Excerpta ex commentario in Jobum

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta ex commentario in Jobum
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23


Excerpta ex commentario in Jobum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne

EX PROOEMIO AD HUNC COMMENTARIUM.

(1469C)De modo exponendi.

Quaedam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quaedam nequeunt ad litteram accipi, quia erronea essent, vel impossibilia, vel a se invicem discordantia; ut, sub quo curvantur, qui portant orbem: quasi gigantes mundum vehant. Et: elegit suspendium anima mea: quasi tam patiens velit suspendio vitam finire. Et: pereat dies, in qua natus sum, etc. Aliquando qui sensum litterae negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quaerendo, quod est foris, perdit: dum de misericordiae operibus dicit: si negavi, quod volebant, pauperibus.

(1470C)Divinus sermo, sicut mysteriis prudentes exercet: ita superficie simplices refovet, quia est ut fluvius planus et altus, in quo equus ambulet, elephas natet.

Erranti homini data est lex: inobediens legi confunditur: exemplo maximi hominis, sine lege qui legaliter vixit. Unde erubesce Sidon, id est, stabilitas in lege positorum: ait mare, id est, gentilitas, quae dum legem custodit, auditores legis redarguit.

Dicitur Moses haec de Jacob, quasi de antecedente scripsisse, quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Bela filio Beor in regnum successisse. Sed mos est sacri eloquii, in prioribus patribus (1471A)breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum. Qui ipse verius creditur gesta victoriae suae scripsisse. Nec nocet, quod ait: dixit vel fecit hoc Job: quia mos est sancti, de se quasi de aliis loqui. Spiritus enim est, qui loquitur in illis de ipsis, sicut de aliis. Unde angelus Mosi modo angelus dicitur, qui exterius servit: modo dominus, qui interius praesidet. Unde et David: attendite, populus meus, legem meam. Non enim populus vel lex erat David, sed ejus, qui in eo loquitur.

Et a gentili, sicut a Judaeo, voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat.

Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari (1471B)prohibetur. Indignum est, ut verba coelestis oraculi restringantur sub regulis Donati.

Virtus Job in quiete magna fuit sibi nota et Deo, sed flagellis commota, ut aromata, nobis redolet. Unde et fides grano sinapis comparatur, quod non contritum lene est, sed si conteritur, inardescit, et quod latebat in eo, prodit. Unde in psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam. Donum misericordiae, quod in diei quiete praecipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur autem, ut et inter mala gratias agere sciret: quod uno profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis, aliquando verba Job reprehendenda, quem Deus adeo commendat: in quo, quasi medio, diabolus (1471C)contra Dominum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia, sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua.

(1472A)Omni genere tentationis feritur Job. Damnis rerum, quibus potens in saeculo moveri putabatur: sed haec despicit. Orbitate prolis, sed hanc aequanimiter dolet. Percussione carnis, quam patienter tolerat. Et haec fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii; sed et hanc sapienter docet.

Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt. Inter quos et ultimus junior. Quod indignus sit, acrius increpat: quia aliquando plus conturbant verba, quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: illa robore, haec ratione superavit.

Amici Job magis ignorantia deliquerunt, quam (1472B)malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit, sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua premitur iniquus, ut puniatur; alia, ut corrigatur; alia, ne futura committat; alia, ut cum sequitur salus, Salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt. Quos Deus sic humiliat, ut non nisi per eum, quem despexerant, ad gratiam reciperet.

Moraliter. Multa fa . . . . Innumera turba cogitationum, quae quasi ancillae domina, et ratione absente opus deserunt, perstrepunt, et ea redeunte cum silentio operantur. His scilicet, unde dominam (1472C)in earum multitudine animus superat. Orientales et angelos orienti luci inhaerentes magni sumus eorum socii, etc.

EX IPSO COMMENTARIO. (1471) Ad Cap. I, 1. (1471D) Necesse est, ut simplicitatem columbae astutia serpentis instituat, et astutiam simplicitas temperet. Unde Christus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur. Timens Deum. Salomon: Qui timet Deum, nihil negligit. Recedens a malo. Item Salomon: Qui in uno offendit, multa bona perdit. Prius persona apta describitur, quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vicem reddere videatur.

