There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Eryxias sive De divitiis
sub nomine Platone editus, neque autem ab ipso scriptum videtur
Sebastianus Corradus Latine vertit e Graeco, saeculo XVI
saeculo IV a.C.n.
editio: incognita
fons: [1]

Quum forte ego et Eryxias Stiriaeus in porticu Iovis Liberatoris deambularemus, ad nos Critias, et Erasistratus Phaeacis Erasistrati fratris filius, venerunt: quorum Erasistratus, qui tunc recens ex Sicilia, illisque locis erat, propius accedens, dixit, Salve, o Socrates. Et tu inquam ego, salve: ecquid novi nobis referas? Maxime: sed vultis, inquit, sedeamus? Adhuc enim sum de via fessus heri Megara profectus. Ita fiat, si videtur. Quid igitur, inquit, primum ex his, quae illic sunt, vultis audire? utrum quae Siculi exerceant, an quo pacto illi erga Rempublicam nostram sint affecti? Nam mihi illi erga nos non aliter esse affecti videntur, quam sint vespae: quae si leviter irritae provocentur, fiunt invictae, donec eas aliquis aggressus funditus extinguat. Sic igitur et Syracusani sunt affecti. Nisi aliquis bellum et quidem ingens gesturus, eo cum maxima classe fuerit profectus, nunquam civitas illa in nostra ditione ac potestate est ventura: sed potius parvis hisce classibus irri tabitur ita, ut nobis quam molestissima sit futura. Nunc vero illi ad nos legatos miserunt, eo quidem (ut mihi videtur) consilio, ut nostra civitatem decipiant. Interea, dum nos ita colloqueremur, ipsi Syracusanorum legati casu advenerunt. Quare nobis Erasistratus unum illorum ostendens, dixit: Ille, o Socrates, Siculorum omnium, et Italorum est ditissimus. Qui vero, inquit, non sit is ditissimus, cui sit ager ita latus, ut dare facultatem possit, si quis agriculturam longe lateque velit exercere: isque talis, qualis alius in tota Graecia non ita facile reperiri posset: cuique alia, quae ad divitias pertiennt, sint separatim, mancipia, equi, aurum, et argentum. Hunc ego, videns eo adductum iam esse, ut plura de hominis opibus dicturus videretur, ita rogavi: Quid Erasistrate? Homo ille qualis tandem esse in Sicilia videtur? Siculorum, inquit, omnium, et Italorum tanto nequissimus videtur esse, et est, quando est et ditissimus: usque adeo, ut si quem Siculorum roges, quemnam nequissimum et ditissimum esse censeat, nemo alium atque illum esse dicat. Hunc ego arbitratus non parvis de rebus verba facere, sed de his, quae maximae videntur, virtute et divitiis: quaesivi, utrum existimaret ditiorem esse hominem, cui duo sint argenti talenta, an cui sit ager, qui duobus talentis aestimetur. Cui sit ager, inquit, existimo. Hac igitur, inquam ego, ratione, si cui sint pallia, vel stragulae vestes, vel alia quae pluris sint, quam quae illi sunt peregrino, sit et hic ditior. Ista quoque est assensus. Sed si tibi, inquam, aliquis horum daret optionem, utrum velles? Quod plurimi est, inquit. Utro te modo credens ditiorem fore? Hoc. Nunc utique nobis, ut quisque, quae plurimi sunt, possidet, ita ditissimus habendus videtur. Videtur, inquit. Sani igitur, inquam ego, aegris sunt ditiores: si quidem sanitas pluris est quam sint aegri pecuniae. Nullus est enim, qui non malit, parum quid argenti possidens, recte valere, quam Regis magni pecunias habens, aegrotare: manifesto videlicet indicans, sanitatem sibi pluris aestimari. Neque enim praeponeret, nisi maioris esse illam pretij, quam pecunias existimaret. Non sane quidem. Si vero constet, aliud quippiam esse, quod pluris sit, quam sanitas, isne, qui idipsum possideat, sit ditisssimus? Sit sane. Sed si iam nunc aliquis hunc accedens, nos roget, o Socrates, Eryxia, et Erasistrate, potestis mihi dicere, quid sit homini plurimi? id est, cuius possesor optime deliberet, qua ratione commodissime et sua ipsius, et amicorum negotia conficiat? quid hoc esse dicemus? Mihi quidem, o Socrates, homini felicitas esse plurimi v idetur. Nec, male quidem, inquam ego: sed eosne hominum felicissimos possumus existimare, qui quam optime faciant? Possumus, meo quidem iudicio. Nonne igitur illi optime faciunt, qui minimum et in se ipsi, et in alios homines peccant: quique plurima recte gerunt? Maxime quidem. Qui mala igitur, et bona sciunt, et quae facienda, et quae non facienda sunt, nonne ij possunt res rectissime gerere, et minimum peccare? Haec quoque concessit. Nunc omino iam nobis iidem videntur esse et sapientissimi viri, et qui optimi faciunt, et felicissimi, et ditissimi, si quidem sapientia esse plurimi videtur. Esto, inquit, excipiens Erasistratus: sed quae utilitas