Excerpta e Concilio Mosomensi

This is the stable version, checked on 28 Augusti 2021. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta e Concilo Mosomensi
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

1 Semper quidem, reverendissimi patres, hunc diem prae oculis habui, spe ac voto ad eum intendi, ex quo, a fratribus meis admonitus, onus hoc sacerdotii non sine periculo capitis mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi salus, tanti vestra auctoritas, qua me fore tutum existimabam. Recordabar praeteritorum beneficiorum, dulcis atque affabilis benevolentiae vestrae, qua praestantium saepenumero cum multa laude usus fueram: cum ecce subito contrarius rumor vos offensos insinuat, vitioque dare laborat quod magna paratum virtute inter alios constabat. Horrui, fateor, et quos antea formidabam gladios, prae indignatione vestra posthabui. Nunc, quia propitia divinitas coram contulit quibus salutem meam semper commisi, pauca semper innocentiam meam referam, et quonam consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram.

2 Ego quidem post obitum divi Ottonis Augusti cum statuissem non discedere a clientela patris mei Adalberonis, ab eodem ignorans ad sacerdotium praeelectus sum, atque, in ejus discessu ad Dominum, coram illustribus viris futurus pastor ecclesiae designatus. Sed simoniaca haeresis in petrae soliditate me stantem inveniens repulit, Arnulfum praetulit. Cui autem plusquam oportuit, fidele obsequium exhibui, donec eum per multos et per me apostatare palam intelligens, dato repudii libello, cum omnibus suis apostaticis dereliqui, non spe, non pactione capescendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed monstruosis operibus diaboli territus in effigie hominis latitantis; non ideo, inquam, illum dereliqui, sed ne illud propheticum incurrerem: «Impio praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris, et idcirco quidem iram Domini mereberis (I Par., XIX).» Deinde, sanctionibus ecclesiasticis per longa temporum spatia peractis legeque peremptoria consummata, cum nihil aliud restaret nisi ut judiciaria potestate principis coerceretur, et tanquam seditiosus et rebellis a principali cathedra removeretur; lege Africani concilii iterum a fratribus meis et regni primatibus conventus et commonitus sum, ut, excluso apostata, curam discissi et dilaniati susciperem populi; quod quidem diu distuli, et postea non satis sponte acquievi, quoniam quae tormentorum genera me comitarentur, omnimodis intellexi. Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae puritas, et coram Domino et vobis sacerdotibus in his omnibus munda conscientia. Sed ecce ex adverso occurrit calumniator; vocum novitatibus, ut major fiat invidia, obloquitur: Dominum tuum tradidisti, carceri mancipasti, sponsam ejus rapuisti, sedem pervasisti. Itane ego dominum tradidi, cujus nunquam servus fuerim, cui etiam nullum sacramenti genus nunquam (sic) praestiterim? Sed si illi ad tempus famulatus sum, fecit hoc imperium patris mei Adalberonis, qui me in Remensi ecclesia commorari praecepit, quoadusque pontificis in ea sacrati mores actusque dignoscerem. Quod dum opperior, hostium praeda factus sum, et quae vestra munificentia magnorumque ducum largitas clara et praecipua contulerat, violenta praedonum manus abstulit, meque pene nudum gladiis suis ereptum doluit. Denique postquam illum apostatam dereliqui, vias et itinera illius non observavi, nec quolibet modo ei commucavi; quomodo ergo eum tradidi, qui ubi tunc temporis fuit nescivi? Sed neque eum carceri mancipavi, qui nunc nuper sub praesentia fidelium testium seniorem meum conveni, ut propter me nec ad momentum ulla detineretur custodia. Si enim auctoritas vestra per me staret, tantum Arnulfus vilesceret, ut mihi obesse minimum valeret. Quod si contraria mihi (quob absit!) sententia vestra decerneret, quid mea interesset utrum Arnulfus an alius Remorum constitueretur episcopus?

3 Jam de rapta sponsa, sedeque pervasa, quod dicitur ridiculosum est. Dico enim primum nunquam illius fuisse sponsam quam, pro legitima donatione spiritualis dotis, collatis ante beneficiis exspoliavit, proscidit, dilaniavit. Necdum sacerdotali annulo insignitus erat, et jam omnia quae notatae sponsae fuisse videbantur, satellites Simonis vastaverant. Dico etiam: Si concedatur quolibet modo illius sponsam fuisse, utique esse desiit, postquam pollutam et violatam, et (ut ita dicam) adulteratam suis praedonibus prostituit. Num igitur eam, aut quam non habuit, aut quam suo scelere perdidit, illius sponsam rapui? Sedem autem multitudine populorum refertam advena et peregrinus, nullius fretus opibus, pervadere qui potui? Sed forte apostolica sedes nobis opponitur, tanquam ea inconsulta summum hoc negotium discussum sit, vel ignorantia, vel contumacia. Certe nihil actum est vel agendum fuit, quod apostolicae sedi relatum non fuerit, ejusdem per decem et octo menses exspectata sententia. Sed dum ab hominibus consilium non capitur, ad Filii Dei supereminens eloquium recurritur: «Si oculus, inquit, tuus scandalizat te, erue eum, et projice illum abs te. (Matth. V.).» Et fratrem peccantem, coram testibus coramque Ecclesia commonitum, et non obtemperantem, decernit habendum tanquam ethnicum et publicanum. Conventus ergo Arnulfus, commonitus litteris et legatis episcoporum Galliae, ut a coepto furore desisteret, et, si valeret, quoquomodo se proditionis scelere purgaret; dum monita salubria contemnit, habitus est tanquam ethnicus et publicanus. Nec tamen idcirco dijudicatur ut ethnicus, ob sedis apostolicae reverentiam, sacrique sacerdotii privilegia; sed a seipso in seipsum sententia damnationis prolata, hoc solum in omni vita sua praeclare egisse dijudicatum est. Quia nimirum si, se ipso damnante, episcopi absolverent, poenam sceleris ejus incurrerent. «Si, inquit, Magnus Leo papa, omnes sacerdotes et mundus assentiat (sic) damnandis, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui peccantem mundum generali diluvio interemit.» Et papa Gelasius: «Error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto exsecrationem sui gestat et poenam.»

4 Excluso itaque illo ab Remensi ecclesia, mihi reluctanti, multumque ea quae passus sum, et adhuc patior, formidanti, a fratribus meis Galliarum episcopis hoc onus sacerdotii sub divini nominis obtestatione impositum est. Quod si forte quidpiam a sacris legibus deviatum est, non id malitia, sed temporis importavit necessitas. Alioqui tempore hostili omne jus omneque licitum cavere, quid est aliud quam patriam perdere, et necem inferre? Silent equidem leges inter arma, quibus ille Odo feralis bestia ita hoc tempore abusus est, ut reverendissimos sacerdotes Dei quasi vilia mancipia caperet, nec ab ipsis sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus publicos intercluderet.

5 Redeo ad me, reverendissimi patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi, totiusque reipublicae curam, mors furibunda cum suis incubuit copiis. Hinc dira egestas; horrea et apothecas armata manus sibi vindicat: illic fortis gladius, intus pavor dies ac noctes reddiderunt insomnes. Sola vestra auctoritas, ut tantorum malorum levamen fieret, exspectata est, quae tantam vim habere creditur, ut non solum Remensi, sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae et pene ad nihilum redactae subsidio esse valeat. Quod divinitate propitia exspectamus, et ut fiat, omnes in commune oramus.