae, hoc est, emptiones. In solemnitatibus enim sacrificiorum mercationes fieri solent, vel aliter nundinae, id est novem dies ab Idibus retro usque Nonas. Feriae, id est vacationes, dictae a fando, quia in conventionibus diversa pronuntiantur. Quadrigae, id est quasi quadrijugae a quatuor equis trahentibus. Nuptiae, matrimonium, non nisi per duo efficitur. Pus aliquando corruptionem sanguinis, aliquando stagnum 111.0673B| aquae, aliquando tumorem in corpore, aliquando custodiam significat. Inde dicitur corpus, ut quidam volunt, quasi cordis custodia, sed melius est ut corpus inde dicatur quia corrumpi potest. Ad mensuram, id est in liquidis. Vel pondus, id est in aridis. Moenia, id est aedificia, ad munimen civitatis facta. Floralia, id est festa deae Florae, quae fuit verno tempore, quando Terrae immolabant. Saturnalia, festa Saturni. Compitalia, id est Cereris festa, dicta a compitis, id est multis viis. Populus, id est quod ex uno constare non potest. Concio, id est convocatio, vel ipse sermo. Athenae, et caetera, civitates sunt Graeciae.
De figura.
111.0673C| Figura est tertias quantitatis. Potens, derivatur a verbo possum, sive magis nomine potis, ut Priscianus dicit. Suburbanus; suburbanum est quidquid specialiter ad jus urbis pertinet. Multi dicunt suburbanum esse, qui sub urbe habitat, id est juxta murum forinsecus: vel, ut alii, qui subtus urbem, id est aedificiis subtus terram constructis moratur. Efficax, id est acutus, quasi effectuum capax. Municeps, id est munera capiens. Ineptus, id est qui non est aptus. Insulsus, qui non est salsus, hoc est, stultus. Pinnipotens, id est pennis potens, ut aquila. Nugigerulus, id est nequam portitor. Inexpugnabilis; pugnabilis locus est qui potest expugnari; expugnabilis, id est valde pugnabilis; inexpugnabilis, qui nullo modo valet expugnari. Alii dicunt, pugnabilis 111.0673D| et expugnabilis unum est, quod probat Pompeius. Praetor, id est judex. Senatusconsultum, senatus genitivus quartae declinationis est; consultum vero nominativus, id est consilium.
De casibus.
Sex quidem sunt casus: nominativus, a nominando; genitivus, a generando; dativus, a dando; accusativus, ab accusando; vocativus, a vocando; ablativus, ab auferendo dictus; ex quibus duo recti nominantur: sed hoc tamen non fit in omnibus nominibus secundae declinationis qualitatem aut quantitatem significantibus. Reliqui vero obliqui, id est retorti. Insuper etiam unum Latinum, id est quia a Latinis est inventus, nonnulli septimum nominant, quia 111.0674A| septimum obtineat locum. Monoptota, id est qui una terminatione per omnes casus funguntur, sicut nomina numerorum et litterarum. Aptota vero sunt quae non habent nisi unum casum, ut sponte. Diptota, id est, bina casualia, ut pascha. Triptota, id est, trina casualia, ut musa. Tetraptota, id est quaterna, ut, magister. Pentaptota, id est quina casualia ut doctus. Hexaptota, id est sena, quae sex mutationes casuum habent, ut unus. Frugi, id est abstinens, vel parcus, quia parcit frugibus. Nihili, id est inutilis, qui nihil valet. Nequam, id est injustus vel iniquus. Fas, id est quod dignum est fari. Nefas, id est quod dici nefarium est. Numeri declinantur, id est nomina numerorum. Hunc laterem, id est omnes casus illius nominis inveniuntur, exceptis nominativo 111.0674B| et vocativo. Ditione, id est potestate. Sponte, id est voluntate. Tabo, id est peste. Natu, id est nativitate. Ignarus belli, id est qui nunquam bellum expertus est. Securus amorum, id est qui neminem amat. Inimicus malis; rectius dicitur, inimicus mihi est, quam inimicus meus est. Congruus paribus, id est conveniens similibus. Exosus bella, praescius futura. Illud est figurate, hoc est, non proprie, nam quando dico, exosus bella, praescius futura, genitivum naturaliter tenent, id