There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Actus IV

 iThais Pythias

recensere

TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
“sciŏ nescio abiit audivi, ego non adfui.”
non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
 820virgo conscissa veste lacrumans opticet;
eunuchus abiit: quăm ŏb rem? [aut] quid factumst? taces?
PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant
fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.
TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu’ frater Phaedriae.
 825TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi.
TH. quid is obsecro ad nos? quăm ŏb rem adductust? PY. nescio;
nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,
infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?
 830istucine interminata sum hinc abiens tibi?
PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.
TH. scelesta, ovem lupŏ commisisti. dispudet
sic mihi data esse verba. quid ĭlluc hominis est?
PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:
 835habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinist‹e›ram.
vidĕn? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.

TH. quid ĭllo faciemu’, stulta? PY. quid facias, rogas?
vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens
videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!

 iiChaerea Thais Pythias

recensere

 840CH. Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
intro ire possem quin viderent me. interim
dum ante ostium sto, notu’ mihi quidam obviam
venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
 845in angiportum quoddam desertum, inde item
in aliud, inde in aliud: ita miserrimus
fui fugitando nequi’ me cognosceret.
sed estne haec Thai’ quam video? ipsast. haereo
quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?
 850TH. adeamu’. bone vir Dore, salve: dic mihi,
aufugistin? CH. era, factum. TH. satine id tibi placet?
CH. non. TH. credin te inpune habiturum? CH. unam hanc noxiam
amitte: si aliam admisero umquam, occidito.
TH. num me͡am saevitiam veritus es? CH. non. TH. quid igitur?
 855CH. hanc metui ne me criminaretur tibi.
TH. quid feceras? CH. paullum quiddam. PY. eho “paullum”, inpudens?
an paullum hoc esse tibi videtur, virginem
vitiare civem? CH. conservam esse credidi.

PY. conservam! vix me contineo quin involem in
 860capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit.
TH. abĭn hinc, insana? PY. quid ita? vero debeam,
credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;
praesertim quom se servom fateatur tuom.
TH. missa haec faciamu’. non te dignum, Chaerea,
 865fecisti; nam si ego digna hac contumelia
sum maxume, at tŭ ĭndignu’ qui faceres tamen.
neque edepol quid nunc consili capiam scio
de virgine istac: ita conturbasti mihi
rationes omnis, ut eam non possim suis
 870ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere,
ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.
 
CH. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam
fore, Thai’. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et
malo principio magna familiaritas
 875conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus?
TH. equidem pol in eam partem accipioque et volo.
CH. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae
me non fecisse causa, sed amoris. TH. scio,
et pol propterea mage nunc ignosco tibi.
 880non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.
CH. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.
PY. tum pol tibi ab ĭstoc, era, cavendum intellego.
CH. non ausim. PY. nil tibi quicquam credo. TH. desinas.

 885CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,
ego me tuae commendo et committo fide[i],
te mihi patronam capio, Thai’, te obsecro:
emoriar si non hanc uxorem duxero.
TH. tamĕn si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo scio,
 890civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier
si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;
nutricem accersitum iĭt quae illam aluit parvolam:
in cognoscendo tute ipse aderi’, Chaerea.
CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit,
 895domi opperiamur potiu’ quam hic ante ostium?
CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro es?
TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis cogitas
recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc me͡ae fide[i],
dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro.
 900PY. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam.
CH. non faciam, Pythias. PY. non credo, Chaerea,
nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias,
tu me servato. PY. neque pol servandum tibi
quicquam dare ausim neque te servare: apage te.
 905TH. adĕst optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro
abeamus intro, Thais: nolo me in via
cum hac veste videat. TH. quăm ŏb rem tandem? an quia pudet?
CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH. i prae, sequor.
tŭ ĭstic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.

 iiiPythias Chremes Sophrona

recensere

 910PY. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi,
quidnam qui referam sacrilego illi gratiam
qui hunc suppos‹i›vit nobis? CH. movĕ vero ocius
te nutrix. SO. moveo. CH. video, sed nil promoves.
PY. iamne ostendisti signa nutrici? CH. omnia.
 915PY. amabo, quid ait? cognoscitne? CH. ac memoriter.
PY. probe edepol narras; năm ĭlli faveo virgini.
ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.—
virum bonum eccum Parmenonem incedere
video: vide ut otiosus it! si dis placet,
 920spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
ibo intro de cognitione ut certum sciam:
post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.

