PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PIUS PP. X GRATULATUR DE SEDULITATE
- SOCIETATIS PAULLIANAE IN DIVULGANDIS CATHOLICIS SCRIPTIS*
- DILECTIS FILIIS
- MAXIMILIANO ZARA PRAESIDI
- ET SODALIBUS SOCIETATIS PAULLIANAE
- CATHOLICE SCRIPTIS DIVULGANDIS - ROMAE
Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem.
Exacto societatis istius anno tricesimo, fecistis vos quidem gratum, quod cum fidei pietatisque erga Nos vestrae significatione, indicem Nobis gestarum hoc intervallo rerum obtulistis. Non enim, haec Nos legentes, mediocrem cepimus voluptatem, quum cerneremus animo, ex librorum optimorum a vobis diffusa copia quantas christiano populo utilitates attulisset. Gratulamur his laborum vestrorum fructibus, atque ut alacres propositum studeatis persequi, hortamur: quamquam intelligimus isti alacritati studioque vestro non parum facultatum angustias remoram facere. Atqui, si quod est instituti genus dignum cui catholicorum liberalitas adsit, vestrum est profecto, quo gravissimum horum temporum coercere malum pro virili parte contenditis. Quam multa quotidie disperguntur in vulgus impie nefarieque scripta, quae popularem religionis verecundiam labefaciant, quae mores corrumpant, quae ad ipsa convellenda humani convictus fundamenta pertineant! Gliscitque pestis, venia legum, qua licet, quidquid libeat, typis in lucem proferre. An vero, hoc instrumento in utramque partem efficacissimo improbi abutentur ad perniciem christianae societatis, nec ullis propterea parcent sumptibus; eodem autem boni non, quantum opus est, utentur ad salutem? Faxit Deus, ut sui quisque memor officii in hac causa, vobis itemque ceteris, quorum eadem est salutaris industria, pro facultatibus opituletur. Vosque a commendatione Nostra sumite animos, et, divinae Providentiae benignitate freti, quantum est in vobis, bene de Ecclesia, ut instituistis, mereri pergite. Auspicem interea caelestium munerum, et benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecti filii, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXX Iunii, in Commemoratione S. Pauli Ap., anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 342-343.