Excerpta ex Poenitentiali Joannis de Deo

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta ex Poenitentiali Joannis de Deo
Saeculo XIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Excerpta ex Poenitentiali Joannis de Deo (Joannes de Deo), J. P. Migne

1 De confessione infirmorum et eorum poenitentia. (Ex lib. I, cap. 1.) (1085C)

Sic tene quod subtiliter et astute debes ab infirmis inquirere qualiter se habuerunt in sua sanitate, dicendo eis sic: Fili, confitere quod homines sumus, et sine peccato esse non possumus: nam si confessus fueris et contritus, et proposueris non peccare, Deus sine dubio tibi remittet culpam et ego te absolvam a poena, si te totum commiseris in judicio meo vel alterius sacerdotis. Quod autem verum sit, probatur his verbis, etc.: In quacunque hora peccator ingemuerit et conversus fuerit, peccatorum suorum (1085D)non recordabor amplius. Si autem nolueris confiteri in hac vita, confiteberis in alia invitus in conspectu omnium angelorum, amicorum et inimicorum, et condemnaberis in perpetuum, etc. Quod vero sacerdotes possint relaxare poenam a vere contritis, probatur; quia dicitur quod vicarii sunt sacerdotes Jesu Christi, et habent claves regni coelorum, et absolvunt ante diem judicii. Si autem aliquis non vere contritus est, sacerdotes eum non possunt absolvere, quia cum culpa remissa non est, poena demi non potest, etc.

Quid facit sacerdos, postquam audiverit poenitentiam infirmi. (Ex cap. 2.) Postquam autem sciveris confessionem infirmi, (1086C)non debes ei poenitentiam injungere, sed tantum innotescere, dicendo sic: Si tu esses sanus, tot annis deberes poenitere; sed quia tu es infirmus, non impono tibi poenitentiam; injungo tibi, quod si mortuus fueris, facias dari pro hac poenitentia tantum: et ego absolvo te auctoritate Domini Dei nostri Jesu Christi, et beati Petri apostoli, et officii nostri. Item injungo tibi quod quamprimo fueris sanus, antequam divertas ad alia servitia, venias ad me vel ad alium sacerdotem, et confitearis iterum similiter, et devote recipias poenitentiam quae injuncta tibi fuerat, etc.

De confessione sani et de poenitentia sibi imponenda. (Ex cap. 3.) (1086D) Si autem fuerit sanus qui tibi confitetur, praevideas utrum sit liber vel servus. Si est servus, inquiras utrum peccavit timore domini vel spontanea voluntate. Si autem peccaverit timore domini, licet vi ei obedire non licuisset contra Deum, tamen mitius erit servus puniendus, etc. Si autem servus peccaverit spontanea voluntate sine culpa domini sui, in eo casu servus acrius est puniendus in corpore, etc.; habito tamen respectu de itinere peregrinationis, ne imponatur servo, in quo dominus damnificetur propter absentiam servi, etc. Si autem erit liber, fortius debet puniri, si spontanea voluntate peccavit. Nam totam poenitentiam impositam a canone sustinere debet, si possit fieri, etc.

De poenitentia divitum. (Ex cap. 5.) (1087A) Si fuerit dives qui tibi confitetur, requires subtiliter et astute quae fuit causa quare incidit in peccatum illud, et promittas semper veniam si tibi confitetur, etc. Impone ei poenitentiam in istis tribus, scilicet in jejunio, et oratione, et eleemosyna: provideas tamen, si homo delicatus sit. non des ei asperum jejunium, etc.

De confessione puerorum. (Ex cap. 6.) Circa confessionem puerorum doli capacium sic procedas: Primo interroga in genere, si aliquod peccatum commisit, mulcendo eum praemiis coelestibus, si vere fuerit confessus; et terrendo eum poenis (1087B)aeternis, si non fuerit vere confessus. Interroga de circumstantiis, scilicet de causa, de loco et tempore, sicut dicemus in titulo de circumstantiis: et impones ei poenitentiam minorem aliquantulum quod si esset adultus: si autem non fuerit doli capax, mitius debet puniri, quia tales nesciunt quid faciant, etc.

De poenitentia senum. (Ex cap. 7.) Si autem fuerit senex qui tibi confitetur, considera si est in aetate decrepita, quae est senum, et post 80 annos, et tunc eum grava orationibus, et releva in jejuniis, etc. Si autem fuerit senex, id est in senectute constitutus et non in senio, id est a 60 annis usque ad 80, tunc fortius punias quam si esset in (1087C)aetate decrepita, quia tales senes cum peccant trahunt juvenes ad interitum.

De poenitentia praelatorum in genere. (Ex cap. 8.) Si autem fuerint praelati qui tibi confitentur, si peccatum est manifestum, acrius eos punias propter malum exemplum quod dederunt, quia quod agitur a praelatis facile subditur a subditis in exemplum, etc.; nam tunc peccatum magis extenditur, et in subditis propagatur, quando praelatus peccator pro reverentia ordinis a subditis sustinetur, etc. Si autem fuerit occultum peccatum, mitius eum punias, quia ubi malum oritur, ibi debet mori, etc.

De poenitentia minorum clericorum in genere. (Ex cap. 9.) (1087D) Circa poenitentiam aliorum clericorum sic procedas: Considera si est sacerdos, et gravius punias eum quam diaconum, et gravius diaconum quam subdiaconum, et quam alios in minoribus ordinibus constitutos, quia homo Christianus duobus modis fortiter cadit in peccatis, aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis.

De poenitentia monachorum et aliorum religiosorum in genere. (Ex cap. 10.) Circa religiosos qui tibi aliquatenus confitentur sic procedas: injungas eis loco poenitentiae, quod servent de caetero regulam cui se obligarunt, quia hoc erit summa poenitentia, etc.

De poenitentia mulierum in genere. (Ex cap. 11.) (1088A) Circa poenitentiam mulierum sic procedas. Primo si est puella, praesertim virgo sub potestate parentum, et affligas eam in poenitentia secundum canones, in jejuniis praecipue ut domet carnem suam ne lasciviat in luxuria: nam luxuria mulierum fetida est et acrior quam in viro, et ideo acrius debet domari in abstinentia ciborum. etc. Item praevideas si est conjugata, et in eo casu imponas ei poenitentiam sine scandalo viri: ita quod si vir fuerit absens, jejunet et affligat se quantum Deo poterit secundum arbitrium tibi a Deo datum; praesertim si per adulterium maculaverit thorum viri, ad quod nulla conditione debuisset induci, etc.

De poenitentia viduarum in genere. (Ex cap. 12.) (1088B) Si autem erit vidua, inquiras diligenter de circumstantiis, et punias eam in jejunio fortius quam alias mulieres; nam orationibus suis et meritis debent ecclesias adjuvare. Tamen considerando, si est anus quae non possit jejunare: et tunc releva eam in jejunio, et aggrava in oratione, cum sit suum semper orare usque ad exitum vitae suae, etc.

De poenitentia pyrocararum. (Ex cap. 13.) Si autem fuerint pyrocarae quae de pulvere nuperrime surrexerunt, gravabis eas jejuniis et orationibus, injungens eisdem ut non de caetero sub specie (1088C)pietatis religionis impietatem pallient, sed viros accipiant, si votum solemniter non fecerint, vel castitatem servent quam Domino promiserunt. Nam, ut dicit sanctus Hieronymus, melius fuisset conjugium subisse, et ambulasse per plana, quam ad altiora tendere, et in inferni profunda cadere, etc.

De circumstantiis quae aggravant peccata. (Ex lib. III, cap. 6.) Haec debet considerare peccator in confessione facienda: dolorem, quia peccavit in Dominum, aetatem, sapientiam, considerationem non peccantium, purgationem lacrymarum, dolorem amissae virtutis; dolorem quia operatur bonum, dolorem quia in tam brevi vita non determinavit bene; qui offendit in unum est factus omnium reus: dolorem, quia Dominum (1088D)non timuit qui fuit plenus sapientia; ille culpabilior qui Deo acceptior: Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit: omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio: amor pecuniae minorat castitatem: omnis virtus in quocunque crimine deficiens est. Et haec omnia probantur auctoritatibus Augustini, Alexandri papae et Gregorii.