homini sit, o Socrates, si Nestore quidem sit sapientior: quae vero ad vivendum sunt necessaria, non habeat, cibos, potus, et vestes, et siquid aliud est huiusmodi? Quid hic sapientia prodesse possit? vel quonam ille pacto sit ditissimus, quem nihil mendicitate prohibeat, cuique nihil eorum quae sunt necessaria, suppeditetur? Hic magnum quid dicere videbatur: Sed, inquam ego, nunquid is, qui sap ientiam teneat, si horum sit indigens, hoc, quod dicis, patiatur: siquis vero Pulytionis domum possideat, atque domus auri et argenti sit plena, rei nullius indigeat? At illum, inquit, nihil vetat quam primum ita quidem auctionari, ut pro his, quae possideat, vel ea ipsa, quibus eadem sibi possit comparare, atque adeo statim rebus omnibus abundare. Ita sit, inquam, si quidem contingat, ut sint homines, qui malint domum huiusmodi, quam sapientiam illius habere: verum si sint ij, qui pluris viri sapientiam, et quae ab ea proficiscuntur, faciant, nae multo ille commodius poterit auctionari, si cuius rei indigebit, ob idque volet ipsam, et eius opera vendere. Nam domus quidem usus cum multus est, et necessarius: tum commoda quae ab vitam pertinent, homini magna sunt, si in tali domo potius, quam in parva, et vili casa habitet: sapientiae vero usu haud ita magni fit, et commoda parva videntur, sive sapiens, sive imperitus rerum maximarum sis, quod eam rem homines non modo emere, sed e tiam contemnant: cupressam vero, quae domui sit ornamento, et pentelicos lapides multi quasi egentes et optent, et libenter emant. Si quis igitur sit peritus gubernator, neque medicinam, vel aliam quampiam huiusmodi artem bene et pulchre possit pertractare, hic nulla ex his rebus, quae maxime in divitiis habentur, non erit pretiosiior, vendibliorque. Qui vero possit bene et ipse de se, et de altero deliberare, et constituere, quonam pacto optima faciat, hoc ipsum, quum volet, vendere non poterit? Excipiens autem Eryxias, et tanquam si iniuria affectus fuisset, iratus aspiciens: Tu, inquit, o Socrates, si te verum dicere oporteat, te Callia Hipponici filio ditiorem esse diceres. At quamvis nulla in re maximis te rudiorem, sed sapientiorem esse affirmares, ob id tamen nihilo esse ditior. Fortasse, inquam ego, existimas hosce sermones, quos nunc conferimus, iocosos esse: quod non vere putes ita, ut dicuntur, habere: sed potius talis quibusdam persimileis esse, quos qui ferat, facile possit collusores ita vincere, ut illi amplius non habeant , quid ad eos obiicere possint. Fortasse, inquam, et tu divitibus idem censes, rem quidem ita, ut dicitur, non habere: sed sermones quosdam huiuscemodi esse nihilo magis veros, quam falsos: quos qui dicta homo adversarios ita circumscribat, ut persuadeat, qui sint sapientissimi, eosdem etiam nobis ditissimos esse, atque id ipsum, quum mentiatur ipse, et illi vera dicant. Quin nihil forte mirum sit, hoc persimile esse, ac si duo de literis disputent: atque alter quidem, S, alter vero, A, primam in Socrate literam esse contendat: utrius sermo plus rationis is habeat: eiusne, qui A dicat: an illius, qui S principium esse velit? Tum vero ridens simul, et erubescens Eryxias, et eos, qui aderant, perinde quasi ipse his, quae dicta fuerant, non interfuisset, circunspiciens: Ego, inquit, o Socrates non arbitrabar oportere inter nos sermones eos haberi, quos qui dicat, neque sibi ipse prodesse, neque cuiquam ex his qui praesentes sint, persuadere quippiam possit. Qui enim mortalium unquam, qui modo sapiat, persuaderi possit, qui sapientissimi sint, eosdem nobis ditissimos esse? sed eos potius, quibus, quando de acquirendis divitiis disserimus, ostendi possit, unde id honeste fiat, et utrum sit bonum, an malum. Sit sane, inquam ego, ut dicis. Nos igitur posthac cautius agemus. Et mehercule tu benfacis, qui nos mones. Sed tu ipse, qui novum inducis sermonem quique censes ea, quae prius dicta sunt, nihil ad te pertinere, cur ad dicendum non aggrederis, Virum acquirere divitias bonum, an malum esse videatur? Mihi quidem, inquit, acquirere diviatis esse bonum videtur. Volentem illum adhuc nescio quid dicrere, ita Critias interpellans interrogavit: Dic mihi Eryxia, tune divitias acquirere esse bonum existimas? Insaniam profecto, inquit, si aliter existimem: quum opinor neminem esse qui non idem affirmet. Opinor ego quoque inquit alter neminem esse, quem inducere non possim, ut mecum sentiat, quibusdam hominibus malum esse, divitias acquirere. Quod si bonum prorsus esset, nunquam profecto malum esse aliquibus nostrum manifesto a