Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis)

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Evangelium secundum Matthaeum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf]

Evangelium secundum Matthaeum

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0178B

PROLOGUS. 114.0063A|

Matthaeus cum primo praedicasset Evangelium in Judaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium praedicare, sic et contra haereticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis 114.0063B| testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotae in quadriga Domini, quae vehit eum per praedicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida 114.0064A| morte peremptum eorum erat praedicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant praefinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistae quatuor figuris, quae non sunt deceptoriae, sed jucundi mysterii sibi consciae. Matthaeus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in 114.0064B| leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, 114.0065A| leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum.

Incipit Evangelium secundum Matthaeum.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Liber generationis. (HIER.) Hebraei voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiae, subaudis haec est.

Filii David. Ordo praeposterus ne praemisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum 114.0065B| duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judaeis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri.

Filii David filii Abraham. Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judaeis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahae, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXII).

Abraham et David sunt duae columnae versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: 114.0065C| quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.

VERS. 2.-- Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob. Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium.

Matthaeus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri haec agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur.

Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui 114.0065D| volunt in ejus semine benedici. Matthaeus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei.

Genuit. Matthaeus ponit, genuit: qui naturae filios tantum numerat. Lucas: Qui fuit: qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthaeus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Ego hodie genui te (Psal. II).

Judam et fratres. Ideo solus Judas nominatim exprimitur, 114.0066A| ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus.

Fratres Judae memorat praetermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut haeredes in libro vitae scripti, et quasi patriarchae duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur.

In semine praedictorum patrum Christus intravit in Aegyptum quod praesagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret.

De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.

114.0066B| VERS. 3.-- Judas autem. Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Aegyptum in quam ambo postea cum patre transierunt.

Phares autem genuit Esrom. In Aegypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Aegypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab.

Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab haedis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam 114.0066C| latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.

VERS. 4.-- Aram autem. Aram Christus electus vel excelsus interpretatur: Electus de quo propheta: Ecce puer meus quem elegi (Ose. XI). Et alibi: Excelsus super omnes gentes Dominus (Psal. CXII). Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: Voluntarie sacrificabo tibi (Ibid. XXXIII). Idem est Naasson, id est augurium, qui novit praeterita, praesentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.

VERS. 5.-- Salmon autem genuit Booz. Christus est Salmon, id est, sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, fames, vel beatitudo, vel impetus: quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per 114.0066D| orbem terrarum impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quae nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judae sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quae principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est praesens saeculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis praedicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant, et novissima mors destruatur.

Booz autem. Booz Christus de quo dicitur: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet (Isa. XL). Nota 114.0067A| nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus

Ex Ruth. Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiae: Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae (Isa. XVI). Per hanc semen Abrahae ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat.

Ruth significat Ecclesiam quae est de Moab, id est de gentibus, quae ex patre diabolo et petra deserti 114.0067B| propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahae: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII). Ruth videns vel festinans; quia Ecclesia puro corde Deum videt quae festinat ad bravium supernae visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione.

Jesse autem. Pater David saepius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de radice Jesse (Isa. XI), etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII), quia Spiritus eum abundantissime replevit.

114.0067C| Regem. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et caeteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.

VERS. 6.-- David autem rex. Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: Dominus fortis et potens (Psal. XXIII), etc. Et iterum: Speciosus forma prae filiis hominum (Ibid. XLIV).

Uriae. Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: Similis ero Altissimo (Isa. XIV): cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternae majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio 114.0067D| copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.

VERS. 7.-- Salomon autem. Christus est Salomon, id est pacificus, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam. De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Israel (III Reg. XI). Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Israel cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed Christus lucerna est aeterna in coelesti Israel, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur 114.0068A| sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit aeternum Christi regnum. Abias. Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII). Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.

VERS. 8.-- Josaphat, etc. Judicans vel judicium Dei, scilicet Christus qui judicat orbem terrae in aequitate. Joram autem genuit. Christus est Joram, id est excelsus, qui ait: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo (Joan. III).

VERS. 9.-- Ozias autem. Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. 114.0068B| Ezechias. Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: Nolite timere. Ezechiae cum esset sine liberis dictum est: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives (Isa. XXXVIII). Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat (Ibid. XXXVIII): Non videbo Dominum Deum, item, non aspiciam hominem ultra, etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.

VERS. 10.-- Manasses. Obliviosus. Iste est qui 114.0068C| quasi converso peccatori dixit: Omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). Amon, id est fidelis vel nutritius, significans Christum de quo dicitur: Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat filios, ut gallina pullos suos (Psal. CXLIV).

VERS. 11.-- Josias, id est salus Domini vel incensum. Ille est qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum (Psal. CXL), etc.

Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum praedestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias praeparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum praeparavit.

114.0068D| (ISID.) Veritas historiae habet, quod duo fuerunt Jechoniae, ut unus scilicet pater sit in fine praecedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide praecedentis et in principio sequentis. Sed quare praetermissus est Joachim pater Jechoniae? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur praetermisit.

Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt.

Jechonias. Prior Jechonias, resurrectio Domini, sequens Jechonias praeparatio Domini dicitur. Utrumque 114.0069A| congruit Christo, qui est resurrectio et vita (Joan. XI).

VERS. 12.-- Salathiel. Petitio mea Deus, Christo convenit qui dicit: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII).

VERS. 13.-- Zorobabel autem genuit Abiud. Magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idololatriae ad viam veritatis revocavit. Fuerunt viri studiosi ex Judaeis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi, erantque Nazaraei, qui ordinem genealogiae Christi partim memoriter, partim ex libris Dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt. Abiud, id est, pater meus. Iste Christo convenit, de quo dicitur: Ipse invocavit me: pater meus es tu 114.0069B| (Psal. LXXXVIII), etc. Eliachim. Dominus resuscitans. Ille qui dicit: Omnis qui videt Filium et credit in eum, habebit vitam aeternam, et ego resuscitabo eum (Joan. VI), etc.

VERS. 14.-- Azor. Adjutus. Ille est qui dicit: Ecce Deus adjuvit me, Dominus susceptor est animae meae (Psal. LIII). Sadoch. Justus, id est Christus, de quo dicitur: Justus Dominus et justitias dilexit (Ibid. X). Achim, id est, frater meus iste. Quis alius quam ille qui homo fieri voluit, ut possit habere fratres, de quibus diceret: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis (Ibid. XXI). Eliud, id est, Deus meus convenit Christo qui dicit: Deus meus ut quid dereliquisti me (Matth. XXVII)?

VERS. 15.-- Eleazar, id est, Deus meus adjutor. 114.0069C| Ille est qui ex persona hominis dixit: Deus meus sperabo in eum (Psal. XC). Mathan. Donans vel donatus. Ille est qui dedit bona hominibus, et de quo dicitur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum daret (Joan. III).

Per hos patres Christus in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eamdem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus.

VERS. 16.-- Joseph. Apponens Christus qui Judaeis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. Joseph Matthaeus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et 114.0069D| Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit.

Virum Mariae. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine 114.0070A| Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem.

Exemplo Mariae liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariae dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.

114.0070B| VERS. 17.-- Omnes itaque. Decurso ordine generationis tandem, in fine concludendo, evangelista recapitulat sub mystico numero.

VERS. 18.-- Christi autem generatio. Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: Unxit te Deus tuus. Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret. Sic erat. Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariae, quae et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut praescripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, 114.0070C| ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est.

Cum esset desponsata. (ORIG.) Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quae virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri.

Antequam convenirent. Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam poenituerit, morte praeventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur.

  114.0070D| Inventa est in utero habens. Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc praetermissum a Luca exponitur.

  VERS. 19.-- Justus. Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam.

Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariae, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse 114.0071A| inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitae consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quae separatae ab invicem dilabuntur.

  Et nollet eam. Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad poenam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam servasse.

VERS. 20.-- Haec autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum 114.0071B| meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum.

  Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit.

Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.

  In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. 114.0071C| In ea vero nasci, est concipi, vel secundum praesentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi praeteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.

VERS. 21.-- Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod praedixerat Mariae ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repraesentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.

VERS. 22.-- Hoc autem, etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta 114.0071D| erant.

  Ut adimpleretur. Isaiae prophetia, signum est praescientiae Dei, quia quod dicit certum est a Deo praesciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem oerum facit quae praedicit, sed signum est praescientiae Dei.

(HIER.) Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quae dicit, sed signum est praescientiae Dei.

  Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro 114.0072A| impleatur arbitrio: ut haec de qua hic agitur. Alia est ex praescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quae comminatio dicitur, quae fit ob signum animadversionis divinae, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex praescientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.

VERS. 23.-- Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit (Isa. VII). Spiritui sancto praesens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judaei quod non est hoc nomen integritatis, sed aetatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiae sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis, 114.0072B| vel vocabitur.

  Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat.

Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quae ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quae sunt praedicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.

VERS. 24.-- Exsurgens autem Joseph, etc. (BEDA.) Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur. Fecit sicut praecepit. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod praecepit angelus, sed etiam sicut praecepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur 114.0072C| fecisse sicut praecepit ei. Angelus Domini. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. Et accepit conjugem, etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.

VERS. 25.-- Donec peperit. Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est.

Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec, pro et, vel pro aeterno, ut: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: 114.0072D| de quo hic non agitur. Primogenitum, etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariae dicitur.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthaeus nativitatem praetermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: Cum ergo. (RAB.) Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthaeus exponit.

114.0073A| Bethehem Judae. Ad differentiam illius quae est in Galilaea, in tribu Zabulon. Duae enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de coelo descendit, qui ponitur in praesepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quae est domus in qua panis vivus comeditur.

  In diebus. (HIER.) Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judaei locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt.

(AUG.) Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: praevalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret.

114.0073B| Venerunt. Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in praesepio, sed in Aegypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quae ex tribus filiis Noe natae sunt, venturae ad fidem praefigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam praecipue rogant: quia per Balaam de Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judaeorum in Oriente non quaeritur.

114.0073C| VERS. 2.-- Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judaeorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Haec stella Dominicae nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quae mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella praedicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judaeis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua coelorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an 114.0073D| ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quaerunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judaea natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam praeviam quam recognoscunt.

  Allegorice. Stella est illuminatio fidei quae ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judaeos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quaerunt, veram illuminationem perdunt.

(LEO.) Sequuntur tres viri superni luminis ductum et praevii fulgoris indicium intenta contemplatione 114.0074A| comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantae visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.

  VERS. 3.-- Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quaeritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius.

Audiens autem Herodes. Alium regem Judaeorum quam se quaeri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit.

  Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege coeli, rex terrae 114.0074B| turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum coelestis celsitudo praedicatur.

  Cum illo. Propter favorem: quia saepe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet (Prov. XXIX).

VERS. 4.-- Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel laetos faciat Judaeos. Ubi Christus nasceretur. A Judaeis quaerit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.

VERS. 5.-- In Bethlehem Judae. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturae 114.0074C| didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei.

  Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.

VERS. 6.-- Et tu, Bethlehem. Hoc sic ponit, ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.

VERS. 7.-- Clam vocatis Magis. Remotis sacerdotibus et scribis; timebat enim ne Judaei quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum ejus: sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.

  VERS. 8.-- Adorem eum. Herodes devotionem pro 114.0074D| mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repraesentant hypocritae, qui ficte Deum quaerunt, nunquam merentur invenire.

VERS. 9.-- Et ecce stella quam viderant. Ingressi Judaeam deseruntur indicio stellae, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quaerunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis, etc. Non tenuit aethereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent domum.

  114.0075A| Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides quae est mentis illuminatio, per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina: et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.

VERS. 10.-- Gavisi sunt gaudio magno, etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.

  VERS. 11. Et intrantes domum, etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Saepe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo 114.0075B| dictum est: Puer natus est nobis.

Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malae suspicionis occasio daretur gentibus, quae primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt.

Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt.

  Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per haec tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.

VERS. 12.-- Et responso accepto. Sicut Moyses tacens 114.0075C| clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Haec responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Aegyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad praemium, et vita doctrinae praeparanda est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo.

  (LEO.) Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, 114.0075D| in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.

VERS. 13.-- Accipe puerum, etc. (HILAR.) Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.

  VERS. 14, 15.-- Qui consurgens. Joseph figura praedicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiae tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judaeorum infidelitate. Nocte. Quia 114.0076A| occulte per fugam ad illustrandam Aegyptum descendit, relicta nocte Judaeis.

Nocte tulit in Aegyptum, quia nocte ignorantiae his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judaei fidem tanquam Christum ab Aegypto revertentem suscipientes illuminabuntur.

In Aegyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judaeis non receptus, per praedicationem transit ad gentes. Fugit in Aegyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias 114.0076B| diaboli. De hac fuga praedixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccato: ingredieturque Aegyptum (Isa. XIX). Septem autem annis in Aegypto latuit.

  Ex Aegypto vocavi. In Osaea juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.

VERS. 16.-- Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quae in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit.

114.0076C| Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desaevisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quae de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset.

  Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quae figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quaeritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiae dedicatur.

Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judaea tantum, sed ubique passi 114.0076D| sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi.

  Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam aetatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret.

A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut praeoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et praeoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra aetatem vel infra speciem sibi conformaret.

  114.0077A| VERS. 17.-- Tunc adimpletum est. Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat.

(CHRYSOST.) Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in coelo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.

VERS. 18.-- Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est.

Allegorice. Vel, vox Ecclesiae de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitae fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel 114.0077B| tribum Benjamin praeter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldaeis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judaeorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiae respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas caedis infantium pronuntiatur.

  Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex 114.0077C| terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguae tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt.

Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiae commendatur, quae plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in praesenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad aeternam transmittit vitam.

  Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia 114.0077D| filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI).

VERS. 19.-- Defuncto autem Herode, ecce, etc. Quia sopita Judaeorum perfidia, et Helia et Enoch praedicantibus, Judaea verbum Dei recipiet.

  Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiae ad coelestia invitatur.

VERS. 20.-- In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judaeam quae dignior pars regni erat. Defuncti. 114.0078A| Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judaeorum occidere, ut sic cogeret Judaeos mortem suam flere.

VERS. 21.-- Qui consurgens. Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Israel: quia primum praedicaverunt Judaeis. Sed pro Herode, id est, manente haereditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus praedicare, et ad eas Christum transferre.

Nominata terra Israel visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilaeam, quam et Judaei incolebant, quod ostendit sic fuisse praedestinatum, 114.0078B| quia Nazareus vocabitur.

VERS. 22.-- Timuit illo ire. Si timuit Judaeam pro Archelao haerede paternae crudelitatis, cur non et Galilaeam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Caesare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilaeam, Herodes frater ejus obtinuit.

  Quaeritur: quare non timuit Joseph ire in Galilaeam sicut in Judaeam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quae remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.

Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur 114.0078C| ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.

  VERS. 23.-- Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum aeternitatis suae substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaraei dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.

  Nazareth Galilaeae quo transfertur, partem ejusdem gentis quae fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad coelestia transmigrat, eo magis virtutum 114.0078D| flore et germine abundat.

  Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaraeus de radice ejus ascendet (Isa. XI).

CAPUT III.

VERS. 1.-- In diebus autem. Praeterit multa, et transit ad praedicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiae annos, sed omnes usque ad praedicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris. Praedicans. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam 114.0079A| praeparans Domino. In deserto Judaeae. Quia Judaei a Deo deserti erant, quibus necessaria est poenitentia, ut redeant.

VERS. 2.-- Poenitentiam. Hoc praeco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; poenitentia praecedit, sequitur promissio regni: qui vere poenitet, in se praeteritos errores, deinde erigit animum ad coeleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur praedicatur poenitentia? Sed triplex est modus poenitentiae. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per poenitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur.

