EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta (Petrus Mallius)
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

PetMal.Excerp5 78 Petrus Mallius Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

158 De festivitatibus, in quibus dominus papa coronabatur. Caput XXVII.

Hae sunt festivitates in quibus dominus papa solebat coronari. In festo videlicet sanctorum quatuor Coronatorum; in festivitate sancti Martini papae, qui dicitur titulus Aequitii; in festo sancti Clementis, in Dominica de Adventu ad sanctam Mariam in Praesepe; in Dominica de Jerusalem ad sanctam Crucem; in Dominica de Gaudete ad sanctum Petrum; in Nativitate Domini; in festo sancti Stephani; in Epiphania Domini ad sanctum Petrum; in Dominica Ego sum Pastor bonus; in Ascensione Domini, in Pentecoste, in festivitate sancti Petri, in festivitate sancti Silvestri, in anniversario suo.

Nocturnales et diurnae stationes. Hae sunt nocturnales stationes sancti Petri. Dominica tertia Adventus Domini, quae dicitur de Gaudete. Epiphania Domini, Ascensio Domini, Pentecostes, festivitas sancti Petri et octava ejus, festivitas sancti Andreae.

Hae sunt sancti Petri diurnae stationes. In omnibus sabbatis quatuor temporum, in Dominica de Quinquagesima, Dominica de Passione, feria secunda post Pascha, Dominica Ego sum Pastor bonus; in litaniis majoribus in die sancti Marci, in Dedicatione ecclesiarum apostolorum Petri et Pauli, in Cathedra sancti Petri.

In unaquaque narum stationum accipiunt scholae quinque solidos denariorum Papiensium, ex oblatione scilicet; et dominus Pontifex accipit viginti solidos denariorum Papiensium. In nocturnis stationibus, quando accenduntur retia; et in diurnis, quando accenduntur quatuor candelae per capitulum, similiter.

159 Quando lectorium beati Petri ornabatur. Cap. XXX. In memoriam posterorum scribimus nos canonici basilicae sancti Petri in quibus noctibus lectorium ejusdem basilicae de consuetudine ornatur mappula et facula librarum duarum a confessione traditis, videlicet Dominica de Gaudete, Nativitas Domini, Epiphania Domini, Dominica Septuagesimae, Dominica de carne, levario, Cathedra beati Petri; in Dedicatione altaris facta a papa Callisto, Dominica de Passione Domini, Dominica Palmarum, feria quarta post Palmas, in Coena Domini, Parasceve, Sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Dominica de Pastor bonus, in Ascensione Domini, Pentecosten, festum sancti Petri, Octava ejusdem, in Assumptione beatae Mariae, in litaniis majoribus, in dedicatione basilicarum Petri et Pauli, in festo omnium Sanctorum

Certum est nos canonicos beati Petri propter alias rationes et consuetudines, quas habemus in oblatione Missae altaris majoris beati Petri, de antiquissima consuetudine habere semper decimam hebdomadam de novem hebdomadibus totius anni, quae sic dividuntur. Septem primas hebdomadas accipiunt septem cardinales sancti Petri. Septem hebdomadas accipiunt diaconi cardinales, praeter dominicalia totius anni, quae ad eos spectant, excepta Dominica Palmarum, et Pascha; et nisi forte sit statio. Nonam hebdomadam cantores; decimam hebdomadam canonici ecclesiae; undecimam schola basilicaria. Qua finita, reincipiunt praedicti cardinales sancti Petri a capite; et sic fit per totum annum. Oblatio itaque, quae spectat ad hebdomadam, est illa quae venit ad manum cardinalis cantato Evangelio; et quae venit ad altare, postquam calix est positus, dividitur per medium; medietas est altaris, et altera medietas est illius cujus est hebdomada. Ille igitur, cujus est hebdomada primo loco dat tria capita, id est tres monetas, de communi mansionariis, qui serviunt ad altare; deinde pro quantitate oblationis tribuit diacono et subdiacono, et illis qui serviunt de pluviali; postea, datis piscibus domino cardinali, dat sextam partem cantoribus, 160 et duas de melioribus faculis.

