editio: ex Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae. Augustae Taurinorum, ex officina asceterii Salesiani, 1871.
fons: librum vide
ingenio et virtute praestans L. Iunius Brutus depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum. Hoc nimirum auctore et principe concitata civitas, et hac recenti querela Lucretiae, et recordatione superbiae Tarquinii, multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exsulem et regem ipsum et liberos eius, et gentem Tarquiniorum esse iussit. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad libertatem annos ducentos, quatuor et quadraginta.
Primi consules creantur Brutus et Collatinus. – Brutus libertatis custos. – Senatum ad summam CCC explet. – Rex sacrificulus. – Collatino sufficitur P. Valerius. – Coniuratio iuvenum de recipiendis regibus. – Supplicium de proditoribus sumptum. – Tarquinii cum copiis in agrum romanum veniunt. – Brutus et Aruns caesi. – Valerius victor. – Regnum affectare creditus crimen diluit. – Lex de provocatione ad populum. – Valerius cognominatus Publicola.
An. ante Chr. n. 506.An. ab urb. cond. 244.
Post exactos reges duo consules comitiis centuriatis creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus; qui omnia regum iura, omnia insignia tenuerunt. Brutus omnium primum cives, novae libertatis avidos, iureiurando adegit, neminem Romae passuros regnare. Deinde caedibus regis deminutum Patrum numerum, primoribus equestris gradus lectis, ad Irecentorum summam explevit. Et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ulla in re esset regum desiderium, regem sacrificulum creant, quem pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati officeret. Ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Namque Tarquinium Collatinum, alterum ex consulibus, ob regium genus et nomen, abdicare se consulatu, et urbe excedere coegerunt. Brutus autem collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
At praeter omnium opinionem, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant adolescentes aliquot romani, aequales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Quum hi de accipiendis clam nocte in urbem regibus, domi apud Vitellios fratres essent collocuti; assumptis in societatem consilii Tito Tiberioque, Bruti consulis filiis, sermonem eorum ex servis unus excepit, qui rem ad consules detulit. Datae ad Tarquinios litterae manifestum facinus fecerunt. Itaque proditores extemplo in vincula coniecti, sumptumque de illis supplicium est, eo conspectius, quod Bruto patri poenae de liberis capiendae ministerium consulatus imposuit; et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.
Postquam dolo viam obseplam vidit Tarquinius, bellum aperte moliendum ratus, contractis Veientium et Tarquiniensium copiis, in agrum romanum venit. Equitatui praeerat Aruns, Tarquinii filius; rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi Brutum agnovit, inflammatus ira concitat calcaribus equum, atque in ipsum consulem dirigit. Quum sensisset in se iri Brutus, avide se certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, ut contrario ictu uterque transfixus, moribundi ex equis lapsi sint. Commissa pugna, fugatisque Tarquinii copiis, P. Valerius consul triumphans Romam rediit; et quanto tum potuit apparatu, collegae funus fecit, quem matronae annum, ut parentem luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
Valerius tamen, ut sunt mutabiles vulgi animi, regnum affectare dictus est, quod nec collegam subrogasset in locum Bruti, et in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare, eo ipso, ubi rex Tullus habitaverat. Quum haec vulgo crederentur, consul, vocato ad consilium populo, submissis fascibus in concionem ascendit. Quumque omnem ab se suspicionem removisset, aedes suas detulit sub Veliam. Deinde legem tulit de provocatione adversus magistratus ad populum. Quo facto, slatim secures de fascibus demi iussit, poslridieque sibi collegam Spurium Lucretium subrogavit, suosque ad eum, quod erat maior natu, Hptores transire iussit, insliluilque primus, ut singulis consulibus, alternis mensibus, lictores praeirent, ne plura insignia essent imperii in libero populo, quam in regno fuissent. Inde Valerio cognomen factum Publicolae est. Mox suffectus in Spurii Lucretii demortui locum M. Horatius Pulvillus. Ilaec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno. Inde P. Valerius iterum, Titus Lucretius consules facti.