114.0079B| Poenitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Poenitentibus regnum coelorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum coelorum primus Joannes praedicavit: Poenitentiam agite. Prima virtus est, per poenitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Poenitentiae virtus timore concipitur, qui est initium sapientiae. Poenitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit.

Poenitentiam agere est dignos fructus poenitentiae facere. Regnum coelorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in coelestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum.

  114.0079C| Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et caeci via (quae est Christus) carebant: quam parans Joannes poenitenti anteponit.

VERS. 3.-- Vox clamantis. Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo praeparat, ut recipiatur. Unde: Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI).

  In deserto. Forma poenitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus.

Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam.

  114.0079D| Viam Domini. Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur.

VERS. 4.-- Ipse autem Joannes. Qui poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae praetendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur.

  Ipse autem Joannes in semetipso erudit poenitentes, et formam vitae exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens.

Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.

VERS. 5.-- Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio interpretatur, 114.0080A| quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.

  VERS. 6.-- In Jordane. Quia in eo figura baptismi praecessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis. Confitentes. Confessio peccatorum, conscientiae est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena. Nam hoc ipsum pars est divini judicii.

  VERS. 7.-- Multos Pharisaeorum, etc. Hi sunt ex 114.0080B| haereticis Judaeorum, et Pharisaei observationum et traditionum praeferunt justitiam. Unde et Pharisaei, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducaei, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et poenitentia.

  Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos laedunt ut patres eorum.

Vipera patrem suum occidit, sic Judaei prophetas qui erant patres eorum.

VERS. 8.-- Facite ergo fructus dignos. (BEDA.) 114.0080C| Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quae sentit, sentiens quaerit sanctitatem.

  VERS. 9.-- Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera praedestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahae formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait.

  Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excaecatio Judaeorum et gentium ad lucem transformatio praesignatur.

114.0080D| Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahae defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei praesagium olim Deus de Sara genuit filium.

VERS. 10.-- Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. 114.0081A| Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel praedicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum coelo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritae, qui speciem sanctitatis praetendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, haeretici: qui praedicando 114.0081B| fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritae, qui nullum, et haeretici, qui malum.

VERS. 11.-- Ego quidem. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantae sit dignitatis: cujus praesentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua. Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, praedicando, praecurro sic baptizando: ut poenitentes, quos ego hoc signaculo ab impoenitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me venturus est. Et si moneo dignos fructus poenitentiae facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Fortior me est. Quia ego baptizo in 114.0081C| poenitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum coelorum praedico, ille dat.

  Cujus non sum, etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem.

Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti 114.0081D| ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quae sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo.

Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre praedicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii praedicationem 114.0082A| portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis (Joan. XV); et alibi: Mundans eos lavacro aquae in verbo vitae sanctificatae (Ephes. V).

  In Spiritu sancto. Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in praesenti abluit: post, si quae macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de coelo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit 114.0082B| carnis eorum vitia.

VERS.12.-- Cujus ventilabrum. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit, id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem. Paleae de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non 114.0082C| exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed aeternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti (Psal. LXV), etc.

VERS. 13.-- Tunc venit. Quando Joannes praedicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel praedicatorem fieri nisi utilis aetatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Aegypti suscepit. David regnum ea aetate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate 114.0082D| ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilaea in Jordanem. Galilaea, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.

  VERS. 15.-- Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quaeris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendae omnis justitiae, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum.

  Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia.

  Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit 114.0083A| et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.

VERS. 16.-- Baptizatus autem. Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare.

Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quae purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad coelum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adae, fiunt spirituales et filii Dei.

Aperti sunt, etc. Et hoc ad impletionem justitiae. 114.0083B| Non enim tunc primum sibi patuere coelestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum coeli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim coeli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., haec mystica insunt nobis.

  Patet renatis aditus in coelum per Christum, qui per Adam clausus fuit.

Sicut columbam. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbae: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quae expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba 114.0083C| quae simplex et mansueta descendit, ut et suae naturae simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiae praeconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus laedit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliae aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem praevisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem 114.0083D| colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando coelum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quae viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni.

  Complacui. Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Tunc Jesus. Post baptismum, quia nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos 114.0084A| de mundo exire, in quiete Deo vacare: sic filii Israel post transitum maris per desertum ascendunt, et manna comedunt donec veniant ad terram promissionis. Tunc Jesus ductus est, etc. (RAB.) Hic est ordo rectae conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum arctius accingamur: ea via Samaritanus descendit, quia carne indutus easdem tentationes sustinuit.

  Spiritui Sancto, qui quos replet ad pugnam mittit fortes. Sine hoc spiritu qui ad pugnam vadit, cito cadit. Ut tentaretur a diabolo. Non tentatur a diabolo, nisi quia ad desertum exierit, id est, bono studere coeperit.

VERS. 2.-- Et cum jejunasset. (BEDA.) Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi 114.0084B| nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero praesens vita ostenditur.

(LEO.) Dum per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere, etc., usque ad ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui.

  Postea esuriit. Hoc est vere humanitatis: et per hoc est occasio tentandi. Latet potestas, patet infirmitas.

VERS. 3.-- Et accedens. Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. Si Filius 114.0084C| Dei es. Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. Si Filius Dei es. Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem.

  (RAB.) Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, 114.0084D| etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.

VERS. 4.-- Scriptum est. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo. Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo, etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quae procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est 114.0085A| Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.

  VERS. 5.-- Tunc assumpsit. Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthaeus non secundum ordinem historiae, sed secundum tentationem Adae prosequitur: Lucas vero ut res gesta est.

Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem.

  Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia.

Nota haec omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic 114.0085B| accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi.

Supra pinnaculum. (RAB.) In Palaestina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed praecipitare volenti contraeamus.

  Si filius. (BEDA.) In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est.

Mitte. Haec vox convenit illi, qui omnes praecipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. 114.0085C| Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se praecipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo.

  Quia angelis suis mandavit de te. (BEDA.) Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.

  VERS. 8.-- Iterum assumpsit. Haec tentatio ordine praecessit, sed narratur praepostero, secundum quod 114.0085D| factum est Adae.
 Ostendit, etc. Non quod visum ejus qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundanae pompae quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad Non quod eam concupiscentiae oculo intueretur sicut nos, sed sic haec ostensio fuit in mente, sicut medici vident morbos sine laesione.

VERS. 9.-- Haec omnia tibi dabo. Haec de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit.

A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia.

  (RAB.) Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, 114.0086A| etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.

VERS. 10.-- Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc praeceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur.

  Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et 114.0086B| Dominus sit adorandus ex debito.

Servies. Graece λατρεύσεις: λατρεία enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Graece δουλεία dicitur. Illa vero quae soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quae quod soli Deo debet, idolis dat.

  Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit (Gen. III): Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

  VERS. 11.-- Accesserunt. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum praesidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut 114.0086C| in hoc agone militia nostra praestruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.

VERS. 12.-- Cum autem audisset. (RAB.) Hic Matthaeus, sicut Marcus et Lucas, praetermittit primum adventum Domini in Galilaeam, postquam, etc., usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum: Nondum Joannes missus erat in carcerem.

  Joannes, etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius praedicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. In Galilaeam. Duae sunt Galilaeae: una dicitur Judaeorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.

114.0086D| VERS. 13.-- Nazareth. (RAB.) Unde Christus Nazaraeus dicitur, vicus est in Galilaea juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.

VERS. 15.-- Terra Zabulon. (ID.) Quod primo positum est praetermittit evangelista; scilicet: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim (Isa. IX): sicut et quod in medio est, etc., usque ad sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus, ea quae gentium est hic memoratur.

VERS. 16.-- Populus. (AUG.) Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem praedicationis Christi vidit. Deinde 114.0087A| in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: Habitantibus in regione.

  Umbrae mortis. Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quae nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.

VERS. 17.-- Exinde. Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad praedicandum. Exinde, id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. Si cui revelatum fuerit, prior taceat.

  Poenitentiam agite. Eadem quae praeco praedicat: 114.0087B| ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum praesens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiae Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur.

(RAB.) Haec praedicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque ad Baptista incarcerato praedicare incepit.

114.0087C| VERS. 18.-- Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andraeas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas (Joan. I), quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI).

  (BEDA.) Petrus, agnoscens: Andraeas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est (RAB.) Matthaeus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilaeae, Andraeas Petrum adduxit, sed 114.0087D| nondum discipuli.

Mittentes rete. Quia quos saepe terrenis lucris inhiare considerat, coelestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Joan. I).

  VERS. 19.-- Piscatores. Piscaturus per piscatoria vadit loca.

Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab aeterno praevidit.

  VERS. 20.-- Continuo. Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et 114.0088A| si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare saeculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.

VERS. 21.-- Vidit alios duos. Ecce in his quatuor numerus evangelistarum praefiguratur, qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi.

  Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem gratiae. Unde dicitur: Quos vocavit (Rom. VIII), etc. Vel secundum illud: Multi sunt vocati (Matth. X).

(AUG.) Quaeritur quomodo Matthaeus et Marcus dicant binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andraeam, etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos 114.0088B| misit praedicare, ut fides in virtute Dei, non eloquentia hominum putetur.

  Zebedaei et Joannem. Zebedaeus fugitivus, id est, diabolus. Jacobus, supplantator qui adjuvatur a Joanne, id est, a gratia Dei. Et vocavit eos. Illi autem, etc. Vocavit et alios, sed sufficit nominare istos.

VERS. 23.-- Et circumibat Jesus totam Galilaeam. Coadjutoribus vocatis praedicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitae activae subditos. Praedicans de futuris vitae contemplativae perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quae homo naturaliter habet. Praedicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet 114.0088C| mysterium justitiae, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, coelestis haereditas, angelorum societas.

  In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures praedicet.

Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiae non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam.

  Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens praedicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.

VERS. 24.-- Et abiit opinio. (BEDA.) Opera salutis 114.0088D| sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.

  VERS. 25.-- Secutae sunt. (AUG.) Quadripartitae turbae, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam volentes eum accusare et in aliquo capere.

VERS. 1.-- Videns autem Jesus. (AUG.) Huic rei consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare (Luc. VI), etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: 114.0089A| quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus.

Ascendit. Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quae est Scribarum et Pharisaeorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet praedicans praeceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem saeculi plenius erudiret. Apostolos praeeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: Et mundus eum non cognovit, ante incarnationem. Accesserunt. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.

  114.0089B| VERS. 2.-- Et aperiens. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore.

(AUG.) Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis qui audit verba mea haec et faciat, assimilabo eum viro sapienti (Matth. VII).

  VERS. 3.-- Beati. (GREG. NYSS.) Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quae, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus 114.0089C| et calamitatibus aerumna.

  Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate.

(HIER.) Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiae timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis.

  (CHRYSOST.) Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.

VERS. 4.-- Beati mites. Mites sunt qui malis moribus dominantur: perfecta virtus est morum possessio.

  114.0089D| (THEOPH.) Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur, etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam dignoscitur.

Possidebunt terram. (AUG.) Illam terram ego credo de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CLXI).

VERS. 5.-- Beati qui lugent. Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio coelestis patriae. Ille lavat praesentes sordes, hic accendit acrius aeternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Haec 114.0090A| virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. Beati qui lugent. Restat post praedicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio coelesti consolationem meretur et non alius.

  Hi scientiae spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur.

(HILAR.) Lugentibus non orbitates, aut contumelias, aut damna moerentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia aerumnosis, haec sedula in coelo consolatio praeparatur.

VERS. 6.-- Beati qui esuriunt. Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiae.

  114.0090B| Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Haec justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiae lumen est misericordia, misericordiae virtus justitia; haec misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.

VERS. 7.-- Beati misericordes. Misericordia nascitur de praecedentibus, quia si praecesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas 114.0090C| et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI), id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.

  VERS. 9.-- Beati pacifici. (RAB.) Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur.

VERS. 10.-- Beati qui persecutionem. In praedictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui praedicta habent, pati possunt persecutionem: et 114.0090D| recte tenet praedicta quae accepit qui pro eis paratus est mori.

VERS. 11.-- Beati estis cum maledixerint. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad praesentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), praedicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi; ut ex tristibus humilitatem, ex laetis acciperent consolationem.

  Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam coeli optat, non 114.0091A| timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum laetatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quaerit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.

  VERS. 12.-- Quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces aeterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet 114.0091B| immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.

VERS. 13.-- Vos estis sal terrae. Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terrae et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui praedictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitae suae exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terrae.

Quod si sal, etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere 114.0091C| aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terrae utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in haec verba ridetur: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit (Luc. IV). Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiae omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra, etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit justitia, etc.

  Et conculcetur ab hominibus. Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non 114.0091D| potest, quia mente fixus in coelo manet.

VERS. 14.-- Vos estis lux mundi. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret.

  Lux mundi. Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiae debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare.

Non potest civitas, etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem. Locus montem justitiae innuit, qui excelsus est, quo propalamini 114.0092A| ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.

VERS. 15.-- Neque accendunt lucernam. Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina praedicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et caetera corporis officia lux excellentior caeteris appareat. Unde dicitur (I Cor. IX): Castigo corpus meum, etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: 114.0092B| quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suae incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: Sic luceat, etc. Candelabrum. Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quae verbum vitae praesentis bajulat.

  VERS. 16.-- Sic luceat, etc. Et haec omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.

VERS. 17.-- Nolite putare. Postquam hortatus est 114.0092C| omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.

  VERS. 18.-- Iota. (BEDA.) Hic ostenditur, quod quae minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio.

Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.

  114.0092D| VERS. 19.-- Qui ergo solverit, etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisaeos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quae nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, praetereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi.

Minimus vocabitur, etc. In regno coelorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni.

  114.0093A| Qui autem fecerit. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum (Rom. II).

VERS. 20.-- Dico autem vobis. Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quae prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere.

  Nisi, etc. Id est, non solum minima legis praecepta impleveritis, sed et ea quae addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam haec plenius aguntur quae praemissa sunt ad inchoationem: 114.0093B| quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur.

Justitia vestra. Justitiam Pharisaeorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter praecepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.

  VERS. 21.-- Audistis, etc. Exponit quae est justitia Pharisaeorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.

VERS. 22.-- Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare.

  Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius 114.0093C| legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.

VERS. 23.-- Si ergo offers munus tuum. Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quaerat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. Si ergo offers. Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. Et ibi, etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem 114.0093D| venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu laesisti. Si enim ipse te laesit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.

VERS. 24.-- Relinque ibi, etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quaerit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat. Vade. Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si praesens est. Offeres. Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum 114.0094A| pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.

  VERS. 25.-- Esto consentiens. Sicut jam praecepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus saeculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII). Et pro consentiens ex Graeco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum: Dum es in via, dum adhuc licet operari.

Si fratrem laesisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus.

  In via cum eo. Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via saeculi. 114.0094B| Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII).

  Ne forte tradat. Sic temperavit, ut poenitentiae locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum poenitentiae reliquit, et impoenitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat, id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.

VERS. 26.-- Novissimum quadrantem. Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, 114.0094C| quia prima pars mundi coelum; secunda, aer; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quae de terra contraxisti.

VERS. 27.-- Audistis. (RAB.) Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere (Marc. XI). Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur.

  Viderit mulierem. (BEDA.) Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur.

  Ad concupiscendum. Ut transeat in affectum cordis, 114.0094D| ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quae est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel irae, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator.

  (ISID.) Si contemplatio vertitur in taedium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.

VERS. 29.-- Erue eum. Ad litteram nullum membrum erui praecipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et 114.0095A| etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.