De episcopis cardinalibus per patriarchias dispositis. Caput XXXI. Septem cardinales presbyteri, qui ad sacrosanctum altare beati Petri per hebdomadas suas Missarum solemnia celebrare debent, hi sunt: sanctae Mariae in transtiberim, sancti Chrysogoni, sanctae Caeciliae, sanctae Anastasiae, sancti Laurentii in Damaso, sancti Marci, sanctorum Martini papae et Silvestri, qui vocantur tit. Aequitii.

Cardinales sancti Pauli sunt hi: sanctorum Nerei et Achillei, sancti Xysti, sancti Marcelli, sanctae Susannae.

Cardinales sanctae Mariae Majoris sunt hi: sanctorum Apostolorum, sancti Cyriaci in Thermis, sancti Eusebii, sanctae Pudentianae, sancti Vitalis, sanctorum Marcellini et Petri, sancti Clementis.

Cardinales sancti Laurentii foris murum sunt hi; sanctae Praxedis, sancti Petri ad Vincula, sancti Laurentii in Lucina, sanctae Crucis in Jerusalem, sancti Stephani in monte Caelio, sanctorum Joannis et Pauli, sanctorum Quatuor Coronatorum.

Diaconiae. Diaconiae sunt XVIII: sanctae Mariae in Dominica, ubi debet esse archidiaconus sanctae Luciae in circo juxta Saepta solis; sanctae Mariae Novae, sanctorum Cosmae et Damiani, sancti Adriani, sanctorum Sergii et Bacchi, sancti Theodori, sancti Gregorii, sanctae Mariae in Schola Graeca, sanctae Mariae in Porticu, sancti Nicolai in Carcere, santi Angeli, sancti Eustachi, sanctae Mariae in Aquiro, sanctae Mariae in via Lata, sanctae Agathae in equo marmoreo, sanctae Luciae in capite Suburrae, sancti Quirici, [sanctorum Viti et Modesti].

Abbatiae. Abbatiae sunt istae: sancti Caesarii in palatio, sancti Gregorii in clivo Scauri, sanctae Mariae in Aventino, sancti Alexii, sancti Sabae, ubi dicitur Cella Nova; sancti Pancratii in via Aurelia. Intra urbem Ravennantium, scilicet Transtiberim, est abbatia sanctorum Cosmae et Damiani in vico Aureo. Intra urbem est abbatia sancti Silvestri inter duos hortos, quam aedificare coepit Stephanus papa II, sed Paulus papa explevit; hi duo Apostolici requiescunt 161 in ecclesia beati Petri; ecclesia sanctae Mariae in Capitulo, ubi est ara Filii Dei. Sancti Basilii juxta palatium Trajani imperatoris; santae Agathae virginis, quae est Suburrae monte; sancti Laurentii in Panisperna, ubi positus fuit in craticula; sancti Thomae juxta formam Claudiam, sancti Basilii in Campo Sancto, sanctissimae Trinitatis Scottorum. Extra urbem, in via Flaminia, est abbatia sancti Valentini: ab alia parte Romae, via Ostiensi, est abbatia sancti Pauli, et abbatia sancti Anastasii. Iterum in urbe est abbatia sanctae Mariae in Pallara, ubi fuit sagittatus sanctus Sebastianus; sanctae Mariae in monasterio ad sanctum Petrum ad Vincula; sanctae Mariae in Castro aureo.

Quot lampades ardeant quotidie in ecclesia beati Petri, caput XXXVII. Ad luminaria in altare beati Petri VIII lampades in corpore die noctuque; ante pectoralia III lampades, in unoquoque capitulo I, et in unaquoque corona I candela per totam noctem accendatur, donec Missa finiatur. Quae nimirum capitula sunt ad minus XXXIV usque ad crucifixos. Omnes igitur lampades ab altari beati Petri usque ad crucifixos sunt L omni nocte.

