Migne Patrologia Latina Tomus 104
Claudius Taurinensis
Excerpta ex Commentariis ejus in Epistolas Pauli (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Excerpta ex Commentariis ejus in Epistolas Pauli
Qui cum in forma Dei esset. (Philipp. II, 6). In forma Dei, aequalis Patri, in forma servi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus . . . . Non itaque immerito Scriptura utrumque dicit, et aequalem Patri (0925C)Filium, et Patrem majorem Filio. Illud enim propter formam Dei: hoc autem propter formam servi sine ulla confusione intelligitur . . .
Non rapinam arbitratus est, etc. ( Ibid. ). Neque usurpationis erat quod naturaliter possidebat, ut rapina diceretur; sed naturae inerat, ut esset aequalis.
Ex praefatione Commentarii in Epistolam primam ad Corinthios.
Brumale tempus vias palatinas terens eundo et redeundo, minus licet implere supra commemoratum amorem; post medium veris procedendo armatus pergameno pariter cum arma ferens, pergo ad excubias (0925D)maritimas cum timore excubando adversum Agarenos et Mauros, nocte tenens gladium, et die libros et calamum, implere conans coeptum desiderium . . . . .
Ex eadem praefatione.
Fateor me primitus invitum accessisse, et in hoc opus, et in Pentateucho quem postulas imperantibus fratribus in schola constitutis, quibus viva voce scripturas tradebam, praecipiente pio principe Ludovico imperatore, compulsus etiam a memorato principe, ut non tantum verba per oblivionem palantem traderem, sed etiam calamo diu permanentia scriberem, ut quod ore promebam calamo scriptitarem.
Qui est super omnia Deus, etc. (Rom. IX, 5). Christus enim Dominus et Salvator noster, Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem. Non ex eo quod est super omnia (0926C)Deus benedictus in saecula ex semine David natus est, sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis.
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. (I Cor. I, 3). Ne Patris aut nomen aut donum tacuisse videretur, et suspicionem forte aut occasionem daret unionis, docet Christum quidem rite invocandum, sed omnem gratiam esse Patris, ut duos qui in unum sunt per divinitatem ostenderet, et Patris auctoritatem praeferret . . . . . .
Deus erat in Christo (II Cor. v, 19). Filius enim naturaliter legatus est Patris Dei . . . . Pater enim per id intelligitur esse in Filio, quod una eorum sit substantia. Ibi est enim unitas ubi nulla est domina, ac per hoc invicem aequales sunt.(0926D) In Epist. ad Haebr. VII, 17.
Ille (Melchisedech) carnales victimas non offerebat nisi panem et vinum, sicut Christus oblationem panis et vini offerens Deo Patri, id est corpus et sanguinem suum, quam oblationem quotidie offerimus super altare et sumimus.
In Epistolam ad Philippenses.
Putat aliquis non Scripturarum, sed nostram esse sententiam episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii, relegat Apostoli verba ad Philippenses dicentis: Paulus et Timotheus, etc.
Retractatio Clandii episcopi de auctoribus explanationum super Epistolam ad Hebraeos.
Illud quoque in praefatione commoneo, mihi charissime, (0927A)ut scias Origenem tria volumina in hanc Epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus: Apollinarem etiam et Didymum quosdam Commentariolos edidisse; e quibus licet pauca decerpsimus, plura etiam ex sancti viri Augustini sententiis, quas per diversos ejus libros invenire quivimus, hanc exposuimus Epistolam, et nonnulla quae nobis videbantur adjecimus sive subtraximus, ut studiosus statim in principio lectorum agnoscat hoc opus vel alienum esse vel nostrum.
ELOGIUM SANCTI AUGUSTINI. Amantissimus Domini sanctissimus Augustinus, (0928A)calamus Trinitatis, lingua Spiritus sancti, terrenus homo, sed coelestis angelus, in quaestionibus solvendis acutus, in revincendis haereticis circumspectus, in explicandis Scripturis canonicis cautus, etc. Ex ipsius sancti viri sententiis, quas pro diversis ejus libris invenire quivimus, hanc exposuimus Epistolam, aliqua etiam ex Origenis Expositione ibidem adjunximus, nonnulla etiam, ut nobis visum est, pertractavimus. Nullam admonitionem meliorem potui invenire, quam Epistolae primae Pauli apostoli, quam misi, quia tota inde agitur, ut merita hominum tollat, unde maxime nunc monachi gloriantur, et gratiam Dei commendet.