VERS. 30.-- Dextera manus tua. Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitae negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo praeciso salvari, quam cum illo damnari. Abscinde eam, etc. Si quis hoc praedicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiae et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. In gehennam. Nomen gehennae in veteribus non invenitur: sed prius a 114.0095B| Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Siloe fuit. Haec vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Israel adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent daemoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.

  VERS. 31.-- Det illi. (AUG.) Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam foeditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in 114.0095C| hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus.

(CHRYSOST.) Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.

VERS. 32.-- Causa fornicationis. Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam moechari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit. Fornicationis causa. Feminae, quae fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, 114.0095D| sed generaliter quae a lege Dei aberrare facit. Et qui, etc. (CHRYSOST.) Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.

  VERS. 33.-- Reddes autem. Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex praecipit ut non juretur nisi per Deum.

Ego autem, etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a coelo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est coelum, et cujus est quidquid est.

114.0096A| Per coelum. Illi vel coelum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et coelum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi.

  Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus.

Neque per terram. Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII): et in hoc Deum juras.

  114.0096B| Neque, etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes.

Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet.

  VERS. 36.-- Quia non potes, etc. Haec praedicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat. Compellit ad perfectionem, dum tollit jurandi occasionem.

VERS. 37.-- Est, est; non, non. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes.

  Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem 114.0096C| persuadeat: Ecclesia etiam pro foedere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit.

Veritas Evangelii juramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit.

  A malo est. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris jurare, id est, ab infirmitate illius quae malum est.

VERS. 38.-- Audistis. (AUG.) Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest, etc., usque ad sed pro dilectione justitiae, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam judex facit.

  114.0096D| Quod dicit, oculum pro oculo, dentem pro dente: non alterum vult tollere, sed utrumque conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut injuriam vindicta non transeat: et haec est pacis inchoatio, et quasi justitiae incoeptio.

VERS. 39.-- Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiae, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quae ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI). Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII). Jerem. Et maxillam dedi percutienti (Thren. III). Ecce idem Dominus legis et Evangelii.

  114.0097A| Praebe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis?

Alteram. (CHRYSOST.) Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causae appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.

  VERS. 40.-- Et ei qui, etc. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere. Lucas econverso: Qui aufert vestem, etiam tunicam noli prohibere. Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est. Tunicam 114.0097B| tuam. Vel, tunica est anima, quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est, corpus ad martyrium. Spiritualiter, doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et hujusmodi. Ille addit: Et pallium; qui et exteriora, ut furtum et fornicationem, non erubescit confiteri.

  VERS. 41.-- Mille passus. Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. Alia duo. Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus.

VERS. 42.-- Da ei. Quae honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. 114.0097C| Da ei. Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. Et volenti. Duo genera praestandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: Ne avertaris, id est, nec alienes voluntatem tuam. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX), sic et spiritualis doctor verbi divini foenus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.

  VERS. 43.-- Audistis. Qui legem implere venit, in 114.0097D| fine ad charitatem plenam perducit, quae est impletio legis.

Odio habebis. Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: Oculum pro oculo, etc. Vel subtrahendo officia humanitatis.

VERS. 44.-- Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis irae facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur.

Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. 114.0098A| Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiae bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quae non dicuntur voto optantium, sed spiritu praevidentium.

Orate. (AUG.) Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos poeniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam.

  Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus 114.0098B| orandum est, ut fraterno foedere nobis socientur.

VERS. 45.-- Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiae non illuxit nobis (Sap. V). Et de pluvia doctrinae propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum (Amos. IV), etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quae de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quae de munere ejus accepimus?

  VERS. 46.-- Publicani. Exactores Romanorum, quos Judaei sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano 114.0098C| rege, qui prius eos ordinavit.

VERS. 47.-- Et si salutaveritis. Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.

  VERS. 48.-- Perfecti. In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- Attendite, etc. Qui hucusque praecepit de misericordia, nunc praecipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera 114.0098D| misericordiae. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quae est super justitiam Scribarum et Pharisaeorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quaerere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.

VERS. 2.-- Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quae bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. 114.0099A| Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciae supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.

VERS. 3.-- Nesciat. Sinistra, vitia: dextera, virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium: sed lux rectae operationis fuget tenebras peccati.

VERS. 4.-- In abscondito. In abscondito eleemosyna fit, quae nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebrae extra. Videt in abscondito. Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat quae sunt abscondita, quae extra sunt non placent ei neque approbat.

114.0099B| VERS. 5.-- Et cum oratis. Ad superiora conjungitur haec sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; hic subdit: Et cum oratis. Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viae ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.

  VERS. 6.-- Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, 114.0099C| docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur praecipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem haec exteriora improbe se ingerunt, et turbae phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbae phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus saeculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore saeculi. His clausis, id est ablatis, ora.

  114.0099D| (CHRYSOST.) Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat.

Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitae meae (Psal. XLI).

VERS. 7.-- Orantes autem. Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et coepit. Hi enim exercendae linguae magis operam dant, quam menti mundandae: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant.

  114.0100A| (CHRYSOST.) Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis.

(CASS.) Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus.

  Putant enim. Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.

VERS. 8.-- Nolite ergo assimilari eis. Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quae cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur. 114.0100B| Scit enim pater. Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostrae faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piae devotionis obsequium.

  VERS. 9. Pater noster. (BEDA.) Inter caetera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate.

Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quae ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore haereditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, 114.0100C| cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum (Joan. VII), specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis.

  (RAB.) Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est?

  (AUG.) Nusquam invenitur praeceptum populo Israel, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi (Isa. I), etc

  In coelis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua 114.0100D| habitat, festinare discamus, et coelestia ab eo quaeramus.

Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque aeterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater.

  Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimae conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiae oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur.

114.0101A| Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suae sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.

VERS.10.-- Adveniat regnum tuum. Hic spiritus intelligentiae petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur.

  114.0101B| Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux caecis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, Percipite regnum quod vobis paratum (Matth. XXV), etc.

Spiritu intelligentiae regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiae complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax 114.0101C| beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur.

  Fiat voluntas tua. Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur.

Voluntas Dei in terris sicut in coelo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suae voluntati, quae est sanctificatio nostra et vita aeterna. Voluntas Dei est praeceptorum ejus custodia.

  Sicut in coelo. Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel 114.0101D| sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne.

Secundum spiritum coelum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in coelo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Haec tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia praesentis vitae sunt praesidia.

  VERS. 11.-- Panem. Esuries justitiae ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo 114.0102A| oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur.

Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI), cujus naturae sublimitas super omnes substantias est.

  Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum.

  Supersubstantialem. Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient (Eccl. XLIV). Hic quotidianus, in patria aeternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo 114.0102B| nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia praecepta, quae semper sunt exercenda vel conservanda.

VERS. 12.-- Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam aeternam perveniat.

  Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiae rogamus, quo delicta intelligimus, quae sine spiritu scientiae non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quae virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus.

Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per 114.0102C| nos aliis veniam promittit.

  Culpae veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra.

Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.

VERS. 13.-- Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiae illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymae prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens 114.0102D| in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est.

  Sed libera nos a malo. Haec una petitio, tantum continet quantum omnes superiores.

Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quae nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum.

A malo, omni, visibili et invisibili. Haec liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animae et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris 114.0103A| liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.

  VERS. 14.-- Si enim dimiseritis. Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, poena remordet ultionis vel damnationis.

VERS. 15.-- Si autem non dimiseritis. Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum hanc sententiam in futuro judicabitur. Ex hoc patet, quod unusquisque in sua infidelitate condemnatur.

  VERS. 16.-- Cum jejunatis. Postquam docuit quomodo 114.0103B| orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem.

  Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad poenitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L). Sed tristitiam quae pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritae, tristes.

Exterminant. Id est, extra terminos humanae conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas. Luctuosis sordibus in 114.0103C| quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt.

  Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.

VERS. 17.-- Unge caput tuum. Spirituali laetitia mentem refice diebus abstinentiae: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiae. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiae sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palaestinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quaeras laudem exterius. Sed quia sic a saeculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, 114.0103D| Deum videre licebit. Unge caput tuum. Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia.

  Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiae cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis.

114.0104A| Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur.

  VERS. 18.-- Et Pater tuus. Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat.

VERS. 19.-- Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari praecipit.

  VERS 20.-- Thesaurizare autem. Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere.

In coelo. Id est, omnem spem in coelestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. In coelo, id est, in spirituali firmamento: quod non transit: 114.0104B| Coelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Si ergo cor est in coelo, mundum est, quia munda sunt coelestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.

  VERS. 21.-- Ubi enim est thesaurus. Si in terra, cor est deorsum; si in coelestibus, cor est in Christo fixum.

VERS. 22.-- Lucerna. Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, 114.0104C| sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus.

  Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quae palam apparent.

Si fuerit oculus, etc. Si pura intentione, quae potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum.

  Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quae modo lucet in fide sicut in testa.

VERS. 23.-- Si autem oculus. Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia 114.0104D| quod non est ex fide, peccatum est. Tenebrosum erit. Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quae agis, quia mala intentione fiunt, tenebrae sunt, quid ea quae per se mala sunt, et mala intentione fiunt? Si ergo lumen. Intentio qua facimus quodcunque, quae in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quae tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.

114.0105A| VERS. 24.-- Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in coelo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli.

  Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus.

Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli.

  (AUG.) Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica.

Aut unum sustinebit. (ID.) Non quidem diligit: 114.0105B| nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit.

  Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt (Psal. III), etc.

Et mammonae. Mammona, Syra lingua, divitiae, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse daemonis qui praeest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.

114.0105C| VERS. 25.-- Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonae. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum saeculi et fiduciam futurorum toto sermone praecepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe aeternorum, quia plures sunt quos amor praesentium et desperatio futurorum torpentes facit.

  In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quae mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant.

Animae vestrae. Id est animalitati cui haec necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, 114.0105D| nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere.

  Anima hic ponitur pro vita, quae cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam (Joan. XII).

  Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam aeternam.

Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est.

  Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. 114.0106A| In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.

VERS. 26.-- Respicite. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia coelum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in coelo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? (Isa. LX), etc.

Haec exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant.

Et Pater vester. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?

114.0106B| VERS. 27.-- Quis autem vestrum, etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.

  VERS. 28.-- Et de vestimentis. Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. Considerate lilia agri. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.

VERS. 29.-- Quoniam nec Salomon, etc. Quae purpura regum, quae pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: operuit istum rubor.

  VERS. 30.-- Si enim fenum agri. Si ista quae ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat.

114.0106C| Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea (Gen. XXX).

In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quae nec de minimis certa est. Ideo et de aeternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicae fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.

  VERS. 31.-- Nolite ergo solliciti, etc. Plenius inculcat 114.0106D| et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite, etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vivunt, alimenta quaerunt vel indumenta. Solliciti esse. Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.

  VERS. 32.-- Haec enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitae hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quaerere regnum. Scit enim. Provisa sunt haec a Deo, qui novit nobis haec in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de 114.0107A| bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

VERS. 33.-- Quaerite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quaerite regnum Dei, id est, praeponite omnibus rebus caeteris.

  Et haec omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo haec omnia adjicientur, etiam non quaerentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si 114.0107B| dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

VERS. 34.-- Solliciti. Timore, moerore, et anxietate curarum, quae mentem perturbant.

In crastinum. (AUG.) In futurum, de praesentibus concedit: unde Apostolus: Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus (I Thes. II). De futuris quae divina procurat ordinatio, non convenit, etc., usque ad quia ille qui hoc praecepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit: unde necessaria usibus praeberet, quorum custos erat Judas.

  Dies. Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Job et Jeremias, scilicet quem diabolus invenit. Sufficit. Et quia cura praesenti mentes obruitur, non debet germinari malitia Dei.

CAPUT VII.
114.0107C|

VERS. 1.-- Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat.

Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiae vel principibus terrae. Hi ergo si de manifestis judicent, quae scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant haec judicia prohibet.

VERS. 2.-- In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua 114.0107D| male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur.

  In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in aeternum.

Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur poenam debitam incurras.

  114.0108A| Juste qui aeternaliter peccato perfrui volunt, aeternam poenam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.

VERS. 3.-- Quid autem vides. Ecce moderamen judicii, et praeventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim praeventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quae est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiae, simulationis et totius malitiae rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus 114.0108B| increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi.

  Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suae emendationis.

Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.

VERS. 4.-- Aut quomodo dicis fratri tuo. Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo.

  VERS. 5.-- Hypocrita, ejice. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suae. Non 114.0108C| enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.

VERS. 6.-- Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiae alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quae in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quae non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est 114.0108D| dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati.

  Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.

VERS. 7.-- Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, praestatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur.

  (AUG.) Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., 114.0109A| usque ad non enim dixit petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus.

VERS. 8.-- Omnis enim, etc. Ut praebeat constantiam perseverandi, diligentiam quaerendi, fiduciam impetrandi, addit. Omnis, etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil haesitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quaerentes invenient eum qui non quaerentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Ecce ego sto ad ostium et pulso (Apoc. III).

VERS. 9.-- Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia 114.0109B| cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt caetera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.

  VERS. 10.-- Si piscem. Per piscem, fides quae sub fluentis Spiritus sancti nutritur.

Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucae sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est foetus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.

VERS. 11.-- Si ergo vos. Quandoquidem patres 114.0109C| bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Nostis bona. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quae malus non de suo dat. Domini enim est terra (Psal. XXIII), etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Dabit bona. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet aeterna, quae non dantur nisi filiis. Petentibus se. Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.

VERS. 12.-- Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturae est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, 114.0109D| ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quaecunque, etc., id est, bona quae vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quae sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Haec est lex et prophetae, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quaecunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus 114.0110A| tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.

  VERS. 13.-- Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quaeritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti saeculo retroeunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quaerant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.

VERS. 14.-- Quam angusta. Satis angustum est omnia praetermittere, unum solum diligere, unum quaerere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Et pauci. Si pauci inveniunt, 114.0110B| pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate.

VERS. 15.-- Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de haereticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo.

  Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiae dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia 114.0110C| pro vitio eis reputatur.

A fructibus eorum. (HIER.) Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

VERS. 16.-- Nunquid. Allegorice. Spinae et tribuli sunt haeretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et tribuli, curae sunt saeculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui laetificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus 114.0110D| novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quae super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quae inebriant mentem.

  VERS. 17.-- Sic omnis arbor. Id est secundum praedictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quae in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec 114.0111A| mala bonae voluntatis. Fructus bonae arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit.

  VERS. 18.-- Non potest. Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur.

Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima.

  Fructus malae arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.

VERS. 19.-- Omnis arbor. Hac sententia hypocritas 114.0111B| et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.

  VERS. 20.-- Igitur ex fructibus. Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.

VERS. 21.-- Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonae vitae propter dogma nequitiae, sic et hic econtrario qui, cum integrae fidei et doctrinae sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur.

  Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud 114.0111C| vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII).

VERS. 22.-- Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quae cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae inter tot deceptiones.

VERS. 23.-- Nunquam novi vos. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebrae non essent. Qui operamini iniquitatem. Non qui operati estis, ne tollat poenitentiam, sed qui in judicio; 114.0111D| licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.

VERS. 24.-- Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia praedicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quae in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus praeceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus aeternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi aedificat, et in futura dedicatione cum Christo laetabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. 114.0112A| Qui aedificavit. Ille aedificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum aedificavit Ecclesiam.

VERS. 25.-- Et descendit. Tribus modis diabolus impugnat: carnis concupiscentia, exterioribus mundi oblectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat. Pluvia. Concupiscentia, a qua quisque tentatur, quae sensum rigorem fidei emollit, quae si non proficit, majora flumina eveniunt.

VERS. 26.-- Qui audit verba mea, etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto. De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinae patent. Super arenam. 114.0112B| Qualiacunque sint quae super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.

  VERS. 27.-- Et cecidit fuitque ruina ejus magna. Omnis conscientia quae fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quae mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt.