Haec sunt sacerdoti in confitente consideranda. (Ex cap. 7.) Dolor de malis exemplis datis proximis, dolor de tristitia bonis illata, dolor de laetitia quam bonis non intulit, dolor major de Dei offensione. Nemo potest dominis duobus servire, sed amor perseverantiae peccati unius est amissio omnium bonorum. Poenitens se ponat totum in judicio sacerdotis, faciat (1089A)pro salute animae quidquid faceret pro temporali vita, cujus gaudio certus est: propter veniam abstineat a licitis, qui ultro peccavit: ad cor respicit Deus, non ad manus tantum. Non est dividenda confessio diversis sacerdotibus; corruptus et corrupta timeat iterum corrumpi exemplo Dinae filiae Jacob. Haec quoque sunt consideranda, aetas, locus, ordo, sapientia, tempus; haec peccator debet considerare in sua confessione. Sacerdos autem debet habere respectum ad lacrymas poenitentis, ad gemitus, et ad circumstantias quae dictae sunt, et debet ei dicere: Fili mi, considera quod eae sunt circumstantiae quae detinent hominem in peccato, scilicet consuetudo mala quae fit altera natura; nam per pravam consuetudinem non potest amplius homo (1089B)resistere. Item alia causa est, quia homo qui non confitetur peccatum de facili cadit in aliud peccatum, ut dicit sanctus Gregorius, peccatum quod per poenitentiam non purgatur suo pondere trahit ad aliud peccatum. Est et alia causa, quia peccatum tanquam mors latenter occurrit, et subito. Est alia causa quae non permittit infirmum venire ad poenitentiam, scilicet anxietas morbi. Est etiam alia causa quae impedit poenitentem scilicet pudor confitendi, et fuga poenae, etc. Debes, tu sacerdos, confortare poenitentem ne desperet, etiamsi confiteatur tarde, quia Deus est potens in uno momento hominem convertere et salvare in poenitentiam potius quam damnare ex justitia, etc.

Qualiter debet fieri confessio. (Ex cap. 8.) (1089C) Debet autem fieri confessio, secundum auctoritatem sanctorum Patrum, simpliciter, ut accuset se et non alium, juxta illud: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandam excusationem in peccatis. Humilis cum pura intentione sine hypocrisi. Unde Salomon: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus. Fidelis, sub spe veniae, non ut Judas qui ait: Peccavi tradens sanguinem justum, et postea abiit et laqueo se suspendit. Frequens; unde Gregorius: Quanto citius confiteris sub spe veniae, tanto facilius consequeris veniam culpae. Nuda; unde Jeremias, non est qui agat poenitentiam super peccata sua et dicat quid fecit. Discreta, sic enim Augustinus: (1089D)Sacerdotem quaere qui te sciat solvere et ligare. Voluntaria, non ut confessio Achor, sed ut confessio latronis in cruce. Verecunda; ita Gregorius: Verecundia maxima pars est satisfactionis. Secreta; unde Joannes Chrysostomus: Non dico tibi ut prodas te in publicum. Accelerata; unde Ecclesiasticus: Non tardes converti ad Dominum. Obediens; unde Augustinus: Fac omnia pro accipienda vita animae, quae faceres pro vita corporis, etc.

De poenitentia domni papae, et cui debeat confiteri. (Ex lib. V, cap. 1.) Dicendum de poenitentia domni papae: et forsan videtur quibusdam quod non peccaret papa, ut dicit (1090A)lex Julia, quod apud Romam non committitur simonia; unde videtur ei licere quidquid facere vellet. Ego autem Joannes de Deo cum aliis doctoribus contrarium sentio: et dico quod si papa peccat, magis offendit quam alius homo; quia quanto gradus altior, tanto casus gravior, ut probat Gregorius de Poenitentia dist. 2, c. Principium, inquit, viarum. Illud idem probat Joannes Chrysostomus 40 dist., Homo Christianus, et Hilarius papa 25, q. 1, Nulli fas, ubi dicitur quod majori reatu deliquit qui potiori honore fruitur: et graviora delicta facit sublimitas peccantium. Si forsan diceret aliquis quod praedicti canones de aliis loquuntur, non de papa, nos probamus quod de papa intelliguntur, ut probat S. Bonifacius papa et martyr 40 dist., Si papa, ubi (1090B)dicitur quod si papa malus fuerit, licet multos populos secum trahat, tamen ipse cum diabolo apud inferos perpetuo cruciabitur. Illud idem probat Symmachus papa 9, q. 3, c. Aliorum hominum, ubi dicitur quod non habebit apud Deum de allegationis nitore subsidium; cum ipsorum factorum utetur teste, quo et judice: ubi subinfertur quod cui plus committitur plus exigitur. Et est ratio quia, ut dicit glossa Psalterii super illo psalmo, esurientes, etc. Est ergo vitiosa vita papae imago futurae mortis, ut probatur 19, 1, c. Anastasius. Probato quod papa peccare possit, quaeritur cui debeat confiteri, et videtur quod nulli nisi Deo, ut faciunt Graeci, ut probatur de Poenitentia, dist. 1, c. ult. Aliis videtur quod deberet confiteri Ostiensi episcopo qui consecrat; (1090C)in eo enim videtur major, ut probatur 33 dist., c. Dominus noster, ubi dicitur quod major est qui ordinat quam qui ordinatur. Aliis videtur quod deberet confiteri cardinalibus, a quibus eligitur, et maxime episcopis, qui in electione domni papae utuntur jure metropolitani, ut probatur 23 dist. In nomine Domini, ubi dicitur: Episcopi cardinales procul dubio jure metropolitani funguntur, qui electum ad apicem dignitatum provehunt. Alii dicunt quod deberet confiteri monacho, eo quod papa Silverius renuntiavit papatum, et fuit monachus. Sed firmissime tene, et nullatenus dubites, quod possit confiteri cuicunque voluerit; cum enim ipse dat indulgentiam omnibus exemptis ut sibi eligant providos confessores, dabit sibi, cum non sit superior (1090D)a quo petat. Probatur 30 dist. Si Romanorum, ubi dicitur quod si papa dat auctoritatem aliis, multo fortius sibi. Quod talis jurisdictio voluntaria est, scilicet quod se papa supponat jurisdictioni minoris, probatur 2, q. 5, mandatis, et c. auditum est, et 2, q. 7, c. cum Balaam, quibus dicitur quod Sixtus et Leo et Damasus et Symmachus supposuerunt se judicio minorum in lite contentiosa, multo fortius, etc. Ergo potest se supponere in foro poenitentiali, quia quantum ad hoc unusquisque sacerdos tenet locum Dei viventis, et potest absolvere poenitentem loco Dei, quia quantum ad haec major est, ut probatur 2, q. 3, c., etc. Explicit de papa.

De poenitentia cardinalium, et cui debent confiteri. (Ex cap. 2.) (1091A) Quaeritur de poenitentia cardinalium: et dicas quod quanto, sunt majores, tanto debent acrius puniri, si peccant, exemplo Adae, qui quanto erat Deo proximior, tanto magis peccavit, ut probat sanctus Augustinus. Ideo Adam magis peccavit, quia magis virtutibus abundavit. Cum enim proximiores sunt papae, tanto casum plus debent timere ut probat S. Gregorius super Ezechielem de causa Luciferi: Principium, inquit, viarum Dei Behemot: debent enim esse puri sicut vitrum, et candidi in moribus, et rubei per memoriam passionis Christi tanquam nix et ebur antiquum; debent esse nubes coeli, ut inducant aquas spirituales, ut probat Isaias dicens: (1091B)Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas? Columbae dicuntur propter simplicitatem, quia esse debent candidiores nive, rubicundiores ebore antiquo, puriores vitro; hoc dictum est de eis propter diversas virtutes. Sunt enim cardinales ostia sanctae Ecclesiae, sicut ostium regitur cardinibus: si igitur cardo rumpitur, id est, si cardinalis deponitur, ut probat Leo papa, nunquam in perpetuum legitur reparatus, sicut loquitur de angelo qui cecidit, qui nunquam advocatur ad statum primum, ut probatur de Poenitentia dist. 2, Principium. Ergo tanto cautius se debent custodire a peccatis, ne sint Dagones stantes juxta arcam Domini, sicut legitur in libro Regum de filiis Heli. 28 dist. Legant episcopi, et ne sint nebulae et nubes sine aqua (1091C)turbinibus daemonum agitatae, ut probat beatus Petrus in Epistola sua, et Hieronymus in canone suo de Poenitentia, dist. Si enim, inquit, etc., et Beda probat idem 2, q. 7, Secuti sunt viam Balaam. Quare non solum episcopi perduntur, sed multos populos et cleros secum ducunt ad inferos catervatim, ut 40, dist. Si papa, et 19 dist. Nulli fas; hoc est, non capiantur superbia, quia mater est omnium vitiorum; non capiantur vana gloria, quia omnem virtutem evacuat; non capiantur pecunia, quia tanquam venenum est fugienda: non capiantur amore parentum, qui eos in vita corrodunt tanquam muscae morientes, et eos post mortem despiciunt, dicentes: Bene mihi fecit, sed melius facere potuit, ut de aliis (1091D)vitiis carnalibus taceamus, sed die noctuque non cessent virtutibus studere. Et omnia ista probantur auctoritate Isa. 23 dist. His, et auctoritate Ambrosii 12, q. 1, c. Cui portio Deus est. 86 dist. Non satis est. Bene viso de poenitentia cardinalium, videndum est cui debeant confiteri, et debent quidem specialiter summo pontifici, sine cujus licentia non possunt facere immutationem, nec condere testamentum, quod non probatur jure scripto sed consuetudine roboratur. Alii dicunt quod diaconus cardinalis debet confiteri presbytero cardinali, et presbyter cardinalis debet confiteri episcopo cardinali, episcopi cardinales debent confiteri summo pontifici, etc. Tertii dicunt quod debent confiteri poenitentiario generali domni papae, quia gerit papae vices, ut probatur 23 (1092A)dist., c. ult. et 23 dist., c. 1. Sed firmissime tene quod si est absens in aliqua legatia possit confiteri cui vult, per illam decretalem ex. de Poen., c. ult. Si autem est praesens, et peccatum est notorium vel manifestum, debet confiteri papae, et debet acrius puniri quam alius peccator, propter exempla perniciosa, ut probant Nicolaus et Gregorius II, q. 3, praecipue. Si autem est occultum, sufficit generali poenitentiario confiteri

