Migne Patrologia Latina Tomus 63
EnnTic.Euchar 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Eucharisticum
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Oraculum est scientissimi doctoris gentium (II Cor. XII, 9) quod pariat infirmitas nostra potentiam, et quod terrena contritione anima convalescat: cum virtus quae de substantia carnis fluxerit, currat ad spiritum; et dum labefactatio nostra coelestem hominem, et in divina locandum arce componit ad frugem spiritus; si quando sine cultura aut messe sunt corpora, dulce est, et cum accesserit propter augmenta diminutio: ad divitem Dei gratiam pervenitur jejuna et sterili paupertate membrorum. Ergo tibi debetur post Deum, imbecillitas nostra, quod de rerum sublimium affectione surreximus. Votiva febris meae necessitas, et exustio amplectenda medullarum, dederunt mihi et timere Deum de abitione sospitatis, et in ipso gaudere de reditu. Laetatur nunc in auctore nostro mentis sanitas procurata languoribus. Ubi est superbia divinae salutis quaesita ludibrio? ubi supercilium, per quod omnium munus credebas esse rem propriam? Repente deseruit te constantia roboris tui, et aegritudinis subjecta ponderibus elisa cervice jacuisti: postquam fugit prosperitas tua, seram meditata poenitentiam, quod praevalueras, Dei nostri fuisse cognoscis. Gratias tibi, coeli moderator et conditor, qui dispensatione subtili, et occultis miserendi itineribus, vias nostras et de afflictione componis, et ad virtutem perfectam pia laceratione nos reparas. Ad medicinam tuam venire, nisi suffragio vulneris, non valemus: cum duritiam cordis assuescimus te percutiente mollire, et suggestionem terrenae vilitatis nobili et dulcissima molestiarum nostrarum passione comprimere. Ecce ego ille, qui in longum ducta mihi alacritate plaudebam; qua dum perpeti fruerer, quasi nulla intermissione solveretur, quaerebam qualiter peccati stipendium mors veniret. Nam elevatus insanis successibus, poetarum me gregi, ignarus venerandae professionis, indideram: delectabant carmina quadratis fabricata particulis, et ordinata pedum varietate solidata. Angelorum choris me fluxum aut tenerum poema miscebat: et si evenisset, ut essem clarorum versuum servata lege formator, sub pedibus meis subjectum, quidquid coeli tegitur axe, cernebam. Ineptum diu volutavit vita mortalis, et certa miseriarum caecitas de falsa dicendi felicitate perextulit. Quotiens acclamantium flatibus propter religionem vertex nudatus intumuit, et mendacibus labiorum lusus illecebris, credidit amorem sui habentium pectoribus imperari? Tu autem qui in coelis habitas, irridebas me (Psal. II, 4): tu quem non deliniunt verba, sed puritas: tu apud quem saepe muti loquimur, et clamantes tacemus. Sic dum me concinnationis superfluae in rhetoricis et poeticis campis lepos agitaret, a vera sapientia mentitam secutus abscesseram, nihil aliud cupiens, nisi auris vanae laudationes aucupari. Erat orandi fastidium, dum perorandi tenebar cupiditate mercari. Infelix ego homo! quis me separaret de corpore mortis hujus (Rom. VII. 24)? gratia Dei, medicabilis morbi concessa ministerio. Nam ecce repente ad sedem animae formidantis dolor ingressus, et secreta cordis hostili pavit incendio: tunc quidquid homo est jugi consenescebat ardore, et per aditus naturales coctio se interna reserabat. Nam dum e latebris suis pelleretur arrogantia, quamvis adhuc aliqua de superstitioso, tamen jam de superstite nihil habebam. Hoc solum remanserat de conscientia viventis, quod a te, Deus meus, sanari me posse confidebam, quem ad commotionem errore perduxeram. Nec tamen vastatrix illa et magistra pestis latebat, viscerum immissa conclavibus: nec contenta velamine, totum me luridi coloris nube vestierat; ut quidquid in caeteris passionibus medicorum quaeritur digitis, hoc propositum pro correptione sui vulgus videret. Urebat amantes mei longa calamitas; urebat inimicos: alios desperatio obitus