VERS. 28.-- Turbae. Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiae.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Cum autem descendisset. Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit 114.0112C| post quantum temporis intervallum. Cum autem descendisset. Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. Secutae sunt. Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem.

VERS. 2.-- Adorabat eum dicens: Domine. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meae colluvionis conscius non praesumo.

VERS. 3.-- Extendens. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. Tetigit. Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, 114.0112D| qui non timet contagium. Tetigit. Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quae leprosum excludit) esse gratiam, quae sanat eum; ut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere, etc. Volo. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: Mundare. Ecce potestas.

VERS. 4.-- Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quae faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris (Marc. I). Hunc tamen Marcus ubi quod hoc praedicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, 114.0113A| ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum coepit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.

  VERS. 7.-- Ego veniam et curabo eum. Et respondens centurio ait, etc. Magna humilitas, etc., usque ad ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur.

VERS. 8.-- Non sum dignus. Propter conscientiam 114.0113B| vitae gentilis, magis timet gravari praesentia quam juvari, quia et si erat fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra praesumit gratia dare novit.

  VERS. 9.-- Nam et ego, etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur vir justus et timens Deum (Act. X).

VERS. 11.-- Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandae erant designantur.

  VERS. 12.-- Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in 114.0113C| facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad poenitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animae; per stridorem dentium, corporis.

VERS. 14.-- Et cum venisset, etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthaeus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. Et febricitantem. Febris Graece, fervor Latine dicitur: et si quando haec passio faciat tremere, naturae est humanae.

  VERS. 15.-- Et tetigit, etc. Lucas dicit, quod rogaverunt, etc., usque ad ut Delicta quis intelligit: ab occultis meis munda me (Psal. VIII). Et surrexit, etc. 114.0113D| Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, etc., usque ad ministrat in spiritu.

VERS. 16.-- Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit daemoniacos, quam ante vivens in carne aegrotos.

  VERS. 18.-- Videns autem Jesus. Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros saeculi fluctus transeamus.

VERS. 19.-- Et accedens. Quod Matthaeus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via: non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister. Non dixit, 114.0114A| Domine, sed magister: unum de pluribus magistris aestimans.

VERS. 20.-- Vulpes foveas habent. Quasi dicat: Quid me propter lucra saeculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet, etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.

  VERS. 21.-- Alius autem. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisaeus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.

VERS. 22.-- Mortuos suos. Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt. Mortuos sepelire, est peccatores in peccato fovere.

114.0114B| VERS. 23.-- Et ascendente. Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terrae et maris appareat.

VERS. 24.-- Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.

  VERS. 25. Suscitaverunt. Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.

  VERS. 26.-- Modicae, etc. Si novistis potentem 114.0114C| in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quae apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.

VERS. 27.-- Qualis est hic, etc. (ORIG.) Qualis est iste, major Moyse, etc., usque ad non habent auditum obtemperant.

  VERS. 28. In regionem Gerazenorum. Geraza urbs est Arabiae, etc., usque ad a Christo visitata per praedicatores. Duo habentes. Marcus et Lucas dicunt unum, etc., usque ad foeditatem corporum ostendebant. Saevi. Marcus dicit quod nullus jam daemoniacum, etc., usque ad impugnant aliquem transire.

VERS. 29.-- Jesu fili Dei. (HILAR.) Magis suspicati 114.0114D| quam nosse credendi sunt. (AMBR.) Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Praesentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut praesentia Dei refectio angelorum.

  VERS. 31.-- Mitte nos. Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus possunt. Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum.

VERS. 32.-- Et ecce magno. Dignior homo bestiis, 114.0115A| cum propter salutem duorum hominum duo millia porcorum perierunt. Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis: caeca et profunda curiositate submersi.

  VERS. 33.-- Pastores autem fugerunt. Quia etiam quidam principes impiorum, et, si fugiunt fidem Christi, tamen potentiam ejus mirando nuntiare non cessant.

VERS. 34.-- Exiit obviam. (BED.) Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. Et invenerunt hominem (ut Lucas ait) vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu (Luc. VIII). Rogabant eum. Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, 114.0115B| et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos praesentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- In civitatem. Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.

VERS. 2.-- Offerebant. Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Fidem. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Confide, fili, remittuntur tibi. Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus.

VERS. 5.-- Quid est. Nota infirmitates aliquando 114.0115C| contingere propter peccata, etc., usque ad unde: Duplici contritione conteret eos Dominus. (BED.) Quid est facilius, sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiae, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quae potest dimittere peccata ut Deus.

VERS. 6.-- Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem poenae, dimissionem culpae intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, 114.0115D| sit probatio sanitatis.

VERS. 7.-- Et surrexit. Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito, qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tantae majestatis.

VERS. 9.-- Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod praetermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Τέλος Graece, Latine vectigal. Matthaeus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiae accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthaeum. Caeteri Evangelistae propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. (BED.) Lucas plenius dicit: 114.0116A| relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.

VERS. 10.-- In domo. Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione poenitentium ostenditur. Ecce multi publicani. Bonum praesagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus. (HIER.) Publicanis et peccatoribus. Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad praecepit: In viam gentium ne abieritis. Peccatores venientes discumbebant. Poenitentes, exemplo Matthaei, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: quia multi sequebantur 114.0116B| eum (Marc. II).

  VERS. 11.-- Quare cum publicanis. Omnis quaestio, etc., usque ad et omnia quae gessit, saluti serviunt.

VERS. 12.-- At Jesus audiens, ait. Et susceptos poenitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt.

VERS. 13.-- Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanael, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.

  114.0116C| VERS. 14.-- Discipuli autem tui non jejunant. Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas.

VERS. 15.-- Nunquid possunt. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Lugere quandiu cum illis est sponsus. Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Et tunc jejunabunt. Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. Jejunabunt. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitae novae, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitae.

  VERS. 16.-- Nemo autem. Quasi dicat: Carnales 114.0116D| nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim. Id est perfectio novae vitae quae una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novae debebatur.

VERS. 17.-- Neque mittunt. Eosdem discipulos veteribus utribus comparat, etc., usque ad in novitate sensus intus reformamur.

  VERS. 18.-- Ecce princeps unus accessit. Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad coepit remedium sperare et quaerere.

VERS. 20.-- Mulier quae. Salutem Judaeis paratam, spe certa praeripuit gentilitas. Duodecim annis. Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat 114.0117A| duodenis: quia ex quo Synagoga coepit Deo famulari, coepit gentilitas idololatria et peccato pollui. Accessit. Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.

  VERS. 21.-- Si tetigero. Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit.

VERS. 22.-- Confide, filia. Credidit utique quae petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.

  VERS. 23.-- Vidisset. Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri moerore suo subditos demulcentes, et turbam Judaeorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Et turbam. Quia Synagoga laetitiam Dominicae inhabitationis, etc., 114.0117B| usque ad paruit in susceptione.

VERS. 24.-- Non est. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore.

  VERS. 25.-- Et cum ejecta esset. Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. Et tenuit manum. Nisi prius manus Judaeorum, etc., usque ad secreta potest deleri poenitentia.

VERS. 27.-- Transeunte. Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus coelestis Jerusalem. Duo caeci, etc. Duo caeci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile.

  VERS. 32.-- Hominem. Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per praedicationem 114.0117C| ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Κωφὸς Graece usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.

VERS. 34.-- Pharisaei autem. In Pharisaeis infidelitas Judaeorum signatur.

CAPUT X.

VERS. 1.-- Et convocatis. A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum praedicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandae omnis infirmitatis.

VERS. 2.-- Petrus et Andreas. Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat.

114.0117D| VERS. 3.-- Thomas. Abyssus: quia altitudinem divinae virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Graece didymus, propter dubium cor in credendo.

  VERS. 4.-- Et Judas Scariothis. Magnum in nobis exemplum doctrinae, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiae testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.

VERS. 5.-- In viam. Post resurrectionem dicit: Docete omnes gentes. Sed hoc ante: quia prius oportet Judaeis praedicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.

  114.0118A| VERS. 7.-- Appropinquabit regnum coelorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit coelum, in quo Deus praesidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII), etc. Ecce quid debeant praedicare: Appropinquabit regnum coelorum.

VERS. 8.-- Infirmos curate. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, daemones per exorcismos fugat. Gratis accepistis. Ne Judas, qui loculos habebat, de praedicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis, etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacae haereseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.

114.0118B| VERS. 9.-- Aurum neque argentum. Qui haec haberent, viderentur non causa salutis praedicare, sed lucri. Neque pecuniam in zonis vestris. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non.

VERS. 10.-- Neque calceamenta. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem haec habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt. Neque virgam. Matthaeus et Lucas dicunt neque virgam; Marcus non nisi virgam: quo 114.0118C| nomine, etc., usque ad iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi aeternis melius vacetis.

VERS. 11.-- Interrogate quis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia praedicatio laedatur. Dignus sit. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete. (AMBR.) Dat constantiae generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.

  VERS. 14.-- Excutite pulverem de pedibus. Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. Excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris 114.0118D| quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti.

VERS. 16.-- Ecce ego mitto. Illis sua poena servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.

  VERS. 18.-- In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiae.

VERS. 19.-- Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se.

  VERS. 21.-- Tradet autem frater, etc. Minorem dolorem ingerunt mala quae ab extraneis: majorem 114.0119A| quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissae charitatis.

VERS. 22.-- Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiae, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.

  VERS. 23.-- Cum autem. Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: In via gentium ne abieritis, quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.

VERS. 24.-- Non est discipulus, etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.

  VERS. 25.-- Si patrem familias. Ostendit calumnias 114.0119B| suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.

VERS. 26.-- Ne ergo timueritis eos. Eorum saevitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.

  VERS. 27.-- Quod dico. Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio praedicate.

VERS. 29.-- Super. Loquitur juxta morem Palestinae, etc., usque ad in toto mundo dicite. Nonne duo passeres? Lucas: Nonne quinque passeres veneunt 114.0119C| dipondio (Luc. XII)? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Et unus ex illis. Quomodo ergo Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo (Luc. IX)? Sed aliud est cura, aliud scientia.

  VERS. 30.-- Numerati. Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant.

  VERS. 32.-- Qui confitebitur. Vel confitetur quis Jesum ea fide, quae per dilectionem operatur: negat qui praeceptis Dei non obedit.

VERS. 33.-- Qui autem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia 114.0119D| Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.

  VERS. 34.-- Pacem. Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.

VERS. 35.-- Veni enim. Hic Lucas ait: Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem caeterasque carnales observantias. Separare. Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.

  VERS. 37.-- Qui amat patrem. Post Deum amandi 114.0120A| sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.

VERS. 38.-- Et qui non accipit, etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. Et sequitur me. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpae faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.

  VERS. 39.-- Qui invenit, etc. Nomine animae vita praesens designatur.

  VERS. 40.-- Qui recipit, etc. Cum ad praedicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.

VERS. 42.-- Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum 114.0120B| recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitae. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.

CAPUT XI.

VERS. 2.-- Joannes autem. Et dum Christus praedicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestae teneat, non apparet.

  VERS. 3.-- Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad haec sacramenta missurus 114.0120C| es?

VERS. 6.-- Qui non fuerit. Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat.

  VERS. 7.-- De Joanne. Praecursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De praecursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.

VERS. 8.-- Ecce qui mollibus, etc. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant, non pungunt.

  Rigida vita et praedicatio debet declinare mollium palatia, quae frequentant mollibus indutis adulantes.

(CLEM. ALEX.) Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, 114.0120D| etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.

  VERS. 9.-- Plusquam propheta. (BEDA.) Quia angelus non natura sed officio.

VERS. 11.-- Major Joanne. In hoc non praefertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed aequalis caeteris sanctis ostenditur. Qui autem. Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi praelatus sum. Vel novissimus angelus coeli melior est quovis homine. In regno. Regnum coelorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: 114.0121A| aut praesens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.

VERS. 12.-- A diebus Joannis. Apostolos Dominus ad oves quae perierunt domus Israel ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed haec praedicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Caeterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis praedicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum coelorum vim patitur, quia gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui praesentiam praedicavit, qua peccator reviviscit: 114.0121B| et non ante, quia lex poenam intulit et non per poenitentiam vivificavit. Patria coelestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per poenitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et coelum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.

  VERS. 13.-- Omnes enim. Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Omnes enim. Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.

VERS. 14.-- Et si vultis recipere. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitae severitate, mentis rigore praecedens Christi primum adventum, 114.0121C| ut ille secundum.

VERS. 16.-- Cui autem, etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec praedicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi praedicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Similis est pueris. Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura praeceptorum Dei recondebantur. Coaequales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad poenitentiam conversi sunt.

  114.0121D| VERS. 17.-- Cecinimus vobis. Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob (Psal. LXXX), et hujusmodi. Lamentavimus. Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu (Joel. II), et hujusmodi

  VERS. 18.-- Venit enim. Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Haec est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?

114.0122A| VERS. 19.-- Et justificata est sapientia, etc. Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quaerit vocis testimonium, sed operum.

  VERS. 20.-- Tunc. Qui hactenus Judaeos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quae frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed praedicit ventura

114.0122B| VERS. 21.-- Vae tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida praesente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea praedicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris praedicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viae sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judaeae non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus 114.0122C| persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi.

  Tyrus, angustia. Sidon, venatio.

VERS. 23.-- Et tu, Capharnaum. Non solum Corozaim et Bethsaidae vae erit, sed et tibi Capharnaum. Nunquid usque in coelum exaltaberis? Nonne tu es quae fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra praedicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur villa pulcherrima, in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: Justificata est Sodoma soror tua ex te, id est, ex tui comparatione cum illa, quae non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper exstitisti ingrata.

  114.0122D| VERS. 25.-- Respodens Jesus. Respondens tacitae objectionis quasi quaereretur, quae ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine coeli et terrae. Qui facis coelos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

VERS. 26.-- Ita pater. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere praesumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque 114.0123A| attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quae exterius disponuntur, apertae causa rationis est, occultae justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te. Ne quis iterum quaerat cur humiles eligat, sapientes reprobet.

VERS. 27.-- Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiae jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non coelum et terra et caetera quae fecit: sed hi qui 114.0123B| per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire coeperunt.

  Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostrae lumen est.

  Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quae est aequalitate naturae. Illa autem tantilla quae in nobis est, dignatione revelantis est.

VERS. 29.-- Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judaeos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, 114.0123C| si jugum tollitis, id est, praecepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, aeterna sequi, praesentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis.

  Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum laedant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbae.

VERS. 30.-- Jugum enim meum. Quomodo Evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa jubentur, quae Apostolus impleri non posse dicit: hic voluntas quaeritur quae in arbitrio nostro est, et quae sola sufficere 114.0123D| potest et praemium habere. Item quomodo jugum Christi suave, cum supra dicitur: Arcta via est quae ducit ad vitam. Sed angusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.

  Onus meum. Quia illud momentaneum nostrae tribulationis aeternum pondus gloriae operatur in coelis (I Cor. IV).

CAPUT XII.

VERS. 1.-- In illo tempore. Narrata praedicatione et miraculis unius anni ante quaestionem Joannis factis, transit ad illa quae facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes, etc. Quia, ut alius 114.0124A| ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistae addunt: manibus confricasse (Luc. VI). Unde et Petro dicitur: Macta et manduca (Act. X).

VERS. 2.-- Non licet. Secundum praeceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium (Ose. VI), melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.

VERS. 3.-- At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque 114.0124B| mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?

VERS. 4.-- Panes propositionis. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.

VERS. 5.-- Quia sabbatis sacerdotes. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiae potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.

  114.0124C| VERS. 6.-- Dico autem vobis. Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes?

VERS. 7.-- Si autem. Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: Si autem sciretis, id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.