 ivParmeno Pythias

recensere

PA. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,
 925quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et
carissimum, a meretrice avara virginem
quăm amabat, eăm confeci sine molestia
sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,
 930id verost quod ego mi puto palmarium,
me repperisse quo modo adulescentulus
meretricum ingenia et mores posset noscere

mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.
quae dum foris sunt nil videtur mundius,
 935nec mage compositum quicquam nec magis elegans
quae cŭm amatore quom cenant ligurriunt.
harum videre inluviem sordes inopiam,
quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,
quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,
 940nosse omnia haec salus est adulescentulis.
PY. ego pol te prŏ ĭstis dictis et factis, scelus,
ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.

pro deum fidĕm, facinu’ foedum! ŏ ĭnfelicem adulescentulum!
o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid est?
 945PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras.
quae futura exempla dicunt in ĭllum indigna! PA. o Iuppiter,
quaĕ ĭllaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid ĭstuc, Pythias?
quid ais? in quĕm ĕxempla fient? PY. rogitas, audacissime?
perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,
 950dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid factumst? cedo.
PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,
scis eam hinc civem esse? et fratrĕm ei(u)s [esse] adprime nobilem?

PA. nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.
ille ubi id rescivit factum frater violentissimus
 955PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum miseris modis.
 955ªPA. hem
conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.
PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:
quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. quă aŭdacia
tantum facinus audet? PY. quid ita “tantum”? PA. an non tibi hŏc maxumumst?
 960quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc nesciatis, Pythias:
dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem
obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai’ vim fieri sinat!
atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vidĕ, Parmeno,
 965quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant
quidquid factumst ex tĕ ĕsse ortum. PA. quid igitur faciam miser?
quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum

sciŏ paratum; sed necessest huic ut subveniat. PY. sapis.
 970ego abeo intro: tŭ ĭsti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet.

 vSenex Parmeno

recensere

SE. Ex me͡o propinquo rure hoc capio commodi:
neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
ubi satias coepit fieri commuto locum.
sed ĕstne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.
 975quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?
PA. quis homost? ehĕm salvom te advenire, ere, gaudeo.
SE. quem praestolare? PA. perii: lingua haeret metu. SE. hem
quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.
PA. ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim:
 980quidquid hŭiu’ factumst, culpa non factumst mea.
SE. quid? PA. recte sane interrogasti: oportuit
rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria
eunuchum quem dono huic daret. SE. quoi? PA. Thaidi.
SE. emit? perii hercle. quanti? PA. viginti minis.
 985SE. actumst. PA. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.
SE. hem quid? amat? an scit ill’ iam quid meretrix siet?
an in astu venit? aliud ex alio malum!

PA. ere, ne me spectes: mĕ ĭnpulsore haec non facit.
SE. omitte de te dicere. ego te, furcifer,
 990si vivo . . ! sed ĭstuc quidquid est primum expedi.
PA. is prŏ ĭllo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.
SE. pro eunuchon? PA. sic est. hunc pro moecho postea
conprendere intus et constrinxere. SE. occidi.
PA. audaciam meretricum specta. SE. numquid est
 995aliud mali damnive quod non dixeris
relicuom? PA. tantumst. SE. cesso huc intro rumpere?—
PA. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;
nisi, quia necessu’ fuit hoc facere, id gaudeo
propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
 1000nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex
quam ob rem insigne aliquid faceret îs: nunc repperit.

 viPythias Parmeno

recensere

PY. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire
mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.
 1005PA. quid hŏc autemst? PY. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
sed ubi obsecro est? PA. me quaerit haec. PY. atque eccum video: adibo.
PA. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PY. perii:
defessa iam sum misera te ridendo. PA. quid ita? PY. rogitas?

numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah
 1010non possum sati’ narrare quos ludos praebueris intus
 1010ª[de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut‹i› senes solent].
at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset
adulescens, ni miserum insupēr etiam patri indicares?
 1015nam quid ĭlli credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit
illam esse eum indutum pater? quid ĕst? iam scis te perisse?
PA. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?
ităn lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? PY. nimium.
PA. siquidem istuc inpune habueris . . ! PY. verum? PA. reddam hercle. PY. credo:
 1020sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
tu iam pendebi’ qui stultum adulescentulum nobilitas
flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.
PA. nullus sum. PY. hic pro illo munerē tibi honos est habitus: abeo.
PA. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

 viiGnatho Thraso Parmeno

recensere

 1025GN. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu’? quid coeptas, Thraso?
TH. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. GN. quid est?