Tarquinii ad Porsenam perfugiunt. – Hic romanum agrum invadit. – Horatius Cocles. – Urbs obsidetur. – Audax facinus C. Mucii Scaevolae. – Pax. – Virtus Cloeliae. – Legali frustra missi de reducendo in regnum Tarquinio.}}
An. ante Chr. n. 507.An. ab. urb. cond. 245
Iam Tarquinii ad Lartem Porsenam, Clusinum regem, perfugerant, orantes, ne se oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur. Hic Romam infesto exercitu venit. Non unquam alias ante tantus terror Romanos invasit. Pro se quisque in urbem ex agris demigrant; urbem ipsam sepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta. Pons sublicius iter pene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; qui positus forte in statione pontis, quum captum repentino impetu Iani-. culum, atque inde citatos decurrere hostes vidisset, unus obstitit in primo aditu pontis, ipsoque miraculo audaciae obstupefecit hostes. Interrupto ponte, armatus in Tiberim desiluit, multisque superincidentibus telis, incolumis ad suos tranavit. Grata erga tantam virtutem civitas fuit. Statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum.
Porsena primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendum versis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis ca; stra posuit; navibus undique accitis ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret. Ita sedando, expugnaturum se urbem spem habebat; quum C. Mucius, adolescens nobilis, senatum adiit; Transire Tiberim, inquit, in animo est, Patres, et intrare, si possim, castra hostium volo; maximum, si Dii iuvant, in animo est facinus. Approbant Patres. Addito intra vestem ferro, proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi quum stipendium forte militibus daretur, et scriba cum rege sederet pari fere ornatu; Mucius timens sciscitari, uter Porsena esset, scribam pro rege obtruncat. A regiis satellitibus comprehensus, nomen et consilium suum profitetui, ac testatus, facere et pati fortia romanum esse, dextram accenso ad sacrificium foculo iniicit. Attonitus miraculo rex liberum inviolatumque dimittit. Tum Mucius, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, quasi remunerans meritum: Trecenti, inquit, coniuravimus, ut in te hac via grassaremur. Mea prima sors fuit; caeleri, suo quisque tempore, aderunt.
Periculo conterritus Porsena, acceptis obsidibus, pacem cum Romanis composuit. Cloelia virgo, una ex obsidibus, quum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum, inter tela hostium Tiberim tranavit; sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, oratorem Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam. Romani pignus pacis ex foedere restituerunt. Tum Porsena in admirationem versus, laudatam virginem parte obsidum se donare dixit; ipsa quos vellet legeret. Productis omnibus, elegisse impuberes dicitur, quorum aetas maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata, Romani novam in femina virtutem, novo genere honoris, statua equestri donavere. In sumina sacra via fuit posita virgo insidens equo.
P. Lucretius inde, et P. Valerius Poplicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsena de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. Breviter responsum, Romanos induxisse in animum, hostibus potius, quam regibus portas patefacere. Tarquinius, spe omni reditus incisa, exsulatum ad Mamilium Octavium generum, Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsena fuit.
Bellum adversus Sabinos et Latinos. – Dictator creatus. – Pugna ad Regillum lacum. – Bellum adversus Volscos. – Seditio ob aes alienum. – Hostes pulsi et Suessa Pometia capta. – Victi Volsci, Aequi et Sabini. – Recrudescit seditio propter nexos ob aes alienum. – Legionum secessio in sacrum montem. – Menenius Agrippa.
An. ante Chr. n. 493.An. ab urb. cond. 257.
Anno ab urbe condita ducentesimo, septimo et quinquagesimo, M. Valerio, P. Postumio consulibus, bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. Quum acriore inde mole Sabini bellum pararent, P. Valerius quartum, T. Lucretius iterum consules, infesto exercitu in agrum sabinum profecti, ita proelio afflixerunt opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timere possent. Anno post P. Valerius moritur gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset. Mox duae coloniae lalinae Pometia et Cora ad Auruncos deficiunt; cum Auruncis bellum initum, quorum principes passim securi percussi; Pometia vero diruta, ager veniit.
Anno insequenti, quum triginta iam coniurasse Latii populos, concitante Octavio Mamilio, satis constaret, dictatoris primum creandi mentio orta. T. Aebutio deinde et G. Vetusio consulibus, non ultra bellum latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti ad Regillum lacum in agro tusculano agmini hostium occurrerunt. Proelium ibi grave atque atrox fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed suis metipsis corporibus dimicantes miscuerunt certamina; nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem romanum, excessit. Postremo Postumius equites obtestatur, ut fesso iam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Ibi nihil nec divinae, nec humanae opis dictator praetermittens, aedem Castori vovisse fertur; tantusque ardor Romanorum fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem, castra caperent.
