Etsi paternam

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Etsi paternam
1897

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXX (1897-1898), pp. 353-355

LITTERAE SS.MI D. N. PAPAE LEONIS XIII AD ORDINARIOS PROVINCIAE CAMPANIAE, EORUMDEMQUE RESPONSUM QUOAD INSTITUTUM ANAGNIAE EXTRUCTUM*


Etsi paternam caritatem Nostram pro ratione apostolici muneris longe lateque pertinere oporteat totius complexu gentis humanae, nihilominus tamen, quia natura gignitur sensus diligendi eas terrarum partes in quibus primam quisque lucis usuram accepit, sponte fit ut Campaniam provinciam quam romanam vocant, cui Nos quidem sumus natione coniuncti, propensiore voluntate complectamur. Eo vel magis quod, memoria vetera repetentes, eam provinciam videmus commendatione ac fama non vulgari florere solitam ; clarorum virorum nulla fere aetate inopem; in religione vero retinenda adeo constantem, ut hoc nomine a Pontificibus romanis gravia laudum praeconia non semel consecuta sit.

Inter Hernicas vero urbes Anagnia non modo communibus Campaniae laudibus, sed ornamentis etiam commendatur domesticis ac suis. Nam praeter vetustatem originis nomenque remotio ribus aetatibus non ignobile, illud sane memoratu dignum iudicamus, quod fidei christianae lumen ex urbe Roma maturrime accepit, ita quidem, ut qui primus eam civitatem episcopus rexit, ab ipso apostolorum principe ferant consecratum. — Alia subinde accessere decora : in quibus illud singulare, quod pontifices maximi ortu Anagnini, nominatimque Innocentius III et Gregorius IX peperere. Quae omnia cogitatione complexi, cum vellemus benevolentiae studiique Nostri perenne monumentum ea in civitate existere, quod frugiferum ac salutare publice foret, quodque ad tuendam provehendamque studiorum optimorum laudem conduceret, consilium cepimus novam sedem eamque accurate fundatam adolescentibus ad sacra aspirantibus Anagniae constituere : adolescentibus dicimus grandioribus natu, qui animo ingenioque bono queant perfectius quiddam attingere cum in litterarum maiorumque disciplinarum studiis, tum in earum praeparatione virtutum, quae comitari sacerdotem in omni vita debent. Qua re non brevi temporis intervallo, sed in spem diuturnitatis, nec uni clericorum ordini, sed ceteris quoque civibus videmur, quantum in Nobis est, profuturi. Nulla enim res vehementius incolumitatem prosperitatemque publicam continet quam mores probi et christianarum studia virtutum : ad utramque vero laudem quanta vis in exemplo operaque clericorum resideat, vix attinet dicere. Quapropter qui in spem sacerdotii adolescunt, eos ad innocentiam vitae, ad sedulitatem officiorum sanctissimorum sapienti disciplina informari, ipsius reipublicae interest plurimum. Iidem ad ornamenta animi adiungant ea necesse est quae pertinent ad ingenium, scilicet varietatem et copiam doctrinarum. Idque si unquam alias, maxime quidem expedit atque opportunum est aetate nostra; propterea quod in tam celeri ingeniorum cursu, in tanta discendi sciendique cupiditate, contendentibus hominibus ad limatius quotidie genus urbanitatis, profecto dignitas ipsa sacerdotii postulat ut, quotquot in sacris muneribus versantur, sint et habeantur eruditione, auctoritate, existimatione haud sane inferiores, quam ceteri. Est praeterea luctandum pro fidei sanctae integritate cum adversariis apparatissimis, versutis, callidis, persaepe ingeniosis ac doctis, qui undecumque libeat, ex philosophia, ex historia, ex rerum physicarum scientia, ex recentioribus hominum repertis arma mutuari consueverunt. Atqui sacerdotes, quibus hac in re priores sustinendae sunt partes, qui possunt esse dimicationi pares, nisi in aciem descendant eodem instructu ornatuque comitati? Itaque doctrinae opus est dedant se totos, et nullam humanitatis artem contemnere, sed omnes habere comites ac ministras ab adolescentia assuescant.

His de caussis aedes satis amplas sumptu Nostro Anagniae extruendas curavimus, easque alumnis sacri ordinis addiximus, doctrinis optimis in clero provehendis, praesertim Philosophia ac Theologia : idque iis legibus quas dandis in id ipsum litteris dicturi sumus.

Verum in hac voluntate Nostra quidquid inest commodi atque utilitatis, id volumus non Dioecesis Anagninae tantummodo, sed regiones etiam finitimae persentiant. Quocirca Anagninum istud religionis studiorumque optimorum domicilium aeque patere adolescentibus iubemus, quos episcopi Signinus, Ferentinus, Alatrinus, Verulanus, nec non Terracinensis qui et Privernensis et Setinus, huc miserint. Eiusdem autem beneficii consortem esse volumus conterminam Dioecesim Fregellanam, quam Pontem curvum appellant.

Alius praeterea Nobis est fructus propositus. Cum enim clericis salutare maxime sit secessum identidem quaerere, ut statis animi meditationibus vacare, seque ad sacrorum munerum sanctitatem renovare queant, decrevimus maiorem aliquam eius rei praebere facultatem. Videlicet dimissis per autumnales ferias alumnis, istas aedes, usui esse presbyteris volumus pietatis vitaeque potioris studio ad id tempus secessuris.

Intereaque divinorum munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXII Augusti MDCCCXCVII, Pontificatus Nostri anno vicesimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXX (1897-1898), pp. 353-355.