mei, alios angebat instantia, concors erat civitatis in studii divisione sententia. Interea me edax ignis interno vastabat officio, et continuis curantium nutriebatur studiis. Nam quasi morbos aleret, ita quidquid contra ipsos providebatur, accessit. Tunc illa saecularis pompae philosophia, Hippocratis et Galeni contrita subsidiis, ad adjutorium fidele se transtulit, aliquando sentiens mundi blandimenta vanescere, et humanis hominem praesidiis non juvari. Jam duorum ferme mensium curriculis cladis hujus me sibi pressura submiserat. Jam remedii vice transitum praestolabar, et nihil suave de usura lucis istius recolens, abrumpere moras, etsi cum peccati iturus fasce cupiebam. Expendite legentes quae hic flagella, quae tormenta me manserint: ut suppliciorum praesentium metu gehennae poenas expeterem, et ut ad illa immortalis camini et dirum anhelantis piacula festinarem. Sed non defuit mihi Dominus, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit (I Reg. II, 6), majestate sua ille, cujus est promissio. Adhuc verba in ore tuo, Et ecce adsum, dicit Dominus (Isai. LII, 6, et LVIII, 9). Nam cum unus se ex his qui assidebant mihi, et per singulos dies ditabant inaequalitatem meam dispendio facultatum, lassatum se fuisse testaretur, nec aliquid remansisse quod fieret; illico mihi spem vitae detulit desperatio curatoris. Nam illic promptiora sunt coelestis bona juvaminis, ubi se subtraxerint obsequia infausta languentibus. Continuo me ad beati Victoris martyris praesidia saepe experta transvexi, et opem fortissimi precatus, Deo per ipsum cum lacrymis alleganda commisi. Satis esse ad promerendam clementiam ejus, si semper ante oculos suos statuat, unde nos sumpserit; nec facile ad sublimitatem mandatorum illius cum velocitate extremam migrare posse materiam. Quamvis per secundam pii naturam baptismatis ablutum sit quidquid de limo parente sorduimus: tamen quia dum inimicus salutis nostrae inclusum blandimentis fucat interitum, dulci vitia sapore condivit; et dum pruritu aurium, dum gustandi oblectatione producimur, mors per fenestras ingreditur (Jer. IX, 21); quo fugiendum est ab ira ipsius, nisi ad misericordiam ejus, qui reducem filium et concessae prodigum portionis, quem postquam cum porcis per obscenum siliquarum cibum addixit immunda communio, ad stolam candidam, ad annulum pretiosum, ad divitias illas paternae possessionis, quasi semper servasset jussa, revocavit (Luc. XV, 12)? Precatus sum per electum ejus, ut debita mihi plura dimitteret, ut plus diligentiae absolutus exhiberem. Et hoc eum promissionis suae chirographo et casta sponsione conveniens, poposci, ut daret etiam per praecepta sua amabili devotione me currere: quia cum sit illius, quod vocamur, illius quod vocati acquiescimus, a nobis tanquam sint orta munerantur: et velle recta, et perficere ipse suggerit: tamen ceu pro nostra obnoxius devotione dat praemium. Promisi etiam, si clarioris studii me per gratiam suam donaret affectum, de manu linguae meae confessio ista procederet, de muneribus ipsius ingenioli mei eidem adipem litarem; ut nunquam styli cura de saecularium rerum ventosa exsecutione lassaretur: reliquas etiam quibus suggillabar foeditates abnuere; si tamen ipse, quod loqui inspiravit, velle me faciat. Supplicavi ut adesset in me beneficiis suis, nec averteret se ab eo, quem genuini praesidii tutela destitutum fovisset misericorditer, et illis qui parentum laetabantur defensione, praetulisset: et ut haec tribuerentur non vicem innocentiae meae reddidit, sed quantum gratiae ejus deberet felix et eruditus peccator, ostendit. Nam si recti custodiam pietatem secutus non linqueret, et nos terreret ut arbiter, et non ut pater foveret; nusquam via salutis, nusquam evadendi aditus pateret. Deus meus, redemptio mea, quae mihi occurrunt de his quae fecisti mecum: quae de illis quae gessi adversum me: quae si conferantur, nullum tempus aut ope tua, aut delicto meo sit