ppareret. Tunc ego illis dixi: Si quidem vos de hoc dissentiretis, uter vestrum de studio equitandi veriora diceret, hoc est, quonam pacto quis optime equitet, atque ego huiusce rei peritus essem, rogarem vos, ut dissensioni finem imponeretis. Puderet enim me, nisis praesens pro mea virili vois a contentione prohiberem: vel si de alia quapiam re contendentes, inimici ex amicis facti essetis abituri, nisi in eadem re consentiretis. Nunc vero, quum vos de ea re contendatis, qua tota in vita uti sit necesse, magnique referat, utrum res ea ut utilis, an ut inutilis curanda sit: atque haec non parva illa quidem, sed omnium maxima Graecis esse videantur: (quippe quum patres hoc primum filiis mandent suis, ut, quum primum ad eam aetatem pervenerint, qua sibi intelligere videnatur, iam tunc circumspiciant, unde divites fieri possint: propterea quod si quid habes, viges: sin nihil, iaces:) quum haec, inquam, tam valde expetantur, vos vero caetera quidem consentientes, hac de re ta magna di screpetis, pareterea de acquirendis divitiis dissentiatis: nec vos quidem, utrum acquirere divitias nigrum sit, an album: nec utrum leve sit, an grave, sed utrum malum sit, an bonum, et quidem ita, ut inimicitias inter vos suscepturi videamini, si perseveretis de malis et bonis contendere, atque id ipsum, quum et amicissimi, et affines sitis: Ego igitur, quantum est in me, non negligerem, nec inter vos discordes esse permitterem, si ita possem dicere, quomodo res habeat, ut vos a dissensione revocarem. Nunc vero, quando id ego ipse praeterea non possum, vestrumque uterque putat se posse alterum inducere, ut consentiat, paratus sum, quantum possim, opitulari, ut tandem inter vos, quo pacto res habet, conveniat. Tu igitur, inquam, Critias, aggredere, ut es professus, facere, ut consentiamus. At libenter, inquit, hunc ego Eryxiam, quemadmodum coepi, interrogarem. An ipsi homines iusti et iniusti esse videantur. Videntur sane, inquit, et quidem valde. Quid autem iniuste agere? utrum esse tibi malum an bonum videtur? Malum, Homo, qui proximor um uxores argento civitatis, et stupret, atque id ipsum contra mores civitatis et leges, iniustene tibi agere an non, videtur? Iniuste agere. Homo igitur, inquit, iniustus, et cupidus, si dives sit, et argentum possit impendere, facile peccat: sin dives non sit, nec habeat unde impendat, haud ita facile potest, quae cupit, perficere, ob idque minus peccat. Unde fit, ut magis expediat homini non esse divitem, si quidem minus efficiet, quae cupit, quum praesertim flagitiosa cupiat. Aegrotare praeterea utrum malum, an bonum esse diceres? Malum. Quid? videnturne homines quidam esse intemperantes? Videntur. Si melius igitur sit huic huiusmodi homini valetudinis causa, cibo, et potu, caeterisque rebus, quae suaves putantur, abstinere, atque hic propter intemperantiam non possit, utilius omnino sit huic non esse, unde haec suppeditentur, quam magnam rerum neccessariarum abundantiam esse: sic enim ipsi nulla sit facultas peccandi, neque si maxime velit. Sic igitur bene et pulchre disserer e Critias videbatur. Quare Eryxias, nisis qui praesentes erant, esset veritus, nulla re prohiberi potuisset, quin surgens Critiam verberaret, adeo se magna quadam re privatum existimabat, postquam manifesto deprehendit, se prius de acquirendis divitiis non recte sensisse. Verum ego, quum Eryxiam ita esse affectum cognovissem, cavens, ne maior aliqua obiurgatio et contentio fieret: Hunc, inquam, sermonem Prodicus Ceus vir sapiens quum paulo ante in Lyceo haberet, his, qui aderant, ita visus est nugari, ut nemo illorum induci potuerit, ut vera illum dicere crederet. Quin accessit ad eum quidam admodum adolescens, et facetus: qui, quum prope sedisset, coepit illum deridere, et illudere, et mox etiam excitare, volens ab eo rationem eorum quae dicebat, accipere. Qua quidem in re multo plus laudis ille, quam Prodicus, ab auditoribus est consecutus. An eum nobis sermonem, inquit Erasistratus, possis referre? Possim equidem, si memoria repetam. Iam res ita, ut arbitror, fuit. Illum adolescens interrogavit, quonam tandem modo divitias acquirere m alum esse putaret, et bonum. Tunc ille respondens, Eodem quo tu nunc, modo, dixit, Honestis quidem viris, et bonis, hisque, qui ubi nummis uto oporteat, sciunt, bonum, improbis vero, et his qui nesciunt uti, malum. Res autem, inquit, etiam aliae se sic habent. Quales enim sunt, qui utuntur, tales etiam res ipsis fiat, necesse est. Praeclare vero, inquit, mihi Archilochus illud videtur cecinisse.

