Liber III | Liber V |
CONTENTA LIBRI
Capita I ad III.
De Judaeis liberatio et Cyri Magni successoribus.
Capita IV ad VII.
Reparatio templi Iudaeorum.
Capita VIII ad XIV.
Alexandri macedoni vita (356–323 a.C.n.), quomodo mundum subegit.
Capita XV ad XXIV.
sub Ptolemaeis et Seleuco Judaei, qui successores Alexandri fuerunt.
I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV - XVI - XVII - XVIII - XIX - XX - XXI - XXII - XXIII - XXIV |
538 a.C.n.Cyrus igitur Assyriorum regnum sic evertit, et primo sui imperii anno. a captivitate Hebraicae gentis septuagesimo, Iudaeis qui Babylone degebant redire Hierosolyma urbemque et templum instaurare permisit, id quod propheta Hieremias praedixerat et ante illum Esaias. nam ille tum vixit cum urbs caperetur, hic ante captivitatem urbis et templi eversionem annis centum quadraginta. neque vero haec duntaxat concessit, sed et sacra vasa a Nabuchodonosore Babylonem translata per Mithridatem quaestorem suum et Zorobabelem una remisit, et Syriacis satrapis mandavit ut eis ad aedificationem adiumento essent et omnes sumptus de regia pecunia suppeditarent. his a Cyro constitutis, duaram tribuum ludaicae et Beniamiticae principes, Levitae et sacerdotes Hierosolyma contenderunt: multi etiam Babylone manere quam suas possessiones relinquere maluerunt.
quo cum pervenissent, Cyri satrapae omnes ad aedificationem eis (fuere autem quadraginta duo milia et sexcenta) adiumento fuerunt.
530 a.C.n.Iam in urbis et templi instaurationem intentis finitimae gentes, Chuthaei praesertim, quos Salmanasar captis lsraelitis Samariam traduxerat, invidentes, satrapas in primis sibi conciliant ne aedificationem promoverent. deinde Cyro defuncto apud Cambysem filium et successorem eius Hebraeos ut gentem perfidam et rebellem per litteras criminantur. quod si urbem et templum perfecerint, neque tributa pensuros neque dicto nudientes futuros. his et pluribus aliis scriptls ei perstaserunt ut urbis et templi instaurationem prohiberet.
ita opus impeditum est usque ad secundum annum Darii regis, filii Hystaspis, per annos novem. nam Cambyses cum septem regnasset annos et Aegyptum subegisset, inde reversus Damasci obiit, regno a magis occupato, de quibus et hic breviter est dicendum.
Smerdis regnant 522 a.C.n.Cambyses fratrem habuit, quem Xenophon Tanaoxarem, Herodotus Smerden appellat.[1] visus igitur est in somnis Cambysi in Aegypto agenti quidam dicere, Smerden regio throno occupato capite caelos attingere. regno igitur metuens Prexaspem Susa mittit qui fratrem clanculum perimeret. et ille quidem ita periit, sed Cambyses fati vim non effugit. fuerunt enim duo fratres Medi, quorum alter Catizithes alter Smerdes vocabatur, professione magi. ac Smerdes non tantum nomem sed formam etiam cum Smerde Cyri filio communem habebat. alterum Cambyses suarum rerum curatorem delegerat. dum igitur rex in Aegypto moratur, Catizithes caede Smerdis, quam pauci norant, cognita, regnum invadere destinat; idque fratri, qui Smerdi et nomine et lineamentis corporis persimilis esset, tradit, non ut fratri suo sed ut Cyri filio, fratri Cambysis; et praecones passim dimittit qui Smerden Cyri filium regem proclament.
ea re cognita Cambyses Prexaspem incusat ut mandata non exsecutum. qui cum affirmaret, fratrem, quem ipse et occidisset et sepelisset, ei non movere seditionem, praeconem, qui Smerden Cyri filium regem in exercitu proclamabat, comprehensum rogat num ipse Smerden viderit et num de illius mandato ista proclamet. respondet homo se Smerden non vidisse, sed iussu magi regiae magistri ea proclamare.
Cambyses igitur veritate inde cognita fratrem a se temere occisum luget et bellum inferre magis parat. sed dum in equum insilit, de vagina gladii fungus decidit, et nudato gladio letaliter in femore vulneratur. illius loci nomen sciscitanti cum Ecbatana dici responsum esset, ibi fatale sibi esse mori dixit. acceperat enim oraculum se Ecbatanis moriturum; et hactenus putarat se Ecbatanis Medicis obiturum, cum oraculum de Ecbatanis Syriae locutum esset.
Ita post aliquot dies moritur Cambyses orbus liberis, cum annos septem et quinque menses regnasset:
II
recenseremagus autem eo mortuo securus tenebat imperium, usurpans Smerdis Cyri filii nomen: et missis in omnes provincias legatis, triennii immunitatem proclamat. cum autem iam menses septem regnasset, hoc modo est agnitus. Otanes nobilitate et opibus Persicorum principum nullo inferior filiam habebat Phaedymiam Cambysi nuptam. eadem magus, ut et caeteris regiis concubinis, utebatur.
ab ea pater clam per internuntium qaaerit num cum Smerde Cyri filio concumbat. illa respondet se nec vidisse Cyri Smerden neque scire quis sit is cum quo dormiat. pater denuo ad eam mittit, ut suum mandatum vel cum periculo exsequatur si sit opus; ac monet ut, quando cum rege dormiat, eius dormientis aures contrectet. nam si habeat aures, sciendum eam cum Smerde Cyri filio concumbere; sin minus, magum Smerden existimandum esse. paret Phaedymia patri, eumque carere auribus, qui rem secum haberet, patri significat. praeciderat autem ei Cyrus aures ob delictum quoddam. Otanes arcamum illud cum amicis Aspathine et Gobrya Persarum principibus communicat: qui cum idem prius essent suspicati, statim fidem habent.
statuunt igitur alios quoque sibi adiungere: Otanes Intaphernem adsciscit, Gobryas Megabyzum, Aspathines Hydarnem: Darium quoque Hystaspis filium, qui recens ex Perside Susa pervenerat, secreti participem faciunt. qui cum rem cupide audivisset, eius statim aggrediendae fit auctor: quod si vel illuim den ignavum elabi paterentur, se insidias mago indicaturum, consilio eius et caeteri assensi negotium capessunt.
Sed et alia conatus maturandi causa inciderat. cum enim scirent magi Prexaspem Smerdis (Cyri filii) perpetrasse caedem atque ob id facinus male audire a Persis, amicitia cum eo inita magnaque polliciti iureiurando hominem obstrinxerant ne cui commentum illud detegeret. quae cum ille promisisset, subiunxerunt se advocaturos populum ad moenia regiae: ei, turri conscensa, proclamandum omnibus exaudientious, Smerden Cyri filium et non alium esse regem: mam se illi pepercisse, nec occidisse ut Cambyses iussisset, cum et haec promisisset, convocatur populus: Prexaspes turrim conscendit, beneficia a Cyro in Persas collata commemorat: filium eius Smerden se a Cambyse coactum occidisse, magos tenere imperium affirmat: Persas exsecratur si id facinus inultum sinant. his dictis se de turri praecipitavit ac mortuus est.
Septem igitur illi ea re audita statim ad regiam feruntur, non prohibentibus custodibus, dignitatem eorum reveritis. progressi in aulam in eunuchos qui nuntios ultro citroque perferebant incidunt. eos, rogati quid venirent et ulteriore progressu prohibiti, occidunt, et propere ingrediuntur. magi, qui intus eunucherum tumultum cognorant, ad vim propulsandam se parant: atque alter, qui hastam arripuerat, Aspathinem in femore, Intaphernem in faeie vulnerat, unde laesus ei est oculus: alteri arcus fuit inutilis, cum res cominus gereretur. itaque in thalamum se proripit: insequuntur Gobryas et Darius: ille magum amplectitur, hic veritus ne amicum in tenebris interficeret adstat otiosus.
ob eam rem a Gobrya obiurgatus et vel utrumque traiicere iussus, pugione magum ferit. caeteri etiam altero occiso capita utrinsque amputant, eaque ferentes, relictis duobus tum ob vulnera tum ad regiae custodiam, excurrunt, caesorum capita Persis ostendunt, rem gestam narrant. illi fraude intellecta magos omnes obvios occidunt.
III
recensereDarius regnant 522–486 a.C.n.Sopito tumultu post aliquot dies de componendis rebus deliberant. Otanes democratiam instituendam, Megabyzus aristocratiam, Darius iterum eligendum esse regem censet. cuius sententiae et caeteri quattuor principes suffragati, decrevere conscendendos esse equos, et cuius equus exorto sole cum in suburbium pervenerint primus binnierit, eius esse regnum. id decretum Darius suo equisoni aperit: qui cum vir prudens esset, bono animo dominum esse iubet, eius enim regnum fore.
noctu equam a Darii equo adamatam in suburbio alligat, equum prope illam adducit ac denique ad coitum admittit. mane cum septemviri in suburbium convenissent, quaque equa alligata fuerat transirent, Darii equus illius recordatus hinniit: itaque Darius regno potitus est. nonnulli igitur Darii equisonem Oebarem hoc machinatum esse ferunt, alii diversum quiddam tradunt. nam equae a Darii equo adamatae genitalia contrectasse manu, eaque intra subligaculum condita, cum sole iam oriente septemviri equos conscenderent, Darii equi nares palpasse; qui percepto odore statim eum fremitu hinnierit. hoc sive ita sive aliter factum fuerit, regno certe potitus est Darius.
Hic privatus adhuc votum fecerat deo, si rex esset factus, se vasa reliqua quae adhuc Babylone essent omnia in templum Hierosolymitanum remissurum esse. et quia vetustate amicitiae cum Zorobabele coniunctus erat, eum recens Hierosolymis profectum cum aliis duobus ad custodiam sui corporis adhibuerat.
cum autem primo sui regni anno convivio magnates excepisset, ac pest eorum abitum parum in lectulo dormisset, experrectus cum suis custodibus colloquitur et singulis singulas quaestiones proponit: primo an vinum omnia vincat, alteri an rex, tertio (is Zorobabel fuit) an mulieres, easque veritas: pollicitus victori praemia, ut purpuram, cidarim byssinam et torquem aureum gestaret, ac potestatem haberet ex auro bibendi et in lecto aureo dormiendi et eurru aureis frenis vehendi, utque proximum a se locum teneret et suus cognatus vocaretur.
mane proceribus arcessitis quemque satellitum quaestionem suam declarare iubet. primus igitur vini potentiam extollit, quod animos abutentium deciperet, affectus mutaret et ebrios variis modis transformaret. alter regem praestare omnibus disputat, cum homines ob sapientiam caeteris omnibus antecellant, iis autem, quibus alia pareant, reges imperent. at Zorobabel maius esse robur mulierum asserit; nam ex eis et reges nasci et vinitores: oas ab omnibus et parentibus et patriae et carissimis quibusque anteponi: eas ipsis regibus imperare, qui se submittant et adulentur si quid illas aegre ferre cognorint. sed veritatem tamen potentiorem esse mulieribus: ipsum enim deum veracem et esse et perhiberi; cumque caetera caduca sint, veritatem esse immortalem et aeternam. in huius sententiam cum ivissent omnes, ut qui de veritate rectissime disseruisse, Darius ei permisit ut praeter promissa praemia quidvis etiam postularet. at ille regem admonet quemadmodum vovisset, si regno potiretur, se et templum Hierosolymitanum instauraturum et vasa quae Babylone reliqua essent remissurum; et "haec" inquit "peto."
his rex delectatus scribit ad satrapas ut cedrina ligna praebeant ad templi structuram et ad urbis instaurationem Zorobabeli sint adiumento, omnes Israelitas qui in Iudaeam abeant libertate et immunitate donat, ad templum instaurandum quinquaginta talenta largitur, vasa quae adhuc penes ipsum erant mittit, et quaecunque Cyrus de Iudaeis promulgarat eadem et ipse confirmat.
IV
recensereTempli instauratioHis peractis Zorobabel Babylonem proficiscitur, et popularibus suis laetum affert de regis benignitate nuntium. quibus igitur cordi erat reditus, ii Hierosolyma se conferunt; quorum summa fuit myriades 462 et milia 8 absque Levitis et ianitoribus et sacris servis ac ministris qui reducem populum sequebantur. horum dux fuit Zorobabel Salathielis filius ex tribu Iudaica et Davidis posteritate, et lesus Iosedeci pontificis filius: praeter hos et Mardochaeus et Serebus magistratus uncti e populo.
urbem ingressi victunis immolatis templi aedificationem auspicantur, eaque celeriter absoluta sacerdotes, Levitae et Asaphi liberi deum celebrant, tribuum vero seniores, repetita prioris templi magnificentia, quod recens illud longe inferius esse cernerent, ita illacrimant atque lugent, ut eorum eiulatus sonum tubarum superaret.