TH. qui minu’ quam Hercules servivit Omphalae? GN. exemplum placet.
(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)
sed fores crepuerunt ab ea. TH. perii: quid hŏc autemst mali?
 1030hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?

 viiiChaerea Parmeno Gnatho Thraso

recensere

 CH. O populares, ecqui’ me hodie vivit fortunatior?
nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
PA. quid hĭc laetus est? CH. o Parmeno mi, o me͡arum volŭptatum omnium
 1035inventor inceptor perfector, scis me in quibu’ sim gaudiis?
scis Pamphilam me͡am inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?
PA. bene, ita me dĭ ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum autem Phaedriae
me͡o fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem
 1040nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai’ totast? CH. scilicet.
PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu’: miles pelletur foras.

CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum.—
TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?
 1045illumne qui mihi dedĭt consilium ut facerem, an me qui id ausu’ sim
incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
an me͡i patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,
serva obsecro haec bona nobis!

 ixPhaedria Chaerea Thraso Gnatho

recensere

 PH. Di vostram fidem, incredibilia
 1050Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH. praesto adest.
PH. gaudeo. CH. sati’ credo. nil est Thaide hac, frater, tua
digniu’ quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH. hui
mihi ĭllam laudas? TH. perii, quanto minu’ spe͡i 'st tanto magis amo.
obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH. perfice hoc
 1055precibu’ pretio ut haeream in parte aliqua tandem apŭd Thaidem.
GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,

quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.
GN. itane? TH. sic erit. GN. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
te praesente absente pateat, invocato ut sit locus
 1060semper. TH. do fidem futurum. GN. adcingar. PH. quĕm ego hic audio?
o Thraso. TH. salvete. PH. tu fortasse quae facta hic sient
nescis. TH. sciŏ. PH. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?
TH. vobis fretu’. PH. scin quam fretu’? miles, edico tibi,
si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi
 1065“alium quaerebam, iter hac habui”: periisti. GN. heia haud sic decet.
PH. dictumst. TH. non cognosco vostrum tam superbum . . PH. sic ago.
GN. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,
facitote. CH. audiamu’. GN. tu concede paullum istuc, Thraso.
principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,
 1070mĕ hŭiu’ quidquid facio id facere maxume causa mea;
verum sĭ idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.
PH. quid id est? GN. militem rivalem ego recipiundum censeo. PH. hem

recipiundum? GN. cogita modo: tu hercle cŭm ĭlla, Phaedria,
ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),
 1075quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem.
ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad
omnia haec, magis opportunu’ nec magis ex usu tuo
nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.
fatuos est, insulsu’ tardu’, stertit noctes et dies:
 1080neque ĭstum metuas nĕ amet mulier: facile pellas ubi velis.
CH. quid agimus? GN. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,
accipit homo nemo meliu’ prorsu’ neque prolixius.
CH. mirum nĭ ĭlloc homine quoquo pacto opust. PH. idem ego arbitror.
GN. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut mĕ ĭn vostrum gregem
 1085recipiati’: sati’ diu hoc iam saxum vorso. PH. recipimus.
CH. ac lubenter. GN. at ego prŏ ĭstoc, Phaedria et tu Chaerea,
hunc comedendum vobis propino et deridendum. CH. placet.
PH. dignus est. GN. Thraso, ubi vis accede. TH. obsecro te, quid agimus?
GN. quid? ĭsti te ignorabant: postquam îs mores ostendi tuos

 1090et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas,
impetravi. TH. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.
numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.
GN. dixin ego in hŏc esse vobis Atticam elegantiam?
PH. nil praeter promissum est. ite hac. Cantor. vos valete et plaudite!

 Actus IV