est praescius futurorum; vel aliter figurate est, quia quasi loco participiorum ponuntur, ut, odiens vel odio habens bella. Sed ea, subauditur, tantum sunt quae non sunt aptota. Si vero e producta fuerit, e littera tunc producitur, cum fit nomen quintae declinationis. Sed 111.0674C| haec regula d, f, g, p, i [de feminino genere putatur intelligi], quia omnia nomina quintae declinationis feminini sunt generis, excepto dies, quod tamen utrumque invenitur; et meridies, quod semper est masculinum. Propter differentiam, id est, ut sit differentia accusativo plurali ad nominativum et vocativum pluralem, quia si esset illis similis, error dubietatis nasceretur, sive ut differentia fieret inter ablativum nominum istorum et eorum quae in e terminant illum ablativum, ut ab hoc patre. Nam nominativi singulares terminati is syllaba, qui ablativum singularem in i finiunt, accusativum pluralem rectius per is quam per es proferunt; vel aliter, ut hujuscemodi accusativus differentiam faceret inter illa nomina quae genitivum pluralem nominum, sed 111.0674D| in um faciunt. Ergo quae in ium mittunt genitivum pluralem, melius accusativum pluralem in is efferunt. Ab hac domo. Nos tamen habemus in usu tres casus juxta secundam declinationem, ablativum singularem, genitivum et accusativum pluralem. Ab hoc jugero. Juger, in longitudine ducentos quadraginta pedes, et in latitudinem centum viginti habet. Verum meminerimus. Verum pro sed ponitur. Euphoniam, id est, bonam sonoritatem. Quam analogiam, id est, collationem similium, ut doctus, aptus, humus, domus. Quae fit octo modis sex accidentiis nominis, extremitate et ratione temporum. Si igitur horum minus aliquid fuerit nomini, ad quod collatio fuerit, jam non stabit ratio analogiae, ut est lupus 111.0675A| et lepus; lupus facit lupa, lepus fixum est. Nequam, nihili. Haec nomina secundum Priscianum monoptota sunt. Emblema, id est, abundantia vel figura naturalis in marmore; stemma, id est, ornamentum; poema, id est, opus poetae. In his autem regulis, id est, ablativi. Analogia, id est, proportio. Trieterida, id est, trium annorum sacrificia.
De verbis anomalis.
Interrogatio quid sit inter anomala, et inaequalia, et defectiva. Anomalia dicuntur, quae ab eisdem litteris incipiunt, sed non in eadem forma, ut volo, vis. Inaequalia dicuntur, quae non ab eisdem incipiunt, ut sum, es, et reliqua. Defectiva sunt aliquando in modis, aliquando in temporibus, aliquando in personis, ut cedo, cedite, et reliqua.
De pedibus. 111.0675B|
Syzygiae sunt pedes pentasyllabi, et dicti apud Graecos syzygiae, quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi, hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas non procedunt: unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut Carthaginensium, Hierosolymitanorum, et Constantinopolitanorum. Accidunt unicuique pedi arsis et thesis, id est, elevatio et positio vocis; neque enim inter vocis pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur, ut arma, ar elevatio est, ma positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa divisio est quoties arsis et thesis aequali temporum divisione 111.0675C| ceduntur; dupla, quoties ex his unum alterum duplo vincit. Sexcupla vero est, quoties unum alterum sexcuplo superat. In simpla enim ejus parte unus plus invenitur, in dupla unus minus habetur: sexcuplum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando major pars ter continet totum minus, id est, tria et unum; epitritum est, quando minus continetur a majore, et ejus tertia pars. Ceduntur vero pedum membra vel per aequalitatem, vel per duplum, vel per sexcuplum, vel per triplum, vel per epitritum. Partimus ergo in aequa hos: spondaeum, aestans; pyrrichium, fuga, ex aequa divisione; iambum, parens, ex dupla; trochaeum, meta, ex dupla.