Ad Cap. III, 8. Maledicant ei, qui maledicunt diei. Moraliter. In veteri translatione: Maledicat eam, qui maledicit diem, qui capturus est grande cetum. Diabolus, qui (1472D)modo nox, in fine erit visus dies, cum extolletur supra omne id, quod dicitur Deus, vel quod colitur. Sed modo malitiam ejus destruit, qui in fine adventu suo potentiam ejus destruet: qui in aquis sancti baptismi grande cetum, id est, fortitudinem ejus exstinguit. Vel maledicant ei, id est, nocti, tenebras damnando nuntiantes electi angeli. Qui maledicunt diei, id est, qui fictam ejus claritatem, qua praesumpsit aequalis Deo fieri, despiciendam monstrant. Qui parati sunt suscitare, id est, relaxare, ut totis viribus contra Ecclesiam agat. Modo ligatus tenetur in abysso et pressus, et qui superbus prae aliis se extulit, substratus ditioni eorum succubuit, ut modo eis ministris ligatus lateat, etsi in fine solutus aperte bella gerat.

Ad Cap. IV, 10, 11. (1473A) Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis: id est, severitas et terror ipsius Job. Vox leaenae, loquacitas conjugis: dentes catulorum, edacitas filiorum, destructa est. His rigidus insultat, quasi in re damnata. Tigridi etiam Job comparat, pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quae aliquando erumpentia colorem variant. Praeda est justorum gloria, quam sibi arripit. Putans ergo iste, sanctum Job bona, quae in eo noverat, per hypocrisin tenuisse, dicit: Tigris periit, hoc est, varietas simulationis tuae exstincta est, quia adulatio laudis ablata. Pro tigride hic apud LXX mirmicoleon legitur, quod Latine dicitur formicarum leo, vel expressius, formica (1473B)et leo. Est autem parvum animal, quod latens in pulvere insidiatur formicis, eas comedit: volatilibus et aliis animalibus formica est, a quibus comeditur. Per hoc notat, Job fuisse contra erectos timidum, contra subjectos audacem, sed jam non habet praedam ejus elatio, quia percussus ab aliena laesione prohibetur. Eadem typice de haereticis. Leo diabolus pro saevitia. Leaena civitas mundi. Babylonia, leoni sociata, catuli, Qui quod reprobi ab illis generati, ab his cavent sibi sancti. At haeretici securi omnia se superasse putant, quasi dicant: ideo non flagellamur, quia virtutem diaboli vincimus, et vocem, id est, gloriam saeculi, et dentes, id est, persuasionem reproborum. Tigris iterum diabolus pro multiformi astutia, vel mirmicoleon, qui contra (1473C)resistentes debilis, contra consentientes fortis. Quem dicunt periisse, quia in eis praedam non habet. Hoc pro gaudio repetunt, quia saepe repetitur, quod per gaudium dicitur.

Ad Cap. XIX, 24. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile scribitur, sed manet. Sic Judaea verba Dei cito recipit et deserit: gentilitas vix recipit, sed fortiter servat.

Ad Cap. XIX, 25, 27. Scio enim, quod redemptor meus vivit. Non ait conditor, sed redemptor, eum aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem, quod inter manus impiorum occubuit. Quem visurus sum ego, id est, caro (1473D)nostra post resurrectionem eadem erit, et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritualis, quia incorruptibilis, et palpabilis, quia non amittitur essentia veracis naturae. Reposita est haec spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, quam quod in sinu tenemus. In sinu ergo spem repositam tenuit, quia vera certitudine de spe resurrectionis praesumpsit. Expresse indicat veritatem resurrectionis. Non alius moritur, alius resurgit: ut qui dicunt, invisibile corpus futurum: sed (1474A)idem ipse. Redemptor meus vivit, et per resurrectionem spero mihi similem: ut aliae virgae manserunt aridae, sed virga Aaron, id est, corpus sacerdotis nostri in florem resurrectionis erupit, quo flore sacerdos ille ostenditur, qui pro nobis interpellat.

Ad Cap. XXII, 11. Et impetu aquarum inundantium non oppressum iri. Tribulationes aquis inundantibus comparantur, quia aliae super alias irruunt, sicut unda super undam. Ideo non putabas te opprimendum, quia cogitabas Deum non videre haec inferiora. Et an adhuc cogitas? Haeretici se sapientes putant, et irrident catholicos, quod Deum non timeant, quia corporaliter eum non vident: nec putant eum terrena videre ex longinquo. Immo quod coelo altior sit, et quasi in (1474B)nube latens per caliginem judicet. Ideo, quod inter nos et coelum aeriae partes sunt, et superioribus intentus, minus videat ima, vel ambiens cardines coeli, inferiora non respiciat.