vacuum. Libet ex innumeris in me collationibus tuis unam libare, et praetereundo populos largitionum tuarum, singularem summo tenus attingere. Tempore quo Italiam optatissimus Theoderici regis resuscitavit ingressus, cum omnia ab inimicis ejus inexplicabili clade vastarentur, et quod superesset gladiis, fames necaret: cum excelsa montium castrorumque arces penuria perrumperet; et in culminibus locatos armis saevior egestas obsideret: ego annorum ferme sedecim, amitae quae me aluerat, ea tempestate solatio privatus sum: remansi solus, inops re et consilio destitutus, cui sola remedium tribuere possit adversitas. Ne inter parentes, quod est captivitatis sorte amarius, subsidia vivendi liber poscerem, extemplo porrexisti consuetam dexteram, defensio mea; et domum censu et religione praedivitem, ut solatium meum non respueret, compulisti. Poposci in matrimonium cujusdam nobilissimae et tibi bene compertae parvulam filiolam: protinus, te ut ad te veniret procurante, quasi hoc a me sperari debuisset, exceptus: contulit mihi placentium tibi consortium, et ut alimentis affluerem, et ad culturam tuam fugiens infidelitatis obscura commearem, pene ante agnitionem desolationis meae, coeperunt mihi largienda suppetere. Tunc primum ex mendico in regem mutatus, afflictorum orditus sum mala deridere, et quasi debita mihi fuisset prosperitas, sic illorum negligere auctorem. Non tamen perduellis animus et durae cervicis continuo a te tumor elisus est: produxisti ultionis tempora, ne forte compungerer, et hoc tantum, quis esset praestitor, sanatus sentirem. Sed quia homo non corrigit ex injusto, nec facile ad candidum post maculas sedetur; steti in sententia mea illa qua caderem, vici patientiam tuam continuatione peccati. Et quia, cum sis clementissimus, non semper justitiam reponis, nudatus praesidio tuo, vocem illam quae directa est ad aures primi parentis, accepi, Adam ubi es (Gen. III, 9)? In confusione mea, quantos amiserim clementiae tuae thesauros, et qua nudatus sim dote, numeravi: rerum a te collatarum aestimatio tunc concessa est, cum mihi periret: redii ad me atque ad aerumnas meas, et propter gaudia producta lacrymavi. Statim quidem alio itinere, non tamen impare, subvenisti. Ordinasti, ut per officium levitarum coactus sanares, et impacti honoris sarcina quod premebat a me pondus amoveret. Sed postquam venerandae me pressura dignitatis absolvit, habui de titulo genium, non de actionis nitore conscientiam. O mens rigore inebriata venefico, nec exemplis instructa, nec monitis! Si desunt tibi venerabilium magisteria librorum ad profectum, informare suppliciis: et nisi te coeno perditionis immergis, habere potes de poena doctrinam. Sed haec faciat in nobis ille qui praecepit, et ut pares ejus existamus imperiis, ipse nobiscum quod injungit, operetur. Haec et alia plura, sicut praefatus sum, per testem probatissimum beatum Victorem intimanda suggessi: nec requies, nec mora procuranda lentavit: petitionem meam suscepit, replicavit, obtinuit. Hoc amplius suffragator meus emeruit, quam poposci, ut illa quae mecum matrimonii habuit parilitatem, religiosae mecum habitudinis decora partiretur, et fieret praeclari dux femina tituli. Sed utinam sexum fragilem in animi virtute sequeremur, et actione nobili non tantum excelleret merito, quantum femineae imbecillitatis sequi videretur obtentu. Illa pretiosae vigore constantiae mala carnis vota perdomuit, et affectiosam servavit pudicitiam, non coactam. Illa recti observantiam, dum obstinate diligit, ire compulit in naturam. Utinam non mihi in illa districti proponatur hora judicii; et dum in infirmitate sua fortis apparuerit, ego in naturali virtute sim fragilis! Ecce, Domine, recensui ipsa quae noveras, et in ea tantum fui fidelis parte, ut non raperem quod tenebas. Adesto, rex gloriae, adesto supplicanti, et secundum benignitatis tuae consuetudinem, secutura dispone. GLORIA PATRI, ET FILIO, ET SPIRITUI SANCTO