Sed et bellum volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter Patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Nec temperatum manibus foret, ni propere P. Servilius et Appius Claudius ad comprimendam seditionem intervenissent. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios. Servilius lenibus remediis aptior, concitatos animos pollicitationibus flexit, et copias contra Volscos eduxit. Primo statim incursu pulsi hostes; posteroque die Suessa Pometia capta, et praedae data.
Fusis deinde Volscis, Aequis et Sabinis, recrudescit seditio plebis. Et primo agitatum dicitur de consulum caede; deinde, Sicinio quodam auctore, in Sacrum montem secessit, tria ab urbe millia passuum. Pavor ingens in urbe, metu que mutuo suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebs violentiam Patrum; timere Patres residem in urbe plebem. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra, prisco illo et horrido modo, nihil aliud quam hoc narrasse fertur: « Tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiebant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerat, indignatas reliquas partes, sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri; ventrem in medio quietum, nihil aliud quam datis voluptatibus frui. Conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent; hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali, quam alere eum; reddentem in omnes corporis partes hunc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. » Comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in Patres,
flexisse mentes hominum.Tribuni plebis creati. – Oppida Volscorum capta. – C. Marcius Coriolanus. – Lex agraria primum promulgata. – Sp. Cassius damnatus necatusque. – Fabiae gentis pugna et caedes ad Cremeram fluvium. – Volsci, Aequi et Sabini devicti. – Lex agraria iterum agitata.
An. ante Chr. n. 492An. ab urb. cond. 260.
Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset: neve cui Patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebis creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius consulatum inierunt; quibus consulibus, oppida quaedam Volscorum capta. In his Corioli, virtute praesertim C. Marcii, adolescentis et consilio et manu prompti, cui cognomen postea Coriolano fuit.
Per haec ferme tempora, quum foris quieta omnia a bello essent, et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas annonae. Quum autem magna vis frumenti ex Sicilia esset advecta, atque in senatu agitaretur, quanti plebi daretur, Marcius Coriolanus venisse tempus inquit premendae plebis, recuperandique iura, quae extorta secessione ac vi a Patribus essent. Tribuni plebis irati diem Coriolano dixerunt, qu^ damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriae, hostilesque iam tum spiritus gerens. Mox quum omne volscum nomen ab Romanis defecisset, C. Marcius imperator ad id bellum lectus una cum Attio Tullo, ad quintum ab urbe lapidem castris positis, populatur agrum romanum. Missi de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum. Tum Veturia mater, et Volumnia uxor duos parvos ex Marcio ferens liberos, cum ingenti mulierum agmine in castra hostium eunt. Ibi irata matris verba, uxoris ac liberorum amplexus, fletusque ab omni turba mulierum ortus fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex agro romano, invidia rei oppressum periisse tradunt; alii alio leto.
Volscis deinde, Aequis et Hernicis devictis, lex agraria primum Romae promulgata. Sp. Cassius consul dimidium agri publici Latinis, dimidium plebi divisurus, ubi primum magistratu abiit, populi iudicio damnatur necaturque. Haud diuturna tamen ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa perse, dempto auctore, subibat animos; accensaque ea cupiditas est malignitate Patrum, qui, victis eo anno hostibus, milites praeda fraudavere.
Interea Veiens hostis, assiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat. Tum Fabia gens senatum adiit. Fabius consul pro gente loquitur: « Patres conscripti, ait, vos alia bella curate; Fabios hostes Veientibus date; nostrum id nobis, velut familiare bellum, privato sumptu gerere in animo est. » Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus, comitante Fabiorum agmine, domum rediit. Manat tota urbe rumor; Fabios ad coelum laudibus tollunt. Fabii postero die arma capiunt. Nunquam exercitus, neque minor numero, neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit. Sex et trecenti milites ibant omnes patricii, omnes unius geniis, unius familiae viribus veienti populo pestem minitantes. Infelici via profecti ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus locus praesidio communiendo. Veientes fusi pacem supplices petunt; cuius impetratae, ob insitam animis levitatem, mox poenituit. Itaque consilium capiunt insidiis ferocem hostem captandi. Multo successu Fabiis audacia creverat. Iamque adeo contemnebant hostem, ut sua invicta arma, neque loco neque tempore ullo, crederent sustineri posse. Haec spes Fabios eo provexit, ut ad conspecta procul a Cremera pecora decurrerent; et quum improvidi, effuso cursu, insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur; et adversi et undique hostes erant. Fabii caesi ad unum omnes; trecentos sex periisse satis convenit; unum prope puberem aetate, domi relictum, stirpem genti Fabiae, dubiisque rebus populi romani, saepe domi bellique, vel maximum futurum auxilium.