Ad Cap. XXII, 15, 16. Numquid semitam saeculorum custodire cupis? Sicut semita redemptoris humilitas, ita semita saeculorum superbia. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, quia per hujus vitae desideria in elatione perambulant. Qui sublati sunt ante tempus suum, qui praesentem vitam diligunt, longiora sibi spatia ejusdem vitae promittunt. Sed cum eos superveniens mors subtrahit, eorum vitae spatia, quae in cogitatione tetenderant, intercidit. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui, dum praesentia fugitiva (1474C)esse non intuentur, mentem in amore praesentis vitae infigunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt. Sed fluvius subvertit fundamentum eorum: quia ipse cursus mutabilitatis statum ejus subrui pravae constructionis.

Ad Cap. XXII, 16. Qui sublati sunt ante tempus suum. Sciendum quod ordinat annos Deus juxta merita singulorum, disponit et terminum, ut et malus breviter vivat, ne pluribus noceat, vel bonus diutius vivat, ut pluribus prosit: vel rursus malus diutius, ut mala augeat, quibus boni probentur, et [ Al. ut] bonus citius subtrahitur, ne si diutius vivat, malitia corrumpatur. Et mutatur sententia Dei, sed non consilium aeternum.

Ad. Cap. XXIV, 5-11. (1474D) Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum. Sunt enim haeretici, qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitae secretioris petunt, et eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, quod in suis voluntatibus dimissi a vinculo fidei et rationis sunt alieni. Egrediuntur ad opus suum. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria (1475A)sequuntur. Vigilantesque ad praedam, praeparant panem liberis. Ad praedam vigilant, qui verba justorum ad sensum proprium semper rapere conantur, ut per haec perversis filiis panem erroris parent. Agrum non suum demetunt. Agri vel vineae nomine Ecclesia signatur, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem ejus in membris opprimendo vindemiant: qui creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud, quam spicas, vel botros animorum [ Forte animarum] tollunt? Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Haeretici itaque, cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Quibus non est operimentum in frigore. Operimentum ad justitiam pertinet, (1475B)frigus ad culpam. Alget ergo, et tegitur, qui ex alio opere fervescit ad justitiam, ex alio frigescit ad culpam. Sed cum haeretici talibus bona opera subtrahunt, agunt ne in frigore habeant, unde vestiantur. Quos imbres montium rigant, id est, fluenta praedicatorum sacrant. Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Dicit fortes in Ecclesia viros, ut martyres. Qui itaque de nullo opere suo confidunt, sed ad sanctorum martyrum protectionem orando currunt, quid isti faciunt, nisi qui bonae actionis velamen non habent lapides amplexantur. Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperum spoliaverunt. Haeretici depraedantes vim faciunt quia [ Al. quae] contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgum pauperem spoliant, (1475C)quia, dum doctis non praevalent, indoctos a velamine fidei denudant. Nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas. Qui nec bona nec mala operatur, nudus est et otiosus: qui mala agit, nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Esurientibus et per poenitentiam pabulum verbi concupiscentibus, haeretici spicas tollunt, quia in eorum mente Patrum sententias destruunt, quae per spicas significantur. Quia dum per figuram eloquia proferuntur, ab iis tegimen litterae, quasi aristarum paleas, subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamus. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. Qui Ecclesiam persequuntur, torcular calcant. Nam dum injusti justos deprimunt, botros sub pedibus mittunt, qui carne exuti ad coelestia velut in apothecam currunt. Calcant autem et sitiunt, qui agendo crudelia, eo ipso crudeliores fiunt, et graviora facere ambiunt: quos cum contra catholicos haeretici agere crudelia conspiciunt, inter acervos eorum meridiantur. Qui calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adjungunt, quos vident gravia agere, et adhuc graviora sitire, et cum per se non possunt persecutionem (1476A)suscitare, potentes saeculi ad hoc excitant, quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus, quasi in meridie, quiescunt.