De poenitentia capellanorum domini papae, et cui debent confiteri. (Ex cap. 3.) Capellani autem et alii curiales papae debent generali poenitentiario confiteri, quia ab alio nisi a solo papa et mandato non possunt absolvi nec ligari, cum (1092B)apud ecclesiam demorentur: et secus qui sentit pecus est, ut probatur de Poenitentia dist. 6, Placuit. et 6, q. 3, c. 1.

De poenitentia patriarcharum, et cui debent confiteri. (Ex cap. 4.) Dicturus de poenitentia patriarchae, et cui debeat confiteri, primo distinguendum est utrum crimen patriarchae sit publicum vel occultum. Si autem est publicum, vel notorium, vel manifestum, acrius debet puniri quam alii delinquentes propter exempla perniciosa quae transmittunt ad posteros, quia praelati tot mortalibus digni sunt, quot exempla perniciosa ad posteros transmittunt, ut probant sancti Patres 2, q. 3, quia illud quod agitur a praelatis facile trahitur a subditis in exemplum: et in eo casu debent (1092C)a solo papa puniri, sicut dicit beatus Gregorius de Clementio primate 2, q. 7, c. Sicut, inquit. Et ita Innocentius III punivit Antiochensem patriarcham, eo quod quemdam archiepiscopum dearchiepiscopavit, et fecit episcopum. Similiter Gelasius et Felix damnaverunt Acacium patriarcham Constantinopolitanum 23, q. 1, Acacius, et c. Minores. Similiter Nicolaus papa correxit Bituricensem patriarcham pro eo quod clericos Narbonenses episcopi contra canones judicabat. Probatur 2, q. 3, c. Conquestus. Similiter Leo Magnus saepe saepius reprehendit Dioscorum Alexandrinum patriarcham pro eo quod canones non servabat in temporibus ordinandorum clericorum 75 dist., c. Similiter Alexander (1092D)tertius increpavit patriarcham Hierosolymitanum de falsitate quam committebat ponendo nomina absentium fratrum in privilegiis. Similiter Gregorius XI reprehendit patriarcham Gradensem, eo quod contra canones exegerat juramentum ab episcopo Castellano. De talibus ergo et consimilibus peccatis confessio et punitio ad domnum papam pertinet. Si autem peccata sunt occulta et non enormia, ita quod peracta poenitentia possit in suo ordine remanere, potest sibi eligere confessorem, et cuicunque vult confiteri, etc.

De confessione archiepiscoporum, et cui debeant confiteri. (Ex cap. 5.) Dicturus de confessione archiepiscoporum, et cui (1093A)debeant confiteri, primo occurrit multiplex distinctio, scilicet utrum sit archiepiscopus sub patriarcha constitutus, vel utrum immediate spectat ad dominum papam. Item si spectat ad patriarcham, et est propinquus, quod ipsi debeat confiteri, cum posset sine periculo. Nam qui sanus est non debet stare in peccato una hora diei, ut probatur de Poen. dist. c. Et veniet, inquit, Moyses. Et illud idem probatur de Poen. dist. 3, c. Ille. Rex David, talis et tam potens, nec exiguo momento penes se passus est ut maneret delicti conscientia, sed prompta confessione atque intimo dolore reddidit Domino peccatum suum. Et illud idem probatur ita de Poen., dist. 3, c. Septies in die cadit justus et resurgit. Sed si justus cum cadit, quomodo justus? Justi vocabulum non admittit (1093B)qui semper per poenitentiam resurgit. Praelatus nullo modo alios judicare debet, dum habet in se ipso quod condemnet, ut probatur 3, q. 7, c. Judicet ille, et c. In gravibus, et c. Postulatus Dominus. Illud idem probat Gregorius . . . q. 3, c. Plerumque; et illud idem probat Augustinus, de Poen., dist. 6, Qui vult confiteri. Hoc non solum de archiepiscopo debet intelligi, sed de quocunque alio praelato, sive superiori sive inferiori. Nam sicut dicit Ambrosius, cum iis displicet qui ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur, ut probatur 3, q. 7, c. In gravibus. Illud idem probat Gregorius Magnus in Pastorali suo, 49 dist., c. 1. Si autem est infirmus metropolitanus, tunc poterit cuicunque voluerit confiteri sacerdoti, dum tamen catholico. Probatur (1093C)26, q. 6, c. Si presbyter, et de Poen., dist. 6, Qui vult confiteri. Si autem est remotus metropolitanus a primate, in eo casu distingue, utrum crimen sit notorium vel occultum: si notorium est, patriarchae debet confiteri, et ab illo castigari, ut probatur 3, q. 5; si autem crimen est occultum, adhuc distingue utrum sit enorme vel non. Si autem est enorme, quia indiget dispensatione, debet confiteri patriarchae vel summo pontifici, cum non possit alius dispensare, ut probatur 21, Inferior sedes. Si autem non indiget dispensatione, potest confiteri cuicunque voluerit; dum tamen sit catholicus sacerdos. Juxta illam decret. de Poen. et remiss. c. et c. Item si spectat immediate ad dominum papam et est vicinus, vel intra Italiam, in sanitate, illi debuisset (1093D)confiteri, cum oportet eum ex necessitate semel in anno Romanam Ecclesiam visitare, ut probatur 23 dist., c. et c. Si autem est infirmus, potest confiteri cuicunque voluerit, dum tamen sit catholicus sacerdos: ne interveniente paululum mora inveniri non possit qui redimatur. Probatur 5 dist., c. Baptizari. Illud idem probat Leo papa de Poen., dist., c. 1, Multiplex; 26, q. 6, c. Qui recedunt, et c. Is qui in tempore. Si autem est remotus ultra Italiam vel enorme, domino papae debet confiteri, et ab illo castigari, ut probat Innocentius papa 9, q. 2, c. Si autem aliquis. Et illud idem probat Gregorius, 74 dist. c. Honoratur, et 2, q. 5, Quanto et se, qua de causa; 43 dist., c. Salomitanae. Illud idem probat (1094A)papa Simplicius 74 dist., c. et c. Si autem peccatum est occultum et non indiget dispensatione, potest confiteri cui voluerit, per decretalem Gregorii; ex de Poen., c. Ne pro dilatione, et Innocentii tertii in concilio generali, ex. de Elect.