Sed haec clades ingentibus est expiata victoriis. Namque munitissima capta sunt oppida, fusique Volsci, Aequi et Sabini. Quum autem urbi pax et laxior etiam annona rediisset, ex copia otioque lascivire rursus animi, et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere; tribuni agrariae legis stimulis plebem identidem agitare, in
resistentes incitare Patres, neque in universos modo, sed in singulos.
Pestilentia urbs affligitur,- Aequorum Volscorumque strages. – Aequi bellum denuo inferunt Romanis. – L. Minucium consulem cum exercitu obsident. – L. Quintius Cincinnatus dictator. – Decemviri creati. – Leges xil tabularum. – Appii Claudii intemperies. – Virginius pater filiam interimit. – Decemviri abdicant se magistratu.
An. ante Chr. n. 462.An. ab urb. cond. 290
L. Aebutio, P. Servilio consulibus, grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam pecori. Vix instantes sustinentibus clades, repente legati hernici nuntiant, in agro suo Aequos Volscosque, coniunctis copiis, castra posuisse: inde exercitu ingenti fines suos depopulari. Impigre promissum auxilium; duo consulares exercitus scripti, ingentesque Aequorum Volscorumque strages editae. Verum etsi accisae res erant, diuturnam quietem Aequi non dederunt. In Tusculanum hostili populatione veniunt, et Romanorum castra adorti, Minucium consulem una cum exercitu in Algido monte obsident. Quod ubi Romae nuntiatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem, non castra hostes obsiderent. Naulium consulem arcessunt, in quo parum praesidii videbatur, et L. Quintius Cincinnatus dictator consensu omnium dicitur, qui rem perculsam restitueret. Lucius hic Quintius, spes unica imperii populi romani, trans Tiberim quatuor iugerum colebat agrum. Ibi ab legatis operi agresti intentus, salute data invicem redditaque, rogatus est, ut togatus mandata senatus audiret. Admiratus, rogitansque, satin’ salva essent omnia, togam propere e tugurio proferre Raciliam uxorem iubet. Qua simul[1], absterso pulvere ac sudore, velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant; in urbem vocant; qui terror sit in exercitu exponunt. Quintius, antecedentibus lictoribus, deductus est domum; et plebis concursus ingens fuit.
Postero die dictator magistrum equitum dicit L. Tarquitium patriciae gentis, atque ad hostes profectus, per noctem exercitum omnem circumdat hostium castris. Luce prima iam circumvallati ab dictatore erant. Tum a proelio ad preces versi, hinc dictatorem, hinc consulem orare, ut inermes se inde abire sinant. Quintius, castris hostium receptis, Gracchum Cloelium ducem, principesque alios vinctos ad se adduci iubet, praedamque omnem suo militi dedit. Romae a Q. Fabio, praefecto urbis, senatus habitus triumphantem Quintium urbem ingredi iussit. Ducti ante currum hostium duces; militaria signa praelata; secutus exercitus praeda onustus. Epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domos; epulantesque cum carmine triumphali et solemnibus iocis[2], comissantium modo, currum secuti sunt. Quintius sextodecimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit.
Etsi externis bellis afflictabantur Romani; nullus tamen domi certaminum finis erat inter Patres et plebeios. Quum igitur de novis legibus ferendis tandem cogitassent, quae aequandae libertatis[3] essent, missi tres legati Athenas, iussique inclytas leges Solonis describere, et aliarum Graeciae civitatum instituta, mores iuraque noscere. Quum post triennium legati cum atticis legibus rediissent, inita ratio est, ut et consules et tribuni plebis magistratu se abdicarent, atque ut decemviri maxima potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium haberent, et leges scriberent.