Dum templum conditur Samaritani Zorobabelem adeunt petentes se in structurae societatem admitti. id ille recusat: caeterum ea absoluta si in templo adorare velint, licere. ea repulsa homines irritati Syriae gentibus auctores sunt petendi a satrapis ut templi aedificationem prohibeant. itaque praesides Syriae et Phoeniciae Hierosolyma profecti rogant, cuius concessu templum instar castelli aedificent et urbem muris fortissimis cingant. Zorobabel et pontifex lesus id primum a Cyro deinde a Dario etiam permissum esse respondent. quo illi audito non impedienda opera censuerunt, sed Dario statim scripserunt.
Iudaeos autem perterritos ac metuentes ne regem liberalitatis suae paeniteret, Aggaeus et Zacharias prophetae bonis animis esse iubent, neque molesti quidquam suspicari, igitur prophetis freti continenter instant operi. Darius autem litteris et Samaritanorum accusationibus acceptis quod Iudaei urbem munirent et templum castelli instar exstruerent cum eorum aedificatio a Cambyse prohibita fuerit, haec in regiis commentariis inquiri iubet. atque inventum est Ecbatanis Mediae in turri scriptum, Cyrum anno regni sui primo iussisse templum et sacrarium Hierosolymitanum exstrui et sumptus ad eam rem ex regia suppeditari, templique vasa restitui, et vicinos praetores opus illud adiuvare et Iudaeis ad sacrificia pendere tauros arietes agnos et haedos, similamque, vinum et oleum.
haec Darius cum in commentariis invenisset, praesidibus in hanc sententiam rescripsit "exemplum vobis mandati Cyri in commentariis repertum mitto, atque omnino id fieri volo quod illo continetur. valete." regis voluntate cognita, provinciarum illarum praetoribus ludaeos adiutantibus, temploque annis septem absoluto, Israelitae victimas immolarunt pristinorum bonorum renovatrices. in festo Azymorum omnes e pagis in urbem coofluxerunt, peractoque sacrificio quod pascha dicitur festivitatem concelebrarunt.
Qui Hierosolymis consederant, formam rei publicae tenuerunt ex optimatium et paucorum, potestate contemperatum. summa rerum enim usque ad regnum Asamonaeorum penes sacerdotes fuit. nam ante captivitatem quidem regibus per annos 532, menses 6 et dies 10 paruerunt.[2] ante reges magistratus ii praefuere qui iudices vocabantur et dictatores: sub quibus et ipsis annos amplius 500 post Mosem et Iesum egerunt.
Samaritani tamen infesti Iudaeis multa mala dederunt. quam ob rem Zorobabel et alii quattuor ex magistratibus cum eo Hierosolymis legati ad Darium iverunt. quorum rex querelis cognitis ad magistrus equitum et senatum Samariae scripsit ne molesti essent Iudaeis, sed e regio fisco tributorum Samariae omnia suppeditarent ad sacrificia necessaria.
Dario mortuo Xerxes filius paterni et regni et pietatis successor erga Iudaeos optime affectus fuit. erat autem eo tempore Babylone Esdras vir bonus et Mosaicae legis peritissimus. is cum se in regis amicitiam insinuasset, atque adscendere Hierosolyma Iudaeis quibusdam Babyloniis secum adductis cuperet, regem oravit ut se per litteras satrapis commendaret. rex igitur huiusmodi scribit litteras:
"meae humanitatis esse ratus ut, qui ex Israelitis voluerint, Hierosolyma discedant, hoc negotium Esdrae sacerdoti et divinae legis lectori dedi. qui igitur voluerit, abeat: et quidquid auri atque argenti in regione Babyloniorum inventum fuerit deo consecratum, id omne iubeo perferri Hierosolyma. tu vero, Esdra, quaecunque tibi visa fuerint ea perficito, impensis e fisco regio sumptis, sacerdotibus porro, Levitis et omnibus templi ministris neque tributum neque quidquam aliud molestum imperari volo. tuque, Esdra, pro divina tua sapientia designato iudices legis peritos qui in Syria totaque Phoenicia ius dicant, et ignorantibus legem cognoscendam exhibeto."
hanc epistolam Esdras ludaeis Babylone degentibus legit, et exempla eius in omnes provincias ad populares suos misit: qui omnes supra modum exhilarati sunt. quidam etiam cum sua re familiari se Babylonem contulerunt ut redirent Hierosolyma: sed universus Israelitarum populus illic mansit. ea de causa Iosephus ait duas tantum tribus tam in Europa quam in Asia parere Romanis, decem vero ulira Euphratem esse, quarum infinita sit multitudo, cuius iniri nullus queat numerus, Esdras igitur, multis Hierosolyma secum profectis, munera quae Xerxes eiusque consiliarii et Babylonii Israelitae deo donarant, magnam argenti et aeris summam, gazae custodibus, provinciarum praetoribus litteras regis reddit; qui genti honorem habuerunt omnibusque rebus adiumento fuerunt.
postea cum intellexisset quosdam e populo sacerdotibus et Levitis alienigenas duxisse uxores, eos multis lacrimis et crebris monitis impulit ut eas una cum liberis eiicerent. festo tabernaculorum omnis fere populus congregatus ab Esdra petiit ut leges Mosaicas legeret: quibus auditis commissa piacula deplorarunt. sed Esdras in festo non esse lacrimandum dixit, sed operandum sacris et convivandum, ac leges in posterum observandas.
Et hic quidem senex obiit: quidam autem ex captivis Neemias dictus, Xerxis pincerna, ante moenia Susorum deambulans cum hospites quosdam uibem ingredientes qui Hebraice colloquebantur vidisset, rogat qui sint. cum se Hierosolymis venisse responderent, de statu populi et metropolis percontatur. cumque intellexisset res male se habere, et multis malis affici Iudaeos a vicinis gentibus, lacrimat, et hora instante regi ministraturus ita uti erat cenaculum ingreditur. qui cum tristitiae causam percontaretur, patriae calamitates commemorari Neemias orat regem ut sibi liceat eo proficisci et muros exstruere et, quod templo adhuc desit, perficere.
rex postulatis annuit, et postridie litteras ei dat ad Phoeniciae Syriae et Samariae praesidem, quibus iubebatur honorem habere Neemiae et sumptus nedihicationis praebere. venit igitur Hierosolyma cum magno popularium comitatu anno regni Xerxis vigesimo quinto, redditque praesidi litteras; et aedificationem oppidatim et vicatim distribuit, ut ea quam primum absolveretur. Iudaei igitur operi accinguntur, sic nominati ex quo die Hierosolyma Babylone redierunt: nam tribu Iudaica primum in loca illa reversa et ipsi Iudaei vocati sunt et nomen regioni indiderunt. caeterum Ammanite Moabitae et Samaritani moenium structuram aegre ferentes, aggressi Iudaeos multos occiderunt, ipsi etiam Neemiae insidiati. ac populus iis rebus perturbatus parum abfuit quin opus inchoatum desereret, verum Neemias satellitibus raesidii causa adscitis constanter perseverans noctu et interdiu moenia urbis obibat.
eamque aerumnam per biennium et menses quattuor toleravit, donec muri absolnti essent, anno imperii Xerxis vigesimo octavo et mense nono.[3] cumque urbem infrequenter habitari videret, persuasit sacerdotibus et Levitis ut agris relictis in eam se conferrent, obiit Neemias senex, vir bonus et iustus suorumque popularium studiosissimus.
VI
recensereArtaxerxes regnant 465–424 a.C.n.Xerxe mortuo filius eius Cyrus, quem et Artaxerxem vocant, regno potitus tertio imperii sui anno duces et satrapas provinciarum suarum per multos dies maguificis conviviis excepit. regina qneque Vasta matronis epulum praebuit. quam forma praestantem omnibus rex convivis suis ostentare cupiens ad convivium arcessi iubet. illa recusante et nuntios complures infecta re dimittente iratus, uxoris contumaciam cum septem Persarum senatoribus communicat: hi eius eiiciendae auctores sunt. eiectae vero desiderium iniquo animo ferenti suadent amici ut formosas virgines colligat, earumque praestantissimam uxorem ducat. paret consilio rex: multisque virginibus collectis Babylone puella ludaea genere inventa est ex tribu Beniamitica, ambobus orba parentibus, quae a patruo Mardochaeo principe Iudaeorum educabatur, Esthera nomine. eam rex lepore eius captus uxorem ducit et diademate ornat. patruus item eius Mardochaeus Babylone Susa commigravit ut regiam frequentaret et de nepte sua percontaretur. neque enim illa unde nata esset indicarat, neque ipse aliquam cum illa necessitudinem sibi intercedere ostendebat.
Tulerat autem rex legem ne quis ad se in solio sedentem accederet invocatus: qui secus fecisset, statim ab apparitoribus securi feriretur, nisi ipse virgam quam manu teneret illi porrexisset: eam enim qui attigerat indemnis erat, cum autem duo eunuchi regi insidias struerent, Barnabazus Iudaeus, servus alterius eunuchi, iis animadversis rem ad Mardochaeum defert, ille per Estheram ad regem. qui eunuchis in crucem actis Mardochaeum in commentarios inscribi et in regia manere iubet.
Amanem porro amicum summum regis omnes adorabant, quod cum Mardochaeum propter legem Iudaicam praetermittere cognovisset, indignatus ei dixit, se a Persis ingenuis adorari: cur ille, qui servus esset, idem non faceret, totaque gente apud regem accusata petiit ut ea funditus exstirparetur, ita ut nullae reliquiae superessent. ne vero tributis rex fraudaretur, ipse quadraginta argenti milia se daturum est pollicitus. rex Amani et pecuniam et homines condonat, ut eos suo arbitratu tractet. is igitur statim edictum nomine regis in omnes pro- vincias mittit his verbis "eos qui ab altero patre meo Amane indicantur omnes cum uxoribus et liberis interfici volo, idque fieri decimo quarto die mensis duodecimi hoc anno." his litteris in urbes et provincias perlatis internecio Iudaeis parabatur. idem Susis etiam agitabatur.
Mardochaeus autem, cum quid actum esset cognovisset, saccum indutus et pulvere oppleto capite clamitans gentem immeritam deleri, ante regiam adstabat: neque enim eo habitu ingredi licebat. quod cum ad reginam Estheram perlatum esset, misso eunucho causam luctus ex eo quaerit, ille quid accidisset eunucho narrat, petit ut illa apud regem pro populo intercedat, cui Esthera vicissim nuntiat, vereri se, si invocata ad regem accesserit, ne occidatur, respondet Mardochaeus, non ili privatam sed gentis publicam salutem esse spectandam: id nisi fecefit, populum utique divinitus iri conservatum, ipsam vero cum paterna domo interituram. proinde regina eum Susa ire et Iudaeis Susianis tridui leiunium pro sese indicere iubet, paret Mardochaeus: ipsa prostrata humi veste lugubri induta per tres dies cibo non gustato deum orat. iis elapsis ornatu regio culta cum duabus ancillis, quarum alteri leviter innitebatur, altera promissam vestem et humi fusam summis digitis allevabat, regem adit perculsa metu, cumque in conspectum eius in regio throno sedentis ac torvum tuentis venisset, exanimata metu in ancillam lateri adhaerentem procumbit. rex autem, divina providentia sic eventum moderante, solio exsilit mulieri metuens; eamque ulnis exceptom complectens et bono esse animo iubens reficit, porrecta virga aurea sceptroque in manus ei tradito. ila resumpta fiducia petit ut cum Amane ad se comissatum veniat.
annuit rex; cumque venisset, iubet eam dicere quid velit: nam nihil non impetraturam. illa se postridie dicturam ait, si denuo cum Amane ad convivium veniret. rege assenso Aman laetitia exsultans egreditur: visoque in aula Mardochaeo indignatur se ab eo non adorari, domi uxori suae et amicis refert, quantus a regina etiam sibi sit honos habitus, quamque graviter Mardochaei conspectum in aula ferat. cumque ab uxore esset monitus ut lignum quinquaginta cubitorum excidendum curaret, et mane a rege peteret αἵ Mardochaeum in crucem agere liceret, approbato consilio servos lignum parare iubet, idque in aula erigere ad Mardochaei supplicium.
