[585] Bull of Honorius III in 1217 to the Student-Guild of Rome, Campania, and Tuscany at Bologna.
(Vatican Register, No. 9, f, 110b, Ep. 453. Procured for Dr. Rashdall by Heinrich Denifle.)
Honorius III
Scholaribus universis de Urbe, de Campania, et de Tuscia Bononie commorantibus.
Etsi multam honestatem, immo necessitatem, sicut asseritis, causa contineat, que vos ad contrahendam societatem induxit, quia tamen interdum ea que bono inchoantur principio in pravum deducuntur exitum per abusum, diligenti vos decet sollicitudine precavere ne occasione societatis ipsius a vobis aliqua presumantur que Scolasticam in aliquo dedeceant puritatem.
Quapropter Universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino per Apostolica vobis scripta mandantes quatenus in actibus vestris eam de cetero modestiam observetis, ut et infamie notam et rerum dispendium omnino vitetis, de Civitate exire quam periurii reatum incurrere potius eligentes si ad alterum predictorum per Potestatem vos contigerit artari. Vos enim Societatem dissolvere aut Statutum illud contra libertatem Scolarium vestris Statutis inserere non potestis qui utrumque servare, et quam potestis diligentius procurare, fide interposita promisistis.
Datus Anagnie sexto Kal. Iunii Pontificatus nostri anno primo.