Itaque anno trecentesimo altero[4], quam condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quemadmodum ab regibus ante ad consules translato imperio. Quum autem decemviri tabulas decem[5] summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata. Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et totius commutatio reipublicae; qui duabus tabulis iniquarum legum additis, libidinose per omne imperii tempus et acerbe et avare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et celebrata monumentis plurimis litterarum, quum L. quidam Virginius virginem filiam propter intemperiem Appii Claudii, unius ex illis decemviris, in foro sua manu interemisset, ac moerens ad exercitum, qui tum erat in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat in manibus, reliquisse, et primum montem Sacrum, deinde Aventinum armatos insedisse. Quo factum est, ut non finis solum idem decemviris, qui
regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Namque ex senatusconsulto decemviri abdicare se magistratu sunt coacti ingenti omnium laetitia.
Decem tribuni plebis creati. – Appius in carcere sibi mortem consciscit. – Aequi Volscique vincuntur. – Canuieii rogatio de connubio Patrum et plebis. – Tribuni militares consulari potestate.- Veiens bellum. – M. Furius Camillus dictator. – In exsilium agitur. – Galli Senones. – Urbis direptio et incendium. – Galli a Camillo vincuntur.
An. ante Chr. n. 446.An. ab urb. cond. 306.
Extemplo, pontifice maximo comitia habente, tribuni plebis creantur; omnium vero primus A. Virginius, quo accusatore Appius in carcerem coniectus sibi mortem conscivit. Rebus urbanis ita compositis, fundatoque plebis statu, T. Quintius Capitolinus et Agrippa Furius consules Aequos et Volscos vincunt, qui ad moenia ipsa Romae populabundi accesserant, praedaque ingenti compotem exercitum, suis etiam rebus recuperatis, quae populatione agrorum amissae erant, reducunt.
Insequens annus fuit domi forisque infestus. Namque et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius, tribunus plebis, rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum Patres, confundique iura gentium rebantur: et mentio primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus vellet, consules faciundi. Post multas altercationes consenserunt Patres primum, ut rogatio illa de connubio ferretur; deinde ut tribuni militum consulari potestate promiscue ex Patribus ac plebe crearentur; de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. Itaque anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt.
Per id tempus placuit in Veientes arma convertere, quorum instinctu Fidenates rebellaverant, et legatos Romanorum interfecerant. M. Furius Camillus dictator dictus, magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Illud autem bellum fuit conflatum, cui finem attulit excidium Veiorum, urbis opulentissimae etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis; quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quam accepisset, postremo iam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi expugnata est. Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperatorem omnium legerant; tamen quia tot annis vqrie ibi bellatum erat, multaeque caedes acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit. Ager veientanus in plebeios partim divisus, cupidos transmigrandi Veios, quos urbi Romae vel situ, vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum, praeponebant.
Haud ita multo post Camillus, insignis iustitia fideque, Faliscis devictis, quum in urbem rediisset, damnatus ob praedam veientanam quindecim millibus gravis aeris[6], Ardeam in exsilium abiit, precatus ab Diis immortalibus, ut, si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratae facerent. Expulso cive, quo manente, si quidquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, legati abClusinis veniunt, adversus Gallos Senones auxilium petentes. De auxilio nihil impetratum. Legati tres, M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatus populique romani nomine agerent cum Gallis, ne a quibus nullam iniuriam accepissent, socios populi romani atque amicos oppugnarent. Legati contra ius gentium arma capiunt. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem, romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, Galli legatos Romam mittunt questum iniurias, postulatumque, ut pro iure gentium violato Fabii dederentur. Senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postulare barbari videbantur. Sed tanto plus gratia atque opes apud populum romanum valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur.
Galli postquam acceperunt, ultro honorem habitum violatoribus iuris humani, flagrantes ira, confestim signis convulsis, Brenno duce, Romam contendunt, atque exercitum romanum apud Alliam flumen caedunt sextodecimo calendas sextiles; qui dies inter nefastos relatus, Alliensis est appellatus. Galli victores haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Ubi hostes adesse nuntiatum est, militaris iuventus, duce Manlio, cum coniugibus ac liberis in Capitolium conscendit; seniores autem morti destinati, Gallorum adventum in aedibus quisque suis expectabant. Galli, senioribus, trucidatis, urbeque incensa, experiri ultima, et impetum facere in arcem statuunt. Sed omissa spe per vim atque arma subeundi, obsidionem parant.