Eo parato deus noctu regi somnum adimit: qui cum vigilare, privatarum rerum commentarios scribam aíferre et recitare iubet, in quibus cum lectum esset Mardochaeum detulisse eunuchos insidiatores regis, et scriba statim ad aliud caput properaret, rex eum inhibuit percontans an scriptum esset praemium quo donatus esset. illo negante, quota hora noctis esset rogat: cum audisset diluculum esse, quemcunque amicorum ante regiam invenirent intro vocari iubet. inventus autem est Aman, qui aderat ut Mardochaeum posceret, ei arcessito rex "consule mihi" inquit "quo honore sit afüciendus quidam mibi dilectus." ille rats, quam sententiam dixisset, eam in suam rem dicturum qui regi carior esset caeteris, "eum" inquit "si illustrem reddere volueris, facitó ut equo vehatur, pari tecum veste indutus et aureo torque ornatus, ef ali uis ex necessariis amicis tuis antecedens per totam urbem proclamet, tali honore affici eum quem rex honore afficiat."
consilio delectatus rex "quaere" inquit "Mardochaeum Tudaeum, datoque equo et veste et torque illum antecede et proclama: tu enim amicus es meus maxime necessarius, haec autem illi a me tribuentur ob conservatam vitam meam." his Aman auditis perturbatus et animo aestuans, tamen egreditur, equum adducit et purpuram atque torquem. cumque Mardochaeum ante regiam invenisset sacco indutum, purpuram induere iubet. at ille "pessime" inquit, "mortalium, itane nostris malis insultas? " sed cum intellexisset ea sibi tribui munera a rege, cuius vitam indicatis eunuchorum insidiis conservasset, purpuram induit, collo torquem accommodat, et equo conscenso passim urbem circuit, praecedente Amane et proclamante sic honorare regem eum quem diligat.
VII
recensereIta Mardochaeus urbem circumvectus ad regem redit, Aman vero domum regressus casum illum plorans uxori exponit. interea veniunt eunuchi ab Esthera qui Amanem propere ad cenam ire iubent, quorum unus cruce in eius aedibus visa, cum e famulo didicisset eam ab Amane ad Mardochaei supplicium, quem a rege postulaturus esset, paratam esse, tum quidem abit; convivio vero prope finito rex dicere iubet reginam quid velit: at illa gentis suae interitum deplorat, seseque una cum illa exitio destinatam esse refert, eaque Amanem petiisse. ob quae rex perturbatus e convivio se proripit: Aman Estheram orat; cumque in lectum prolapsus esset reginae supplicans, rex ingressus "pessime" inquit, "etiam vim uxori meae inferre paras?" mox eunachus quoque adest et de cruce refert quam in Amanis aedibus Mardochaeo paratam viderat: rex vero Amanem e vestigio de ea suspendi iubet. itaque ille perit, et opes eius reginae donantur.
cognitaque cognatione Mardochaei et Estherae rex eum anulum quem prius Aman habuerat ei dat. eidem et regina facultates Amanis largitur, et regem orat ut Hebraeorum gentem periculo liberet. tum ille suo nomine eam scribere permisit quidquid velit. litterae porro haec continebant, Amanem ut improbum et ingratum accusabant quod insontis populi exitium postulasset, Mardochaeum servatorem nominabant, Iodacos celebrabant ut qui optima rei publicae forma uterentur et deum colerent, neque supplicio tantum ab Amane praeparato eos liberabant sed et honore afíficiebant et suis legibus pacate vivere sinebant, data potestate ut decimo tertio die mensis duodecimi, qui est Adar, ulciscerentur eos a quibus laesi essent; mandabantque provinciarum satrapis ut eis adiumento essent ad ulciscendos inimicos.
Caeterum Susiani Iudaei, Mardochaei eventu cognito, felicitatem eam publicam esse iudicarunt, et decimo tertio die mensis Ádar, qui à Macedonibus Dystrus dicitur, circiter 500 ex inimicis occiderunt: qui vero in aliis urbibus et provinciis degebant, 75 milia sustulerunt, iidem Susiani etiam postridie iussu Estherae interfecerunt, decem Amanis liberis in cruces actis, ea quoque re a rege concessa coniugi. decimum quartum vero diem tota gens festum esse iussit, atque ab eo tempore ambos hos dies festos ducunt et praesidiarios appellant. Mardochaeus antem magnus evasit et regis in administrando imperio socius.
Cum vero sacerdotium ad Ioannam Iodais filium rediisset, fratri qus Iesu, amico Bagoae ducis copiarum Artaxerxis, id promissum fuerat. qua re Toannas irritatus fratrem in aede sustulit, Bagoas igitur statim adest, ac templum ingressus "si ii qui caedem in templo commiserunt" inquit "templum ingrediuntur, et ego ingrediar, qui sum illis purior." et Iudaeos per annos septem vexavit, loannae defuncto Ioad filius in pontiticatu succedit. is fratrem habuit Manassem, cui Sanabaletes Darii postremi Persarum regis satrapes filiam Nicaso in matrimonium dederat. sed cum Hierosolymitani proceres tumultuarentur quod pontificis frater eregrinam uxorem haberet, eamque vel repudiare vel sacrario abstinere uberent, Manasses socero negotium exposuit. cui ille pollicetur se ei et sacerdotium conservaturum atque etiam pontificem et ducem eorum locorum quibus ipse imperaret creaturum, si filiam suam retineret; et in Garizino, Samaritanorum montium altissimo, de sententia Darii regis Persarum templum Hierosolymitano illustrius esse conditurum.
his pollicitationibus Manasses adductus apud Sanabaletem mansit: ad eumque se multi etiam alii sacerdotes Israelitici, talibus implicati coniugiis, contulerunt. ac Sanabaletes quidem in eo erat ut a Dario templi in Garizino condendi facultatem impetraret, sed (devicto) rege ad Issum ab Alexandro profligato, desperatis illius rebus, cum octo milibus quibus praeerat ad Alexandrum profectus seipsum et provincias ei tradit. a quo receptus iam audacter causam generi et templi Garizinii proponit. voti compos factus, omnique studio structura absoluta, generum pontificem constituit.
VIII
recensereSed quia in Alexandri mentionem incidimus, non alienum fucrit huius etiam res gestas, mores et natales perstringere breviter, eoque facto ad institutae historiae seriem redire; vel ea de causa quod Hierosolyma adiit, et ab eo aliquid admiratione dignum et pontifici et populo accidit, atque ipse divinam quandam visionem exposuit, ut Iosephus refert: quae in progressu eius historiae referentur.
Natiuitas Alexandri, 356 a.C.n.Hic Philippi regis Macedonum filins fuit natus ex Olyimpiade. caeterum fabulantur eum Amrnone satum esse, qui specie draconis Olympiadem fuerit amplexus: 'Ammonem autem lovem appellant. sed hoc fabulosum est: illud autem fertur; matrem eius ante eam noctem qua cum Philippo coneubuerit somnio putasse fulmen in nterum suum illapsum esse, atque inde magnam exstitisse flammam, quae cum passim vagaretur, evanesceret, post nuptias autem Philippus per somnum sibi visus est imprimere sigillum utero uxoris, leonis imagine. id somnium coniectoribus aliis aliter interpretantibus, Aristander reginam ferre uterum respondit: neque enim obsignari solere inania: puerum vero, qui ex eo conceptu exspectaretur, fore animosum et leonino ingenio. natus est eo die quo Ephesiae Dianae templum conflagravit: et magi quidam ilic circumcursantes exclamarunt magnum Asiae malum et calamitatem eo die natum esse.
Fuit colore ita candido, ut is circa faciem et pectus maxime purpurasceret. suavis item e corpore et ore eius fragrabat odor: cuius utique causa fuit calor et ardor corporis, quo humores, unde putere corpora queant, consumebantur. animi gravitatem puer etiamnum prae se tulit. nam cum celeritate pedum valeret, rogatus an Olympiae in stadio decursurus esset, respondit se facturum si reges concertatores haberet. cum vel urbs insignis capta vel illustris victoria parta a Philippo nuntiabatur, quasi aegre ferens ad aequales dicebat "pater nullius egregiae rei vobiscum gerendae occasionem mihi relicturus est."
Bucephalas equus ad Philippum allatus, qui tredecim talentis aestimabatur, cum nec sessorem tum cum regi ostenderetur admitteret nec yocem ferret, ob eamque rem inutilis putaretur, "qualem" inquit "equum ob tractendi imperitiam reiiciunt." quod dictum pater reprehendens "tu vero" inquit "eum tractare poteris?" tum ille "melius utique quovis alio:" permissuque patris prehensis habenis eum ad solem convertit, quod fortassis animadverterat eum umbrae ante oculos agitatione perturbari, cumque eum paululum demulsisset manu, insiliit atque insedit, et parumper cohortatus ad cursum dimisit. quod qui videbant, solliciti erant. ut autem alacer et laetus revertebatur, Philippi comites exclamabant; ipse vero rex, prae laetitia lacrimabundus, puerum deosculatus "quaerito" inquit; "fili, regnum tibi par: nam te Macedonia non capit."
ingenio fuit ad imperata contumaci sed rationibus et suasionibus tractabili. magistro usus est Aristotele: nec doctrinam de moribus duntaxat gerendaque re publica percepit sed et arcanarum rerum scientiam, quae quod paucis comununicaretur, epoptica et acroamatica dicebatur, ac circumfertur eius epistolium ad Aristotelem in hanc sententiam "non recte fecisti acroamaticis disputationibus editis: nam qua re aliis praecellemus, si ea doctrina, qua eruditi sumus, communis erit omnibus?" at ille respondit "editae sunt et non editae:" quibus verbis obscuritatem illarum rerum et intelligendi difficultatem significabat, medicinae non scientiam duntaxat sed ipsam etiam actionem tractavit, annos natus sedecim cum generosi et fortis animi iam specimina ederet, supra modum a patre amabatur: cum quo tamen ei non optime convenit ob amores illius aetati indecoros et matris zelotypiam et asperitatem.
IX
recensereAlexandri dies imperii, 336 a.C.n.Philippo a Pausania interfecto in regno successit annos viginti natus; et quamvis res imperii undique turbatae essent, eas tamen audacia et consilii gravitate celeriter composuit, 'Thebis captis et eversis captivisque venditis, et pace cum Atheniensibus facta. in "Thebarum excidio Thrax quidam dux illustrem matronam Timocleam vi constupravit, ac deinde ubi pecunia eius esset percontatus est, quem illa solum ad puteum quendam deduxit, in eoque se ornamenta sna pulcherrima abscondisse xit; cumque dux ad orificium putei sese inclinasset, mulier eum impulit ac deiectum saxis iniectis interfecit. eam Alexander viuctam ad se perductam interrogavit quae esset. respondit illa intrepide se Theagenis esse sororem qui dux contra Philippum electus pro defensione libertatis Graecorum occubuerit, eius igitur indolem et animi magnitudinem admiratus liberam cum liberis suis dimisit. cum ad Diogenem Sinopensem, qui Corinthi degebat, venisset, eumque salutatum rogasset num qua re egeret, respondit ille sibi opus esse calore solis, utque inde discederet petiit, Alexandro digresso comites eius Diogenem deridebant. quibus ille, sublimem viri animum admiratus, dixit se, misi Alexander esset, Diogenem esse velle.
Asiaticam expeditionem cum moliretur, navem non conscendit prius quam amicorum aliis agros, aliis pagos, aliis reditus aliquos donasset. quo facto a Perdicca rogatus quid sibi ipsi reservaret, "spem" inquit. cum Hellespontum traiecisset, satrapae Darii circa transitum Granici cum magnis copiis occurrerunt. militibus antem profunditatem et impetum fluminis atque etiam hostium aggressionem reformidantibus, ipse cum tredecim equitum turmis flumen est ingressus, eademque opera et ipsum et hostes et ripas altiores ac praeruptas est periclitatus ut furiose magis quam prudenter transisse putaretur. umine ad hunc modum saperato tumultuariam pugnam committere est coactus; et multis contra se ruentibus (erat enim ex armis notus) iaculo ictus quidem sed non vulneratus est: quidam autem eius galeae tantam plagam gladio intulit ut capillos etiam perstringeret, dum pugna ita committitur Macedonicae copiae Granicum transierunt: quarum vim Darii milites non ferentes fugae se mandarunt. eius praelii successus Alexandro magnae felicitatis fuit occasio: nam et Sardes in deditionem accepit, et reliqua se cum eo coniunxerunt. inde ad oram maritimam conversus Pamphyliam Ciliciam et Phoeniciam occupavit, Pisidiamque et Phrygiam: deinde Paphlagones et Cappadoces subegit.