De confessione episcoporum, et cui debeant confiteri. (Ex cap. 6.) De confessione episcopi firmissime teneas, et nullatenus dubites, quod exemptus ejusdem juris est, sicut de confessione metropolitani qui non subest patriarchae: si autem non est exemptus, debet confiteri metropolitano, saltem eo tempore quo venerit ad concilium provinciale quod debet fieri, ut 18 dist. probatur, c. et c. Si autem fuerit infirmus vel remotus valde, potest confiteri necessitate cogente (1094B)cuicunque voluerit; nisi esset notorium crimen, cujus correptio et castigatio spectat ad superiorem. Et licet multa sint delicta quae episcopos, archiepiscopos et patriarchas majores, et primates minores ducunt ad ignominiam et confusionem, tamen ex illis pauca secundum auctoritatem sanctorum Patrum sub brevi stylo ad memoriam restringamus, ut praesentes corrigantur qui in subsequentibus deliquerunt: et futuri jam cauti et instructi timeant similia perpetrare.

Primum est, quod conferunt beneficia indiscrete consanguineis, carnali amore ducti ad talia beneficia praebenda, ut probat Innocentius in ex. Ut ecclesiastica beneficia, c. Ut vestrum.

Secundum est, quod indiscrete ordinant indoctum (1094C)in loco docti qui unum pedem in mundanis tenet, et alium in ecclesiasticis, contra legem divinam, ut probat le. 48 dist., c. ult.

Tertium est, quando rogant pro indignis scienter, etc.

Quartum est, quando ordinant bigamos et illitteratos et corpore vitiatos contra sententiam Gelasii papae, 50 dist., c. Non confidat.

Quintum est, quod ordinant curiae obligatos et joculatores et advocatos in causa sanguinis, contra sententiam S. Innocentii, 51 dist., c. Aliquantos.

Sextum est, quod ordinant servos et origenarios non manumissos, contra sententiam Gelasii papae, 54 dist. Frequens et c. Ex antiquis, et c. General. Et illud idem probat concilium Arelatense, ubi de bigamis (1094D)et de poenitentibus solemniter, et de aliis ordinatis qui non debent promoveri. Probatur 51 dist., c. 1.

Septimum est, quod promoveant daemoniacos et epilepticos, contra sententiam Gelasii papae, 23 dist. Usque adeo, et contra sententiam Gregorii, dist., c. Maritum.

Octavum est, quod promovent filios presbyterorum, et alios non legitime natos, contra sententiam Urbani papae, 56 dist., c. 1

Nonum est, quod trahunt religiosos de monasteriis contra voluntatem abbatum suorum, ut probatur 58 dist., c. 1, et 2, et 18, q. 2, Quam sit, et c. Luminoso.

(1095A)Decimum est, quod promovent multos clericos, ubi est sollicitudo laicorum: et cum non possunt eis dare beneficia, dant eis ordines contra sententiam Urbani 58 dist., Si officia saecularia, ubi dicitur quod latio ordinum semper debet esse discreti judicii, quia rarum est omne quod magnum est.

Undecimum est, quod ipsi episcopi promoventur indiscrete ex laicis, quia hoc esse non debet, ut probant sancti Patres 58 dist., c. Hoc ad nos, et c. Ordinatos; ubi dicit papa Coelestinus quod debent ante esse discipuli quam magistri, omnis enim vitae institutio ad id quod intendit se informat.

Duodecimum est, quod promovent clericos sine titulo, contra concilium Chalcedonense, ut probatur 70 dist., c. Neminem, et c. Sanctorum. Et illud idem (1095B)probatur ex. de Praebendis, c. Episc.

Decimum tertium est, quod recipiunt clericos alienos sine litteris demissoribus suorum episcoporum, ut probatur 71 dist., c. Illud, et c. Si quis, et c. De aliena, et c. Clericos. Illud idem probatur ex. de Clericis peregrinis, et 7, q. 1, c. Non oportet, et c. Placuit. Illud idem 28 dist., c. 1.

Decimum quartum est, quod negligunt proprios clericos, et dimittunt eos quasi oves errantes, contra sententiam Leonis papae, ut probatur 77 dist., c. Episcopus.

Decimum quintum est, quod promovent quosdam invitos sine aliqua necessitate, sed sola causa ingratitudinis, contra auctoritates sanctorum Patrum, ut probatur 74 dist., c. Episcopus, et c. Gesta, ubi dicitur (1095C)quod nullus compellitur crescere invitus.

Decimum sextum est, quod promovent aliquos in sacris extra tempora ad hoc deputata, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 75 dist, c. Ordinationes, et c. Quia patribus, et eadem dist., c. ult., et ex. de Tempore, etc.

Decimum septimum est, quod conferunt ordines sacros minoribus in aetate legitima, ad hoc indigni, non servatis interstitiis temporum, contra auctoritatem sanctorum, ut probatur 77 dist. per totum, et 78 dist. per totum.

Decimum octavum est, quod sustinent clericos in sua malitia, quorum obsequio delibati, ut probatur 73 dist., Si quis episcopus, et c. Error, et c. Consentire.

(1095D)Decimum nonum est, quod sunt desides et negligentes et plus adhaerent consiliis laicorum quam clericorum, ut probatur 83 dist., c. Nihil pastore miserius, qui luporum gloriatur laudibus.

Vigesimum est, quod nolunt dare pauperibus: et propter hoc in vacuum important nomen episcopi, ut 26 dist. Fratrem, et c. Non satis est bene velle.

Vigesimum primum est, quod negligenter defendunt personas miserabiles spectantes ad Ecclesiae forum, scilicet pupillos, viduas et orphanos, libertos et expositos, contra auctoritatem Gelasii et aliorum sanctorum, ut probatur 87 dist. per totum.

Vigesimum secundum est, quod immiscent se negotiis saecularibus, quae ad eos non pertinent, ut probatur (1096A)80 dist., c. Perlatum est, et c. Episcopus tuitionem, et c. Episcopi nullam rei familiaris curam ad se provocent; sed lectioni, et orationi, et verbo praedicationis tantummodo vacent.

Vigesimum tertium est, quod conferunt plura ecclesiastica beneficia uni, contra auctoritatem Apostoli et Gregorii, 88 dist., c. Singula. Ubi dicitur: Si totum corpus oculus, ubi pes, nam sacra varietas membrorum robur corporis servat.

Vigesimum quartum est, quod nolunt habere oeconomos, sub quorum testimonio res Ecclesiae gubernentur, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 89 dist., c. Volumus, et si habent oeconomos volunt habere consanguineos, contra concilium Toletanum.

(1096B)Vigesimum quintum est, quod episcopi laborant odio ad invicem, et certant ut unusquisque cadat, et discrepant in sacramentis, ut 93 dist., c. penult. et ult.

Vigesimum sextum est, quod ipsi appropriant sibi omnia bona ecclesiastica, ut probat sanctus Hieronymus, 23 dist., c. Diaconi; ubi dicitur quod singuli per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque Ecclesia vindicarunt, totum quod levitarum est suis applicant usibus, dicentes: Mendicat infelix in plateis clericus, et servili operi mancipatus a quocunque poscit eleemosynam. Solus episcopus incumbit bonis, solus sibi vindicat universa, solus partes invadit alienas, solus occidit universos: hoc est principium litis et distractionis, et origo criminis (1096C)et ideo accusantur a clericis et damnantur a Domino Jesu Christo, quia clamor eorum intrat in aures Domini Sabaoth.

Vigesimum septimum est, quia episcopi contemnunt presbyteros: et ubi ipsi sunt praesentes, non permittunt eos officium facere, quasi eis inviderent, contra auctoritatem sancti Hieronymi, ut probatur 95 dist. c. Olim, ubi dicitur quod episcopi propter hoc fuerunt facti, ut schismata tollerentur. Dices sicut et presbyteri sciunt se esse consuetudine sub episcopis, ita episcopi noverint magis se de consuetudine quam de veritate Dominicae dispensationis presbyteris esse majores, et in communi debere regere Ecclesiam Dei, et illud probatur ex 95 dist. c. Ecce ergo.

(1096D)Vigesimum octavum est, quia ordinantur per pecuniam, et tales accipiunt lepram, et dant lepram, ut probatur 1, q. 1, c. Cum ordinatur episcopus, ubi dicitur: Accipere est, quodcunque accipere, et dare quodcunque. Et eadem q., c. Fertur, ubi dicitur quod de radice infecta bonus fructus exire non poterit. Si ergo vult salvari qui talis est, renuntiet, agat asperam poenitentiam; aliter salvari non poterit, ut probat sanctus Gregorius I, q. 1, c. Si quis neque.

Vigesimum nonum est, quod petunt pecuniam pro balsamo contra auctoritatem sanctorum Patrum, 1, q. 1, Placuit ut nullus, et c. Dictum est, et c. Statuimus.

Trigesimum est quod damnant clericos indiscussos, ut probatur 2, q. 1, Nos, etc.