  VERS. 8.-- Dominus est enim. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?

VERS. 10.-- Et ecce homo. Iste homo dicitur 114.0124D| caementarius fuisse, quia manus cui spiritualis aedificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in foecunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiae, ibi transgressor majori subjacet culpae.

  Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant.

Sabbatis, etc. Praecipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, 114.0125A| sed et propter celebriorem populi conventum, quaerens salutem omnium.

  VERS. 11.-- Quis erit. Competenti exemplo solvit quaestionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo (Levit. XXIII). Id est, peccatum. Sic et in aeterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.

VERS. 13.-- Extende. Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta (Eccl. IV). Quia frustra pro peccatis rogaturus 114.0125B| manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.

  Sicut altera. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suae utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.

VERS. 15.-- Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam (Matth. X). Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.

  VERS. 16.-- Et praecepit. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judaeis, ne invidia trucidarentur 114.0125C| in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quaeramus.

VERS. 18.-- Animae meae. Per animam omnis affectus demonstratur.

VERS. 20.-- Arundinem. Judaeos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. Arundinem quassatam. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quaerere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso 114.0125D| mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. Linum fumigans. Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. Donec. Tandiu praedicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.

  VERS. 22.-- Et curavit. Tria signa simul facta sunt quae et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso daemone lumen fidei videant et Deum laudent.

114.0126A| VERS. 24.-- In Beelzebub. Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem daemoniorum.

  VERS. 25.-- Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei daemones ejicit, vel in principe daemoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe daemoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.

VERS. 26.-- Et omnis civitas. Eadem ratio est civitatis et domus, quae regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit.

  114.0126B| VERS. 27.-- Et si ego in Beelzebub. Si expulsio daemonum in filiis vestris Deo non daemonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam?

Ipsi, etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meae virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malae artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Israel.

VERS. 28.-- Si autem ego. Illa pars: Si ego in Beelzebub ejicio daemones, ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait: in digito (Luc. XI). Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. 114.0126C| Unde alibi: Medius inter vos stetit, quem vos nescitis (Luc. XI, Joan. I). Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus praedicavit. Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. XXI). Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.

  VERS. 29.-- Aut quomodo potest. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum daemonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a daemonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: 114.0126D| quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum, etc.

Domum illius. Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.

  VERS. 30.-- Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.

VERS. 31.-- Omne peccatum et blasphemia. Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur.

  (HIER.) Omne peccatum. Non omnia peccata omnibus 114.0127A| remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis saeculis, asserens.

Spiritus autem. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si poeniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad poenitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis ait: Propterea non poterant credere (Joan. X). Quod iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum (Isa. VI). Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia 114.0127B| diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in aeternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet (Matth. III).

  VERS. 32.-- Et quicunque. (AMBR.) Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meae, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit.

Qui autem. Gratiam sancti Spiritus qua poenitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impoenitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile 114.0127C| erit. Neque in hoc saeculo. Quaedam enim culpae in hoc saeculo laxantur: quaedam vero (parvae scilicet) etiam in futuro. Quae quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. Neque in futuro. Quia sunt quaedam levia, quae si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.

  VERS. 33. Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli.

Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, praedicatio Evangelii; curationes, redemptio. 114.0127D| Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribae et Pharisaei: et caeteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, haeresis et hujusmodi.

  VERS. 34.-- Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiae. Ex abundantia. Homo saepe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.

VERS. 35.-- Bonus homo. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judaeos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus 114.0128A| haeret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.

  VERS. 36.-- Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub.

(GREG.) Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justae necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.

  VERS. 37. Ex verbis. Mors et vita in manibus linguae.

VERS. 38.-- Tunc responderunt. Cum Scribae et Pharisaei verba nullatenus possent improbare, in operibus quaerunt tentare, quaerentes signa videre, 114.0128B| quasi non fuerint signa quae viderant.

  VERS. 39.-- Nisi signum Jonae. Ostendit Judaeos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi poeniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judaei non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint poenitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.

VERS. 40.-- Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam.

Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum 114.0128C| nocte praecedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum praeterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur.

  Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

VERS. 41.-- Viri Ninivitae. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis praedicavit genti incredulae, et profecit: ego longo tempore, et populo 114.0128D| Dei, et compluribus signis, in vanum praedico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit foedam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiae signatur, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae quam per industriam discendae sapientiae Deo conciliatur. Duae enim partes sunt Ecclesiae, quae peccare nescit, et quae peccare desistit, poenitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.

  VERS. 43.-- Cum autem, etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginae Austri: quia me praedicante poenitentiam non poenituistis, et me 114.0129A| docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur.

Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanae, qui mundata gravius contaminat.

  Ambulat per loca. Explorat corda fidelium a mollitie fluxae cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.

VERS. 44.-- Revertar in domum. Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. Umbra tenebrosa, conscientia: calamus foris nitidus, intus vacuus, simulator: locus humidus, lasciva mollisque mens.

  VERS. 45.-- Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. 114.0129B| Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiae cum Christo destinatae.

Septem vitia, septem daemonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiae et intellectus, etc.

Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judaeis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quae cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judaeos vacantes praesidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero daemonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Aegypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus 114.0129C| virtutum est numerus vitiorum.

  VERS. 46.-- Ecce mater ejus. (RAB.) Mystice. Mater et fratres populus est Judaeorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariae materterae ejus: quae dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judae et Simonis.

VERS. 47.-- Dixit autem ei. Insidiose, utrum spirituali operi carnem praeferat: et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognitionem, sed per conjunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.

  VERS. 48.-- Quae est mater mea? Non recusat obsequia matris, sed praefert ministeria Patris: fratres 114.0129D| non contemnit, sed opus spirituale praefert cognationi, ut et nos carni spiritum praeferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Ecce mater mea, etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater praedicando.

CAPUT XIII.

VERS. 1.-- In illo die. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturae. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. (RAB.) Non solum facta et dicta Domini, sed et 114.0130A| itinera, etc., usque ad ad quae Judaei non intraverunt, foris in littera fixi.

VERS. 2.-- Turba stabat. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum coelestibus mysteriis quae desiderant imbuti cum Christo ascendunt.

VERS. 3.-- Locutus est multa. Quia turba non unius est sententiae sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.

  VERS. 4.-- Secus viam. Via est, mens malarum 114.0130B| cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Daemones dicuntur volucres, seu quia coelestis spiritualisque naturae, seu quia per aera volitant. Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.

VERS. 5.-- In petrosa. Petrosa cito quaerunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore 114.0130C| persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII), et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terrae. Altitudo terrae est probitas animi disciplinis coelestibus eruditi, et in tentationibus probati.

  VERS. 8.-- Scaagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.

VERS. 9.-- Qui habet aures audiendi. Quoties haec admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.

  VERS. 10.-- Et accedentes discipuli, etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem 114.0130D| conscenderint: et ibi stantes quaerunt.

VERS. 11.-- Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quae non intelligebant multi qui foris sunt.

  VERS. 12.-- Qui enim habet. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judaeis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiae. Auferetur ab eo. Nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit.

VERS. 13.-- Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excaecati sunt, et sententiae Domini per parabolas 114.0131A| eis occultatae sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaevavit oculos eorum, ut non videant (Joan. XI). Ubi aperte dicit non ideo factam excaecationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excaecati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.

  114.0131B| VERS. 14.-- Auditu audietis. Haec de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.

VERS. 15.-- Oculos suos. Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet.

  Ne quando. Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.

VERS. 16.-- Beati. Vere beati, quia hoc etiam praesentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.

  VERS. 17.-- Et justi. Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt

VERS. 18.-- Vos ergo audite. Primam parabolam 114.0131C| exponit, ut idem attendant in caeteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiae.

  (AUG. sup. Gen.) Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurorum.

VERS. 20.-- Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiae, quae affligit, et voluptas, quae effluere facit.

  VERS. 22.-- Fallacia divitiarum. (CHRYSOST.) Suffocantur spinis quae audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad 114.0131D| duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.

VERS. 23.-- Aliud quidem centesimum. (RAB.) Tres differentiae sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur.

VERS. 24.-- Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Haec parabola 114.0132A| proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.

VERS. 25.-- Homines. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt praelati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.

VERS. 28.-- Vis, imus. Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et 114.0132B| ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandae vitae tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.

  VERS. 29.-- Et ait: Non, etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos laesi patienter feramus.

Ne forte. Hic datur locus poenitentiae et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus 114.0132C| sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari.

Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni.

  (AUG.) Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.

  VERS. 30.-- Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis (I Cor. V). Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit.

In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus.

  Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, 114.0132D| digna retribuit: discretae enim sunt virtutes, sed non contrariae. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.

VERS. 31.-- Simile est regnum, etc. Regnum coelorum, praedicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI). Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicae incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescent, 114.0133A| quia praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitae fatigatione respirarent.

VERS. 32.-- Cum autem creverit. Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in coelum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantae sit virtutis innotuerit. Caetera apparent olera, quae cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt.

  Oleribus et fit arbor. Id est, dogmatibus philosophorum, quae cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.

114.0133B| VERS. 33.-- In farinae satis. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animae virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinae tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis.

  Donec fermentatum. Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil praeter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.

VERS. 34.-- In parabolis ad turbas. Quia quidquid 114.0133C| ibi dicitur de exercitu Israel, et omnia signa occulta sunt sacramenta.

VERS. 44.-- Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur.

  Terrenis regnum coelorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat.

Abscondit et prae gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.

  VERS. 45.-- Negotiatori. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo 114.0133D| recte et operando bene, negotiari. Bonas margaritas. Bonae margaritae, lex et prophetae. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.

VERS. 46.-- Inventa autem. Id est, Christo, qui praeest omnibus hominibus, vel spirituali praecepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel coelestis vitae dulcedine, pro qua omnia vilescunt.

  VERS. 47.-- Sagenae missae. Impletur Jeremiae vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos (Jer. XVI). Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri 114.0134A| et Novo Testamento, et in mare saeculi miserunt, quae usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione saeculi, etc. Sagenae comparatur Ecclesia vel praedicatio evangelica, quae a fluctibus saeculi ad, coelum trahit.

VERS. 48.-- Et secus littus. Littus, finis saeculi, in quo boni ad coelum, mali ad tenebras mittentur: in praesenti enim erant permisti.

  VERS. 52.-- Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quae vobis revelo: ideo faciam vos praedicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiae meae, nova et vetera profero, ut vos 114.0134B| similiter faciatis.

Apostoli sunt scribae et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio praedicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.

  VERS. 54.-- Ut mirarentur. Magna caecitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.

VERS. 55.-- Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judaei ignari divinae virtutis opera carnalis prosapiae contemplatione contemnunt. Non enim considerant praesentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.

  114.0134C| VERS. 57.-- Propheta. Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro (Deut. XVIII). In patria. Id est, in populo Judaeorum: majora autem facit in gentibus.

VERS. 58.-- Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.

CAPUT XIV.

VERS. 1.-- In illo tempore audivit Herodes. Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha (Luc. IX), etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes (Joan. IV). Vel confirmatus quorumdam sententia post haesitationem dixit, vel adhuc dubius: haec enim verba ad utrumque se habent.

114.0134D| VERS. 2.-- Et ait. Nota invidiam Judaeorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. Et ideo. Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.

VERS. 3.-- Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Aegyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethae regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.

VERS. 4.-- Non licet. Herodes forsitan legem Judaeorum 114.0135A| tenebat, et ideo Joannes eum ab adulterio prohibebat.

VERS. 5.-- Timuit populum. Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat. Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.

VERS. 7.-- Cum juramento. Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset.

  (BEDA.) Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit.

  114.0135B| (ISID.) Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro.

VERS. 9.-- Constristatus. Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis poenitentia videlicet Pharaonis.

  VERS. 10.-- Et decollavit. Minutus est Joannes capite, exaltatus est in cruce Christus: quia illius fama decrevit, istius crevit; unde: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III). In truncato capite Joannis, ostenduntur Judaei Christum (qui est caput omnium prophetarum) perdidisse.

Moraliter. Mors Joannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum, qui est finis 114.0135C| legis ad justitiam omni credenti.

  VERS. 13.-- Quod cum audisset Jesus. Postquam apud Judaeos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiae locum, quae ante non habebat virum. Secessit. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandae temeritatis. Vel secessit, ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbae, etc. Pedestres. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim praemium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.

VERS. 15.-- Vespere autem facto, etc. Recedit 114.0135D| Jesus de Judaea, vadit in desertum, turbae sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiae occubuit et finis mundi appropinquavit.

  Discipuli ejus. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X).

Mystice. Fastidiunt Judaei gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias (Isa. XL): Ecce gentes quasi stilla situlae. Iterum: Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo. Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: Jesus autem, etc.

  Dimitte turbas. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.

114.0136A| VERS. 16.-- Date illis. Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.

  VERS. 17.-- Quinque panes et duos pisces. Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. I). Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetae et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Quae scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me (Luc. XXIV).

VERS. 19.-- Acceptis quinque, etc. Accepit quinque 114.0136B| panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam praedicta erant praedicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internae suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.

  VERS. 20.-- Reliquias. Secretiora quae a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I).

  VERS. 21.-- Exceptis mulieribus et parvulis. Sexus fragilis et minor aetas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnae.

VERS. 22. Et statim compulit, etc. (RAB.) Qui, 114.0136C| ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem (Joan. VI), qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.

  VERS. 23.-- Ascendit. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem. Merito dicitur haec tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiae se abscondisse videtur.

VERS. 24.-- Navicula autem. Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et foedata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non 114.0136D| relinquit. Unde Marcus ait: Vidit eos laborantes remigando (Marc. VI). Etsi non praesens, et si differt, tamen videt et corroborat.

  VERS. 25.-- Quarta autem. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et aestus hostium.

Venit ad eos. Marcus ait: Volens praeterire eos, pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem saepe fit in passionibus sanctorum.

  VERS. 26.-- Et videntes, etc. Quia saepe fit ut cum aliqua subito diutinae tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente 114.0137A| priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.

VERS. 27.-- Ego sum, nolite timere. Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: Qui est misit me ad vos (Exod. III).

  VERS. 28.-- Domine, si tu es. Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.

VERS. 29.-- Et descendens. De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis. Ambulabat, etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit.

  Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam 114.0137B| potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se aequalem Deo, et ne superbiat.

  VERS. 30.-- Et cum coepisset, etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari.

VERS. 32.-- Cessavit ventus. In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.

  VERS. 33.-- Et adoraverunt, etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?

VERS. 34.-- In terram Genesar. Allegorice. Genesar interpretatur hortus principum. Per typum ergo apostolorum et navis, intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci 114.0137C| ad littus, id est quietem, ubi paradisi restituetur haereditas et primae stolae jucunditas.

VERS. 36.-- Fimbriam vestimenti, etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.

CAPUT XV.

VERS. 1.-- Tunc accesserunt. Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt.

(CHRYSOST.) Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet.

  VERS. 2.-- Non enim lavant. Intus nihil arguunt, 114.0137D| qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.

VERS. 3.-- Quare et vos. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?

  VERS. 4.-- Honora patrem. (HIER.) Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos.

VERS. 5.-- Vos autem dicitis, etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus 114.0138A| compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. Quicunque dixerit. Scilicet, vita aeterna dignus erit. Vel dixerit, id est, dicere proderit. Proderit. Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, Vel tibi proderit: si Deo dedero.

  VERS. 7.-- Bene prophetavit, etc. In spiritu simulationem Judaeorum, quod in dolo repugnarent Evangelio.

VERS. 8.-- Labiis me honorat. Magister, scimus quia verax es (Marc. XII). Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quae vera est, in eis non est.

  114.0138B| VERS. 11.-- Non quod intrat. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.

VERS. 12.-- Tunc accedentes. Pharisaeorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt. Σκάνδαλον Graece, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinae dederit.