Partimus ergo in aequam hos:
111.0675D| Spondeum, ut aestas. –. –
Pyrrichium, fuga .
Dactylum, carmina –.
Anapestum, erato . –
Dispondeum, oratores ––––
Proceleusmaticum, avicula .
Dyambum, propinquitas –. –
Ditrochaeum, cantilena –. –
Antisbastum, solonius –. –
Coriambum, armipotens –. –
tem per duplam divisionem partimus hos pedes:
Trochaeum, ut meta –.
Iambum, parens . –
Molossum, Aeneas –. ––
111.0676A|
Tribrachum, macula .
Ionicum minorem, Diomedes . –
Ionicum majorem, Junonius ––.
Tripla divisione dividimus solum amphibrachum.
Amphibrachum, ut carina . –
Sexcuplae autem divisionis sunt hi:
Amphimacrus, ut insulae –. –
Bachius, Achates ––
Antibachius, natura ––.
Peon primus, legitimus –.
Peon secundus, colonia –.
Peon tertius, Menedemus . –
Peon quartus, celeritas . –
Restant, quos epitrita partitione dividimus, hi:
111.0676B| Epitritus primus, sacerdotes –. ––
Epitritus secundus, conditores –. ––
Epitritus tertius, Demosthenes ––. –
Epitritus quartus, Fescennius ––.
Hi pedes quatuor geminati, hos sedecim reddunt.
Spondeus cum pyrrichio, ionicus major, ut Junonius
Pyrrichius cum pyrrichiio junctus, proceleusmaticus, est, ut avicula.
Pyrrichius cum spondeo ionicus est minor, ut Diomedes ––
Pyrrichius cum iambo peon quartus est, ut celeritas –
Pyrrichius cum trochaeo, peon tertius, ut Menedemus –
111.0676C|
––
Spondeus cum spondeo, dispondeus, ut oratores ––––
Spondeus cum iambo, epitritus tertius, ut Demosthenes –––
Spondeus cum trochaeo, epitritus quartus, ut Fecscennius –––
Iambus cum pyrrichio, peon secundus, ut colonia –
Iambus cum spondeo, epitritus primus, ut sacerdotes –––
Iambus cum iambo, diiambus, ut propinquitas – –
Iambus cum trochaeo, antispastus, ut saloninus ––
Trochaeus cum pyrrichio, peon primus, ut legitimus –
111.0676C|
Trochaeus cum spondeo, epitritus secundus, ut conditores –––
Trochaeus cum iambo, coriambus, ut armipotens ––
Trochaeus cum trochaeo, ditrochaeus, ut cantilena ––
Bissyllabi cum trissyllabis juncti 32 proferunt.
Pyrrichius cum tribracho
Pyrrichius cum molosso –––
Pyrrichius cum anapesto –
Pyrrichius cum dactylo –
Pyrrichius cum amphibracho –
Pyrrichius cum amphimacro – –
111.0677A|
Pyrrichius cum bachio ––
Pyrrichius cum antibachio ––
Spondeus cum tribracho ––
Spondeus cum molosso –––––
Spondeus cum anapesto –––
Spondeus cum dactylo –––
Spondeus cum amphibracho –––
Spondeus cum amphimacro ––––
Spondeus cum bachio ––––
Spondeus cum antibachio ––––
Iambus cum tribracho –
Iambus cum molosso ––––
Iambus cum anapesto – –
Iambus cum dactylo ––
Iambus cum amphibracho – –
111.0677B|
Iambus cum amphimacro –– –
Iambus cum bachio – ––
Iambus cum antibachio –––
Trochaeus cum tribracho –
Trochaeus cum molosso ––––
Trochaeus cum anapesto ––
Trochaeus cum dactylo ––
Trochaeus cum amphibracho ––
Trochaeus cum amphimacro –– –
Trochaeus cum bachio –––
Trochaeus cum antibachio –––
Trisyllabi cum trisyllabis positi, 64 inde colliguntur.