(1097A)Trigesimum primum est, quod non deferunt appellationibus legitimis, quare debuissent puniri. 2, q. 7, c. etc.

Trigesimum secundum est, quod pastores laici sunt et non presbyteri, quales sunt intrinsecus, ut 2, q. 7, Pervenit.

Trigesimum tertium est, quod permittunt se promoveri minus sufficientes, contra concilium Carthaginense, ut probatur 23 dist., c. Quod episcopi: illud idem probatur 38 dist., c. Omnes psallentes, ubi dicitur quod de substantia episcopi est ut sit bene litteratus. Et ideo dicit Propheta: Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris. Et propter hoc depositus fuit quidam episcopus ab Honorio papa.

Trigesimum quartum est, quod postquam est promotus, (1097B)negligit addiscere, contra sententiam Gregorii, 22 dist., ubi dicitur quod stultus est qui in eo se majorem existimat ut bona quae audierit discere contemnat.

Trigesimum quintum est, quod nolunt vel nesciunt canonibus obedire. Quare debuissent ab administratione usque ad condignam poenitentiam amoveri, ut probat Damasius papa, 25, q. 1.

Trigesimum sextum est, quia sunt nimis creduli in praejudicium aliorum, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probat Gregorius 11, q. 3, c. Grave nimis est et indecens, ut in re dubia certa feratur sententia. Et illud idem testatur idem Pater Gregorius, 32 dist., c. Habuisse te concubinam, ubi dicitur quod in re dubia non est absolutum ferendum judicium. (1097C)Et illud idem probat Augustinus 11, q. 3, c. ubi dicitur quod quamvis vera sint quaedam, tamen judicio non sunt credenda, nisi certis judiciis demonstrentur. Et illud idem probat Sixtus papa et Victor papa 30, q. 5, c.

Trigesimum septimum est quod, nolunt in Ecclesia columnas erigere quos noverint meliores, sed quos magis ipsi diligunt, vel quorum obsequia praeferunt, contra sacros canones 8, q. 1, c. Moyses; et 12, q. 2, Gloria episcopi, ubi dicitur quod multi aedificant parietes, et columnas Ecclesiae subtrahunt. Inde saepe odia consurgunt.

Trigesimum octavum est quod, bona ecclesiastica, maxime ecclesiarum parochiarum, contra sacros canones usurpant quocunque anno, amplius aliquid sibi (1097D)appropriando quod non de parochialibus ecclesiis sibi praesumere debent, nisi quod eis a canone est permissum, ut probat concilium Toletanum 10, q. 3, c. Quod cognovimus, et inter caetera illud ideo probatur 16, q. 1, c. Constitutum est nulli.

Trigesimum nonum est, quia indiscrete ulciscuntur proprias injurias contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 5, q. 7, c. Si quis communem traditionem, et 46 dist., c. Seditionarios, etc. Et pro eis indiscrete injuriantur et excommunicant, ut probatur 23, q. 4, Inter querelas. Et ideo isti tales nihil habent spirituale.

Quadragesimum est, quia stomachati de facili excommunicant innocentes et culpabiles in causis minimis (1098A)paratos corrigi contra auctoritatem sanctorum Patrum 2, q. 3, Episcopi, ubi dicitur quod nemo debet excommunicari nisi pro magnis peccatis et cum aliter corrigi non possit.

Quadragesimum primum est, quod ipsi in causis propriis volunt esse judices et actores, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut 2, q. 1, ubi dicitur quod de persona actoris assumitur, judiciaria potestas admittitur. Illud idem probatur 3, q. 4, c. 1 et 2.

Quadragesimum secundum est, quod expellunt eos qui fideliter cum praedecessoribus senuerunt, ut 6, q. 2, c. Hujus placiti. Et quod deterius est, eos exspoliant remuneratione servitii quam eis dederunt praedecessores episcopi, contra auctoritatem papae Gelasii, 16, q. 6, c. Illud.

(1098B)Quadragesimum tertium est, quia volunt servare promissum in remunerationibus sapientium, vel servientium, contra auctoritatem sanctorum, 22, c. Quicunque.

Quadragesimum quartum, quia volunt sibi credi in praejudicium aliorum: quod esse non debet, ut probatur 6, q. 2, Episcopus si clerico, et c. Si tamen episcopus, et c. Placuit 25, q. 5, 2 c.

Quadragesimum quintum est, quia volunt soli clericos deponere contra sacros canones. Nam in depositione presbyteri debent venire sex episcopi, et proprius septimus, et in diacono et subdiacono tres cum proprio episcopo, ut probatur per haec jura 1 dist., c. Studeat, et 15, q. 1, c. De crimine, et 15, q. 7, c. Felix, etc.

(1098C)Quadragesimum sextum est, quia impugnant exemptos, ut probant sancti Patres 16, q. 1, etc.

Quadragesimum septimum est, quod alligant et dissolvunt indifferenter: quod esse non debet. Propter hoc suspenduntur usque ad triginta dies, ut probant sancti Patres, 23, q. 3, c. De illicita, et ex. de Sententia excommunicationis. Quia sicut quosdam gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque humiliant. Probatur 15, q. 7, c. 1, etc.

Quadragesimum octavum est, quod in conviviis non faciunt legi sacram lectionem: et in hoc peccant contra concilium Toletanum, 44 dist., c. Pro reverentia. Et est ratio quod dum corpus diversis ferculis reficitur, lingua in detractionibus relaxatur, ut probat Gregorius in Moralibus libro primo.

(1098D)Quadragesimum nonum est, quod non curant de divinis officiis propter convivia sua contra auctoritatem Gregorii, 44 dist., et quia faciunt cantare missam juxta lectum in domo, ubi spurcitiae multae sunt, et ideo divinam patientiam ad iracundiam provocant. Nam nunquam missa in domo celebrari debet. Probatur de Consecratione dist. 1, c. Sicut non alibi, ubi dicitur: Sanctius est missam non cantare, quam in his locis ubi fieri non oportet. Et subjungit in fine capituli quod in domibus nullatenus missa celebrari debet.

Quinquagesimum est, quod res Ecclesiae non custodiunt contra auctoritatem canonis 16, q. 1 c. et easdem res ecclesiasticas per se suosque dilapidant (1099A)contra auctoritatem Patrum, 28 dist., c. Etsi se non corrigunt, debent deponi, ut 12 q., c. Apostolicas. Et quia res alienas usurpant, probatur 16, q. 6, c. Placuit.

Quinquagesimum primum et ultimum est, quia gloriantur in cathedris, et non noscunt se ipsos. Nam si cognovissent, minores subditos non contempsissent. Probatur 12, q. 2, c. Gloria episcopi, etc. Si hoc episcopi attendissent, sacerdotes minores sedere juxta scabellum eorum pedum passi non essent, ut probat concilium Carthaginense. Et est ratio quia, ut testatur beatus Gregorius: Cum culpa non subest, omnes secundum rationem humilitatis aequales sumus, ut probatur 22 dist., c.

Talia ergo et consimilia, si sunt notoria, ita quod (1099B)sine magno scandalo perpetrari non potuerint, metropolitano sunt confitenda, et ab eo indulgentia petenda, ad hoc ut medicina poenitentiae utiliter esse possit, ut probatur dist. 1, c. et c. Si autem notum non sit crimen, et super hoc scandalum non est, et in aliis peccatis corporalibus, excepta simonia et homicidio, possunt sibi discretum sacerdotem eligere confessorem. Probatur ex. de Poenitent., etc. Et haec dicta sunt ad honorem episcoporum, non reprehendendo, sed monendo. Quidam sancti sunt, sed unusquisque propriam conscientiam conveniat. Explicit de episcopis.

De confessione abbatum, et cui debent confiteri. (Ex cap. 7.) De confessione abbatum sic distingue: aut abbas (1099C)est exemptus, et non habet alium abbatem majorem exemptum super se. Si est in Romana curia, debet confiteri domino papae, vel ejus poenitentiario generali, ut dictum est de archiepiscopo. Si autem est remotus ab Ecclesia Romana, potest confiteri cuicunque voluerit, dum tamen fideli et discreto sacerdoti, ut probatur ex. de Poen. ult. Si autem habet alium majorem super se, sive sit exemptus, sive non, debet ei confiteri. Si autem non habet alium abbatem super se, et ipse non est exemptus, debet proprio episcopo confiteri, quia ipse est praelatus ejus, ut probatur 41 dist., c. Obitum, et 12 dist., c. ult., vel de licentia episcopi sibi eligat confessorem, ut probatur ex. de Poen. et remiss. et de Poen. dist. 16, c. Placuit. Cum aliter non possit ligari, nec (1099D)solvi, ut in praedictis juribus, nisi forsan esset regula contraria et a summo pontifice approbata; sicut habent fratres Cistercienses qui secundum regulam sibi faciunt confessorem. Licet enim multa sint abbatum vitia, quae possunt sub numero computari, tamen pauca ex eis breviter perstringamus, ad hoc quod futuris cautela tutior praeparetur.