  VERS. 14.-- Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita 114.0138C| (Tit. III).

VERS. 15.-- Edissere. Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere.

  VERS. 19.-- De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.

  VERS. 20.-- Non lotis. Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut haec: Lavamini, mundi estote (Isa. I). Pharisaei carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri.

VERS. 21.-- Et egressus, etc. Relictis calumniatoribus 114.0138D| intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminae perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judaeorum, per praedicationem iturus ad gentes.

  VERS. 22.-- Clamavit, etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro foedata conscientia.

  VERS. 23.-- Qui non respondit. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiae suae: In viam gentium 114.0139A| ne abieritis (Matth. X). Unde vitat calumniam Judaeorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.

  VERS. 24.-- Non sum missus. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judaeis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.

VERS. 26.-- Panem filiorum. Verbum salutis, quod prius debetur Judaeis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper.

  VERS. 27.-- Etiam, Domine. Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiae, et patientia, et humilitas praedicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. 114.0139B| Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat.

  Nam et catelli. Mensa, est sacra Scriptura; micae puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturae humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litterae superficiem, sed medullam.

VERS. 28.-- Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII), qui similiter (ut haec Chananaea) fidem gentium praesignabat. Magna est fides gentium, quae in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeae non veniens ad eos sanat, significat gentes, 114.0139C| ad quas non venit per praesentiam, salvandas per verbum suum.

  Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.

VERS. 29.-- Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium praesignasset, revertitur in Judaeam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.

VERS. 30.-- Caecos. Caeci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.

114.0139D| VERS. 32.-- Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbae. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles poenitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in praesentis vitae via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinae pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto saeculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, 114.0140A| tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.

  VERS. 33.-- In deserto panes. Panes praedicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?

VERS. 36.-- Et accipiens. Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septem panes. Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suae vitae vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, 114.0140B| ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animae figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus saeculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus.

(BEDA.) Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem coelestium praeceptorum mandat et praemiorum: utraque altitudinem Christi praedicat.

Et quod superfuit. Altiora mysteria quae non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent 114.0140C| septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Septem sportas. Sportae junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitae collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam aeternae retributionis in corde retinent.

VERS. 39.-- Et dimissa turba. Hic docet quod praedicatores ministrato turbae verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. In fines. Magedan quae alio nomine dicitur Dalmanuta, quae est regio circa Gerasam. Et interpretatur poma vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: Hortus conclusus, fons signatus, ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.

CAPUT XVI.
114.0140D|

VERS. 1.-- Et accesserunt, etc. Ut signum de coelo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto (Joan. VI). Petebant tentando ut in morem Eliae ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis aestivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse.

VERS. 2.-- Facto vespere. Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum 114.0141A| ignorant, cum omnis lex et prophetae, adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent.

VERS. 3.-- Rutilat enim. Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.

VERS. 4.-- Signa. Ad tempus gratiae pertinentia prophetis praedicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum coelum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum coelum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de coelo quando videntibus apostolis in coelum ascendit, 114.0141B| et Spiritum sanctum misit.

  VERS. 5.-- Obliti sunt panes accipere. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisaeorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.

VERS. 6.-- A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quae vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.

  VERS. 8.-- Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare 114.0141C| reliquias?

VERS. 11.-- Cavete a fermento Pharisaeorum. A superstitiosa doctrina, quae more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit haeretica dogmata, panes sunt vera doctrina.

  VERS. 13.-- In partes Caesareae Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.

VERS. 14.-- Alii Joannem Baptistam. Sic poterant 114.0141D| errare in Elia vel in caeteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo (Marc. VI). Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.

  VERS. 17.-- Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt.

Barjona. Bene filius columbae, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, 114.0142A| qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbae pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbae filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.

  VERS. 18.-- Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos.

Sicut lumen et caetera nomina, ut: Vos estis sal terrae, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a 114.0142B| se nomen Petri dedit.

  Et portae. Portae inferi sunt peccata, minae, blandimenta, haereses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suae credendi sunt aedificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum praetendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.

VERS. 19.-- Et quodcunque ligaveris. Id est, quem in peccatis persistentem aeternis poenis adjudicaveris: vel quem humilem et vere poenitentem absolveris, sic erit et in coelis.

  Et quodcunque ligaveris super terram. (HIER.) Habent 114.0142C| quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX), etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.

VERS. 20.-- Ut nemini, etc. Supra adventum suum praedicare praecipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est praedicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice praedicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo 114.0142D| post visuri sunt conspui et crucifigi.

  VERS. 21.-- Exinde, etc. Ecce causa prohibitae praedicationis, quasi dicat: Tunc me praedicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

VERS. 22.-- Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.

  VERS. 23.-- Vade. Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in praesenti data. Aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves, etc. Quae si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Quia non. Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quae est voluntas Patris: sed carnaliter haec sapis.

114.0143A| VERS. 24.-- Si quis vult. Praedicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, coeperat: vivit vero in me Christus (Gal. II). Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiae habuit Paulus, dum dicebat (II Cor. XI): Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?

  114.0143B| VERS. 26.-- Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Haec tempora designat in praeceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria.

  Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV). Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

VERS. 27.-- Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII).

  VERS. 28.-- Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in praesenti vita promittitur eis aliqua 114.0143C| consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis aeternae, vel ostendendo suam potestatem in praesenti Ecclesia.

CAPUT XVII.

VERS. 1.-- Et post dies, etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum.

  Petrum. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiae divinae ascribens contra superbiam 114.0143D| vitae, quae solet oriri ex virtutibus.

VERS. 2.-- Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in coena, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futurae beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in coelo, 114.0144A| mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.

  VERS. 3.-- Et ecce. Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem (Luc. IX), id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt.

VERS. 5.-- Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quaesivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, 114.0144B| sic et clarificato mysterium sanctae Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quaesivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo caeteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino praeparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater praecipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans praedixit: Prophetam suscitabit (Deut. XVIII), etc. Quasi diceret: 114.0144C| Iste est quem Moyses promisit.

  VERS. 6.-- Et audientes discipuli ceciderunt in faciem. Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.

VERS. 7.-- Surgite, etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur.

  VERS. 8.-- Levantes autem oculos, etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quae velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. Nisi solum Jesum. Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.

114.0144D| VERS. 9.-- Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni praeostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.

VERS. 10.-- Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisaeorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Aestimant ergo apostoli transformationem gloriae ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.

VERS. 13.-- Tunc intellexerunt, etc. Ex indicio 114.0145A| passionis suae quam saepe dixerat, et praecursoris sui quam completam videbant.

  VERS. 14.-- Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.

VERS. 15.-- Et obtuli, etc. Latenter accusat discipulos, cum saepe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat.

  VERS. 16.-- Respondens. Non taedio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus aegroto contra sua praecepta agenti.

VERS. 17.-- Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judaeos arguit 114.0145B| infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo daemonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.

  VERS. 19.-- Propter incredulitatem. Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas praestantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. Sicut granum sinapis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.

VERS. 20.-- Hoc autem genus. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quaeque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram 114.0145C| Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate (I Thess. V).

  VERS. 21.-- Filius hominis. Semper laetis miscet tristia, ut cum venerint quasi praevisa minus moleste ferantur.

VERS. 22.-- Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.

  VERS. 23.-- Et cum venissent Capharnaum. Per Augustum Caesarem Judaea facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Caesari.

VERS. 24.-- Quid tibi videtur. Antequam Petrus 114.0145D| suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae eo absente gesta sunt. Reges terrae. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.

  VERS. 25.-- Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.

CAPUT XVIII.

VERS. 1.-- Quis putas, etc. Ex aequalitate pretii 114.0146A| qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis praelatum. In regno coelorum. Vel regnum Dei, doctrina est Evangelii, cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.

  VERS. 2.-- Et advocans. Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. Parvulum, etc. Parvulum aetate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel parvulum, id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.

VERS. 4.-- Quicunque ergo humiliaverit, etc. Invitat 114.0146B| discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. Sicut parvulus iste. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit.

  VERS. 6.-- Qui autem scandalizaverit. Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere poenam quam aeternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.

VERS. 7.-- Vae homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quae inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.

  114.0146C| VERS. 8.-- Si autem manus tua. Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. Bonum tibi est, etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria vitam aeternam perdere.

VERS. 10.-- Videte ne contemnatis. Sic praecipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. (HIER.) Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.

  VERS. 12.-- Si fuerint alicui centum, etc. Dominus 114.0146D| centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. Nonne relinquet, etc. (GREG.) Quia seipsum exinanivit formam servi accipiens, etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus.

VERS. 13.-- Gaudebit, etc. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione (quia magis nos gaudere facit) quam de angelorum immutabilitate. Major enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione.

  VERS. 15.-- Si autem peccaverit in te, etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem laedamus: et peccantem 114.0147A| zelo justitiae corripiamus, et poenitenti misericordiae viscera pandamus. Corripe eum, etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed poenitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui poenitenti non indulget. Nam quod dixit: si poenitet dimitte, praemisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.

  VERS. 17.-- Dic Ecclesiae. Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Sicut Ethnicus. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.

VERS. 18.-- Amen dico, etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum poenitentem, vel ad abjiciendum contumacem.

114.0147B| VERS. 20.-- Si duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quae spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Ibi sum in me. Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.

  VERS. 23.-- Ideo assimilatum. Ut sciatis dimittendum esse conservis, ostendam per similitudinem, quia si ille rex et dominus dimisit servo, multo magis homo conservis suis.

VERS. 25.-- Et uxorem. Eum non solum populum, 114.0147C| sed etiam praelatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus: ut quod noluerunt voto, solvant tormento. Jussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis poenas solvere.

VERS. 27.-- Misertus autem. Misericors Dominus non solum captivitatem Judaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto. Dimisit ei. Id est, pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones.

  VERS. 28.-- Invenit unum. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis 114.0147D| exspectabat.

VERS. 32.-- Serve nequam. Saepe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia praesumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.

CAPUT XIX.

VERS. 3.-- Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiae praedicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo 114.0148A| opponens, quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

  VERS. 4.-- Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quaerebatur.

VERS. 5.-- Adhaerebit uxori. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberae supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne. Praemium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur 114.0148B| in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.

VERS. 6.-- Homo non separet. Homo separat, quando pro desiderio secundae primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.

VERS. 7.-- Quid ergo Moyses, etc. (CHRYS.) Displicet peccatoribus doctrina, etc., usque ad veritatis interpretatio taceatur.

  VERS. 9.-- Et aliam duxerit maechatur. Et qui dimissam. Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primae uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor 114.0148C| idem faciat viro eadem cautela praecipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est (Prov. XVIII).

  VERS. 10.-- Non expedit. Videbant grave pondus uxorum, quod iracundae, ebriosae et hujusmodi, quae quidem sunt sustinendae, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti.

VERS. 12.-- Sunt enim. Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Qui facti sunt. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant 114.0148D| castitatem. Qui potest. Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiae implere praecepta.

VERS. 14.-- Sinite parvulos. Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Talium. Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non aetatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, praemium promittit.

  VERS. 15.-- Et cum imposuisset. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiae tribuit.

VERS. 16.-- Et ecce unus. (BED.) Audierat ille 114.0149A| similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. (HIER.) Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.

VERS. 17.-- Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quaesierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturae: ostendens 114.0149B| quia ille non est bonus qui quaerit de bono, sed qui facit quod bonum est.

VERS. 20.-- Dicit ei adolescens. (BED.) Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: Si vis perfectus esse. Omnia haec. (HIER.) Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur.

  VERS. 23.-- Dives difficile. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius 114.0149C| est, nec habere nec amare divitias.

VERS. 24.-- Quam divitem. (ISID.) Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit.

VERS. 25.-- Mirabantur. Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit major turba pauperum, non dicerent: Quis poterit salvus esse?

VERS. 26.-- Deum. Qui ab amore terrenorum ad charitatem aeternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.

VERS. 28.-- In regeneratione. Duae sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duae adoptiones et duae resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma 114.0149D| quae judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

VERS. 29.-- Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et 114.0150A| sorores, et in futuro vitam aeternam (Marc. X), id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi (Luc. XV), etc.

CAPUT XX.

VERS. 1.-- Simile est regnum. Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quae ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium 114.0150B| plebem praedicatores mittere non desistit. Simile est regnum. Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter. Primo mane. Manifeste coepit a primo justo aeterna mercede praedicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.

  VERS. 2.-- Conventione. Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam aedificando mandatis decalogi insisterent.

Ex denario. (HIER.) Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite.

A novissimis usque, etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, aequales his qui ab initio mundi coeperunt, omnes quidem idem coelum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incoepit, dum prius 114.0150C| latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.

VERS. 15.-- Aut non licet. Stulta quaestio contra bonitatem Dei. Quaerendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus, etc. Vere Judaei pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvae fierent.

VERS. 16.-- Sic erunt novissimi primi. (AUG.) Id est, Judaei de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen 114.0150D| nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.

  VERS. 18.-- Ecce ascendimus, etc. (HIER.) Hoc saepe eis dixerat, etc., usque ad resurrecturum non dubitent.

VERS. 19.-- Ad illudendum, etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum qua amaritudine redire debeamus.

  VERS. 20.-- Tunc accessit ad eum. Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum.

VERS. 21.-- Dic ut, etc. Bonum desiderium, sed 114.0151A| inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.

VERS. 22.-- Nescitis. Qui sedem gloriae petitis vel quaeritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. Potestis. Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.

VERS. 23.-- Calicem. Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium. Non est meum dare. Hoc est regnum coelorum non est dantis sed accipientis. Non enim personarum acceptio 114.0151B| est apud Deum: sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personae est, sed vitae. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.

  VERS. 24.-- Et audientes decem. Ut illi carnaliter petiverunt esse super omnes, sic et isti carnaliter contristati sunt esse aliquem ante se.

VERS. 30.-- Et ecce duo caeci. De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimae erat miseriae. Caecus nempe et mendicus, unde et nomen 114.0151C| ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimaeus Thimaei filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii praedicavit Judaeis, exiens duos, quia post resurrectionem Judaeis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.

CAPUT XXI.

VERS. 1.-- Et cum appropinquassent. Hic praetermittit Matthaeus ea quae facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quae alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent. Dominus spiritualiter Jerusalem 114.0151D| appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccae dicitur. Bethphage. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccae. Bethania, domus obedientiae. Has Dominus pergens, Jerusalem sua praesentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piae confessionis et obedientiae implevit. Sitae autem sunt illae civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita.--Ad montem Oliveti: tunc Jesus, etc. Ad sublimitatem misericordiae respiciens, 114.0152A| ἔλεος misericordia interpretatur. Olei natura lucis ministra est, et laborum et dolorum solamen, et excellit caeteris liquoribus. Misit. Quia lucernam quam accepit, non vult sub modio abscondi. Duos discipulos. Duo propter scientiam veritatis et munditiam operis, et sacramentum geminae dilectionis praedicaturi. Quidam dicunt hos duos Petrum et Philippum, qui primum gentiles ad Christum adduxerunt, Philippus Samariam quam asinam interpretantur, Petrus Cornelium quasi Samariae pullum.

VERS. 2.-- Et pullum. Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei (Rom. III). Alii de solo pullo: Matthaeus 114.0152B| qui Hebraeis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebraeis si poeniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus.

VERS. 5.-- Dicite filiae Sion. Filia Sion, est Jerusalem sita in monte Sion. Mystice. Ecclesia pertinens ad supernam Jerusalem quae est mater omnium nostrum, cujus non minima pars tunc erat in populo Israel. Rex. Ne dicatis: Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX). Tibi. Si credis; contra te si non credis. Super asinam, etc. Non ad litteram super utrumque sedit, sed in praecordiis utriusque populi. Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno, et ascendens super 114.0152C| alium.

