Epitome Divinarum institutionum (Lactantius), J. P. Migne
PRAEFATIO. Totius epitomes ac institutionum concilium et ratio.
Quanquam Divinarum Institutionum libri, quos jampridem ad illustrandam veritatem religionemque conscripsimus, ita legentium mentes instruant, ita informent, ut nec prolixitas pariat fastidium, nec (1018C)oneret ubertas: tamen horum tibi Epitomen fieri, Pentadi frater, desideras; credo, ut ad te aliquid scribam, tuumque nomen in nostro qualicumque opere celebretur. Faciam quod postulas, etsi difficile videtur ea, quae septem maximis voluminibus explicata sunt, in unum conferre. Fit enim totum et minus plenum, cum tanta rerum multitudo in (1019A)angustum coarctanda (1019A)sit, et brevitate ipsa minus clarum, maxime cum et argumenta plurima et exempla, in quibus lumen est probationum, necesse sit praeteriri; quoniam tanta eorum copia est, ut vel sola librum conficere possint. Quibus sublatis, quid potest utile, quid apertum videri? Sed enitar, quantum res sinit, et diffusa substringere, et prolixa breviare; sic tamen, ut neque res ad copiam, neque claritas ad intelligentiam deesse videatur in hoc opere, quo in lucem veritas protrahenda est.
CAPUT PRIMUM. (Div. Inst. lib. I, c. 3.) De Divina Providentia. Prima incidit quaestio, sitne aliqua providentia, (1019B)quae aut fecerit, aut regat mundum? Esse, nemini dubium est; siquidem omnium fere philosophorum, praeter scholam Epicuri, una vox, una sententia est, nec fieri sine artifice Deo potuisse mundum, nec sine rectore constare. Itaque non solum a doctissimis viris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus. Quis enim de providentia dubitet, cum videat coelos terramque sic disposita, sic temperata esse universa, ut non modo ad pulchritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum, caeterorumque viventium commoditatem aptissime convenirent? Non potest igitur, quod ratione constat, sine ratione coepisse, quoniam certum est esse providentiam.
CAPUT II. (Div. Inst. lib. I, c. 2.) Quod Deus sit unus, nec possint esse plures. Sequitur alia quaestio, utrumne Deus unus, an (1020A)plures? quae quidem multum habet ambiguitatis. Dissentiunt enim non modo singuli inter se, verum etiam populi atque gentes. Sed qui rationem sequetur, intelliget nec Dominum esse posse nisi unum, nec patrem nisi unum. Nam si Deus, qui omnia condidit, et idem Dominus, et idem pater est, unus sit necesse est, ut idem sit caput idemque fons rerum. Nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur, regatque universa membra, tamquam mens una. Si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum Regibus incessit magno discordia motu; si plures in armento duces, tamdiu praeliabuntur, (1020B)donec unus obtineat: si multi in exercitu imperatores, nec pareri poterit a milite, cum diversa jubeantur, nec ab iis ipsis unitas obtineri, cum sibi quisque pro moribus consulat. Sic in hac mundi republica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles, aut nec condi quidem omnino potuisset.
Praeterea in multis non posset esse totum, cum singuli sua officia, suas obtineant potestates. Nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est verum cognomentum Dei: quoniam id solum poterit, quod in ipso est; quod autem in aliis, nec audebit attingere. Non Vulcanus sibi aquam vindicabit, aut Neptunus ignem; non Ceres artium peritiam, nec Minerva frugum; non arma Mercurius, nec Mars lyram; non Jupiter medicinam, nec Asclepius fulmen; (1020C)facilius illud ab alio jactum suscipiet, quam ipse torquebit. Si ergo singuli non possunt omnia, minus habent virium, minus potestatis: is autem (1021A)Deus putandus est, qui potest totum, non (1021A)qui de toto minimum.
CAPUT III. (Div. Inst. lib. I, c. 3 et 5.) De Deo uno testimonia poetarum. Unus igitur Deus est, perfectus, aeternus, incorruptibilis, impassibilis, nulli rei potestative subjectus, ipse omnia possidens, omnia regens, quem nec aestimare sensu valeat humana mens, nec eloqui lingua mortalis. Sublimior enim ac major est, quam ut possit aut cogitatione hominis, aut sermone comprehendi; denique, ut taceam de prophetis unius Dei praedicatoribus, poetae quoque, et philosophi, et vates testimonium singulari Deo perhibent. Orpheus (1021B)principalem Deum dicit, qui coelum solemque cum caeteris astris, qui terram, qui maria condiderit. Item noster Maro summum Deum modo spiritum, modo mentem nuncupat, eamque velut membris infusam totius mundi corpus agitare; item Deum per profunda coeli, per tractus maris terrarumque discurrere, atque ab eo universas animantes trahere vitam. Ne Ovidius quidem ignoravit a Deo instructum esse mundum, quem interdum opificem rerum, interdum mundi fabricatorem vocat.