Primum est vitium principale, quod ut abbates fiant, regulam assumunt, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 16, q. 7, c. Per laicos, ubi dicitur quod nullus habitum suscipiat, spem aut promissionem habens, ut abbas fiat. Nam tales non intendunt saeculum fugare, sed mutare, ut probatur 53.

(1100A)Est etiam secundum vitium principale, quod quinque habent abbatias per simoniam: et isti tales non possunt remanere in administratione, ut probatur ex. de Simonia, c. Pervenit. Et tales, si accusantur, recte debent deponi, ext. de Simonia, Dilectus filius. Alias autem, puniuntur ad arbitrium judicis, ut ex. de Simonia.

Est autem quartum vitium mortale, licet non ita magnum, sicut unum praemissorum, quod negligunt monachos suos fugitivos, ut probatur 18, q. 2, Abbates, et ex. de Regula, c. Ne religiosi.

Est autem quintum vitium, quod recipiunt monachos extraneos sine litteris commendatitiis, ut probatur 28, q. 2.

Est autem sextum vitium; quod ejiciunt monachos (1100B)suos indiscrete, ut ex. de Regul., ult. c.

Est autem septimum vitium, quod dant litteras dimissorias indiscrete, et credunt quod monachi vel regulares sint per tales litteras absoluti a prima obedientia, nisi primo ab illo abbate per litteras dimissorias sint recepti, ut probatur 71 dist., Illud quoque, et c. De aliena, et c. Clericos. Illud idem probatur 7, q. 1, c. Non oportet, et c. Pervenit, 21, q. 2, c. et 2; dicit enim Leo papa quod non debent dari litterae dimissoriae, nisi prius constet quare, ne ovis perdita inveniatur sine pastore, ut 72 dist., c. Episcopus.

Octavum vitium est, quod postquam aliquis monachus resistit vitiis eorum, eum puniunt.

Est etiam nonum vitium, quod si aliquis propter (1100C)hoc appellatur ad judicium, statim eum verberant, vel excommunicant, vel capiunt, in eo quod abbates deberent puniri.

Decimum vitium est, quod abbates quosdam monachos exaltant ex carnali amore, et alios deprimunt ex odio et invidia, ut probatur 15, q. 7, c. 1.

Est autem undecimum vitium, quod ipsi sub specie pietatis palliant impietatem, scilicet occasione hospitii manducant extra refectorium carnes insufficienter, et non veniunt ad matutinas, nec ad officium, et monachi moriuntur fame, qui portant pondus officii diei et aestus.

Est autem duodecimum, quod permittunt quibusdam monachis habere pecuniam, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur ex. de Statu (1100D)monachi.

Est autem decimum tertium vitium, quod jura episcopalia non metuunt usurpare, ut probatur 16, q. 1, c. Pervenit.

Haec si notoria sunt, episcopo debent confiteri; alia autem, ut de lapsu carnis taceantur, possunt confiteri, si sunt secreta, proprio confessori, secundum distinctionem superius praenotatam.

De confessione monachorum, et cui debent confiteri. (Ex cap. 8.) Dictum est superius de monachis et de confessionibus eorumdem, nunc dicendum est plenius cui debeant confiteri. Et est tenendum quod abbati proprio debeant confiteri, qui debet scire oppositiones eorum, (1101A)et quales intrinsecus sunt, ut ex. et c., cum eorum abbas habeat eorum velle et nolle, quem sibi super capita sua posuerunt loco Dei, ut probatur 12, 1, c. Nolo, et c. Non dicatis, et 13 dist., c. Nervi testiculorum. Apparet quod abbati debeant confiteri loco Dei. Licet autem multa sint vitia monachorum, tamen sunt quaedam principalia, a quibus cessare debent, quae sancti Patres quamplurimum detestantur.

Primum est, quod conspirant contra abbatem, si nitatur corrigere, et eum volunt deponere, et alium facere, qui suas ineptias valeat confovere, ut probatur 18, q. 2, c. ubi dicitur quod nulla potestas remaneret abbati, si monachis coeperit subjacere.

Secundum vitium est, quod conspirant quoque in mortem, sicut illi qui conspirabant in mortem S. Benedicti: (1101B)et tales sunt infames, ut probatur 11, q. 1, c. Conspirationum.

Tertium vitium est, quod habent incautam familiaritatem cum mulieribus, quas sibi faciunt commatres contra auctoritatem sanctorum Patrum, etc.

Quartum vitium est, quod incaute conversantur cum monialibus, contra auctoritatem sanctorum Patrum. 18, q. 2, c. Monasteria.

Quintum vitium est, quod non erubescunt matrimonium contrahere contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut patet 27, q. 1, c. Ut lex continet, et c. Impudicus.

Sextum vitium est, quod volunt vagari extra monasterium (1101C)sine abbatis licentia, contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 16, q. 1, c. Cum quidam monachi.

Septimum vitium est, quod volunt esse otiosi contra auctoritatem sanctorum Patrum; quia otiositas et voluptas arma sunt hostis antiqui, ut probatur ex. de Renunc., etc.

Octavum vitium est, quod volunt comedere carnes, cum sint sani sine aliqua necessitate contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur de Consecrat. dist., 5, c. Carnem, ubi imponitur eis poenitentia sex mensium.

Nonum vitium est, quod volunt suis sociis dominari, dicendo se nobiles et litteratos, quod valde remotum (1101D)est a regula monachali, ut probatur ex. de Statu regul. c.

Decimum vitium est, quod volunt habere cellulas separatas, et volunt facere abstinentiam contra communem regulam, ut probatur 20, q. 4, c. Monachis.

Undecimum vitium est, quod volunt habere peculium, quod nullo modo eis licet. Debent in morte in sterquilinio sepeliri, ut probatur ex. de Statu regul., c. Monachi.

Duodecimum vitium est, quod est gravius, quod monachi detrahunt se ad invicem, ut possint cadere: et sic sunt spirituales homicidae.

Haec ergo et similia debent monachi evitare: et si in eis ceciderint vel in aliquo praemissorum, abbati debent confiteri, vel alicui loco ejus, et acrius debent (1102A)puniri. Quod si essent occulta, de his recolligas vitam monachorum per istos versus: Ingrediens claustrum meditari sacra memento: Nil mortale geras, sed semper sobrius esto: Nil reputes factum, si voti tempore factum Morticinum fuerit, qui voti praemia tollit: Nil fortasse juvat satagere, si recidivas.

De poenitentia decani. (Ex cap. 9.) De poenitentia decani ita teneas, quod licet archidiaconus major sit de lege communi post episcopum, ut probatur ex. de Appellat., c. Constitutis, tamen episcopo debeat confiteri, vel de ejus licentia alium sibi eligere confessorem, etiam si archidiaconus fuisset presbyter. Peccant autem decani in his tribus (1102B)graviter.

Primo, quia sunt infensi suis episcopis, etc.

Secundo, quia volunt ad sacerdotium promoveri, cum ipsi presbyteri deberent esse, etc.

Tertio, quia valde superbi, et conculcant alios simplices et litteratos. Unde hodie saepe surgunt odia, et homicidia perpetrantur, quae juris probatione non indigent; quia de facto saepe saepius est compertum. Si ergo in talibus peccaverint, vel in aliis consimilibus, ut de carnali lapsu taceatur, si notorium est, per episcopum debent corrigi, et agere poenitentiam competenter: si autem occulte, debent poenitere, et confiteri episcopo, vel alteri loco ejus, ut probatur de Poen. dist. 1, c.

De poenitentia archidiaconi, et cui debeat confiteri. (Ex cap. 10.) (1102C) De poenitentia archidiaconi sic teneas, et de jure communi suo debet episcopo confiteri, cum ipse sit major. Peccant archidiaconi specialiter in istis sex.