Ad Cap. XXVI, 2, 3, 4. Cujus adjutor es? numquid imbecillis? etc. Adjuvare imbecillem charitatis est: adjuvare potentem velle, elationis est. Et est sensus. Dum eum juvare intendas, sub cujus magnitudine succumbis, quod impendis solatium, de ostentatione est, non de pietate. Cui dedisti consilium? Consilium dare stulto, charitatis est: consilium dare sapienti, ostentationis est: consilium dare ipsi Sapientiae, perversitatis est. Unde sequitur, et prudentiam. Omnis, cui prudentia est, recta est. Plurima non est, quia non plus appetit sapere. Nonne eum, qui fecit spiramentum? Baldad, quia Job flagellatum pro culpa credidit, (1476B)occultum Dei judicium, quod venerari debuit humiliter, superba nisus est temeritate penetrare. Ipsi ergo se per prudentiam praetulit, cujus judicium non intelligendo judicavit. Sed quia Job, Ecclesiae typum gerens, pauca in superborum correctione protulit, repente se ad doctrinam per sententias expandit dicens (Vers. 5): Ecce gigantes gemunt sub aquis. Gigantes, superbi: aquae sunt populi. Elati autem, dum in hoc saeculo assequi honorem celsitudinis cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt. Eis populis supponitur quis mente, quibus supponitur dignitate. Et his verbis indicatur, quod omnis superbia eo ipso in imo jacet, quo se in altum erigit.

Ad Cap. XXIX, 19, 20. Radix mea aperta est juxta aquas. Radicis nomine (1476C)occulta cogitatio signatur. Juxta aquas radix aperitur, quoniam ad percipienda veritatis fluentia latenter cogitatio mentis aperitur. Et ros morabitur in messione mea. Subaudis, dicebam. Messio Ecclesiae accipitur, cum perfectae animae corporibus abstractae velut maturae segetes a terra decisae, ad coelestia horrea demigrant. Ros morabitur in messione, quia gratia desuper veniens agit, ut digni simus, qui de inferioribus colligamur. Gloria mea semper innovabitur: Quia amissam gloriam deplorat: quia eos, quos ipse novae vitae militare crediderat, vetustis desideriis servire cognoscit.

Ad Cap. XXXI, 25-28. Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: si laetatus sum. Cum quis, quae intelligit, operatur, ex eo, quod foras ostenditur, saepe labitur. Sed beatum Job sicut intelligentiae aurum non extulit, sic nec lumen operationis. Et hoc est, si vidi solem. Bene soli boni bona sua non vident, quae aliis videnda praebent, nec lunam, id est, famam boni operis, quae in tenebris ambulantibus lucet. Haec enim Job non extulit, quae plus timenda. Tunc enim, quasi alta arbor, flatibus amplius agitatur, quae per (1477A)intelligentiam erat quasi in semine operationum mortua. De laudibus vero non modo non est factus arrogans in verbis, sed nec in tanta cogitatione. Et hoc est, laetatum est cor meum in abscondito. Et quia inconsiderata mens, favoribus erecta, aliquando laudat, quae fecit, addit: et osculatus sum manum meam ore meo. Quae iniquitas est maxima. Omne peccatum, quod ex infirmitate est, spiritum non perdit, quia a Deo veniam quaerit. Praesumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravior in desperatione est, et, dum vires sibi tribuit, a Deo non requirit.--Dum mali bona mirantur, lucerna ardet in nocte. Si et boni optima mirantur, sol fulget. In die dum bonum actione corporis lucet, lucerna est, id est, lumen in testa: dum contemplatione mentis, sol de (1477B)coelo.

Ad Cap. XXXVIII, 7. Cum me laudarent simul astra matutina. Incarnationis Christi mysterium etiam electi angeli mirati sunt, quia primi in tempore creati sunt, non in initio. Astra matutina dicuntur, vel quia saepe ad exhortandos homines missi, dum venturum mane nuntiant, ab humanis cordibus praesentis vitae tenebras fugant. Quae matutina astra etiam cum vespertinis Redemptoris potentiam laudant: quia redemptis in fine mundi hominibus largitatem supernae gratiae glorificant. Et jubilarent omnes filii Dei. Jubilatio dicitur, cum cordis laetitia oris efficacia non expletur. Laudant itaque angeli, qui jam tantae claritatis latitudinem in sublimibus vident: jubilant vero homines, (1477C)qui adhuc in inferioribus, oris sui angustias sustinent: quae quia futura Dominus noverat, facta narrat. Sed quia cum boni jubilant, malos invidia inflammat, quos tamen Dominus temperat, de his protinus subdit.

Ad Cap. XXXVIII, 31. Numquid conjungere valebis micantes stellas, etc. Constat hoc nullum hominem posse; sed cum Job de his interrogatur, ut humilis ad eum refugiat, qui solus posset hoc, ostenditur.