Darius autem Susis profectus est cum sexcentis milibus, tum exercitus magnitudine elatus, tum eo fretus quod Alexandrum ob longiorem in Cilicia moram timere arbitrabatur, id vero ob morbum fiebat: cuius curatione a caeteris omnibus medicis desperata, solus Philippus Acarnan ei medicinam adhibere ausus est. quem cum Parmenio scripsisset a Dario corruptum esse ingentibus muneribus et pollicitationibus si eum sustulisset, ea epistola Alexander lecta asservataque, ac re nemini communicata, calicem medicamenti a Philippo oblatum accepit alacer, illi vero epistolam dedit. sic alter bibit, alter legit, uterque alterum intuens: Alexander vultu iucundo et hilari, Philippus sollicito et perturbato. cum autem Darius contra Alexandrum festinaret, ne, ut dicebat, hostes aufügerent, Amyntas Macedo transfuga bono animo eum esse iussit: neque enim fugiturum Alexandrum sd statim contra ipsum iturum esse.
Commisso autem in Isso Ciliciae praelio magnum quidem et ipsius loci angustiae momentum Alexandro ad victoriam attulerunt, sed ipsius dexteritas et sollertia longe maius, tunc inter principes pugnans ense femur est vulnetatus. victoriam illustrem adeptus, Dario fuga elapso, curru et arcu eius est potitus: castra a Macedonibus direpta sunt, ac Darii tentorium cum ministeriis, opibus, omnique apparatu Alexandro exemptum. deinde cum ei nuntiaretur, Darii matrem, uxorem, et duas filias captivas duci, Darium pro mortuo deplorantes quod eius currum et arcum captum vidissent, commotus eo nuntio propter fortunae inconstantiam, quendam ad mulieres mittit qui eis indicet Darium vivere, neque eis quidquam molestiae illatum iri: neque enim se Darium hostem iudicare, sed cum eo de imperio certare. neque de ministeriis quae habebant quidquam eis detraxit, neque in conspectum earum ἘΝῚ neque passus est ut ab ullo quidquam indignum vel sustinerent vw exspectarent.
333 a.C.n.Post Issicam victoriam etiam Damasci est potitus, ubi Persae et ipse Darius pecunias et maximam impedimentorum partem reliquerant, post haec Cyprus et Phoenicia, excepta Tyro, sunt ei traditae: Tyrus obsidione capta est. quam dum oppugnat, duo somnia vidit: altero putabat se ab Hercule de moenibus vocari, porrigente dexteram: alterum ei satyrum ostendebat secum colludentem, qui iamiam comprehendendus effugeret, ac sero tandem in manus suas veniret, id coniectores interpretati sunt significare Tyri possessionem: nam satyrus, si vocabulum dividas, notat "tua Tyrus." deinde cum Gazam urbem Syriae magnam oppugnaret, saxo humerum ictus est, urbem vero cepit. Aegypto in potestatem suam redacta urbem in ea Graecam de suo nomine condere voluit, et locum quendam ad structuram designavit. dormienti autem visus est adstare vir canus et venerabilis, qui Homerus esset et hos versus recitaret
insula fluctivago quatitur circumflua Ponto:
Aegyptum iacet ante: Pharon quam nomine dicunt.
statim igitur exsiliit, Pharumque profectus et loci opportunitate captus illic urbem exstruxit, aggeribus insula in continentem redacta. ac naturali loci commoditate delectatus dixisse fertur, Homerum cum caetera magnum tum vero egregium architectum fuisse, ad Ammonis templum per loca sicca et arenosa proficiscens comitem individuam felicitatem ibi uoque repperit itineris illius difficultates sublevantem. nam pluviae elatae sitis periculum dispulerunt aeremque temperarunt humefacta arena et ex humore densata. cum autem confusis itineris notis aberrassemt duces, corvi supervolantes viam eis monstrarunt; iidemque eos qui tardius incesserant, exercitum non consecuti, noctu crocitando revocarunt, sic difficultate itineris superata ad Ammonis templum progressus est. ubi cum eum propheta graece filium appellare vellet, in fine verbi lapsus est, et unius litterae errore rini Ln filium Iovis appellasse visus: unde a nonnullis divina eius origo credita. qua apud barbaros ita gloriabatur ut et Olympias diceret "non desinet me Alexander apud Junonem calumniari?" apud Graecos vero ea oratione Alexander abstinnit. aliquando sagitta ictus manante sanguine dixit "sanguis hic quidem est, non ichor
qualis de superis solet emanare beatis."
cum Darius ei decem milia talentum pro redemptione suorum carissimorum obtulisset, et omni provincia intra Euphratem ei cederet, affinitatem filia desponsa cum eo iuncturus, Parmenio dixit "si Alexander essem, acciperem ista," "et ego" inquit "profecto, si Parmenio essem," Darioque rescripsit, si ad se veniret, eum nullum humanitatis officium desideraturum. regina ex partu mortua quidam ex eunuchis elapsus eius obitum Dario nuntiavit. quo audito lamentatus est quod non tantum captiva fuisset sed et regia sepultura caruisset, ibi eunuchus "bono" inquit "animo esto, domine: neque enim vivens domina mea et mater tua cum liberis ullum malum sunt perpessae, neque illa mortua honesta sepultura caruit, sed hostium quoque lacrimis est honorata.” ex iis verbis Darius suspicionibus sinistris obortis eunuchum seductum iureiurando adegit ut sibi diceret an Alexander uxoris amore captus fuisset. "nam alioqui cur" inquit "et ab hoste et ab adolescente honorata est?" sed eunuchus sermone interrupto "domine, bona verba" inquit, "neque tu vel uxorem probro affeceris vel Alexandrum accusaris, qui modestiam suam Persicis mulieribus magis declaravit quam Persis fortitudinem." cuius continentiam caeterasque virtutes dum praedicat, orationem suam iureiurando confirmavit. Darius igitur optavit ut aut Alexandro gratiam referre posset pro beneficiis in suos carissimos collatis, aut ut ne alius quam ille in Cyri solio sederet.
XI
recensere330 a.C.n.Alexander autem provinciis intra Euphratem iam potitus contra Darium ibat decies centena hominum milia secum trahentem. ut in conspectum venerant exercitus et noctu barbarorum pyrae planitiem interiectam collustrabant eque castris eorum magnus tumultus resonabat, Parmenio et quidam ex amicis multitudine perterriti Alexandro suadent ut noctu hostes invadat: neque enim posse iusta acie cum tanto exercitu decertari, is vero se velle victoriam megavit. postridie pugna commissa, ut quidam aiunt, Arbelis, ut alii, Gausamelis, barbari terga dederunt, eosque victores persecuti sunt, Alexander autem cum Darium eminus in sublimi curru plurimis equitibus splendide armatis circumdatum vidisset, fugientes eo compulit: quibus eos etiam qui loca sua non deseruerant perturbavit, multosque dissipavit. multis autem in conspectu Darii caesis, cum is prae cadaveribus currum agere non posset, eo relicto et equa conscensa fugae se mandat: in qua captus etiam fuisset, nisi Parmenio Alexandrum arcessisset ut suo cornu laboranti subveniret.
Hac illustri parta victoria, Persarum regno everso, Alexander Asiae rex declaratus et omni Babylonia potitus est. Susis captis 40 milia talentum signatae pecuniae et alias infinitas opes maximi pretii in regia invenit. Perside quoque subacta tantundem quantum Susis invenit: aliasque praeterea divitias exportatas esse memorant decies mile jugis mulorum et quinquies mile camelis, regiae incensae statim eum paenituit, atque ignem exsüngui iussit. porro cum natura magnifus. esset, auctis fortunis etiam eius aucta est liberalitas. suos delicate vivere videns leniter castigavit, seque mirari dixit eos ex comparatione suae et Persicae vitae non didicisse deliciis nihil esse servilius, labore nihil regalius. ipse quidem de expeditionum et venationum laboribus nihil remisit: amici vero, qui propter divitias genio indulgere cupiebant, eum sequi coacti maledictis non abstinebant. quae ille principio aequo ferebat animo, regium esse dicens male audire cum benefaceret; sed tandem frequentibus calumniis exasperatus saevus et inexorabilis exstitit erga maledicos. prius autem, cum pro tribunali capitales causas coguosceret, alteri auri manum admovere solebat, ut eam reo intactam conservaret et accusationis expertem.
Cum Darium per dies complures tribus milibus assumptis persequeretur, plerique et itinerum difficultatibus et aquae inopia defatigati sunt, cum ei Macedones quidam occurrerunt aquam in utribus ferentes, impletamque galeam obtulerunt ex siti male affecto, ea accepta cum se a comitibus adspici videret, non bibit, sed iis qui dederant illa reddita dixit "si ego solus bibero, hi deficient animis." hostes iam assecutus castris praeteritis ad Darium capiendum properavit. is vero in curru iacebat moribundus et confectus vulneribus, cumque petita aqua bibisset, ad Polystratum dixit, qui eam dederat, "hoc extremum est calamitatum mearum omnium, quod tibi de ime bene merito gratiam referre non possum: sed et Alexander tibi gratiam referet, et Alexandro dii immortales pro clementia qua erga matrem uxoremque et liberos meos usus est." his dictis exspiravit. cui Alexander morienti adstans sua chlamyde cadaver texit et regaliter ernatum ad matrem eius misit. Bessum vero, a quo occisus fuerat, duabus arboribus vi inflexis alligari iussit; quibus laxatis cum utraque vehementi impetu ad suam naturam: rediret, homo discerptus est, cum in Hyrcaniam abiret, et barbari quidam circa pelagus Hyrcanum, quod et Caspium dicitur, equum eius Bucephalam rapuissenf, aegre tulit, eisque per nuntios comminatus est, ni equum redderent, se omnes occisurum. at illi et equum reddiderunt et semetipsos ei dediderunt.
XII
recensereInde in Parthicam est profectus, ubi primum barbaricam vestem induit, Medica minus su us. Persica insolentiorem; quod spectaculum arrogans visum est Macedonibus, e captivis tricies mile pueros delectos ét Graecis litteris erudiri et ritu Macedonum armari lussit. Roxanae formosae mulieris amoribus eatenus indulsit ut eam legitimo sibi matrimonio iungeret. ex amicis Hephaestionem, qui vestitum eius laudabat similemque vestem et ipse induerat, Alexandri amantem, Craterum vero, qui a patriis institutis non recedebat, regis amantem appellabat; illoque apud barbaros utebatur, per Craterum Macedonibus et Graecis respondebat.
Philotam Parmenionis filium, rerum gestarum gloriam sibi et patri vindicantem, et Alexandrum adolescentem appellantem, deprehensis etiam insidiis sustulit: patrem quoque eius Parmenionem in Media occidendum curavit, Clitum ex amicis unum, cum in convivio poemata in duces quosdam recens a barbaris victos composita canerentur, eaque Alexander libenter audiret, prae insolentia et ebrietate refragantem et indignantem et gloriantem maledictaque ingerentem, primum malo petiit; sed cum ne sic quidem impudentiae et audaciae suae modum ille statuens Euripidis iambum
“heu quanta morum Graeciae perversitas”
et qui sequuntur recenseret, bile effervescente hasta traiectum interfecit. sed ira mox sopita eius facinoris paenitens sibi ipsi manus attulisset, nisi a satellitibus esset cohibitus, a quibas in thalamum illatas eam nóctem et sequentem diem in lacrimis egit, iacuitque desperabundus et tacitus, tantum gravissime suspirans. neque ullius amici orationem admittebat, donec Aristander augur eum visionis de Clito oblatae et de eminibus quibusdam admonuit quibus fatalem illius casum fuisse arguebat: tum demum enim minuere luctum coepit.
Impressionem in Indiam facturus cum apparatos currus videret, primum suis, deinde amicorum iniecto igne, postremo etiam Macedonum, comburi iussit, id factum paucis molestum fuit: reliqui vero cum clamore, et quasi afflatu quodam numinis concitati essent, profectionem aggressi, Alexandrum alacritatis ad capessendam militiam impleverunt. sed etiam formidabilis erat ac delinquentibus inexorabilis. in multa pericula in praeliis incidit et insignia vulnera accepit: maxima tamen exercitui pernicies e penuria commeatus et aeris intemperie. provenit. sed ipse ea erat audacia ut nihil viris fortibus obsistere posse, nihil 1gnavis tutum esse arbitraretur. petram quandam praeruptam cum iunioribus Macedonum aggressus, quendam inter eos nomine Alexandrum cohortatus "at te" inquit "vel propter nomen strenuum esse decet."
Macedonibus profundum quendam fluvium transire dubitantibus "cur" inquit "ego miserrimus natare non didici?" cum legati urbium, quas obsidebat, ad eum venissent, eorumque natu maximus Acuphis rogaret uibus rationibus eius amicitiam sibi conciliarent, Alexander respondit "si te principem crearint et mihi viros praestantissimos centum miserint," ad: haec ridens Acuphis "atqui" inquit, "rex, melius imperabo si tibi non optimos sed pessimos misero.”