In stationibus vero unoquoque capitulo IV candelae; in rete, quod est in atrio ecclesiae, XII; in virga XVIII; ante Veronicam X die noctuque; ante imaginem beatae Mariae, quae est de mosibo post Veronicam, I; in sancto Processo I; ad sanctam Mariam de Cancellis III. In arcu majori, ubi audivimus requiescere corpus beati Mathiae apostoli, I, nocte et die; nocte vero tota VIII; ad sanctam crucem I. In sancto Joanne ad Fontes I; in sancta Lucia I; ad sanctum Pastorem I; ad sanctum Gregorium I, nocte dieque, in unoquoque istorum; in Vaticano I; in sancta Maria in Oratorio I; ad sanctum Leonem quartum I; Petro et Paulo I; ad sanctum Bartholomaeum I; ante crucifixos II: in rete IV; in virga III; ante portas ecclesiae deforis V; in unoquoque porticalium III; in sancta Petronilla II; in sancto Andrea I.

Omnes igitur candelae quae quotidie ardent in ecclesia beati Petri, sunt CXV, ad minus, omni nocte; in stationibus vero sunt CCL. In Dedicatione, in Ascensione, et festo sancti Petri et Octava ejus, retia accendantur; sed recte magnum, quod est in atrio ecclesiae, 162 scilicet ante portam Argenteam, in festo sancti Petri et Octava tantum.

Praeter ea quatuor funes de antiqua consuetudine extenduntur in festo sancti Petri et Octava ejus in atrio ejusdem ecclesiae, id est in paradiso, in modum crucis; et ligantur de porticalibus ad pineam aeneam, quae est in paradiso; et in unoquoque fune VI candelae suspenduntur. In gradibus vero, scilicet ante ecclesiam sanctae Mariae in Turri, extenditur unus magnus funis a porticali, quod est super gradus mortuorum, usque ad domum Petri Joannis de Pampano, in qua de jure debet ligari secundum tenorem locationis, et suspenduntur in eo XVIII candelae.

De consuetudinibus confessionis. Cap. XXXVIII. Haec sunt quae dominus Papa de consuetudine recepturus est ab illis qui emunt confessionem beati Petri pro tribus partibus; canonici vero pro quarta parte.

In primis planetas, camisos, tunicas, amictos, stolas, manuales, cingulos, crucem, thuribulum aureum, qui sit aptus ad cantandum Missam; libros et alia vasa, quae ad officium altaris spectant; candelabra, tobalias frisatas et opertas, quae totum altare colligant sine frisio, tantum frisatas non parvas, vel magnas; tres denarios ad pondus de balsamo, et decem libras cerae pro facula de Sabbato sancto; et tres ampullas majores, et tres minores; et tres fanones, et oleum pro chrismate, et duodecim denarios Papienses pro palmis canonicis beati Petri; solidos sex in sex stationibus, in unaquaque sex, et sex solidos in festivitate sancti Andreae, et duas aquaricias olei pro festo ejusdem.

In resarciendo tecta et mutandis trabibus dantur duo denarii Papienses unicuique magistrorum et manualium in unoquoque die, donec opus compleatur. Quando sandialarii capiunt trabes, duos solidos denariorum Papiensium, et quatuor libras cerae.

Quando dominus papa pergit ad sanctum Petrum in stationibus, viginti solidos denariorum Papiensium, et tres aquaricias clareti cardinalibus et capellanis papae. Aliis scholis medietas altaris datur, ex quo tobalia extenditur super altare. Et in unaquaque statione unum par facularum de duabus libris ad Vesperas 163 et ad Matutinas, et candelas pro lectionibus. Ad Missam similiter unum par facularum. Cardinalibus quinque solidos denariorum Papiensium in statione, et tres solidos Lucenses pro responsoriis.