Tribus cum tribracho
Tribus cum molosso –––
111.0677C|
Tribus cum anapesto –
Tribus cum dactylo –
Tribus cum amphibracho –
Tribus cum amphimacro – –
Tribus cum bachio ––
Tribus cum antibachio ––
Molossus cum tribracho –––
Molossus cum molosso ––––––
Molossus cum anapesto ––––
Molossus cum dactylo ––––
Molossus cum amphibracho ––––
Molossus cum amphimacro –––––
Molossus cum bachio –––––
Molossus cum antibachio –––––
Anapestus cum tribus –
111.0677D|
Anapestus cum molosso ––––
Anapestus cum anapesto – –
Anapestus cum dactylo ––
Anapestus cum amphibracho – –
Anapestus cum amphimacro –– –
Anapestus cum bachio – ––
Anapestus cum antibachio –––
Dactylus cum tribracho –
Dactylus cum molosso ––––
Dactylus cum anapesto ––
111.0678A|
Dactylus cum dactylo ––
Dactylus cum amphibracho ––
Dactylus cum amphimacro –– –
Dactylus cum bachio –––
Dactylus cum antibachio –––
Amphibrachus cum tribus –
Amphibrachus cum molosso – –––
Amphibrachus cum anapesto – –
Amphibrachus cum dactylo – –
Amphibrachus cum amphibracho – –
Amphibrachus cum amphimacro – – –
Amphibrachus cum bachio – ––
Amphibrachus cum antibachio – ––
Amphimacrus cum tribus ––
Amphimacrus cum molosso –––––
111.0678B|
Amphimacrus cum anapesto –– –
Amphimacrus cum dactylo –––
Amphimacrus cum amphibrachio –– –
Amphimacrus cum amphimacro ––– –
Amphimacrus cum bachio –– ––
Amphimacrus cum antibachio ––––
Bachius cum tribracho ––
Bachius cum molosso – –––
Bachius cum anapesto –– –
Bachius cum dactylo –––
Bachius cum amphibracho –– –
Bachius cum amphimacro ––– –
Bachius cum bachio –– ––
Bachius cum antibachio ––––
Antibachius cum tribus ––
111.0678C|
Antibachius cum molosso –––––
Antibachius cum amphimacro ––– –
Antibachius cum anapesto –––
Antibachius cum dactylo –––
Antibachius cum amphibracho –––
Antibachius cum bachio ––––
Antibachius cum antibachio ––––
Isti namque pedes, qui hic sequuntur, cum superius denominatis conjuncti faciunt centum viginti quatuor, pyrrichius, spondeus, iambus, trocheus, tribrachus, molossus, anapestus, dactylus, amphibrachus, amphimacrus, bachius, antibachius; horum sunt duodecim. Duodecim igitur, et sedecim, et triginta duo atque sexaginta quatuor, supra scriptam 111.0678D| summam complebunt: 12, 16, 32, 64, faciunt.
Mens tenebrosa tumet mortis obscura tenebris.
Vir humilis, moestus, coelum conscendit ab humo.
Cujus amor maneat, cujus in corde per aevum.
Scientia est, o juvenis, tibi sit sapientiae ardor.
Sophia laus animi est, semper, homo, disce sophiam.
Est decus hoc animae virtus, hoc et inditus ordo.
Condite gaza polo, saccos vacuate gazarum:
Aula tenet Christum Christi si pectoris aula.
(no apparatus)