XIII
recensereTaxiles, qui Indiae parti omnis generis fructuum feraci ac. beatae, quaeque Aegypto nihil cederet, imperabat, vir sapiens, missis legatis Alexandro salutato "quid" inquit "bello nobis opus est, si huc venisti üt nobis neque aquam neque victum necessarium eriperes? caeteris autem rebus si plus possum, paratus sum àd bene faciendum; sin miüus, non recuso pro aeceptis beneficiis habere gratiam." bis Alexander delectatus "ego" inquit "certabo tecum beneficiis et ne tua benignitate vincar elaborabo;" acceptisque multis muneribus, pluribus datis, denique mile talenta ei donavit, pace cum urbe quadam Indica facta milites, qui praesidii causa conducti fuerant e bellicosissimis Indis, ex ea discedentes universos occidit: quod bellicis eius operibus ignominiae veluti maculam quandam impressit. deinde cum Poro, et ipso Indiae rege, pugnavit, qui staturae erat quattuor cubitorum et spithamae. guem cum victum captumque rogasset quomodo tractandus esset, regaliter" inquit. percontante Alexandro numquid aliud vellet, respondit in regali tractatione inesse omnia, eum igitur dimissum satrapen apellavis non earum duntaxat provinciarum quibus prius imperarat, sed et aliarum multarum. in ea pugna Bucephalas etiam vulneratus, pulo post iam admodum senex obiit: cuius obitum Alexander non secus oluit ac si amicum amisisset.
Cum Macedones pugna cum Poro commissa fatigati Alexandro Gangem etiam, cuius latitudo stadiorum 32, profunditas 100 orgyarum erat, vi transituro non parerent, animo aeger in tabernaculo desidens non prodiit in publicum, perinde esse iudicans, si Gangem non transisset, ac si victum se confiteretur. sed amicis obtestantibus et militibus cum ploratu supplicantibus tandem cessit, exercituque reducto multa navigia et rates fabricavit quibus flumina traiiceret, exterius quoque mare inspecturus, et praeternavigando urbes subegit, cum autem ad Mallos pervenisset Indorum pugnacissimos, parum ab interitu abfuit. nam cum primus per scalas murum conscendisset, iisque comminutis ab hostibus peteretur, impetu in medios hostes desiliit, et casu rectus stetit. ac primum quidem barbari dispersi sunt; sed eum solum esse cum duobus duntaxat armigeris conspicati, ad defensionem conversi cominus eum feriebant. quidam vero longius absistens sagittam ex arcu emissam in ossibus circa mammam defixit: quae plaga sic eum perculit ut cederet atque inelinaretur. quo facto is qui eum icerat stricto gladio accurrit. Peucestas et Lemnaeus regem defendentes ambo sunt vulnerati, alter etiam mortuus, Alexander autem, propugnante adhuc Peucesta, barbarum a quo vulneratus erat occidit; multisque vulneribus acceptis, cum in collo etiam tragula ictus esset, ad murum inclinatus barbaros intuetur. interim a Macedonibus conglobatis raptus sensuque destitutus exportatur. cum autem acies sagittae ossi inhaerent, in extrahendo telo acerrimis doloribus affectus in animi deliquia incidit, ut de vita eius actum putaretur. tamen periculo evitato, cum longiore tempore curaretur, Macedonibus eius videndi desiderio tumultuantibus in medium processit.
XIV
recensereConfirmata valetudine ulterius pergendo multas provincias et urbes subegit, cumque quosdam gymnosophistas cepisset, eisque multas difficiles quaestiones proposuisset, muneribus datis homines dimisit. Taxiles vero uni inter illos celebri Calano persuasit ut Alexandrum conveniret, is corium aridum proiecit et eius extrema per vices calcavit: quod cum fieret, aliae partes attollebantur. cum autem medium calcasset ac compressisset, totum corium quietum mansit et immobile. quo exemplo monebat Alexandrum ne in regni extremitatibus se contineret sed media occuparet, ut et circumiacentia loca in officio continerentar.
Septem mensibus per flumina in mare devectus fertur navibus oceanum ingressus esse. unde reversus, navibus dextram Indicae regionis oram legere iussis, ipse pedestri itinere proficiscens in extremam inopiam incidit, tantamque multitudinem amisit ut non quarta exercitus pars ob morbos, malum victum, aestum et famem ex India reverteretur. inopem enim provinciam pertransibat, quae paucas oves habebat marinis piscibus ali solitas, insuavi et foetenti carne. caeterum ea diebus sexaginta superata cum Gedrosiam copiosam regionem, attigisset, et exercitum et semetipsum comissationibus refecit, deinde ad mare descendit et improbos duces multavit. nam superior expeditio et ad Mallos acceptum vulnus et multitudinis interitus efficiebant ut Alexander superstes esse non crederetur: unde ducibus et satrapis insolentioribus factis et iniustis, populi vectigales ad defectionem spectaverunt.. cum ex satrapis quidam Abulitus nullum commeatum parasset, sed ter mile talenta attulisset, ea equis proponi jussit: qui cum non ederent, "quae" inquit ^ nobis est istorum utilitas?" in Persiam profectus cum Cyri sepulcrum effossum vidisset, effossorem, quamvis non obscurum hominem Pellaenm, occidit. erant autem haec inscripta sepulcro. Cyri "o homo quisquis es et undecunque venis (nam te venturum esse scio), ego Cyrus sum qui Persis imperium peperi. ne igitar exiguam hane terram mili invideas quae meum corpus contegit," quae lecta Alexandrum moverunt, rerum humanarum inéófistantiam reputantem.
Darii filiam Statiram cum uxorem duceret nuptiasque celebraret, singulis convivis, qui novies mile faerunt, phiulam auream donavit; et cum caeteris in rebus splendide se gessit, tum aes alienum pro debitoribus dissolvit, cuius summa circiter decies mile talentum fuit. tum Antigenes quidam ex ducibus, creditore subornato et ob aeris alieni simulationem accepta pecunia, a rege per iracundiam et ducatu privatus est et aula exactus. qui cum ex maestitia sibi manus illaturus esse putaretur, id veritus Alexander ira posita pecuniam ei reliquit.
Cum autem pueri tricies mile, quos doceri iusserat, in viros fortes et decoros et in exercitationibus non sinistros evasissent, iis ut Alexander delectabatur, ita Macedones mordebantur. cumque infirmos et mutilatos ad mare mitteret, contumeliam et insectationem id factum interpretabantur, petebantque ut se omnes dimitteret, novis istis saltatoribus contentus. ob id iratus Alexander Persis custodias mandavit; sed Macedonibus culpam deprecantibus in gratiam receptis inutiles magnifice denatos dimisit, atque Antipatro scripsit ut eis in certaminibus et theatris principem locum et coronas gestandi potestatem daret.
Ut Ecbatana venerat, Hephaestion febricitere coepit, auctoque intemperantia morbo decessit, eum casum Alexander non ut ratio postuJat tulit, sed medicum in crucem egit, equos et mulos tonderi iussit et pinnacula dempsit civitatibus et musicam atque tibias longo tempore in castris inhibuit. Babylonem proficiscenti Nearchus occurrit, navigiis e magno mari in Euphratem revectus; qui nuntiabat se congressum esse cum Chaldaeis, qui Alexandro vitandam esse Babylonem censerent. verum ille neglecta ea admonitione pergebat. cum autem moenibus propinquasset, corvi inter se dimicantes coram eo conciderunt. nuntiatum ei porro est Apollodorum praetorem Babylonis pro eo rem divinam fecisse. quod cum Pythagoras haruspex, qui id sacrum fecerat, non negaret, et de modo sacrificii rogatus iecur sine capite fuisse dixisset, "papae" inquit, "ut grave istud prodigium est," haruspicemque indemnem dimisit. interalia prodigia etiam illud fuit.
cum vestes deposuisset ut ungeretur et pila luderet, adolescentes collusores eius, dum vestes resumere volunt, vident quendam in regio solio tacite sedentem, regia veste indutum et diademate ornatum. qui cum rogaretur quis esset, diu nulla voce edita vix tandem res it se Dionysium vocari, genere Messenium, et captivum adductum esse propter obiecta crimina; sed Serapidem sibi vincula solvisse et huc perductum iussisse veste et diademate sumptis tacite sedere, eo homine Alexander de vatum consilio e medio sublato aeger animo sollicitusque et perturbatus nihil non in omen vertebat.
lotus ad Mediam comissatum abiit; apud quam cum et noctem et posterum diem in poculis egisset, febricitare coepit; cumque vehementer sitiret, hausto vino phreneticus decessit. quidam hoc modo eum obiisse tradunt: alii narrant, cum dies plures febricitasset, lavisse, itaque aucto morbo mutum iacuisse; Macedones vero, tanquam eo mortuo perturbatos, vwociferatos esse contra duces, donec apertis foribus Alexandrum in lecto iacentem viderint, qui tum demum decesserit. quidam aiunt postea rumorem exstitisse, veneno exstinctum, quod suasu et ingenio Aristotelis pararit Antipater. aquam autem esse gelidam et glacialem e petra Nonacrina tenuis roris instar exsudantem, quam ungula asini excipiant: neque enim.ullo alio vase! contineri quia frigiditate et acrimonia eius rumpatur. sed plerique hoc ut commenticium refellunt: indicio esse quod cadaver eius, cum dies complures in locis calidis neglectum iaceret ducibus inter sese rixantibus, nullam veneni notam habuerit sed purum manserit quasi recens esset.
Fertur, cum instare sibi necem animadverteret, voluisse clam se in Euphratem demergere, ut e conspectu sublatus opinionem afferret bominibus se, ut diis genitus esset, ita ad dcos rediisse; sed cum Roxane consilio eius cognito obstitisset, cum gemitu dixisse "invides mihi, mulier, divinitatis gloriam et immortalitatis”.
323 a.C.n.Sic Alexander ad tantum fortunae fastigium evectus decessit.
XV
recensereidem cum Tyrum obsideret per litteras a pontifice Iudaeorum petiit auxilia sibi mitti et forum praeberi exercitui, sibique ea dari quae pensitare Dario soliti essent. cum autem pontifex se iureiurando obstrictum esse Dario ne arma contra illum ferret dixisset, idque vivente ilo violaturum negasset, Alexander iratus se bello petiturum Hierosolyma comminatur, captaque Tyro contra urbem proficiscitur. at pontifex Ioadus ob regis iram anxius deum orat ut populum tueatur. quem deus in somnis bono animo esse iubet ac portis apertis et urbe exornata ipsus cum sacerdotibus solito habitu, populum candidis vestibus, regi obviam prodire. facit ille ut iussus erat: Alexandro iam appropinquante cum sacerdotibus et urbana multitudine in locum quendam prodit unde et urbs et templum conspiciebatur. militibus autem opinantibus regem iussurum urbem diripi et pontificem occidi, Alexander cum populum et sacerdotes ut ante dictum est ornatos vidisset, ac pontificem hyacinthina et inaurata stola indutum, cidari capiti imposita, et auream in eo laminam cui dei nomen inscriptum erat, solus accessit atque adoravit pontificemque salutavit. eo facto cum caeteri omnes obstupuissent, Parmenio etiam rogare ausus esset cur Iudaeorum pontificem adorasset, respondit se non illum sed deum cuius ille sacerdotio ornatus esset adorasse, "nam hunc" inquit "in somnis vidi, cum adhuc parum a Macedonia recessissem, in hoc habitu. is me de Asia subigenda cogitantem hortabatur ne cunctarer, et promittebat seipsum fore ducem exercitus et regnum Persarum mihi traditurum, cum autem neminem adhuc praeter istum tali habitu viderim, visionis nocturnae sum recordatus, ac deo auctore bello moto me Darium superaturum confido et regno Persarum potiturum." his dictis et dextera sacerdoti porrecta urbem est ingressus. cumque in templum adscendisset, deo victimas ex praescripto pontificis immolavit; ac Danielis libro viso, quo scriptum est regnum Persicum a Graeco evertendum esse, laetatus omnibus Iudaeorum postulatis annuit.
Quo Samaritani viso et ipsi prope Hierosolyma Alexandro occurrerunt splendide ornati, petentes ut suum quoque templum praesentia sua ornare vellet, id se in reditu facturum promisit Alexander, cum autem rogarent ut eadem sibi quae Iudaeis tribuisset concederet, qui essent rogavit. illis respondentibus se Hebraeos esse, caeterum Sicimitas Sidonios appellari, denuo rogavit an Iudaei essent. negantibus illis dixit se, quae illi peterent, Iudaeis concessisse. templum porro Garizinium um erat eorum qui patrias leges violarant. nam si quis immundis cibis usus esset aut alioqui a more maiorum recessisset, ad Sicimitas se recipiebat. pontifice loado mortuo Onias filius eius pontificatum iniit.