Inter haec consensu omnium placuit, Camillum dictatorem dici atque ab Ardea acciri. Quum autem fames utrinque exercitum urgeret, instantibus non obscure Gallis, haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquerent, senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter L. Sulpicium, tribunum militum, et Brennum, regulum Gallorum, colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi, gentibus mox imperaturi, factum. Rei foedissimae adiecta indignitas est. Pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante[7], additus ab insolente Gallo ponderi gladius; audi taque intoleranda Romanis vox, vae victis esse. Sed diique et homines prohibuere, redemptos vivere Romanos. Nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, Camillus intervenit, auferrique aurum de medio iubet, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. Galli, nova re trepidi, arma capiunt; sed primo concursu haud maiore momento fusi quam ad Alliam vicerant. Iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit; ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellatur.
Censurae initium. - Praetura urbana et curulis aedilitas. - Ludi scenici instituti. - Bellum gallicum. - T. Manlius Torquatus. - M. Valerius Corvus. - Libri Sibyllini inspiciuntur. - Lectisternium.
An. ante Chr. n. 362.An. ab urb. cond. 388
Idem annus, quo tribuni militum pro consulibus magistratum iniere, censurae initium fuit, rei a parva origine ortae; quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque romanae penes eam regimen; senatus equitumque centuriae, decoris dedecorisque discrimen sub ditione eius magistratus; publicorum ius privatorumque locorum, vectigalia populi romani sub eius nutu atque arbitrio essent.
Per aliquot annos tribuni militum consulari potestate modo tres, modo quatuor, modo octo, tum patricii, turi) plebeii ordinis creati. Tandem vero C. Licinius Stolo et L. Sextius, tribuni plebis, tres leges promulgavere adversus opes patriciorum et pro commodis plebis; unum de aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset, triennio aequis portionibus persolveretur; alterum de modo agrorum, nequis plus quinquaginta iugera agri possideret: tertium, ne tribunorum militum comitia fierent, consulesque rursus (quorum utique alter ex plebe) crearentur. Itaque plebs consulatum L. Sextio, novo homini[8] dedit, anno ab urbe condita trecentesimo, nono et octogesimo, qui fuit insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. Hos autem sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu.
Quum ab seditione et a bello quietae res essent, ne quando a metu ac periculis vacarent Romani, pestilentia ingens orta, quam insignem maxime fecit mors quam matura, tam acerba M. Furii Camilli. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna; princeps pace belloque priusquam exsulatum iret; clarior in exsilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam, secum patriam ipsam restituit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis, nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi scenici, nova res bellicoso populo, inter alia caelestis irae placamina, instituti dicuntur. Ex Etruria vero ludiones primum acciti, qui saltantes ad tibicinis modos populum oblectarent. Etruscos ludiones postea imitati sunt iuvenes romani in festis quibusdam solemnibus post messes, iocularia inter se inconditis versibus fundentes, quos fescenninos a Fescennia, Etruriae oppido, dixerunt. Ex fescenninis hisce versibus, quibus romani iuvenes se invicem carperent, profluxit Satyra, mordacis comoediae quoddam genus, quod varia argumenta complectebatur[9].
Erat annus urbis conditae trecentesimus, quartus et nonagesimus, quum Galli ad tertium lapidem, Salaria via, trans pontem Anienis, castra habuere. T. Quintius Pennus, dictator, quum tumultus gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit, ingentique exercitu ab urbe profectus, in citeriore ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat, neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset. Proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur, incertis viribus satis discerni poterat. Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit, et quantum maxima voce potuit, quem nunc, inquit, Roma virum fortissimum habet, procedat, agedum, ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior.