VERS. 7.-- Et adduxerunt. Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed caetera turba, id est, Judaei vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. Super eos. Vestes apostolorum sunt praecepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostrae tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.

  VERS. 8.-- Ramos de arboribus, etc. Ramos vel 114.0152D| frondes caedunt, quia verba et sententias de libris Patrum excerperunt vel exempla.

VERS. 9.-- Osanna. (HIER.) Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna, id est salva. In excelsis. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens coelestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). In excelsis. Quia et angelorum salus quorum numerum implet.

VERS. 10.-- Cum intrasset. Frequenter ingressus est civitatem Jerusalem, sed non cum his laudibus: 114.0153A| non rex vocatur, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat.

VERS. 12.-- Et ejiciebat. (AUG.) Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. Mensas numulariorum. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de 114.0153B| Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. Et cathedras vendentium. Quae magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod haeresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.

  VERS. 13.-- Latronum. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum laesionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.

VERS. 14.-- Et accesserunt. Mystice. Simplices peccatores ad se per poenitentiam accedentes, prius caecos 114.0153C| in cognitione et claudos in operatione illuminando, et in vitam rectitudinis dirigendo quotidie sanat.

  VERS. 15.-- Mirabilia quae, etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis.

VERS. 16.-- Dixit eis. Non patet calumniae, non, ait, bene faciunt vel male, vel aetati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturae confirmat. Infantium et lac. Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non aetate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quae dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.

  VERS. 17.-- Abiit foras. Quia pauper, nullique 114.0153D| adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.

VERS. 19.-- Fici arborem. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quaereret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id aeternae sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiae sine fructu operum, mereatur excidi. Folia. Traditiones Pharisaeorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Israel, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia praeteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus. Non facit injuriam creator 114.0154A| possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.

VERS. 20.-- Et videntes. Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare, unde et mirabantur, quod ficus aruit: potuit eadem virtute inimicos siccare nisi per patientiam eorum exspectasset salutem.

VERS. 21.-- Fidem. Perfectam fidem habet, qui per dilectionem operatur: hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent si ipsi aliis dimittunt.

  VERS. 22.-- Accipietis. Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt.

114.0154B| VERS. 24.-- Interrogabo, etc. Poterat aperte confutare eos: sed ideo interrogat, ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit cognoscant per se, secundum illud: Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum.

  VERS. 27.-- Nec ego dico vobis. Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores, unde: Habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo; vel quia sunt contemptores, unde Nolite sanctum dare canibus.

VERS. 28.-- Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quae et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.

  114.0154C| VERS. 31.-- Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.

VERS. 32.-- Joannes in via justitiae. Joannem Judaei contemnentes, nec viam justitiae comprehenderunt, nec de operibus malis poenitentiam egerunt. Vos autem. (GREG.) Quia aperte nolebant respondere sapientiae, in parabolis capiuntur.

  VERS. 33.-- Vineam. De qua Isaias (cap. IV). Vinea Domini saba, etc. Fodit in ea torcular. In fossione timor notatur, quia praecepta illa legalia non amore sed timore servabant.

  VERS. 34.-- Tempus fructuum appropinquasset, 114.0154D| etc. Bene tempus fructuum, non fructus: quia nullus fuit in illo contumaci populo.

VERS. 37.-- Novissime, etc. Vide patrisfamilias patientiam qui exspectat ad poenitentiam. Verebuntur. Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est.

VERS. 38.-- Hic est haeres. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II); unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic (Joan. II), etc. Habebimus haereditatem. Haereditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur praeripere Judaei: 114.0155A| dum fide ejus exstincta justitiam quae ex lege est, gentibus persuadere conabantur.

VERS. 39.-- Ejecerunt extra vineam. Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Occiderunt et ejecerunt extra vineam (Luc. XX), quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt, et gentibus miserunt.

  VERS. 42.-- Aedificantes. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur.

Et qui ceciderit, etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super 114.0155B| eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem aeternum.

CAPUT XXII.

VERS. 2.-- Simile factum. Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptias. Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthaeus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de coena, id est, aeterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de praesenti Ecclesia.

114.0155C| VERS. 4.-- Tauri. Quia prius prophetae, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, caeteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate praecones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.

  VERS. 5.-- Alius in villam. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.

VERS. 7.-- Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiae agebat, nunc in ultione rex tan 114.0155D| tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.

  VERS. 8.-- Nuptiae quidem paratae. Omne sacramentum incarnationis peractum est, nativitas et passio.

Ad exitus, etc. Actiones sunt viae: exitus, defectus actionum: quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur.

  VERS. 11.-- Ut videret discumbentes. Id est, videri faciat judicandorum merita, et discernat. Non restitum veste nuptiali. Confutatis autem Pharisaeis 114.0156A| supponit non omnes qui sunt in Ecclesia, esse dignos regno, ne torpeant sui.

VERS. 12.-- Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicus, quia ad nuptias invitatus. Quomodo, impudentiae arguit.

  VERS. 13.-- Ligatis manibus et pedibus. Ligantur poena qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quae non extensae ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra poenis subjicientur, quae hic singulis vitiis servierunt. Exteriores, etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis.

VERS. 14.-- Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem 114.0156B| sunt vocati. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.

VERS. 16.-- Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, praesidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Caesare Augusto quando descriptio facta est, Judaea facta est tributaria. His tributis praepositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judaeis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisaeis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et caetera quae lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisaei 114.0156C| si possent decipere.

  Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Caesarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.

VERS. 18.-- Hypocritae. Quia aliud sunt, et aliud simulant.

  VERS. 21.-- Reddite ergo. Vel sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam.

VERS. 23.-- Sadducaei, etc. Duae erant haereses in Judaeis. Pharisaeorum qui praeferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est 114.0156D| justi. Sadducaei namque justi interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.

  VERS. 29.-- Erratis. Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei.

VERS. 30.-- In resurrectione. Resurgent quidem corpora, quae possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.

  VERS. 31.-- Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia 114.0157A| prophetarum dare: sed prophetas Sadducaei non recipiunt.

VERS. 32.-- Deus Abraham, etc. Qui jam mortui erant, quando haec dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt: Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Per hoc probat aeternitatem animarum, et statim infert: Non est Deus mortuorum, etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt.

  VERS. 34.-- Silentium. Nota venena invidiae superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt. 114.0157B| Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducaeos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.

VERS. 35.-- Tentans eum. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei. Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.

  VERS. 37.-- Diliges Dominum Deum tuum. Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati. Haec tria ad dilectionem 114.0157C| Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Ex toto corde. Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur.

VERS. 42.-- De Christo. Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.

VERS. 44.-- Dixit. Istud dicere est aequalem sibi filium generare. Domino. Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit.

  VERS. 45.-- Quomodo. Repugnantia sunt haec secundum vestrum intellectum.

VERS. 46.-- Et nemo poterat, etc. Nota venena invidiae superari posse, sed difficile conquiescere.

CAPUT XXIII.

114.0157D| VERS. 1.-- Tunc locutus est. Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt, nihilominus hortans eos subjici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem: non opera, sed doctrinam considerantes.

  VERS. 4.-- Onera gravia. Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: Venite ad me qui laboratis et onerati estis.

VERS. 5.-- Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non 114.0158A| potest enim Christo coelestia praedicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.

  VERS. 8.-- Vos autem. Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne aemulatione inflammemur.

VERS. 9.-- Unus est. Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet, docendo non intellectum praestat. Pater vester. Deus dicitur Pater et Magister natura, homo indulgentia. Pater, ut honor aetati deferatur, non ut auctor vitae habeatur. Magister, ex consortio veri magistri tanquam ejus nuntius: et pro reverentia ejus a quo mittitur, honoratur.

  VERS. 13.-- Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et 114.0158B| doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.

VERS. 15.-- Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhaeret, duplae poenae filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.

  VERS. 16.-- Quicunque. Pharisaei qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo 114.0158C| non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiae et fraudulentiae.

VERS. 22.-- In coelo. Per creaturam: ubi non putatis perjurium esse, jurat in coelo, id est, per subjectam creaturam jurat, et per divinitatem praesidentem creaturae.

  VERS. 23.-- Vae vobis. Et hic arguit eos avaritiae: quia nihil praetermittunt de his quae ad commodum suum sunt. Qui decimatis. Quia Deus praeceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus.

114.0158D| Haec oportuit. Ne eleemosynas fructum terrae videretur respuere, haec addidit.

VERS. 24.-- Duces caeci. Opinione religionis in minimis quae lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna praecepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judaei culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et 114.0159A| misericordiam et fidem (quae illi contemnunt) occiderunt.

VERS. 25.-- Vae vobis. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisaeos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Qui mundatis. Frustra sanctitatem exterius praetenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit (Luc. XI), id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et caetera spiritualia levia esse.

  VERS. 26.-- Calicis. Per similitudinem, non quod 114.0159B| in calice et paropside sit eorum superstitio.

VERS. 29.-- Qui aedificatis. Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum.

  VERS. 31.-- Itaque. Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis; dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios non solum carne, sed imitatione iniqua: et patet eos scientes peccare. Id est contra vos loquimini dum patres damnatis: similiter enim facitis.

VERS. 32.-- Et vos. Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat: Et vos implete, quod illis defuit implete, illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non jubet, sed quod 114.0159C| facturi sunt ostendit.

  VERS. 33.-- Quomodo fugietis. (HIER.) Sepulcra sanctorum aedificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt.

VERS. 34.-- Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.

VERS. 35.-- Ut veniat super vos. Non hos tantum praesentes dicit, sed omnem generationem malorum praecedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc 114.0159D| occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadae, et in Evangelio quo utuntur Nazaraei, pro filio Barachiae legitur filius Joiadae. Sed ut justitia Joiadae sacerdotis praedicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.

  114.0160A| VERS. 36.-- Super generationem. Quae a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in poena sicut sunt et in culpa.

VERS. 37.-- Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.

  VERS. 38.-- Relinquetur. Civitas auxilio Dei nudata 114.0160B| suae ditioni relinquetur, quae bene derelicta est, cum a Deo derelinquitur.

VERS. 39.-- Benedictus qui venit. Hoc turbae dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suae, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.

CAPUT XXIV.

VERS. 2.-- Non relinquetur hic lapis super lapidem. Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis aedificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judaeis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis caeremoniis tolleretur, ne 114.0160C| quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.

VERS. 3.-- Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quaerunt. Tria quaerunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio saeculi ventura sit?

  VERS. 4.-- Videte. Cum haec fient, ne putemus 114.0160D| instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Praemunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota haec venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quae fient in consummatione saeculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.

VERS. 5.-- multi. Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui praeter alia falsa dicerent instare diem Domini.

  VERS. 6.-- Audituri. Haec in Judaea a passione Domini 114.0161A| abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judaeam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos.

VERS. 8.-- Haec autem. Haec autem omnia sunt initia, non consummatio quasi praeconia Antichristi, vel excidii urbis. Haec partim ad eversionem Judaeorum, partim ad diem judicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverunt de utroque.

  VERS. 9.-- Tunc tradent. Quo merito haec Judaeis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus praecones persecuti sunt.

VERS. 11.-- Et multi pseudoprophetae. Quidam hoc ad eversionem Judaeorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de haereticis, quorum 114.0161B| primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quae ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.

VERS. 14.-- Et praedicabitur. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suae gentis contristanda, haec solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii aeterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, praeter duos Jacobos, qui primitus in Judaea interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suae gentis, solatium 114.0161C| habeant plures socios de omni gente collectos.

  VERS. 15.-- Abominationem, etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Caesaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quae in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.

  VERS. 16.-- Tunc qui in Judaea. Haec ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judaeorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippae qui parebat Romanis.

VERS. 22.-- Et nisi. Quae ergo spes electis, nisi gratia Dei, quae dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit haec tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum 114.0161D| nomine, ipsa mala significantur. Breviati fuissent. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim haec mala tribus annis, et dimidio tantum. Ecce hic Christus. Habet unaquaeque haeresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Ecce hic et ecce illic. Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Ecce in cubilibus, ecce in deserto. Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: hic aut illic.

  VERS. 24.-- Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei praefinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina 114.0162A| electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

VERS. 26.-- Ecce in deserto. Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora praecepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, in penetralibus. Nolite credere, quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat.

VERS. 31.-- A summis coelorum. Ne quis putaret a quatuor plagis terrae, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: A summo terrae usque ad 114.0162B| summum coeli, id est, ab extremis terrae finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus coeli terrae videtur insidere.

  VERS. 32.-- Ab arbore. Mystice. A populo Israel, in quo caecitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba praedicationis exorta fuerint, prope est aestas, quae exspectatur, id est, aeterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Israel omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.

VERS. 35.-- Coelum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, 114.0162C| unde dicitur: Terra in aeternum stabit.

VERS. 36.-- De die. Ne forte auditis signis, quaererent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. Nemo scit, etc. In quibusdam codicibus additur, neque Filius. Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: In eo esse absconditos thesauros sapientiae et scientiae (II Col. II). Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel 114.0162D| nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.

  VERS. 37.-- Sicut autem. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Noe, vel Loth secundum alium evangelistam aequiparat.

VERS. 38.-- Comedentes et bibentes, nubentes, etc. Non alimenta et nuptiae, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terraemotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. V).

  114.0163A| VERS. 40.-- Tunc, etc. Lucas, in illa nocte, id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. Duo erunt. Duae differentiae praedictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.

VERS. 41.-- Duae molentes. Duae differentiae sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminae a viris. Duo in lecto. Qui otium eligunt et quietem, quae significantur nomine lecti, nec saecularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. Unus assumetur. Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam 114.0163B| vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam haec tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Noe, Daniel et Job, id est rectores ut Noe, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum haec tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: Vigilate ergo. In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: Simile est regnum coelorum decem virginibus. In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: Sicut enim homo peregre proficiscens, etc.

  VERS. 42.-- Vigilate ergo. (HIER.) Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.

114.0163C| VERS. 43.-- Si sciret, etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem praecavens occurreret poenitendo.

VERS. 45.-- Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad praelatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves 114.0163D| Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.

  VERS. 46.-- Beatus ille. Aeterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.

VERS. 47.-- Super. Id est, super omnia coelestis regni gaudia, caeteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis.

  VERS. 49.-- Percutere conservos. Injuriis afficere 114.0164A| vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait servos vel ancillas (Luc. XII), quorum quanta infirmior est aetas vel sexus, tanto facilior est ruina.

VERS. 51.-- Cum hypocritis, etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritae, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversae voluntatis apparuit. Fletus Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.

CAPUT XXV.

VERS. 1.-- Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu saeculi continent. Et sponsae. Omnes simul sunt sponsa quae modo desponsata est virgo a corruptione saeculi. Nubet, cum mortalis immortali 114.0164B| conjungetur.

VERS. 2.-- Quinque. Quia quinquepertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus.

  VERS. 5.-- Moram autem faciente sponso. Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. Dormitaverunt omnes et dormierunt. Quia postea suscitandi.

VERS. 6.-- Media autem nocte clamor factus est. Id est, nullo sciente vel sperante. Unde Dies Domini sicut fur in nocte veniet (I Thess. III).

VERS. 8.-- Date nobis de oleo, etc. Quorum facta aliena fulciuntur, laude eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non 114.0164C| vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est.

  Exstinguuntur. Id est, adventu judicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem.

VERS. 9.-- Ne forte. Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua. Ne forte unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Ad vendentes. Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.

  VERS. 10.-- Dum autem. Inclinantibus se illis in 114.0164D| ea quae foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est. Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.

VERS. 11.-- Novissime vero. Per veram poenitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictae. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.

VERS. 13.-- Vigilate. Videlicet ut testimonium bonae conscientiae nobis praeparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, 114.0165A| et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.