XVI
recenserePtolemaeus Soter regnant 305–282 a.C.n.Post Alexandri obitum eius imperium in partes quattuor est distractum; et Asia potitus Antigonus, reliquis partibus ii quorum supra facta est mentio. qui cum inter sese dissiderent, et bella continua exsistebant et rebus vexabantur. Ptolemaeus autem Lagus, qui et Soter vocabatur, longe aliter quam pro cognomento suo tractavit Syriam, et Hierosolyma dolo occupavit. nam urbem per speciem sacrificandi sabbato ingressus sine labore domuit, Iudaeis voluntatem eius ignorantibus et propter sabbatum non resistentibus. gente autem ad hunc modum subacta acerbissime imperavit et multos captivos in Aegyptum abdaxit. inter Samaritanos porro et Hierosolymitanos contentiones fuere, cum utrique sui templi sanctitatem celebrarent, in eoque victimas immolari oportere dicerent.
Ptolemaeus Philadelphus regnant 282–246 a.C.n.Ptolemaeo Lago quadragesimo Aegyptiaci regni anno defuncto et filius Philadelphus successit. qui operam dedit ut scripturae Hebraicae in linguam Graecam transferrentur, et Hierosolymitas qui in to serviebant liberavit, nam cum in libris conquirendis multum studũu poneret, Demetrium Phalereum bibliothecae praeposuit. qui aliquando a rege interrogatus quot librorum milia comparasset, circiter ducenta respondit esse iam collecta. esse autem apud Hebraeos etiam libres de illorum legibus et institutis non contemnendos:
eos quoque comparandos esse, rege eam rem per litteras a pontifice petituro Aristaeus regis amicus "cum" inquit "Iudaeorum leges non modo transscribere sed etiam interpretari statuerimus, quo pacto id consequemur, cum multi Iudaei in regno tuo serviant? eos igitur libertate donatos, rex, dimittito, ut gentem alacriorem reddas ad scripturas et transscribendas et interpretandas." hoc consilium secutus rex omnes Iudaeos in Aegypto servientes missos fieri iubet, singulos a dominis suis drachmis centenis vicenis mercatus, manumissorum multitudo supra centena milia numerata est. pretium redemptionis eorum talenta 460 confecit.
Ptolemaeus igitur ad Eleazarum pontificem scribit (nam Oniae defuncto filius Simon cognomento iustus successerat: eo mortuo, infante filio Onia relicto, Simonis frater Eleazarus sacerdotium obtinebat), eique et servientium Iudaeorum manumissionem et suam erga populum voluntatem significat, petitque et ipsas leges sibi mitti et viros senos e qualibet tribu tum patriae tum Graecae linguae peritissimos a quibus scripta illorum in linguam Graecam converterentur. misit et in templum donaria talentorum argenti centum, phialas aureas viginti, argenteas triginta, erateras quinque, mensam auream. Eleazarus autem litteris et nariis Ptolemaei acceptis e qualibet tribu viros senos delectos ablegavit legem secum portantes, qui cum Alexandriam pervenissent et legem regi aureis litteris in membranis descriptam una cum missis a pontifice muneribus attulissent, rex magnopere laetatus viros humaniter exceptos suae mensae adhibuit, et terna eis talenta distribuit, diversoriis amoenissimis assignatis. deinde a Demetrio in unam tranquillam domum omnes sunt deducti, hortante ut operi instarent, hi pro virili accuratoque studio conversionem absolvunt.
qua intra dies 72 perfecta, exscripta et recitata, rex et voluntati suae satis esse factum est gavisus, et legis latoris ingenium et sapientiam supra modum est admiratus. sed illud ei scrupulum iniiciebat, quod nemo vel historicorum vel sapientum eius meminisset, cui Demetrius dixit neminem fuisse ausum legum illarum descriptionem suscipere eo quod divinae sint, et nonnullos temerarii conatus poenas dedisse divinitus irrogatas. nam Theopemptum eas descripturum errore mentis ultra dies triginta fuisse affectum : cuius amentiae causa cognita per intervalla morbi placasse deum; ac somnio monitum ilius mali causam esse curiosam rerum divinarum tractationem et profanis hominibus eas invulgandi studium, omisso eo opere ad sanam mentem reversum esse, Theodectum quoque poetam tragicum, in fabula quadam sacrarum litterarum mentionem facturum, ex oculorum dolore caecatum; causaque cognita exorato deo visum recepisse. rex libros acceptos adoravit, et viros munificentissime donatos, donariis templo et pulcherrimis muneribus pontifici" missis, Hierosolyma remisit.
Atque Hebraicas scripturas hoc modo fuisse conversas Iosephus tradit: alii vero auctores sunt, interpretes non uno in loco congregatos conversioni vacasse, sed binos fuisse distributos et in peculiaribus conclavibus suo munere functos, finitaque interpretatione convenisse; et singulorum scripturam, collatione facta cum caeteris, neque sententiis neque verbis discrepantem per omnia consensisse.
Interpretationis igitur ratio sub Ptolemaeo Philadelpho sive haec sive illa fuit.
XVII
recensereIudaei autem Antiocho Magno Asiae imperante et cum Eupatore Ptolemaeo et eius filio Ptolemaeo Epiphane bellum gerente graviter sunt afflicti, seque cum Antiocho victore coniunxerunt. sed cum Ptolemaeus Epiphanes post patris obitum ingentibus copiis in Coelesyriam missis niis urbes subegisset, bello urgente partes illius secuti, ad Antiochum rursus victorem ultro transierunt, eique amicitia inita in urbem recepto adiumento fuerunt ad Ptolemaei praesidium in arce obsidendum. dinde ace et affinitate Antiochus cum Ptolemaeo iuncta filiam ei Cleopatram despondet, doti data Coelesyria Phoenicia Iudaea et Samaria, haec Onia pontifice acciderunt: nam Eleazaro defuncto successit patruus Manasses, post quem pontificatus in Oniam est collatus, Simonis iusti filium, Simon porro Kleazari frater fuit, ut est expositum.
Is igitar Onias ex avaritia et ingenii imbecillitate non dato tributo annuo quod eius decessores regibus pendere soliti fuerant, Ptolemaei contra se iracundiam concitavit, ut misso quodam minitaretur se et populum et urbem male tractaturum, caeterum cum pontifex prae amore pecuniae nihil iis minis moveretur, et Iosepho sororis suae et Tobiae filio petenti concessisset ut ad Ptolemaeum iret, ille regis legatum hospitio magnifice exceptum et muneribus pretiosis donatum praemisit, se consecuturum pollicitus. qui ad Ptolemaeum reversus quae facta sint commemorat, losephi bonitatem exponit, eumque multis eius laudibus apud regem et reginam commemoratis legatum affore dicit. deinde cum losephus paratis rebus suis Alexandriam venisset ac Ptolemaeum Memphi esse audivisset, obviam illi proficiscitur, una cum uxore in curru sedenti, eo quoque praesente quem hospitio acceperat, et regi dicente eum adolescentem esse cuius bonitatem et liberalitatem commendasset.
Ptolemaeus igitur prior Iosephum allocutus currum conscendere iubet et de pontifice queritur. losephus vero aetatem excusans petit ut ei rex veniam det: nam senes et pueros eadem esse sententia: se vero adolescentes quidquid deberetur persoluturos. hinc magis etiam aucta est regis erga illum benevolentia. rege Alexandriam reverso proceres Syriae (venerant enim ad redimenda vectigalia quae potentibus civibus rex quotannis vendere solebat) conspicati Iosephum illi assidere, indignati sunt. cumque octies mile circiter talentis vectigalia Coelesyriae Phoeniciae Iudaeae et Samariae licerentur, losephus duplum obtulit. non abnuente rege sed an sponsores haberet rogante, respondit se eos praedes daturum quibus fidem non abrogaturus esset. pergente interrogare quinam ii essent, "te" inquit, "rex, uxoremque tuam sponsores do," ac Ptolemaeus cum risu exactionem vectigalium illi promittit. acceptis igitur militum circiter duobus milibus in Syriam contendens cum Áscalonem venisset atque a civibus non modo nihil impetraret sed contumeliis etiam afficeretar, primoribus comprehensis et occisis eorumque opibus publicatis regi ad mile talenta mittit, qui actis collaudatis ei quidquid velit facere permittit. ea re Syri territi Iosepho alacriter suscepto tributa pependerunt. unde magno lucro facto, magnis muneribus Ptolemaeo Cleopatrae et aulicis eorum omnibus missis, ea felicitate per annos duos et viginti est usus.
Cum autem duas uxores duxisset, e priore septem liberos, ex altera fratris sui filia unam duntaxat prolem suscepit: quam hac ratione duxit.
XVIII
recensereCum saltatriculam quandam deperiret atque animi aegritudinem fratri aperuisset, ille se amoris ministrum fore pollicitus noctu filiam suam ad eum deduxit. quo saepius facto atque amore aucto arcanoque cognito fratris filiam matrimonio sibi iunxit, ex eaque filium Hyrcanum suscepit. qui annos tredecim natus et prudentiam et acrimoniam suam demonstravit. nam missus a patre cum 300 boum iugis ad praedium quoddam biduum dissitum itinere excolendum, ingorum loris non acceptis, cum bubulci hortarentur ut ea per nuntium a patre peteret, eorum consilio non acquievit, sed decem boum iugis immolatis carnes inter operarios distribuit et tergoribus concisis boves alligavit, atque ita opere confecto domum rediit. at pater eam calliditatem admiratus illum prae caeteris filiis aegre id ferentibus et amavit et magni fecit. nato autem filio Ptolemaeo principes provinciarum illi parentium Alexandriam ibant ad natalicium festum celebrandum, losephus autem ob aetatem tardus aliquem ex filiis eo ire iubebat.
caeteris autem recusantibus Hyrcanus se iturum recipit, ac patri auctor est ne munera domo mittat, sed Alexandrino procuratori scribat ut aurum sibi det quo munera comparet. ille collaudato filii consilio procuratori scribit, qui non minus tribus milibus talentum administrabat, ut det filio quantum ei opus sit. neque vero putabat ultra decem talenta petiturum ad munera regi offerenda. illo acceptis litteris Alexandriam eunte, reliqui losephi liberi paternis amicis scribunt ut Hyrcanum per insidias e medio tollant. sed puer reddita procuratori epistola, quot talentis opus esset rogatus, cum mile petiisset ac decem tantum accepisset, iratus hominem in vincula coniicit, Ptolemaeus vero misit ad eum, seque mirari dixit cur in conspectum suum non venisset ac paternum procuratorem vinxisset. ille respondente se venire noluisse donec munera parasset, ac servum ob contumaciam multasse, risit rex, pueri magnanimitatem admiratus, enimvero Arion procurator cum intelligeret opem sibi ferri a nemine, datis mile talentis, vinculís liberatur, Hyrcanus autem centum pueros robustissimos et litterarum gnaros talento singulos emit, et totidem virgines tantidem. aliis igitur dena talenta regi offerentibus, iis vero qui mumificentiores esse studebant vicena non supergressis, Hyrcanus pueros et virgines regi et Cleopatrae obtulit quorum quilibet singula talenta afferrent: regiis porro amicis et ministris multorum talentum munera dedit.
Ptolemaeus autem puerum admiratus, ut peteret quae vellet hortatus est. is vero non aliud petiit nisi ut patri et fratribus de se scriberet. id fecit Ptolemaeus, eumque regaliter donatum ablegavit. fratres vero cognito honorifico eius reditu obviam egressi sunt eius perimendi causa, ne patre quidem refragato ex iracundia ob insumptam pecuniam. fratribus eum adortis cum, ex eorum satellitibus multi, tum ipsorum duo ceciderunt. quamobrem territus et ultra Iordanem profectus bellum Arabibus intulit; et sumptuoso castello exstructo partes illas per septem annos tenuit, quamdiu magni Antiochi filius Seleucus Syriae potitus est. cui cum frater Antiochus Epiphanes successit, prae metu ilius necem sibi conscivit; cuius pecuniam Antiochus accepit.
XIX
recenserePtolemaeo quoque Epiphane Aegypti rege mortuo, duobus parvulis filiolis relictis, quorum alter Philometor alter Physcon vocabatur, Antiochus aetate puerorum contempta Aegyptum bello petit; sed ab ea repulsus est, Romanis edicentibus ut illa provincia abstineret. inde rediens Hierosolyma contendit, urbeque citra dimicationem potitur, apertis portis per ipsius studiosos receptus. nam post obitum Qniae pontificis Antiochus diguitatem illam: in lesum. fratrem illius. contulerat, eique iratus, fratri eius minori tradiderat, nomine Oniae nam cum Simon tres filios suscepisset, sacerdotium ad eos omnes pervenit. ac Iesus se Iasonem nominavit, Onias Menelaum. orto inter hos dissidio populi quoque secessione facta plures a lasone steterunt, caeteri a Menelao, cui et Tobiae liberi opem tulerunt. sed cum a maiori parte oprimerentur, ad Antiochum se contulerunt, et patriis institutis desertus Graecorum mores sunt amplexi, adscitoque praeputio pudendorum circumcisionem velare studuerunt. ab horum igitur factione portis apertis urbe potitus Antiochus Epiphanes multis occisis magnaque pecunia rapta Antiochiam rediit.