Talia putantibus, quales arces tenent. Nunc prorsus, inquit adolescens, si quis me sapientem ea spaientia faciat, qua viri boni sapientes sunt, necesse sit, ut ille mihi eodem tempore alias etiam res bonas tradat, in quibus tamen nihil habuerit negotij: propterea quod ita me ex insipientem sapientem fecerit, ut si quis me nunc Grammaticum faceret,, necesse esset, ut ille me simul res grammaticas doceret, et si Musicam, musicas: atque etiam siquis me bonum fecerit, res mihi bonas una compararit, necesse est. In his quidem non consentiebat Prodicus, sed superiora illa affirmabat. Quare dixit ille: Utrum tibi, quemadmodum facere domum, hominis opus est, qualia quae ab initio sint, talia perpetuo manere? Sed Prodicus callide (ut mihi videtur) suspicatus quo sibi sermo casurus esset, ne cora omnibus, qui intererant, refutatus videretur (nam si solus ipse id pateretur, nihil putasset) multum abesse respondit, ut hoc sit hominis opus. Nam utrum, inquit, tibi virtus tradi doctrina posse, an esse innata hominibus videtur? Doctrina tradi. Nonne igitur, inquit, is tibi stultus esse videatur, qui Diis supplicans, putet se Grammaticum, vel Musicum fieri posse, vel alia quampiam scientiam adipisci, quum necesse sit vel ab alio discentem, vel per se invenientem acquirere? Assensit adolescens, ac mox inquit, Tu, Prodice, quando Diis, ut tibi bene agere liceat, utque tibi bona sint, supplicas, tunc nihil aliud petis, quam ut honestus bonusque fias: siquidem res honestis viris, et bonis sunt bonae, improbis vero malae. Quare, si quidem virtus acquiri potest, nihil aliud videris orare, quam ut, quae nescias, docear is. Tunc ego dixi Prodico, videri ipsum non parvum facinus committere, si hac in re offenderet, si, quae petimus, ab Diis simul fieri nobis putaret. Nam etsi, inquam, saepe in urbem festinanter veniens, vota facis, et a Diis, ut tibi bona dent, petis, haud nosti tamen, an illi, quae tu petis, dare possint: quemadmodum, si ad Grammatici ianuam proficiscens, roges ut tibi Grammaticam scientiam tradat, quum nihil in ea prius elaboraris, sed velis, illam statim discens, posse, quae sunt Grammatici, praestare. Haec quum dixissem, Prodicus in adolescentem est invectus, ut illum ulcisceretur, eadem, quae tu nunc, demonstrans, atque aegre ferens, vanum videri, quod dixerat, Diis supplicandum esse. Atque interea gymnasio praefectus accedens, e gymnasio illum abire iussit, tanquam ea, quae non essent adolerscentibus commoda, et si non commoda, incommoda videlicet, disputaret. Haec iam tibi ea causa percurri, ut cognoscas quemadmodum homines erga philosophiam sint animati: si quidem Prodicus haec dicens, his, qui aderant, ita visus est insanire, ut ex gymnasio sit eieectus. Tu vero contra nunc ita bene videris disputare, ut non solum his, qui praesentes sunt, persuadeas: sed adversarium etiam nunc inducas, ut tecum sentiat. Ut in foro, si duo homines eadem de re testimonium dicant, quorum alter honestus, et probus, alter vero improbus esse videatur, haud sane quidem iudices testimonio improbi moveantur, sed quidvis potius, et contrarium faciant: quod si is qui honestus, et probus videtur, haec dicat, esse etiam verissima credant. Eo igitur fortasse modo, qui praesentes fuerunt, erga te et Prodicum sunt affecti: atque illum quidem sophisten, et nimium sibi arrogantem, te vero politicon, et virum magni faciendum existimarunt. Unde postea putant, non qualis sit oratio, sed quales sint qui eam dicunt, spectari oportere. Et si, inquit Erasistratus, cavillaris, o Socrates, mihi tamen Critias aliquid dicere videtur. Haud mehercule, inquam ego, cavillor. Sed cur vos usque ad haec bene et pulchre disserendo pervenistis, et reliqua sermonis non perfecistis? Nam mihi videtur aliquid vobi adhuc superesse considerandum. Postquam enim concessum est, divitias acquirere quibusdam bonum esse, quibusdam vero malum, reliquum est, ut, quid ipsum sit, an bonum, consentire poteritis. Ego vero, quantum quidem possim, paratus sum vobiscum simul expendere. Quamobrem dicat is nobis, qui divitias acquirere esse bonum existimat, quomodo