Diu inter primores iuvenum romanorum silentium fuit. Tum T. Manlius, Lucii filius, ex statione ad dictatorem pergit. Iniussu luo, inquit, imperator extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae ostendere, me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit. Tum dictator: macte virtute, inquit, Tite Manli, et nomen romanum invictum, iuvantibus diis, praesta. Armant inde iuvenem aequales; pedestre scutum capit; hispano cingitur gladio, ad propiorem habili pugnam. Armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum producunt; recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati destituuntur. Ubi constitere inter duas acies, Gallus, velut moles superne imminens, proiecto laeva scuto, in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit. Romanus, mucrone Subrecto, quum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus[10], insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu, ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. Iaceniis inde corpus uno torque spoliavit, quem respersum cruore collo circumdedit suo. Inde Torquati nomen inditum. Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes ad dictatorem perducunt. Hic coronam auream addidit donum, mirisque pro concione eam pugnam laudibus tulit. Et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Galli proxima nocte, relictis trepide castris, in tiburtem agrum atque inde in Campaniam transierint. Mox autem quum ad Tiburtium auxilium rediissent, adversus illos pugnatum a Q. Servilio Ahala dictatore haud procul porta Collina. Magna utrinque edita caede, avertitur tandem acies Gallorum.
Riennio post Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati non poterant, per campos maritimaque loca vagi populabantur. Senatus consules delectum habere iussit; Camillus autem consul, memor paternae virtutis, gallicum sibi bellum extra sortem sumit; et quum in agrum pomptinum descendisset, locum idoneum stativis delegit. Ibi quum stationibus quieti tempus tererent, Gallus LIB. II. - CAP. VII. 49
processit magnitudine atque armis insignis, quatiensque scutum hasta, quum silentium fecisset, provocat, per interpretem, unum ex Romanis, qui secum ferro decernat. Marcus erat Valerius, tribunus militum, adolescens, qui haud indigniorem eo decore se, quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit. Minus insigne certamen humanum, numine interposito Deorum, factum. Namque conserenti iam manum Romano corvus repente in galea consedit, in hostem versus, et, dictu mirabile, tenuit non solum captam semel sedem, sed, quoties cumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetiit; donec territum prodigii talis visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus, e conspectu elatus, orientem petit. Inde Valerio Corvi cognomen fuit; qui mox summo favore populi tres et viginti natus annos[11] consul est renuntiatus.
Circa iacentis Galli corpus contracto certamine, pugna atrox concitatur. Iam non manipulis, sed legionibus utrinque effusis res geritur. Camillus laetum militem victoria tribuni ire in proelium iubet. Dii hominesque illi adfuere pugnae; depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est. Inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli veniret, terga vertit. Primo per Volscos falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum petierunt.
Exercitibus dimissis, quum et foris pax, et domi, concordia ordinum, otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris[12], ut libros sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium[13] fuit.
Bellum samniticum. – Eius causa. – Samnites a Valerio victi. – Bellum latinum. – T. Manlius, consulis filius, securi percussus. – P. Decius consul se pro exercitu devovet. – Victoria Romanorum.
An. ante Chr. n. 337.An. ab urb. cond. 412.
Maiora hinc bella, et viribus hostium, et longinquitate regionum, et temporum spatio, quibus bellatum est, dicentur. Namque anno ab urbe condita quadringentesimo, duodecimo adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma. Samnitium bellum, ancipiti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti sunt. Belli autem causa cum Samnitibus, Romanis, quum societate amieiliaque iuncti essent, extrinsecus venit; non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, quum intulissent,
- ↑ Simul ac.
- ↑ Vide Vallaurii Hist. Crit. Litter. Latin. lib. I, c. 2.
- ↑ Supp. causa. Quae pertinerent ad aequandam libertatem.
- ↑ Supp. post.
- ↑ V. Hist. Grit. Litter. Latin. lib. I, c. 2.
- ↑ Aeris gravis nomine donati fuerunt asses a pondere librali, quo primum Romae cusi sunt anno urbis conditae fere ducentesimo. itaque quum scribimus: quindecim millia aeris gravis idem plane est ac si ponamus: quindecim millia assium.
- ↑ Supp. ea pondera.
- ↑ Novi homines a Romanis dicebantur, quorum maiores nec rebus gestis, nec reipublicae honoribus inclaruissent.
- ↑ V. Hist. Crit. Litter. lat. lib. I, c. 3, § 1.
- ↑ Factus propinquior hosti et tutior a periculo vulneris.
- ↑ Supp. ante.
- ↑ Hi fuere sacerdotes decem, quorum erat sibyllinos libros custodire, eosque, pro opportunitate, aperire atque interpretari.
- ↑ Lectisternium fuit sacrificii genus, in quo lecti diis sternebantur in templis, et convivium iis apponebatur.