Biennio post denuo Antiochus Hierosolyma adscendit, et urbe dolo occupata ne iis quidem pepercit a quibus receptus fuerat; sed et templo spoliato et absconditis thesauris ablatis et legitimis sacrificiis interdictis et urbe direpta et populo partim caeso partim capto et pulcherrima urbis parte incensa et porcis in templo immolatis tandem moenia quoque diruit; exstructaque arce inferioris urbis, et Macedonico praesidio imposito, populum coegit suos deos colere et circumcisione puerorum abstinere, relictis ibi qui ad ista facienda cives vi compellerent. quo tempore Kleazarus sacerdos eiusque discipuli Maccabaei cum matre sua pro divinarum legum observantia certamina obierunt. atque ii qui vim sustinere non poterant, imperata faciebant; qui vero generosis praediti animis, iniquis edictis adversabantur, acerbis cruciatibus interibant aut semineces in cruces agebantur: eorum vero uxores, pueris quos circumcidissent de collis earum suspensis, tyrannici satellites laqueo praefocabant. quod sicubi librum Hebraicae scripturae invenissent, eum abolebant, possessore miserabiliter interfecto. itaque Samaritani non iam se Iudaeorum cognatos profiteri, sed Sidonios sese nominare, et Gariziniam aedem Graecanici Iovis appellare.
Erat tum sacerdos nomine Mattathias, filius Ioannis, Symeonis nepos, Ásamonaei pronepos, quinque filiorum ater, loannis cognomento Gaddis, Simonis Thathis, Iudae Maccabaei; Eleazari Aurae, Ionathae Apphli. cum autem regii satellites in eorum vicum venissent et Mattathiam primum ut aliorum principem ritu Graeco rem divinam facere lussissent, ipse cum filiis renuit, et alio qui sacrificarat et duce Apelle iyrannici edicti ministro per indignationem interfectis araque eversa ia solitudinem contendit. quorum aemulatione alii quoque multi incitati cum uxoribus et liberis eodem profugientes in speluncis vitam egerunt. verum Antiochi duces contractis copiis eos in sabbato aggressi multos in spelunsis non repugnantes ob festi otium combusserunt. qui cladi superfüerant ad Mattathiam confugerunt. is eos hortatus ut in sabbatis etiam pugnarent, ne ab hostibus occasionem festi captantibus impune caederentur, collectis viribus et aras evertit et nefariis sacris pullutus occidit et pueros circumcidi iussit. ita imperio per unum annum gesto, filios ad concordiam et sui aemulationem cohortatus, ut, si opus esset, pro lege nec mortem oppetere dubitarent, ex morbo decessit.
XX
recensereIudas illius filius, qui et Maccabaeus, rerum administratione suscepta, fratrum et aliorum ope hostibus Iudaea expulsis populares a quibus leges violatae erant suppliciis affecit, et Apollonium Samariae praetorem, cum maxima exercitus parte cecidit. quo Ciliciae praetor cognito eum Aggressus est, sed profligatus in fuga cujn multis suorum cecidit. quamobrem iratus Antiochus Lysiae suarum rerum curatori iussit ut Iudaeam subigat, Hierosolyma evertat et gentem sub corona vendat. is cum tres duces cum ingentibus copiis misisset, ludas hostium multitudine conspecta suos milites fiduciam in deo collocare iussit; et vesperi cenatus, crebris pyris in castris accensis nocturnoque itinere facto, circa diluculum hostes adortus in pugna et fuga ultra tria milia interfecit. a caede hostium reversus castra diripuit, et opima praeda magnisque opibus partis laetus domum se recipit.
sequenti anno Lysias pluribus copiis accitis in Iudaeam impressionem fecit; quarum praecursoribus a luda superatis reliquum exercitum Antiochiam reduxit, ut cum maiori numero Iudaeam repeteret, ludas autem ad repurgandum templum Hierosolyma profectus, cum id desertum et alicubi crematum repperisset, flevit, eoque repurgato vasa nova aurea intulit, candelabra mensam eram; et novum sacrarium ex lapidibus ferro non excisis exstruxit, suffit, holocausta obtulit, panes in mensa apposuit, haec eodem die facta sunt quo templum pollutum fuerat et cultus profanatus, triennio elapso, secundum Danielis oraculum annis ante 408 editum. ab eo tempore festum agunt Iudaei instauratae religionis, quod lumina vocant. praeterea urbem moenibus circumdedit et praesidio muniit. et cum finitimae gentes ex invidia multos Iudaeos per insidias caederent, eas ludas bellis ulciscebatur ac reprimebat.
Antiochus cum audivisset urbem in Persia esse Elymaidem opibus abundantem, et fanum in ea Dianae pretiosis donariis refertum, contra eam proficiscitur. sed a civibus in aciem egressis ab obsidione repulsus fuga se Babylonem recepit, plurimis militibus amissis. eam cladem dolenti ut sui duces etiam a Iudaeis victi essent nuntiatur: unde maerore aucto in morbum incidit, ex quo cum sibi moriendum esse videret, suis ministris convocatis id sibi accidere dixit ob gentem Iudaicam infestatam et templum spoliatum. his dictis exspiravit, regni curatore relicto Philippo quodam ex amicis, cui anulum et diadema filio suo Antiocho apportanda dedit. de cuius obitu Lysias certior redditus filium eius regem declaravit, Kupatoris nomine indito.
XXI
recensereMacedonibus qui Hierosolymis in praesidio relicti erant Iudaeos qui in templum sacrificandi ergo adscendebant infestantibus, Iudas tollendi praesidii cupidus castellum fortiter oppugnabat. eo puer Antiochus nuntiato iratus ingentes copias contra Iudaeam et Hierosolyma ducit. cui Iudas obviam profectus ex propugnatoribus ad 600 occidit. Eleazarus vero cognomento Auran, Iudae frater, in altissimum elephantum regiis thoracibus armatum, ratus ei regem insidere, magno impetu invectus, belluae ventrem subiit, eiusque interfectae ruina oppressus et ipse interiit. Iudas autem viribus hostium visis Hierosolyma rediit, ad tolerandam obsidionem se paraturus. Antiocho igitur templum oppugnante, et defensoribus hostem strenue propulsantibus, ob commeatus inopiam multi diffugiebant. sed cum Lysias dux et Antiochus intellexissent Philippum, quem moriens Antiocbus regni curatorem reliquerat, imperium sibi vindicare, iis condicionibus cum obsessis pepigerunt ut eis patriis legibus uti liceret.
Antiochus vero in urbem receptus cum templum munitissimum esse vidisset, spreto iureiurando muros diruit, et sic reversus est, abducto etiam Onia pontifice, qui et Menelaus dicebatur, quippe qui patri suo cogendi Iudaeos ad patria instituta violanda auctor fuisset multisque malis causam praebuisset. quem Berrhoeam missum denique dt. hominem impium, cum annos decem sacerdotio functus esset. pontificem vero designavit Alcimum, qui et loachimus dicebatur. Philippum quoque superatum et captum occidit. caeterum Onias Simonis iusti filius, quem pater moriens, ut dictum est, puerum reliquerat, cum Antiochus pontificatum Alcimo a familia pontificum alieno dedisset, in Aegyptum confugit, atque a Ptolemaeo honorifice susceptus, loco in Heliopolitana praefectura capto, templum instar Hierosolymitani condidit.
Demetrius porro Seleuci filius cum Roma in Syriae Tripolim profugisset, Antiochum et Lysiam comprehensos occidit secundo anno regni Antiochi, apud hunc Demetrium Alcimus pontifex et Iudaeorum exsules atque improbissimi quique Iudam Maccabaeum et totam gentem de interfectis regis amicis accusarunt. qua criminatione irritatus Bacchidem inümum amicum cum maximis copiis misit, mandavitque ut Iudam et suos occideret. is in Iudaeam profectus Iudam et fratres eius ad pacem provocavit. sed illis fidem ei non habentibus quidam plebeii homines iureiurando accepto ad illum transfugerunt: qui spreta religione sexaginta eorum interfectis caeteros a transfugio deterruit; et iis qui regionem incolebant Alcimo pontifici parere iussis Antiochiam rediit.
Demetrius Nicator syriae regnant 145–138 a.C.n.Alcimus vero singulos blande alloquendo et omnibus sibi conciliatis celeriter. magnum exercitum exsulum maiori ex parte et impiorum hominum contraxit, quibus ad ludae studiosos trucidandos utebatur. quod exemplum cum Iudas in adversam factionem retorqueret, Alcimus Demetrium perpulit ut Nicanorem cum ingentibus copiis contra Iudam mitteret, mandaretque ne genti parceret. is in Iudaeam profectus Iudam per speciem pacificationis dolo capere instituit. a quo fide data acceptaque cum copiis in urbem receptus inter salutandum et colloquendum signum dat suis ut virum comprebendant. at ille insidiis animadversis ad Iudaeos prosiliens effugit. Nicanor igitur eo conatu frustratus iam aperto Marte rem gerens superior factus, luda in arcem Hierosolymitanam compulso, minatur populo, ni illum dedant, se templum eversurum. Iudas vero suos mile viros ad rem fortiter gerendam cohortatus impetum in hostes facit, multos caedit et inter alios ipsum quoque Nicanorem: reliqui in fuga omnes cadunt, sic ludaeis aliquantisper a bellis quies parta est.
XXII
recenserePontifice Alcimo sive loachimo ex plaga divinitus immissa post quartum sacerdotii annum mortuo populus Iudae pontificatum decrevit. qui cum audisset magnam esse Romanorum potentiam, eosque subegisse Galatas Hispanos Carthaginenses Libyam, totam Graeciam, et Perseum Philippum atque Antiochum reges, legatos societatis petendae causa misit, rogavitque ut Demetrio scriberent ne ludaeis bellum inferret. ac Romani quidem et amicitiam et societatem ludaeis promiserunt: Demetrius autem morte Nicanoris et internecione exercitus cognita denuo Bacchidem misit. qui cum ad Iudam properaret in quodam vico cum suis mile viris castra metatum, ii metu copiarum illius Iudae recedendi et salutis quaerendae auctores fuerunt. ipse vero dixit "absit ut sol videat me tergum dare hostibus." et quamvis multi e suis profugissent, tamen diu aequo Marte cum hoste certavit; et circa solis occasum cum audacissimis impetu in cornu dextrum facto, in quo et Bacchides erat, phalangem disiectam in fugam compulit. qui autem in sinistro cornu erant, Iudam circumvenerunt. qui dum pugnam cum suis ciet, multis caesis tandem et ipse cadit. post ducis interitum milites quoque fugerunt. obiit tertio pontificatus praeclare gesti anno, cum se virum fortem praestitisset, pro libertate patriae quidvis et facere et perpeti paratus.
Post illius interitum Iudaeis impiis et patriarum legum violatoribus Bacchides provinciae administrationem mandavit. qui populares suos variis modis afflixere, et Iudae amicos comprehensos ad Bacchidem adduxerunt; quos ille prius excruciatos necavit. sed cum reliquiae amicorum Iudae fratri eius Ionathae persuasissent ut Iudaeorum dux esse vellet, Bacchides insidias ei tetendit, et cum sociis in desertum profugum persequi maturavit. Ionathas vero fratrem Ioannem ad Nabataeos Arabes amicos, ut impedimenta illorum fidei crederet, misit: quem una cum comitibus Amaraei liberi in itinere sarcinis direptis per insidias occiderunt. Bacchides vero cum lonatham sabbato invaderet, ratus propter festum non pugnaturum, deceptus est. nam cum salutem civium agi diceret, acie instructa, multis occisis, stricto ense impetum in Bacchidem fecit, sed cum aberrasset, cum suis sociis in amnem desiluit eumque tranavit. Bacchides in castellum Hierosolymitanum reversus principum ludaeorum filios obsides sumptos in arce conclusit. Ilonatbas porro caedem fratris Ioannis ulturus, cum Amaraei filii nuptias celebraates sponsum et sponsam cum sumptuoso comitatu ex urbe in urbem ducerent, insidiis in monte quodam collocatis omnes interficit et ea quae ferebant diripit. degebat autem cum fratre in fluminis paludibus.