Primo, quia volunt facere collectas in presbyteros contra auctoritatem sanctorum, ut probatur 24 dist., c. ult

Secundo, quia volunt habere pecuniam vel vaccam albam pro investituris ecclesiarum, vel beneficiorum, vel pro abbatibus vel abbatissis ponendis in sede, contra auctoritatem sanctorum Patrum, etc.

Tertio, quod cum excommunicant aliquos propter aliquem excessum, nolunt eum absolvere sine pecunia: (1102D)et hoc simoniacum est, ut probatur 1, q. 1, c. Quilibet ergo, et c. Nullus episcopus.

Quarto, quia vendunt jurisdictionem suam aliis, qui extorquent pecuniam a sacerdotibus per injuriam et Simoniacam pravitatem, ut probatur ex. Ne praelati vices suas, c. Praeterea, et c. Cum.

Quinto, quia nolunt ad diaconalem ordinem promoveri, contra concilium Lateran. ex. de Elect., etc.

Sexto, et illud deformat eorum honestatem, scilicet quod cum mulierculis conversantur contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 81 dist., c. Archidiaconatuum, et c. Clericus solus, ubi dicitur quod sub praetextu humilitatis non debet archidiaconus frequentare domicilia matronarum.

A talibus ergo et consimilibus abstinere debent; (1103A)et si peccaverint, per poenitentiam humilem et discretam debent satisfacere Creatori.

De confessione archipresbyterorum. (Ex cap. 11.) Archipresbyterorum officium duplex, quod sunt archipresbyteri cathedralium ecclesiarum: et isti debent episcopo confiteri, praesertim si non habent alium majorem super se, cum de jure communi fungantur episcopi absentis vice in missis canendis et in collectis dicendis, ut probatur 25 dist., c. et ex. de Officio archipresbyteri. Peccant autem specialiter in hoc quod sint negligentes circa curam presbyterorum cardinalium, ut circa poenitentias imponendas tam clericis quam laicis: et ut de aliis taceamus, (1103B)quia denegant justitiam, et quia dant sententias pecunia mediante, quibus si spes nummi subtrahitur, statim recedunt a via justitiae, ut testatur sanctus Gregorius, et probatur 11, q. 3. Tales ergo excessus et consimiles, si publica laborant infamia, debent episcopo confiteri, et per eum a talibus castigari; alias de licentia episcopi possunt sibi discretum eligere confessorem, et probatur de Poen. dist. 6, c. ult. Alii sunt archipresbyteri rurales, qui decani a quibusdam vocantur, et quandoque plebani, et quandoque abbates, licet improprie. Quod vocentur decani, habet ex. de off. Ord. Quod vocentur abbates, habet ex. de Renunciat. Quod vocentur plebani, habet ex. de off. Ord., et c. Isti tales debent episcopo confiteri, et alteri de licentia episcopi. (1103C)Peccant tamen in hoc praecipue, quod sunt negligentes circa correptionem presbyterorum, qui in suo plebatu per minores titulos commorantur, quorum vitam et statum debuissent episcopo vel archidiaconis intimare, ut probatur ex. de Off. arch.

De confessione thesaurarii, et camerarii vel sacristae. (Ex cap. 12.) Thesaurarius vel sacrista, quod idem est in officio, licet nomina sint diversa, debet proprio episcopo confiteri, vel de licentia ipsius sibi alium eligere pro provido confessore. Peccant circa hoc principaliter, quod negligenter exercent officium suum circa custodiam sacrorum vasorum vel vestimentorum ecclesiasticorum, quia vasa vel vestimenta faciunt tractari, et inhoneste per viros laicos vel minores (1103D)clericos contra auctoritatem sanctorum Patrum ut probatur 23 dist., c. Non liceat, et c. Non oportet. Peccant etiam circa luminaria ecclesiae, aut circa ordinationem ostiarii, et circa praeparationem incensi, et circa curam baptisterii, ut probatur 25 dist. c. etc. Talia ergo et consimilia, si laborent infamia, debent episcopo confiteri: alias autem possunt de ejus licentia sibi discretum eligere confessorem.

De poenitentia praepositi, et cui debet confiteri. (Ex cap. 13.) Praepositus autem recto vocabulo vocatur, qui super alios curam gerit. Iste autem, si est religiosus, (1104A)debet suo superiori confiteri, et ab illo castigari, ut probatur ex. de Appel. et ex. de Jure. Si autem non est religiosus, debet suo superiori confiteri vel alteri de ejus licentia.

De poenitentia magistri scholarum et cui debet confiteri. (Ex cap. 14.) Magister scholarum debet episcopo confiteri, cui immediate subest. Peccant autem specialiter in diversis. Primo quia vendunt licentias docendi, ut probatur ex. de Magistris. Secundo quia denegant licentiam dignis. Tales, si directe fuissent accusati, deberent a suo officio perpetuo removeri, ut probatur 1, q. 7, etc. Peccant autem, et in eo graviter, quod rudes et ignari permittunt se ad tale officium (1104B)sublimari, qui possent alios examinare. Item quando sunt conspiratores contra episcopos suos, ut probatur ex. de Calum. Peccant autem in ea scientia, in qua petunt licentias sibi dari. Tales enim, qui ita ambitiose promoventur, crudeliter a diabolo punientur. Potentes enim potenter tormenta patientur: nam debet homo se metiri cum illo officio quod desiderat adipisci, et si est inferior, cesset: si autem est aequalis, cum timore accedat. Talia ergo et consimilia, si super his laborat infamia, debet episcopo confiteri, si vult salvari; aliter, de licentia sui episcopi, potest sibi eligere providum confessorem.

De poenitentia cantoris, et cui debet confiteri. (Ex cap. 15.) (1104C)Cantor autem debet episcopo confiteri cui immediate noscitur subjacere, vel de ejus licentia sibi eligere discretum confessorem. Peccat autem cantor specialiter in hoc, ut de aliis taceamus, quia recipit in choro indignos, qui legere nesciunt, nec cantare, et refutant quandoque dignos: quod magis consuetudine quam jure poterit comprobari. Peccant et propter aliud quod quibusdam concedunt de gratia quotidianos cibos, qui negligenter officium obeunt ecclesiasticum, et aliis subtrahunt; quia ad officium non potuerunt commode interesse.

De poenitentia canonicorum, et cui debent confiteri. (Ex cap. 16.) De poenitentia canonicorum firmissime tene, et (1104D)nullatenus dubites, quod de jure communi debuissent decano confiteri, vel episcopo, vel alicui praeposito ecclesiae, si sacerdos esset, vel saltem debuissent petere ab episcopo licentiam quod possint aliis confiteri, vel sibi constituere generalem poenitentiam. Praedicti canonici in istis quatuor, ut de aliis taceamus, graviter offendunt.

Primo, quia tempore necessitatis volunt ad sacros ordines promoveri, ut probatur 74 dist., c. Si quis clerici, et c. Placuit.

Secundo, quidam eorum per ambitionem succedunt in locum viventis; et ideo perpetuo sunt infames. Ex. de Praebend., etc.

Tertio, quia sunt valde delicati, et volunt officia (1105A)frequentare. Quare debuissent a praebendis suis suspendi usque ad correptionem, monitione tamen praemissa, ut probatur ex. de Cler.

Quarto, quia cumulant pecuniam de praebendis, et nolunt pauperibus elargiri contra sacros canones, ut probatur 7, q. 1, c. ult.; ubi enim canonici cathedralis ecclesiae male vivunt, tota civitas capite deorsum pendet: et totus status civitatis conturbatur, praesertim quia nolunt superiori obedire.

Si ergo in praedictis vel in aliquo praedictorum, vel in minoribus vel in majoribus, offenderint, per veram poenitentiam, si salvari volunt, suo satisfaciant creditori qui semper eorum reditum exspectat, ut probatur 93 dist., c. Diaconi.

De poenitentia doctorum et magistrorum, et cui debent confiteri. (Ex cap. 17.) (1105B) Doctores vero, si sunt inquilini, debent poenitentiam agere coram sacerdote, in cujus parochia habitant, vel de sua licentia eligant sibi confessorem: si autem sunt castrenses, debent confiteri suo praelato, in cujus parochia habitant, vel alicui loco ejus; cum alius eum non possit solvere, nec ligare, ut probatur 8, 2, c. 1, 2 et 3. Hoc autem subintelligas, quia superior semper potest absolvere, cujus auctoritas excepta intelligitur. Doctores autem et praecipue decretorum in multis Dominum graviter offendunt.