idipsum habeat. At ego, o Socrates, hac de re nihil inauditum, nihil caeteris hominibus novum proferam. Pecunias enim multas possidere, hoc esse divitias acquirere, atque adeo divitem esse dico: nec puto Critiam eum esse, qui divitias acquirere aliud esse arbitretur. Ex hac quidem ratione, inquam ego, restat adhuc, ut animadvertatur, quales sint pecunia, e paulo post iterum hac de re dissentiatis. Nam vobis quam primum diversae videbuntur: quum nummo huiusmodi Carthaginenses utantur. In pellicula nescio quid est ligatum, idque tantum, quanta est vel maximi stateris amplitudo: id vero, quod ill igatum est, nemo, praeter eos, qui faciunt, novit. eo deinde ita septo utuntur: et qui plurimos ex his nummos habeat, hic plurimas etiam pecunias habere, et esse ditissimus videtur. Sed si quis apud nos plurimos huiscemodi nummos possideat, nihilo magis sit dives, quam si multos calculos ex his, qui sunt in montibus, habeat. Lacedaemonii vero nummo ex eo ferro, quod inutile sit, utuntur: et qui magnum pondus huiusmodi ferri possideat, is esse dives videtur: quae res alibi nullius sit pretii. In Æthiopia autem lapidibus insculptis utuntur, quibus nulla in re vir Laconicus uti posset. Verum apud Scythas, qui Nomades dicuntur, si quis Pulytionis habeat domum, nihilo ditior esse videatur, quam si apud nos Lycabettum possideat. Hinc planum fit, horum singula inter opes non esse numeranda, siquidem constat quosdam ex his, qui possideat, nihilo propter hoc ditiores esse. verum, inquam, horum singula quibusdam quidem sunt pecuniae, et ii, qui haec tenent, divites: quibusdam vero neque pecuniae, neque ij qui possident, propter hoc ditiores: ut neque honesta, neque turpia sunt omnibus eadem, sed aliis alia. Quod si velimus conquirere, quid sit tandem, quamobrem Scythiis domus, quae nobis pretiosae sunt, inter divitias non censeantur: et nobis contra vilius aestimentur vel pelles, quae Carthaginensibus sunt pecuniae, vel ferrum, quo pro nummo Lacedaemonij utuntur: nonne ita facile, et statim invenire possumus? Si quis Athenis eorum lapidum, qui sunt in foro, quibusque nullam ad rem utimur, mille pondo possideat, an is propter hoc re ulla ditior esse censeatur? Non mihi quidem videtur. Sed si lapidis Lychnitae mille pondo haberet, eum vel ditissimum esse diceremus. Prorsus. Propter hoc utique, inquam, quod hic utilis, illi vero nobis inutiles sint. Sane. Nam Scythis quoque ob id domus inter opes non habentur, quod nulla illis in domo sit utilitas. Nec sane quidem vir Scytha pluris domum pulcherrimam, quam vestem ex caprinis pellibus, quae sisúra dicitur, aestimaret: quippe quod in hac sibi multum, in illa nihil utilitatis inesse putet. Nec nos quidem Carthaginensem nummum in pecuniis ponimus. Neque enim nos illo, ut argento, ea, quibus indigemus, importare, aut exportare possumus. Quare nobis inutilis sit, necesse est. Simile vero. Res quidem igitur, quaecunque nobis usui sunt, pecuniae sunt dicendae, ad usus vitae necessarios comparatae: quaecunque vero contra usui non sunt, haud sane pecuniae sunt vocandae. Qui fieri hoc potest, o Socrates? inquit Eryxias excipiens: Nonne interdum nos disputatione, et offensione, multisque aliis huiusmodi rebus inter nos utimur? an hae quoque (nam manifesto usui esse videntur) sunt nobis pecuniae? Neque igitur, inquam, hac ratione nobis declaratum est, quae propriae sint pecuniae. Quod enim necesse sit, eas usui esse, si futurae sint pecuniae, hoc ex omnibus propemodum concessum: seed quae res ex his rebus, quibus utimur, pecuniae sint, quando non sunt omnes, nondum satis dictum. Quare age iam id primum videamus. An igitur facilius inveniri poterit, quod quaerimus, si rursus ita persequamur, perquiram usque, quid sit illud, ad quod pecuniis utimur, et ad quid inventa sit pecuniarum possesio, ut Medicinae ad morbos depellendos inventae? Sic enim fortasse nobis res facilius manifesta fiet. Postquam igitur apparet necessarium esse, res quidem omnes, quae pecuniae sint, eas etiam usui esse: rerum vero, quae usui sunt, genus ese quoddam res eas, quas pecunias appellamus: videtur reliquum esse, ut perspiciamus, quanam potissimum in re usui sunt pecuniae. Omnes enim res, quibus ad aliquod opus utimur aequae sunt usui: ut omnia, quae habent animam, sunt animalia: sed animalium quoddam genus Hominem vocamus. Si quis iam nos roget, Quanam re a nobis remota, neque Medicina, neque illius instrumentis indigeremus: possimus dicere, Si morbi e corporibus removerentur, et nunquam gignerentur omnino: vel si gignerentur quidem, sed statim tamen abirent. Est enim Medicina, ut videtur, scientia, quae nobis ad depellendos morbos est usui. Sin iterum nos roget, Qua re nobis ablata, pecuniis non eger emus, an posssimus dicere? Quod si dicere non possumus, rursus ita consideremus: Age, si possit homo sine cibo, et potu ita viverre, ut nunquam esuriat, neque sitiat, interdum ne vel his vel ipsis, argento, vel alia quapiam re indigeat, ut eos sibi compararet? Haud mihi sane videtur., Idem igitur, inquam, et in aliis rebus fieret, si ad corporis curam his rebus non egeremus, quibus nunc egentes sumus, et calore, et frigore interdum, aliisque rebus, quibus corpus, quum gignatur egens, egeat necesse est. Nam quae vocantur pecuniae, non essent nobis usui, si prorsus homo nullius earum rerum indigeret, quarum causa pecunias habere cupimus, ut corporis cupiditatibus et necessitatibus ea, quorum, frequenter indigemus, suppeditare possimus. Sin eget homo, his utique pecuniarum possesio est usui ad corporis curam, qui sunt egentes. Verum si hoc e medio, ut dicimus, pelleretur, pecuniis non egeremus, atque etiam fortasse non essent omnino pecuniae. Apparet. Apparet quoque, ut videtur, res, quae ad idem negotium sint utiles, eas nobis pecunias ess e. At haec illum ratiuncula vehementer perturbavit. Quare ego: Quid? nam dicere possumus, fieri posse, ut eadem res ad eandem actionem utilis modo, modo sit inutilis? Non, ego, inquit, dicerem: sed si rei alicuius ad eandem actionem indigemus, ea mihi utilis videtur: si vero non indigemus, inutilis. Si quidem igitur, inquam, sine igne possemus aeneam statuam facere, nihil ignis ad eam faciendam indigeremus: et si nihil indigeremus, neque is esset utilis: atque eadem ratio de aliis quoque rebus dici potest. Constat. Nihil igitur eorum sine quibus aliquid fieri potest, ad id utile esse nobis videtur. Nihil. Si nos igitur sine argento, et auro, aliisque huiusmodi rebus, quibus ipsis ad corporios curam non ita, ut cibo, poti, vestibus, stragulis, et domibus utimur, possemus corporis cupiditates, et necessitates ita sedare, ut nullius rei amplius indigeret, neque argentum nobis, neque aurum, neque aliae res huiusmodi, quod ad hoc pertinet, pecuniae viderentur. Haec utique, inquam, si n on sint usui, pecuniae nobis videri non possunt: sed illa pecuniae sint necesse est, quibus ea, quae sunt usui, possumus comparare. Nunquam, inquit, o Socrates, adduci possem, ut crederem, aurum, et argentum, atque alia id genus nobis pecunias non esse: illud quidem certe valde persuasum habeo, quae nobis inutilia sint, ea nec pecunias: contraque quae sint utilia, in his pecuniis, quae maxime prosint, numerari oportere: at hoc mihi nunquam patiar persuaderi, haec, quae modo diximus, non esse ad vivendum necessaria, comparamus. Age iam, quid hisce de rebus dicemus? Suntne homines, qui Musicam vel literas doceant, vel aliam quampiam scientiam tradant: quique ex his rebus mercedem exigentes, sibi ea, quae sunt ad vitam necessaria, parent? Sunt. Nonne homines ipsis scientia sibi res necessarias comparant, his illam similiter, atque nos aurum, et argentum, permutantes? Ita censeo. Siquidem igitur hoc ipso ea sibi parant, quibus ad vitam utantur, et hoc ipsum ad vitam utile sit, necesse est. Nam et argentum ea causa esse utile diximus, quod eo res ad vitam necesssarias compararare possimus. Quandoquidem igitur scientiae ipsae utiles nobis ad hoc videntur, quod popter eandem causam , propter quam aurum, et argentum, pecuniae sint, manifestum est, qui eas teneant, eos quoque ditiores esse: etsi paulo ante eos ditissimos esse non ita facile permittebamus. Quin ex eo, quod nunc