  VERS. 14.-- Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando coelum ascendit.

VERS. 15.-- Et profectus est statim. Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.

  VERS. 16.-- Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui praedicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.

114.0165B| VERS. 19.-- Posuit autem. Coepit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.

VERS. 20.-- Ecce alia quinque. Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.

VERS. 21.-- Super pauca. Pauca sunt bona praesentis vitae quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiae admistione sunt. Multa autem bona aeterna, quae sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus laetare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.

  114.0165C| VERS. 22.-- Qui duo talenta acceperat. Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera praesentis vitae futurae beatitudinis typos intellexit.

VERS. 24.-- Durus es. Quia ardua est via quae ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.

  VERS. 25.-- Et timens abii, etc. Et timens aggredi altioris vitae gradum, ne alterius salutem quaerens ipse periclitarer. Abscondi talentum tuum. Non praedicavi quod te donante intellexi.

VERS. 26.-- Sciebas quia, etc. Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quaesiturum? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam.

  114.0165D| VERS. 27.-- Nummulariis. Vel caeteris doctoribus, ut apostolis et episcopis. Vel, cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare.

VERS. 28.-- Et date ei, etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.

VERS. 29.-- Omni enim, etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturae, et praemium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non 114.0166A| habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.

  VERS. 31.-- Cum autem. Tradendus in proximo cruci praemisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

VERS. 32.-- Oves ab, etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum 114.0166B| alii judicabunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Israel. Alii judicabuntur quibus dicitur: Esurivi et dedistis mihi manducare. Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.

  VERS. 33.-- Haedos. Haedus est animal petulcum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege, et significat peccatores: nec dicit capras quae possunt habere fetus.

VERS. 34.-- Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam praedestinati estis a constitutione mundi.

  114.0166C| VERS. 37.-- Tunc respondebunt. Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII), etc.

VERS. 40.-- De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

  VERS. 42.-- Non dedistis, etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si aeternaliter damnatur quid de suo non dedit?

VERS. 44.-- Domine, quando, etc. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a malis et agere eleemosynas noluerunt; unde subdit: 114.0166D| Quandiu non fecistis uni, etc.

VERS. 46.-- In supplicium aeternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis daemonibus. In supplicium aeternum. (AUG.) Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.

CAPUT XXVI.
114.0167A|

VERS. 1.-- Et factum est cum consummasset. De consummatione saeculi et discretione judicii: vel ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et praedicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate praedixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admistum esse gloriae aeternitatis admoneat.

  VERS. 6.-- Cum autem. Habito consilio ordo narrationis illuc transit, tunc abiit unus de duodecim, ut factum Judae conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschae dicens: Cum autem, etc. Simonis. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quae credidit 114.0167B| Domino et curata est. Simon, id est obediens.

VERS. 7.-- Accessit. (HIER.) Diligenter observa, quae de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput. Mulier habens. Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quae quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit. Unguenti pretiosi. Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: πίστις Graece, fides Latine. Mystice. Haec devotio Mariae fidem significat Ecclesiae, quae dum deitatem Christi praedicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in 114.0167C| Bethania dicunt, et Matthaeus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisaei non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quae tunc accessit peccatrix.

  VERS. 8.-- Discipuli indignati. Joannes dicit haec Judam locutum, et hoc gratia cupiditatis: alii potuerunt verbis ejus consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum.

VERS. 11.-- Me autem, etc. Corporali praesentia, alioquin dicit alibi: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

VERS. 12.-- Mittens enim. Officium est sepulturae quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem.

  114.0167D| VERS. 15.-- Quid vultis. Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.

VERS. 17.-- Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur aedificatio superfluorum.

VERS. 18.-- Ad quemdam. Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. Ad quemdam. Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, Ite in civitatem: interponit ipse, ad quemdam: non 114.0168A| quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.

  VERS. 19.-- Et fecerunt discipuli sicuti. In alio Evangelio scribitur: Invenerunt coenaculum grande stratum. Coenaculum, lex spiritualis est, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquae bajulum, id est praeconem gratiae, in domum Ecclesiae sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.

VERS. 21.-- Quia unus. Qui praedixit de passione, praedicit de proditore, ut videns se non latere poeniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius 114.0168B| poenitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.

  VERS. 22.-- Coeperunt singuli. Quia plus credunt magistro quam sibi: et timentes etiam fragilitatem suam, quaerunt de peccato cujus non habent conscientiam.

VERS. 23.-- Qui intingit. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. In paropside. Marcus: in catino. Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab aequis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas 114.0168C| et quadrangulum contineret. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.

VERS. 24.-- Bonum erat ei. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse.

  Rabbi. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.

VERS. 25.-- Tu dixisti. Nec hic aperte dicitur an 114.0168D| ipse esset: potest enim intelligi, quasi dicat, non ego dixi.

VERS. 26.-- Coenantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschae quae in memoriam liberationis populi Dei de Aegypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non poenitebit eum: tu es sacerdos (Psal. CIX), etc. Accepit. (HIER.) Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis 114.0169A| potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinae virtutis implevit. Ideo post coenam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschae sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicae passionis sacramentis, quam corporalibus escis.

  VERS. 27.-- Gratias egit. Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpae propriae, cum ipse aequanimiter tulit alienae: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur.

VERS. 29.-- Non bibam. Non delectabor caeremoniis 114.0169B| hujus populi, in quibus sacra paschalis agni praecipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quae modo mortalis est.

Novum in regno Patris. Dicens illud novum, hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meae resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.

VERS. 30.-- Et hymno. Hoc est quod psalmus dicit: Edent pauperes et saturabuntur (Psal. XXI), etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens 114.0169C| cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. Exierunt in montem, etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium.

  VERS. 31.-- Omnes vos scandalum pati. Praedicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed poenitentia liberentur.

VERS. 32.-- Postquam. Sicut praedixit locum passionis, sic praedicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic laetentur glorificati resurrectione vel visione. Praecedam vos, etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur.

  114.0169D| VERS. 33.-- Etsi omnes. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.

  VERS. 36.-- Et orem. Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.

VERS. 37.-- Coepit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. (HIER.) Coepit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Coepit 114.0170A| contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judaeorum et eversionem Jerusalem.

VERS. 38.-- Tristis. Anima est quae timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: Animam meam ponam pro te: quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt.

  Usque ad mortem. (HIL.) Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.

VERS. 39.-- Si possibile est. Hoc non pro timore, 114.0170B| sed pro misericordia, ne Judaei, qui excusationem ignorantiae non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judaeorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judaeorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. (AUG.) Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. (AMBR.) Hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. 114.0170C| Confidenter tristitiam nomino qui crucem praedico.

  VERS. 41.-- Caro autem. Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos.

VERS. 42.-- Iterum secundo. Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judaeorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat.

VERS. 44.-- Oravit tertio. Tribus vicibus oravit, ut et nos a praeteritis peccatis veniam, et a poenitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, 114.0170D| et timor doloris, contra quae omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.

  VERS. 47.-- Cum gladiis et fustibus. Factum congruit mutatae menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit.

VERS. 48.-- Dedit eis signum. Putabat signa quae viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. Quemcunque osculatus. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi.

  114.0171A| VERS. 49.-- Et osculatus est. Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX).

VERS. 52.-- Gladio peribunt. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinae vindictae, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.

VERS. 53.-- An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum 114.0171B| cum Romano imperio contra Judaeos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.

  VERS. 55.-- Existis cum gladiis. Stultum est cum gladiis et fustibus quaerere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris.

VERS. 57.-- Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.

  114.0171C| VERS. 58.-- A longe. Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus, significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia.

VERS. 64.-- Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

VERS. 65.-- Scidit vestimenta. Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas 114.0171D| Ecclesiae (quae vestis Dei dicitur) usque in finem saeculi indirupta manebit. Mos est Judaeorum cum aliquid blasphemiae audiunt, scindunt vestimenta.

  Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.

VERS. 67.-- Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem caeditur.

  VERS. 68.-- Prophetiza. Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam 114.0172A| cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.

VERS. 69.-- Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiae compellit.

VERS. 72.-- Non novi hominem. Quam noxia pravorum colloquia, quae cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est 114.0172B| inter discipulos Dei Filium.

  VERS. 73.-- Qui stabant. Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et praecipue dicebat, quem secuti caeteri similiter arguebant.

VERS. 74.-- Et continuo gallus cantavit. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu poenitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratae jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem verae lucis praesentia plene quidquid mutaverat, erexit.

  VERS. 75.-- Recordatus est. In alio Evangelio dicitur, 114.0172C| Respexit Dominus Petrum (Luc. XXII), et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei praedixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Et egressus. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc haesitare permissus est ut in Ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.

CAPUT XXVII.

VERS. 1.-- Mane autem. Matthaeus et Marcus contexerunt narrationem de his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt 114.0172D| iterum ad mane, ut inde caetera contexerent.

VERS. 4. Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primae voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et caecitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec poenitentiae dolore crucientur.

  VERS. 5.-- Et projectis. Sicut poenitentia ejus fuit infructuosa, sic et haec oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens. (HIER.) Nihil profuit Judae egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non 114.0173A| potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII): ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.

VERS. 6.-- Non licet eos. Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid praemii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum?

VERS. 9.-- Per Jeremiam. (HIER.) Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. 114.0173B| Legi nuper Jeremiae apocryphum, in quo haec verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt.

  A filiis Israel, etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.

VERS. 11.-- Tu es rex Judaeorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Caesari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari (Zac. II): quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum (Marc. XXIV). In 114.0173C| hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judaeorum: arguuntur impietatis Judaei, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.

  VERS. 16.-- Qui dicebatur Barabbas. Barabbas in Evangelio secundum Hebraeos filius patris vel magister eorum interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo praeferunt, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Pilatus qui os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universae terrae, per quem Dominus vasa sua permittit probari: et ad ultimum conterit, quando in extrema damnatione confringet.

VERS. 17.-- Quem vultis. Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum 114.0173D| eligendum sciens per invidiam traditum. Qui dicitur Christus. Idem quod Marcus ait: regem Judaeorum, quorum rex Christus vocabatur.

VERS. 19.-- Pro tribunali. Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. Uxor ejus. Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judaei vigilantes intelligere noluerunt. Nihil tibi. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judaeorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.

VERS. 21.-- Barabbam, etc. Filium diaboli elegerunt pro Filio Dei, ut Salvatorem cum sua salute perderent, 114.0174A| et proditorem liberarent, quae sua petitio hodie etiam haeret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt.

  VERS. 22.-- Quid igitur faciam de Jesu. Multas quaerebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Et cum dicerent: crucifigatur, non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: Quid enim mali fecit? Quo dicto Pilatus absolvit Christum.

VERS. 24.-- Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judaeorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum.

  VERS. 25.-- Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur 114.0174B| ab eis.

  VERS. 26.-- Tunc dimisit illis Barabbam. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judaeorum. (ISID.) Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi.

Jesum vero flagellatum. Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati poenis ejus et opprobriis, Judaei ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero. Serviens Romanis legibus, quae crucifigendos prius jubent flagellari.

114.0174C| VERS. 28.-- Chlamydem coccineam. (HIER.) In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quae propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim: quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura.

  VERS. 32.-- Cyrenaeum. Ecce non Hebraeus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad praeputium ostendatur.

VERS. 33.-- Golgotha. Syrum est, et interpretatur Calvariae, non ob calvitium Adae quem mentiuntur 114.0174D| ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam juxta Hebron in libro Jesu legitur sepultus.

VERS. 34.-- Cum felle mistum. Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhae. Et cum gustasset noluit. Hoc Marcus tacet: noluit bibere. Hoc est quod Marcus ait: non accepit, scilicet ut biberet.

  VERS. 35.-- Diviserunt. Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quae sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio.

VERS. 37.-- Causam. Pro quam eum Judaei Pilato 114.0175A| tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judaei.

  VERS. 38.-- Unus a dextris. Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro coelesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

VERS. 39.-- Blasphemabant. Praedictum erat in libro Sapientiae (Cap. II): Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:

  VERS. 40.-- Si Filius Dei es. Si insultantibus cedens 114.0175B| descenderet de cruce, virtutem patientiae non demonstraret.

VERS. 42.-- Et credemus ei. Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc daemones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.

  VERS. 44.-- Idipsum autem et latrones. Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus poenituit, et nunc Judaeos arguit.

VERS. 45.-- A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia 114.0175C| propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore praevaricanti Adae clausit, eo tempore poenitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judaeos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.

VERS. 46.-- Et circa horam nonam. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, 114.0175D| docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem aeternae felicitatis. Eli, Eli, lamma. Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.

VERS. 47.-- Quidam autem. Non omnes, forsitan Romani, Hebraei sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judaei Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur.

  VERS. 49.-- Sine videamus. Quia vocem Domini male intelligebant, frustra Eliae exspectabant adventum.

114.0176A| VERS. 51.-- Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petrae. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petrae dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.

  VERS. 52.-- Et monumenta. Et tamen cum monumenta 114.0176B| aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.

VERS. 53.-- In sanctam civitatem. Jerusalem quae sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.

  VERS. 54.-- Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia praedicat creaturam, quem caeci Judaei nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiae designatur, quae velo coelestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.

VERS. 55.-- Mulieres multae. Matthaeus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes 114.0176C| vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia praesto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbae propioris. Possumus etiam dicere quod illae quae erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire coeperint jam, ut a densitate turbae eruerent se et caetera quae facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei. Consuetudinis Hebraicae erat, ut mulieres de substantia sua praeceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.

  VERS. 56.-- Jacobi. Jacobus Alphaei minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.

VERS. 57.-- Homo dives. Quia ad praesidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet 114.0176D| evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiae et officium curae ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum. Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judaeorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.

VERS. 59.-- In syndone munda. Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiae habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.

  VERS. 60.-- In monumento suo novo. Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius 114.0177A| fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.

VERS. 61.-- Erant autem ibi. Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solae mulieres quae arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primae resurrectionem vident.

  VERS. 63.-- Post tres. A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.

VERS. 66.-- Munierunt sepulcrum. Diligentia eorum nostrae profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.

CAPUT XXVIII.
114.0177B|

VERS. 1.-- Vespere, etc. (HIER.) Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duae unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.

VERS. 2.-- Terrae motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terrae: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad poenitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur: 114.0177C| quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita aeterna coepit toto orbe praedicari.

VERS. 3.-- Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.

  VERS. 5.-- Nolite timere. Quae vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.

VERS. 7.-- Et cito euntes. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.

  VERS. 8.-- Cum timore et gaudio. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.

114.0177D| VERS. 9.-- Et ecce Jesus, etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere, ut mente placida possint audire quae dicuntur. Istae tenent pedes quae adorant resuscitatum: sed illa quae nesciebat adhuc resurrexisse 114.0178A| Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan XX).

  VERS. 10.-- Nuntiate. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Fratribus meis. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.

VERS. 12.-- Pecuniam copiosam. (HIER.) Qui rebus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisaeorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

  VERS. 13.-- Furati sunt eum nobis dormientibus. (AUG.) Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non 114.0178B| viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quae captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judaeos seduxit, unde subdit: Et divulgatum est.

VERS. 16.-- Abierunt. A Jerusalem in Galilaeam. In montem: quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Praecessit Christus primitiae dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.

  VERS. 17.-- Quidam autem dubitaverunt, ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit.

VERS. 18.-- Et accedens. Et ideo pius magister et 114.0178C| illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coaeterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.

VERS. 19.-- Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

VERS. 20.-- Et ecce ego vobiscum sum. Quae autem 114.0178D| merces piae conversationis, quodve pignus futurae beatitudinis etiam in praesenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiae promittit. Nota quod usque in finem saeculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni.

(AUG.) Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I).