EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Etsi omnium illa
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

Etsi omnium illa

Omnibus fidelibus christianis has litteras legentibus salutem et apostolicam benedictionem. Etsi omnium illa cura debeat nobis inesse fidelium, quod, favente Domino, mereantur gaudia supernorum, de his tamen tenemur sollicitudinem habere praecipuam, qui qunctis postpositis, formam pauperum et humilium assumentes, corpus et animam perpetuo deputarunt obsequio Redemptoris. Cum ergo dilectas in Christo filias pauperes Moniales inclusas Ordinis sancti Damiani, virtutum augmenta suscipere, et pacem habere spiritus, ab omni turbatione immunes effici cupiamus, volumus ut quod a nobis olim in minori officio constitutis, circa ingressum Monasteriorum ejusdem Ordinis, videlicet qui, quomodo, et quando ingredi debeant in Regula dictarum Monialinm, institutum esse dignoscitur, ab universis et singulis inviolabiliter observetur. Qui autem contravenire praesumpserint, excommunicationis sententiae decernimus subjacere. Datum Interamne X Kal. Decembris anno X.