EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta de S. Aldhelmo
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Ex Bedae Hist. Eccles. V, 18.

(0085D)

Anno dominicae incarnationis septingentesimo quinto, Alfridus, rex Northanhumbrorum, defunctus est, anno regni sui vicesimo necdum impleto; cui succedens in imperium filius suus Osredus, puer octo circiter annorum, regnavit annis undecim. Hujus regni principio antistes Orientalium Saxonum Hedda coelestem migravit ad vitam; bonus quippe erat ac justus, (0086D)et episcopalem vitam sive doctrinam magis insito sibi virtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reverendissimus antistes Pechtelmus, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore suo Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus sive monachus fuit, referre est solitus, quod in loco quo defunctus est, ob meritum sanctitatis ejus, multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque (0087A)provinciae illius solitos ablatum inde pulverem propter languentes in aquam mittere atque hujus gustum sive aspersionem multis sanitatem aegrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulveris sacri fossa sit ibidem facta non minima.

Quo defuncto, episcopatus provinciae illius in duas parochias divisus est: una data Danieli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis quatuor strenuissime praefuit: ambo et in rebus ecclesiasticis et in scientia Scripturarum sufficienter instructi. Denique, Aldhelmus, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii quod Maildufi urbem nominant, scripsit, jubente synodo suae gentis, librum egregium adversus errorem Britonum, quo vel Pascha non suo tempore (0087B)celebrant, vel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Britones ad catholicam (0088A)dominici Paschae celebrationem hujus lectione perduxit. Scripsit et de Virginitate librum eximium quem in exemplum Sedulii, geminato opere, et versibus hexametris et prosa, composuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote vir undecunque doctissimus: nam et sermone nitidus et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Forthere, qui usque hodie superest; vir et ipse in Scripturis sanctis multum eruditus.