Ad principium Capitis XXXIX. Ibices parva quadrupedia dicuntur, quae in petris morantur, et pariunt: et ruentia in suis se cornibus illaesa suscipiunt. In quibus magistrorum spiritualium persona signatur, qui velut ibices in petris pariunt, quia in doctrina Patrum, qui petrae (1477D)pro soliditate sunt vocati, ad conversionem animas gignunt. Ipsi, velut ibices, casus nullius damna (1478A)sentiunt, dum in suis cornibus excipiuntur: quia, quicquid ruinae temporalis adversitatis accesserit, in testamentis se sacrae Scripturae suscipiunt, et quasi cornuum exceptione salvantur. Ipsi cervi vocantur, qui interemptis vitiis, quasi exstinctis serpentibus, vivunt, et de ipsa exstinctione vitiorum ad fontem vitae acrius inardescunt.

Ad Cap. XLII, 15. Deditque eis pater suus haereditatem inter fratres ipsarum. Ergo ex praefectorum numero speciosae memorantur. Ipsae etiam ex imperfectorum typo velut infirmae mentes haereditatem accipiunt. Sorores ergo cum fratribus ad haereditatem perveniunt: quia infirmi ad coelestia cum fortibus ad mittuatur. Vixit autem Job post haec. Vacuus dierum (1478B)est, qui et quamlibet multum vixerit, aetatis suae tempora in vanitate consumpsit: at contra plenus dierum dicitur, cui nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud justum judicem, et postquam transacti sunt vel fuerint, reservantur. In typo Ecclesiae, si 14 per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et recte Ecclesiae et multiplicata 10 et 4 computatur: quia utrumque testamentum custodiens, et tam secundum Legis decalogum, quam secundum Evangelii quatuor libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Bene autem Job post flagella vivere dicitur, quia Ecclesia prius flagello disciplinae percutitur, et postmodum vitae perfectione roboratur. Quae etiam filios (1478C)suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem conspicit: quia hac aetate, quae annuis 4 temporibus volvitur usque ad finem mundi, per ora praedicantium nascentes sibi soboles contemplatur. Videt filiorum filios, cum ab eisdem ad finem gigni et alios agnoscit. Quae senex et plena dierum moritur: quia subsequente luce ex mercede quotidianorum operum, deposito corruptionis pondere, ad incorruptionem spiritualis patriae mutatur. Plena dierum moritur, cui labentes anni non transeunt, sed stantium actuum retributione solidantur. Plena dierum moritur, quia per haec transeuntia tempora id, quod non transit, operatur.--Usu veteris vitae feminae inter mares haereditatem non habent: quia legis severitas fortia eligens, infirma contemnens, districta potius studuit, quam benigna sancire. Sed (1478D)pio Redemptore veniente, et infirmus cum perfectis ad regnum assumitur.

MISCELLA Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti. (1479) (1479A)Pag. 3. Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum praesignavit, ut per passionem passurum ostendat Christum, id est, caput cum corpore, quod Ecclesia est. Uxor ejus carnales significat, qui intra Ecclesiam, quo per fidem propius sunt, durius in vita premuntur. Amici Job haereticos, qui specie consulendi, decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dolens dicitur, quo passio Christi, vel labor Ecclesiae exprimitur. Eliphaz, domini contemptus: id est, haeretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldad, vetustas, id est, sola, quia non intentione bona, sed appetitu gloriae loquuntur: id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitae veteris. Sophar, dissipatio (1479B)speculae vel speculatorem dissipans: quia haeretici mentes superna contemplantes verbis pervertere appetunt. Contemnendo ergo Deum in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, haec annorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat: quia haereticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiae (1480A)oblata. Septem procis sacrificia offeruntur, quia, dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt. In tauro cervix superbiae signatur: in ariete ducatus gregis, quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmas greges trahebant.

Pag. 147. Sardonychus terrae rubrae similitudinem tenet: sapphyrus aeriam tenet speciem.

Pag. 148. Et topazion de Aethiopia, pro eo, quod omni colore resplendet, topazion quasi topadion vocatur.

Pag. 150. Mos veterum fuit ut seniores in porta civitatis consisterent, et causas innocentium judicarent, si urbis populus esset pacificus, in quam discordes ingredi non liceret. Quod et fecit divinus (1480B)Job.

Pag. 158. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam, ut ita dixerim, navem cordis, quasi tempestas illabitur.

Pag. 169. Librum in humero portare, est Scripturam sacram operando perficere.