concessum est, necesse est sequi, ut, qui scientia magis sunt praediti, interdum quoque sint ditiores. Nam si quis nos roget, an cuilibet homini equum esse utilem putemus: Tune id an hoc potius dicas, his quidem, qui sciant, quo pacto equo uti oporteat, utilem esse: his vero qui nesciant, inutilem? Hoc dicam. Edaem quoque, inquam, ratione dicas, Medicinam non cuilibet homini, sed illi utilem esse qui norit quomodo ea uti oporteat. Dicam. Nonne idem quoquqe de rebus aliis et quidem omnibus dicendum videtur? Videtur. Aurum, et argentum, atque alia, quae pecuniae videntur esse, nonne ili soli sint utilia, qui sciat ut his sit utendum? Sint. At paulo an te nonne viri honesti, et boni esse videbatur, cognoscere, ubi, et quo pacto horum singulis sit utendum? Videbatur. Honestis igitur viri, et bonis, atque adeo his solis haec utilia sint necesse est. Quod si his solis utilia sunt, his quoque solis esse pecuniae videantur, oportebit. Idcirco, ut videtur, eum, qui sit artis equitandi imperitus, sed possideat equos ob isd sibi inutiles, si quis ipsum eius artis peritum faciat, faciat quoquqe simul et ditiorem: si quiudem ea, quae prius erant inutilia, ipsi utilia faciat. Scientiam enim aliquam homini tradens, ipsum simul et ditiorem facit. Videor mihi tamen iurare posse, Critiam nullo pacto adduci, ut rationes hasce veras esse credat. Iures, inquit, licet: nam insanirem prorsus, si vera haec esse crederem. Sed tu quam ob rem rationem illam non absolvisti: aurum et argentum, atque alia id genus, quamvis videantur. pecunias tamen non esse, ut ego sermones hosce audiens, et quos tu nunc percurris, multo magis admirer? Dixi igitur ego. Videris mihi Critia, me audiens non secus, quam quum recita tores, qui versus Homeri canunt, audis gaudio affici: quando nulla tibi harum rationum videtur esse vera. Age tamen, talia, aurum dico, et argentum, et reliqua consideremus. Haec ne tu architectis utilia esse ad aedificandam domum diceres? Dicerem profecto. Utrum igitur haec dicemus utilia esse, quibus illi ad domus aedificationem utuntur, lapides, lateres, ligna, et siquid aliud est huiusmodi: an instrumenta etiam, quibus illi domum aedificent, quibusque haec, ligna, lapides, et horum praetereea instrumenta parent? Haec quidem, inquit, omnia mihi ad illa videntur esse utilia. Nonne igitur, inquma ego, et in aliis artificiis utilia sunt non solum haec, quibus ad unum quodque opus utimur, sed illa etiam, quibus haec comparamus, et sine quibus haec fieri non possent? Sunt sane quidem. Nonne rursus illa quqoque, quibus haec, et si quid superius est, et quibus praeterea illa, et multo etiam superiora paramus: ut haec omnia in infinitum quendam numerum cadentia, ad ipsorum artificium u tilia videri prohiebt. Quid? Si homini adsint cibi, portus, vestes, et alia, quibus ad corpus utatur, an indigeat auro, vel argento, vel alio aliquo ex his, quibus illa, quae iam illi adsint, acquiruntur? Mihi quidem non videtur. Iam constat nobis hominem interdum nullo ex his ad corporis necessitatem indigere? Constat. Si quidem igitur haec inutilia ad idem opus appareant, nonne sit necesse contra nunquam utilia videri? Est enim suppositum, fieri non posse, ut eadem ad idem opus modo utilia, modo sint inutilia. Atqui, inquit, haec tibi, et mihi constet, ita ratio, si quidem eadem ad idem aliquando sint utilia, nunquam contra accidere posse, ut sint inutilia. nunc autem praeterea aliquas malarum rerum actionues, aliquas vero bonarum esse dicerem. An igitur fieri potest, ut res mala ad alicuius rei bonae actionem sit utilis? Fieri non potest, ut mihi videtur. Res vero bonas nonne hasce dicimus esse, quas homo per virtutem facit? Dicimus. An fieri potest, ut homo discat aliquid horum, quae sermone traduntur, si prorsus auditu, vel alio quo piam sensu sit privatus? Haud hercle mihi videntur. Nonne igitur apparet auditum nobis ad virtutem utilem esse, siquidem virtus auditu acquiritur, eoque nos ad disciplinas utimur? Apparet. Si Medicina potest aegrotum morbo liberare, an interdum nobis et Medicina utilis ad virtutem videatur, si