Bacchides autem relicto in Iudaea praesidio ad Demetrium est reversus. ab eo tempore populo ad biennium quiete concessa Ionathas et sui metus expertes in ludaea versati sunt. qua de causa Iudaei desertores regi Demetrio significant, si quis contra Tonatham mittatur, hominem sine labore comprehensum iri. Bacchides igitur in Iudaeam missus cum omni adhibito studio eum capere non posset, quinquaginta selectos ex iis qui rem falso ad regem detulissent occidit. Ionathas vero cum Simone et sociis in turribus quas in deserto struxerat se tenebat, quas dum Bacchides oppugnat, fratre Simone in castello relicto Ionathas clam egreditur; et multis ex agro conductis noctu in hostes impetum facit; ac multos ipse, multos Simon caedit, clam et ipse castello egressus, obsidionalibus machinis incensis, ea clade Bacchidem maestum recedendi causam honestam quaerere cum intellexisset Ionathas, per legatos illius amicitiam petit. qusm cum Bacchides ea condicione accepisset ut captivis utrinque redditis iureiurando affirmarent neutrum alteri deinceps arma illaturum, digressus non amplius Iudaeos invasit. Ionathas vero popularium rem publicam securus administravit ac supplicium de impiis sumpsit.
XXIII
recensereCaeterum Alexander Antiochi Epiphanis filius Ptolemaide per proditionem occupata Demetrium perturhavit, ut copias contraheret et onathae amicitiam societatemque expeteret, potestate data exercitus conscribendi et pueros obsides a Bacchide in castello conclusos recipiendi. Ionathas igitur Hierosolyma profectus, regis epistola populo et militibus praesidiariis audientibus recitata, pueros ex arce receptos parentibus restituit, atque urbem renovat, moenia instaurat. Alexandro quoque societatem eius expetente et amicitiam suam cum pontificatu, muneribus missis, offerente, pontificia stola in festo tabernaculorum, quarto post ludae fratris interitum anno, induta, milites et arma parat. Alexander vero Demetrium acie vincit: nam is in palustrem locum cum equo illapsus, unde emergere haud facile poterat, ab hostibus circumventus et vulneribus confectus, multis prius interfectis, anno regni undecimo interiit.
Regno Syriae potitus Alexander Cleopatram Ptolemaei Philometoris filiam ducit, Ionatha etiam ad nuptias invitato. qui cum Ptolemaidem venisset, tam a Ptolemaeo quam ab Alexandro honorifice est exceptus. Demetrio porro defuncti Demetrii filio cum ingentibus copiis ex Creta in Ciliciam profecto Alexander sollicitus Antiochiam properat ad loca illa in tuto collocanda, Syria Apollonio Dao "mandata. qui cum Ionatha expostulans quod solus regi non pareret, obiecta ignavia ad pugnsm eum provocavit. iis verbis commotus pontifex praelium cum Apollonio commitüt, et multis hostium caesis atque urbibus Syriae captis cum luculenta praeda victor Hierosolyma revertitur.
quo cognito Alexander Ionathae nuntiari iubet se gaudere clade Apollonii, qui contra suam sententiam ei amico et socio arma intulerit. sed Ptolemaeus Philometor Alexandro classe et pedestribus copiis opem ferens, Ptolemaide insidiis generi, quas per Ammonium e suis amicis quendam struxerat, paene interisset. quibus evitatis dedi sibi postulavit Ammonium. quod Alexandro detrectante, eum insidiarum fuisse conscium iudicans et belli societate abstinuit et affinitatem diremit, et filiam ab eo avulsam et auxilia Demetrio per legatos pollicetur. quarum condicionum utramque illo alacriter amplexo, Antiochenis persuadere conatus est ut Demetrium reciperent; idque ob Alexandri odium propter paternas iniurias et Ammonium facile impetratum. illo igitur eiecto atque in Ciliciam profecto Antiocheni Ptolemaeunf regem declararunt, et bina diademata, ut et Aegypti et Syriae regem, gestare coegerunt. at ille ut homo prudens futura considerans, ne Romanorum odia, quorum opes magnae essent, susciperet, Antiochenis persuadet ut Demetrium recipiant; οἱ Alexandrum, Syriam cum ingenti exercitu invadentem et Antiochenum agrum urentem, Demetrio socio cui iam filiam desponderat, praelio commisso profligat. Alexander itaque victus in Arabiam confugit: Ptolemaeus, equo elephanti barritu perterrito excussus et ab hostibus circumdatus multa in capite vulnera accepit, et a satellitibus aegre ereptus quattuor dies sensu et sermone destitutus iacuit, quinto die nonnihil recreatus, et capite Alexandri accepto ab Arabiae dynasta misso, interitu inimici delectatus ipse quoque paulo post obiit.
XXIV
recensereDemetrius Nicanor Asia potitus cum post Alexandrum annos quinque regnasset, milites Ptolemaei corrumpere coepit, et societatis et affinitatis immemor. qui cum elusa illius calliditate Alexandriam redirent, elephantis ipse potitus est, lonatha vero arcem Hierosolymitanam, in qua Macedonum et ludaeorum desertorum praesidium erat, oppugnante, quidam noctu elapsi Demetrio obsidionem nuntiarunt. is cum exercitu Ptolemaidem profectus Ionatham per litteras ad se arcessit. ille vero non omissa obsidione, sacerdotibus et populi senioribus assumptis illataque magna pecunia Demetrium placat; a quo honos ei habitus est et pontificia dignitas confirmata.
Tryphon syriae regnant 142–138 a.C.n.Cum vero Demetrium rebus pacatis nullum bellum timentem ob imminuta stipendia militum odia suscepisse quidam ex Alexandri ducibus Tryphon cognovisset, a Malcho Arabe Alexandri filium Antiochum, qui ibi educabatur, aufert, quod ei paternum imperium se velle restituere diceret. Demetrius autem Ionathae societate multis pollicitationibus impetrata, ac tribus milibus militum ab eo acceptis, Antiochenos, qui ob acceptas iniurias succensentes seditionem moverant, in fugam vertit, urbem incendit, multos occidit; donec arma ponere et se illius fidei permittere sunt coacti, seditione hoc modo compressa Iudaeos donis affectos Hierosolyma remisit, lonathae gratias egit. sed post adeo promissis non stetit ut et bellum ei minatus fuerit; idque re ipsa intulisset, nisi Tryphon ex Arabia in Syriam reversus Antiochum tum adolescentulum diademate ornasset ac Demetrio bellum intulisset, acceptis iis militibus qui ob stipendiorum imminutionem illum reliquerant.
is Tryphon praelio victor cum Antiochiam et elephantos cepisset, Demetrius in Cisem abit, Ionathas vero ab Antiocho puero ad belli societatem arcessitus, ei se et socium et amicum fore et Demetrio bellum illaturum pollicetur, et rem gtatim aggressus effecit ut multae urbes Syriacae a Demetrio ad illum deficerent. deinde Simone fratre in Iudaea relicto contra Demetrii duces est profectus. Simon quoque Besura Iudaeae oppidum, in quo Demetrii praesidium erat, in eas angustias obsidione compulit ut fide accepta milites discederent, et suum illi praesidium imposuit. lonathas vero, Demetrii ducibus profligatis et ad duo milia hostium caesis, Hierosolyma reversus p Romam misit ad pristinam amicitiam renovandam. qui prioribus decretis a senatu confirmatis in reditu Spartam venerunt (nam id quoque mandarat Ionathas) et a Spartanis amanter excepti suft, Iudaeis amicitia et societate promissa.
Demetrii duces acceptam cladem resarcire cupientes maiores copias contra lonatham eduxerunt: qui cum repente eis occurrisset, non ausi aperto Marte cum eo congredi noctu fugerunt. quos cum fuga cognita interdiu persequens non adeptus esset, ex Arabia Nabataeorum magna praeda et multis captivis abductis recedit, ac populo convocato suadet ut urbis moenia renovent et ruinas murorum templi restituant. eo consilio omnibus probato ipse ei operi intentus Simonem fratrem ablegat ut regionem in tuto collocet.
Demetrius in Mesopotamiam profectus ut Babylonem et superiores satrapias acciperet, ab incolis Graecis et Macedonibus deditionem et operam ad debellandum Arsacem Parthorum regem pollicentibus susceptus, praelio cum Parthis commisso, omnibus copiis amissis ipse capitur. eo Demetrii casu cognito Tryphon cupiditate regni occupandi vitae Antiochi insidiatur. sed quia Ionathae amicitiam cum rege formidabat, eo prius per dolum capto, tum demum invadere Antiochum in animo habebat, itaque Scythopolin abit, ubi Ionatham cum quadraginta bellicosorum milibus obviam egressum fraude circumvenit, muneribus et honoribus conciliatum, ut omni suspicione adempta incautum opprimeret, suadet igitur ut exercitum missum faciat seque cum pauci Ptolemaidem comitetur ad urbem et omnia circumiacentia castella accipienda. lonathas nihil mali suspicatus exercitum dimittit, ac mile duntaxat viris retentis Ptolemaide conclusus capitur: comites eius occiduntur. quae Hierosolymis nuntiata populo terrorem incusserunt ob gentes finitimas Ionatha capto contra Iudaeos tumultuantes. sed Simon oratione habita populum confirmat; ab eoque dux electus, militiae idoneis convocatis, moenibus urbis et omnibus quae ad securitatem pertinerent curatis, Tryphoni Ionatham captivum in Iudaeam adducenti cum exercitu occurrit; eique centum argenti talenta et duos lonathae filios obsides postulanti si fratrem solvi vellet, etsi hominis improbitatem intelligebat, tamen, ne sibi fratris salus neglecta crimini daretur, et pecuniam et pueros misit. quibus acceptis Tryphon pactis non stetit, sed cum exercitu Hierosolyma contendit, subsequente Simone et ex adverso castra locante, verum copia nivis impeditus in Syriam converso itinere Ionatham interfecit.
Fratre post quartum annum pontificatus mortuo Simon populi suffragiis pontifex declaratus Macedonibus tributa pensitare destitit, ac lIudaica gens sub eius principatu perquam fortunata fuit, et finitimis populis dominata multas urbes evertit ne hostium receptacula essent: montem altissimum, in quo arx aedificata fuerat, continenti triennii labore in planitiem redegit, ut templum emineret.
Fontes
recensere- ↑ Fontes. Cap. 1. Iosephi Ant. 11 1 et 2. Herodoti 3 30 et 61–66.
- ↑ Fontes. Cap. 2. Herodoti 67–79.
- ↑ Fontes. Cap. 3. Herodoti 3 80–87. Iosephi Ant. 11 3 § 1 – § 8.
- ↑ Fontes. Cap. 4. Iosephi Ant. 11 3 § 9 – 4 § 9.
- ↑ Fontes. Cap. 5. Iosephi Ant. 11 5.
- ↑ Fontes. Cap. 6. Iosephi Ant. 11 6 § 1 – § 10.
- ↑ Fontes. Cap. 7. Iosephi Ant. 11 6 § 1 – § 10.
- ↑ Fontes. Cap. 8. Plutarchi Alexander 2–9.
- ↑ Fontes. Cap. 9. Plutarchi Alexander 10–21.
- ↑ Fontes. Cap. 10. Plutarchi Alexander 24–30.
- ↑ Fontes. Cap. 11. Plutarchi Alexander 31–44.
- ↑ Fontes. Cap. 12. Plutarchi Alexander 45, 47–52, 57 et 58.
- ↑ Fontes. Cap. 13. Plutarchi Alexander 59–63.
- ↑ Fontes. Cap. 14. Plutarchi Alexander 63–77. λέγεται δὲ p. 353 v. 3 sq. fortasse ex Arriano 7 27.
- ↑ Fontes. Cap. 15. Iosephi Ant. 11 8 § 3 – § 7.
- ↑ Fontes. Cap. 16. Iosephi Ant. 12 1 et 2. ἕτεροι p. 359 v. 12; Epiphanius de mensuris et ponderibus T. 2 p. 161 ed. Petav., et alii..
- ↑ Fontes. Cap. 17. Iosephi Ant. 12 3 – 4 § 6.
- ↑ Fontes. Cap. 18. Iosephi Ant. 12 4 § 6 – § 11.
- ↑ Fontes. Cap. 19. Iosephi Ant. 12 4 § 11 – 6 § 4.
- ↑ Fontes. Cap. 20. Iosephi Ant. 12 6 § 4 – 9 § 2.
- ↑ Fontes. Cap. 21. Iosephi Ant. 12 9 § 3 – 10 § 5.
- ↑ Fontes. Cap. 18. Iosephi Ant. 12 10 § 6 – 13 1 § 6.
- ↑ Fontes. Cap. 23. Iosephi Ant. 13 2 § 1 – 4 § 8.
- ↑ Fontes. Cap. 24. Iosephi Ant. 13 4 § 9 – 6 § 6.