Primo, quia non sunt digni magisterio, et faciunt (1105C)se per pecuniam vel per preces sordidas, vel per fraudulenta munuscula, vel aliter inconcinne ad magisterium promoveri.

Secundo, quia despiciunt subditos qui sunt in cathedris. Tales injuriam faciunt cathedrae, eo quod male sedent super cathedram tanquam Dagones super arcam Domini. Unde multi sacerdotes, et pauci sacerdotes.

Tertio, quia contemnunt idiotas bene morigenatos, qui magis abjurare voluerunt vitia morum, quam verborum, ut 39 dist. c. sedulo immiscent se quibusdam quaestionibus et subtilitatibus ut videantur multa scire, et ita suos confundunt auditores ad suam ostentationem, non ad discipulorum utilitatem.

(1105D)Quarto, quia docent in cathedris ea quae placere possunt: et isti sunt doctores de quibus dicit concilium Constantinopolitanum: Malorum doctorum mala doctrina est. 1, q. 7, c. Convenientibus.

Quinto, quia cum ipsi male vivunt, talia reprehendere audent contra auctoritatem sanctorum Patrum, etc.

De confessione advocatorum, et cui debent confiteri. (Ex cap. 18.) Advocati debent confiteri proprio sacerdoti, vel alteri discretiori de licentia sacerdotis proprii: aliter absolvi non poterit ab alio vel ligari. Hoc esset difficillimum narrare omnes excessus advocatorum; tamen ego Joannes de Deo, antiquus doctor Decretorum, (1106A)faciam pauca, et narrabo posteris praecavenda.

Primo et principaliter peccant advocati, quia adjuvant subdole adversarium, et perdendo proprium clientulum: et tales praevaricatores sunt et infames, ut probatur 2, q. 3, c., etc.

Secundo, quia defendunt malas causas scienter contra auctoritatem sanctorum Patrum, ut probatur 11, q. 3.

Tertio, quia sub specie pietatis palliant impietatem, protrahentes causas clientuli sui.

Quarto peccant, quia ubi non sunt alii advocati, recipiunt magnum salarium cum gravi damno litigatoris: propter quod debuissent ab advocatione removeri.

(1106B)Quinto peccant, quia cum nesciunt jura, vituperant advocatos adversae partis, ut probatur 3, q. 7.

Sexto peccant, et tanquam homicidae sunt, cum faciunt clientulos suos et testes flagitia dicere contra adversam partem.

Ista sunt principalia quae confessor ab eis inquirere debet. Si ergo advocati salvari volunt, satisfaciant illis quos laeserunt, et per poenitentiam veram suo satisfaciant Creatori.

De poenitentia juriconsulti, et cui debet confiteri. (Ex cap. 19.) Jurisconsultus est ille qui solvit quaestiones propositas de jurisconsultis. Ita tene, quod idem juris est, sicut de advocatis, scilicet reddere aliena quae perperam adepti sunt, et confiteri proprio sacerdoti, (1106C)et per ejus consilium suo satisfacere Creatori.

De poenitentia presbyterorum et cui debeant confiteri. (Ex cap. 20.)

Licet superius de poenitentia presbyterorum dictum sit, tamen quaedam remanserunt quae sub breviloquio intimabo. Presbyter suo debet confiteri superiori, et sacerdotes minores sub praelato, vel sibi invicem de licentia praelati confitentur episcopo, si volunt. Et licet tanta sit malitia clericorum, praesertim presbyterorum, quae vix posset sub numero comprehendi, pauca tamen vitia sub breviloquio ad eorum correptionem et cautelam ad memoriam perstringamus.

Primo in hoc peccant, quia permittunt se indignos ad ecclesiastica officia promoveri contra ecclesiasticos (1106D)canones.

Secundo, quia promoventur quandoque per simoniacam pravitatem.

Tertio, quia valde incontinenter vivunt.

Quarto, quia immiscent se spectaculis et pompis mulierum, et recipiunt munera et incumbunt usuris, et plus diligunt comas laicorum quam coronas clericorum, et immiscent se mercationibus, et frequentant domicilia mulierum viduarum, et habent quoque apud se mulieres a canonibus interdictas, et frequentant tabernas, et ludos taxillorum et alearum, et nolunt divina officia frequentare, et diligunt venationes silvaticas et saltuosas, et dant liberius venatoribus, meretricibus, vel joculatoribus quam pauperibus (1107A)de patrimonio Crucifixi in periculo animarum suarum, et in scandalo plurimorum, contra ecclesiasticas sanctiones.

Quinto, quia praelati invident subditis, et subditi praelato, cum debuissent se invicem diligere, ut inter praelatos et subditos fieret comprehensio charitatis.

Sexto, quia multa vitia palliant sub specie virtutis. Nam cum sint avari, volunt videri temperati; et cum sint crudeles, volunt videri compatientes.

Septimo, quia ipsi subditi invicem se consumunt: et ideo homicidae sunt, et deteriores latronibus.

Octavo, quia valde sunt inconstantes, proferentes verba inhonesta et inutilia.

Nono, quia peccant in sacrificiis, cum offerunt (1107B)hostiam fractam vel vinum sine aqua, vel aquam sine vino, celebrantes bis in die, vel non custodiunt chrisma vel eucharistiam sicut debent, vel non mundant vasa et altaria et vestimenta decenter secundum canones.

Decimo, quia alios subvertunt et in omni loco, ut testatur Hieronymus, ponentes scandalum, vertuntur in laqueum tortuosum.

Haec ergo et consimilia, ut de aliis taceamus, debent clerici confiteri, et a talibus de caetero cavere, nisi voluerint in perpetuum cum diabolo cruciari. Explicit de presbyteris.

Solutio ad objectiones. (Ex cap. 21.) Forsan diceret aliquis: Quid velit hoc quod magister (1107C)Joannes de Deo computavit vitia quaedam quae committunt tam subditi quam praelati. Ad hoc ego Joannes de Deo respondeo, quod tu sacerdos qui audis confessiones loco Dei deberes diversis experimentis uti ad peccati morbum expellendum, et deberes in genere quaerere de quocunque, a quolibet poenitente, secundum modum, et ordinem, et statum superius praenotatum.

Item si quaeris utrum illi salventur qui hactenus non servarunt istas regulas in confessionibus faciendis, respondeo secundum regulam apostolicam: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem (1108A)Christi; et secundum regulam Jacobi apostoli dicentis: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini.

Utrum possit presbyter recipere pecuniam, vel alia dona, pro missis cantandis, et pro aliis orationibus. (Ex cap. 22.) Videtur quod sacerdos non possit recipere pecuniam pro missis cantandis, quas poenitenti imposuit. Ille enim bene sciebat quod laicus non poterat cantare missam: et ideo praesumeretur quod sacerdos in fraude canonis tale onus imposuisset, ut postea recepta pecunia eum ab illo onere relevaret. Hoc ergo cum sit species mali, ideo secundum Apostolum vitandum est. Debet ergo sacerdos ei aliam indicere poenitentiam, etc.

Utrum episcopus vel alius praelatus possit exigere aut expendere poenas pecuniarias peccantium, vel debeat pauperibus elargiri. (Ex cap. 24.) (1108B) Sed super hoc sic firmissime tene, et nullatenus dubites, quod licet talis pecunia de morte a quibusdam episcopis et praelatis aliis exigatur, tamen ipsi praelati non illas pecunias in proprios usus consumere debent, sed pauperibus erogare; nam tales judices non provocantur amore justitiae, sed amore pecuniae, ut probatur 11, q. 3, c. Qui recte judicat. Et ideo fiunt lupi custodes, ut 4, q. 4, c. Contra ritum. Unum ego Joannes de Deo testor tales praelatos sub periculo animarum suarum et tremore tremendi judicii, quod tales pecunias non exigant; et si exigunt, non consumant, sed leprosis et aliis (1108C)pauperibus largiantur: cum eis a jure non sint concessae, sed penitus a canonibus interdictae, ut probat Alexander papa ex. de Poenis c.

Et post multa alia in fine hoc legitur

Explicit liber Poenitentiarius a magistro Joanne Hispano doctore Decretorum canonico urbis Bononiensis compositus ad honorem summae Trinitatis, et individuae unitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et sancti Vincentii martyris, et ad honorem et nomen venerabilis episcopi et capituli urbis Bononiensis et universalis studii Bonon., et ubicunque Ecclesia se extendit, in qua succumbit falsitas et veritas elucescit, sub anno Domini M. CC. XLVII, indict. V Octobris, et V Kalendas Novembris.

1 MON