In quatuor tempora, in unoquoque Sabbato, quinque solidos Lucenses cardinali diacono, subdiacono, cantoribus, et acolythis.

A festo sancti Gregorii papae usque ad festum Pentecostes in unoquoque die duodecim denarios Papienses dantur domino papae; et mille librae cerae per singulos annos; et in unoquoque mense una aquaricia olei et una libra olibani, si est in urbe vel circa urbem, per unum diem.

Ex consuetudine in majori hebdomada dominus episcopus sanctae Rufinae jus consuevit habere, videlicet aram et altare, ex quo pulsatur ad Matutinum, et usquedum finitur officium; et ex quo pulsatur ad Missam usque ad finem, salva medietate canonicorum et cantorum, quam habent in altari cum domino episcopo. Tota namque medietas oblationis, quae venit in altari, est altaris domini episcopi; altera medietas est inter praedictum dominum episcopum et canonicos ecclesiae et cantores aequaliter dividenda. Nam una pars est domini episcopi, alia canonicorum, et alia cantorum, si interfuerint constitutis officiis; si non, est canonicorum, servata prius consuetudine ad altare servientium, quae debet esse de communi omni partium, et domini episcopi, et aliorum.

Die Jovis, ex quo pulsatur ad officium matutinale et ad Missam usque ad finem officiorum; similiter et in die Veneris sancti; similiter et in Sabbato sancto, ex quo pulsatur ad officium matutinale, et ex quo pulsatur ad baptismale officium, nocte et die tota habent jus suum, et usque ad finem Missae majoris in Pascha, canonici basilicae sancti Petri, et accipiunt decem libras cerae pro facula de sabbato sancto, et tres denarios de balsamo ad pondus, et tres ampullas majores et tres minores, et tres fanones, et oleum pro chrismate.

Item dominus papa decem libras cerae pro agnis in sancto Laurentio de Palatio. Una aquaricia olei, una libra cerae, et dimidia de olibano per mensem; et in unaquaque hebdomada, quando dominus papa non est Romae, duo solidi Lucenses ostiariis.

In Purificatione sanctae Mariae quinque libras cerae, et quatuor denarios 164 pro vincis; in Annuntiatione totidem.

In Dominica Palmarum acolythis duodecim denarios pro palmis; mansionariis sancti Petri totidem pro palmis.

In litaniis majoribus viginti septem libras Lucenses pro presbyterio crucum, et lectis, et lobiis, episcopis et cardinalibus, et omnibus scholis palatii.

Pro eleemosyna sanctae Rufinae, et sanctorum Quatuor, et sancti Clementis, et sancti Pancratii, una aquaricia olei, et quinque librae cerae, et dimidia de olibano; et in unaquaque hebdomada pro eleemosynis pauperum undecim solidos Lucenses; et dum strata currit, extra id quod datur ejectis. Et de olibano abundanter serviant beato Petro, et omnia alia jura observent.

Sententialibus praefecti, si suspendant aliquem, quinque solidos; quando decollant, similiter; quando caecant, duodecim denarios pro unoquoque oculo; quando truncant aliquod membrum, similiter.

In unaquaque istarum stationum scholae palatii, scilicet presbyteri et diaconi cardinales, subdiaconi, cantores regionarii, et acolythi, debent habere quinque solidos denariorum Papiensium de altario beati Petri pro coenatica. Archidiaconus debet habere decem et octo denarios Papienses pro his qui cantant Responsoria, et ad Missam medietatem altaris. Praedictae scholae habent inter eos et capellanos domini papae usque ad finem Missae. Canonici vero beati Petri duodecim solidos accipiebant antiquitus, sed modo habent sex per stationem.

Si vero absens fuerit pontifex, et venerint cardinales solemniter cantare Missam; in quacunque statione totam medietatem altaris habent praedictae scholae. Cardinalis vero qui cantat Missam, habet tertiam partem oblationis; sed si habet aliquem socium, non fit ita, sed oblatio, ut mos est, communiter dividatur per scholas.