quidem auditus saepe per Medicinam recuperatur? Nihil prohibet. An praeterea, si et Medicina pecuniis acquiramus nobis et pecuniae utiles ad virtutem videantur? Videantur. An idem quoque de eo dicendum est, quo pecunias acquirimus? De omnibus his idem est prorsus dicendum. An igitur homo tibi videtur ex rebus malisque et turpibus argentum sibi comparare, quo Medicinae scientiam adipiscatur, quove possit, quum prius non posset, audire: illo vero ipso ad virtutem, vel ad alia quaedam huiusmodi abuti posse? Mihi sane quidem videtur. Non igitur res mala ad virtutem sit utilis? Non sit. Quod utique necesse non sit ea, per quae utilia ad singula acquirimus, et ipsa ad illa eadem utilia esse. Res e nim malae interdum ad aliquid boni sic utiles esse viderentur. Sed in hoc etiam magis deprehendentur. Nam si haec ad singula utilia sunt, sine quibus illa non fiant, nisi prius haec adsint, age, vide, quid huiuscemodi de rebus dicas. An fieri posse dicas, ut inscitia ad scientiam sit utilis, vel morbus ad sanitatem, vel vitiositas ad virtutem? Haud equidem dicam. At hoc tamen nos affirmamus, illi scientiam inesse non posse, cui prius inscitia non affuerit: nec sanitatem cui morbus: neque virtutem, cui vitiositas. ita est, inquit, ut mihi videtur. Nonne sequi necessario videtur, ut ea, sine quibus aliquid fieri non possit, et ipsa ad id utilia sint? Nobis enim inscitia ad scientiam, et morbus ad sanitatem, et vitiositas ad virtutem utilis ita videri possit. His ille rationibus nullam prorsus fidem habebat, si non haec omnia utilia essent. Verum ego, cognoscens ei persuadere idem esse, ac lapidem, quod dicitur, elixare, sed hosce, inquam, sermones mittamus, postquam nec consentire, nec affirmare possumus, utrum haec utilia, et pecuniae sin t necne. De illo vero quid dicemus? Utrum feliciorem et potentiorenm existimamus hominem esee, si quam plurimis ad vestitum, et victum revus necessariis, an si quam minimis, et aum paucissimis indigeat? Hoc vero fortasse optime spectari possit: si quis hominem in ipso homine contemplans, consideret, uter status sit potior, qundo is aegrotat, an quando valet. At hoc, inquit, multa contemplatione non eget. Fortasse enim, inquam ego, quivis homo id, quod in promptu est, intelligat, hominis valentis statum longe meliorem esse quam aegrotantis. Sed utrum pluribus, et magis variis rebus egemus, quando aegrotamus, an quando valemus? Quando nos ipsi nobis ipsis peius sumus affecti, nonne tunc in nobis cupiditates, et indigentiae, quod ad corporis voluptates attinet, et vehementiores sunt, et plures? Sunt. Idem quoque, si duo sint, est dicendum. Ut enim homo unus ipse se ispo tunc melius habere videtur, quando minimis rebus indiget: sic quoque fiet, si duo sint homines, atque hic quidem pa uca, nec vehementer cupiat, neque his multum egeat: ille vero multa, et valde desideret, eorumque indigeat: qualia sunt illa, quae exercent aleatores, vinolenti, et helluones: quae quidem omnia nihil aliud sunt quam cupiditates. Nihil. Cupiditates porro omnes nihil aliud sunt quam rerum quarundam indigentiae. Homines igitur, qui plurimis ex his sunt affecti, in peiori statu sunt, quam qui nullis, vel quam paucissimis affecti sunt. Sane quidem. Huiuscemodi igitur homines esse vel valde malos existimo, et quanto magis sunt huiusmodi, tanto peiores. Nonne igitur nobis videtur, fieri non posse, ut haec nobis ad hoc sint utilia, nisi et nos his ad hoc indigeamus? Ita censeo. Necessarium est utique, si quidem haec nobis ad corporis curam in his, quibus opus est, utilia sint futura, et nobis ad hoc simul indigere. Mihi sane videtur. Nonne igitur eum, cui plurima ad hoc sint utilia, et ipsum plurimis indigere constat, si quidem necesse est omnibus his, quae utilia sunt, indigere? Constat ut ego iudico. Necessarium quoque ex hac ratione esse cons tat, eos, quibus multae sint pecuniae, et ipso ad corporis curam multis rebus necessariis indigere. Nam quae sunt ad hoc utilia, esse pecunias nobis apparuit, Quare necesse est, ut nobis ditissimi, quando plurimis rebus egeant, pessime affecti esse videantur.