CAPUT IV. (Div. Inst. lib. I, c. 5.) Quod Deus sit unus testimonia philosophorum. Sed veniamus ad philosophos, quorum certior (1021C)habetur auctoritas, quam poetarum. Plato monarchiam asserit, unum Deum dicens, a quo sit mundus instructus et mirabili ratione perfectus. Aristoteles, auditor ejus, unam esse mentem, quae mundo praesideat, confitetur. Antisthenes unum esse dicit naturalem Deum, totius summae gubernatorem. Longum est recensere, quae de summo Deo, vel Thales, vel Pythagoras et Anaximenes antea, vel postmodum Stoici, Cleantes, et Chrysippus et Zenon, vel nostrorum Seneca stoicos secutus, et ipse Tullius praedicaverint, cum hi omnes, et quid sit Deus, definire tentaverint, et ab eo solo regi mundum affirmaverint, (1022A)nec ulli subjectum esse naturae, cum ab ipso sit omnis natura generata.
Hermes, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrinae vetustate philosophos antecessit, quique apud Aegyptios ut Deus colitur, majestatem Dei singularis infinitis asserens laudibus, Dominum et Patrem nuncupat; eumque esse sine nomine, quod proprio vocabulo non indigeat, quia solus sit; nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit. Hujus ad filium scribentis exordium tale est: Deum quidem intelligere difficile est, eloqui vero impossibile, etiam cui intelligere possibile est; perfectum enim ab imperfecto, invisibile a visibili non potest comprehendi.
CAPUT V. (Div. Inst. lib. I, c. 6.) Quod unum Deum vates, id est Sibyllae praedicant. Superest de vatibus dicere. Varro decem Sibyllas fuisse tradit; primam de Persis, secundam Libyssam, tertiam Delphida, quartam Cimmeriam, quintam Erythraeam, sextam Samiam, septimam Cumanam, octavam Hellespontiam, nonam Phrygiam, decimam Tiburtem, cui sit nomen Albunea. Ex his omnibus Cumaeae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant, et habeantur arcani, caeterarum autem fere omnium singulos extare haberique vulgo, sed eos Sibyllinos velut uno nomine inscribi; nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, (1022C)nomen suum verum posuit in libro, aliarum confusi sunt.
Hac omnes, de quibus dixi, Sibyllae praeter Cumaeam, quam legi nisi a Quindecimviris non licet, unum Deum esse testantur, principem, conditorem, parentem, non ab ullo generatum, sed a seipso satum, qui et fuerit a saeculis, et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis viventibus honorari. Quarum testimonia, quia breviare non poteram, praetermisi, quae si desideras, ad ipsos tibi libros revertendum est. Nunc reliqua persequamur.
CAPUT VI. (Div. Inst. lib. I, c. 8.) Deus, cum sit aeternus et immortalis, sexu et successione non eget. Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent, unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cujus nec origo excogitari, nec vis enarrari potest. Stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse, cum ipse sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a Deo data sint, ut per sobolis successionem genus omne servetur. Immortalibus vero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec voluptas nec interitus attingit? Illi ergo, qui dii putantur, quoniam et genitos esse tanquam homines, et procreasse constat, mortales utique fuerunt: sed dii crediti (1023B)sunt, quod, cum essent reges magni ac potentes, ob ea beneficia, quae in homines contulerant, divinos post obitum honores consequi meruerunt, positisque templis atque simulacris, memoria eorum tanquam immortalium retenta est atque celebrata.
CAPUT VII. (Div. Inst. lib. I, c 9.) De Herculis vita facinorosa et morte. Sed cum sit omnibus fere gentibus persuasum deos esse, res tamen eorum gestae, quas tam poetae quam historici tradiderunt, homines fuisse declarant. Hercules, per quae tempora fuerit, quis ignorat, cum idem et inter Argonautas navigaverit, et, expugnata Troja, Laomedontem, Priami patrem, ob perjurium (1023C)interfecerit? Ab eo tempore paulo amplius quam mille et quingenti computantur anni. Hic ne natus quidem honeste traditur, sed Alcmenae adulterio genitus, et ipse vitiis genitoris addictus. Nec foeminis unquam, nec maribus abstinuit, orbemque totum non tam gloriae, quam libidinis causa, nec tantum ad necandas belluas, quantum ad serendos liberos peragravit. Cumque esset invictus, ab una tamen Omphale triumphatus est, cui clava et spolio leonis tradito, indutus ipse foeminea veste, atque ad pedes mulieris abjectus, pensa, quae faceret, accepit. Idem postea instinctu (1024A)furoris elatus, parvos liberos et uxorem Megaram trucidavit. Postremo sumpta Dejanyrae conjugis veste, cum difflueret ulceribus, doloris impatiens, rogum sibi in Oetaeo monte construxit, eoque se vivum cremavit. Sic efficitur, ut etiamsi ob virtutem deus credi potuisset, ob haec tamen homo fuisse credatur.
CAPUT VIII. (Div. Inst. lib. I, c. 10.) De Aesculapio, Apolline, Marte, Castore et Polluce, atque de Mercurio et Baccho. Aesculapium Tarquitius tradit ex incertis parentibus natum, et ob id expositum, atque a venatoribus collectum, caninis uberibus educatum, Chironi in disciplinam datum. Hic Epidauri moratus est, Cynosuris, ut Cicero ait, sepultus, cum esset (1024B)ictu fulminis interemptus. Apollo autem pater ejus non dedignatus est alienum gregem pascere, ut acciperet uxorem; et dilectum puerum cum peremisset imprudens, gemitus suos inscripsit in flore. Marti, viro fortissimo, adulterii crimen non defuit; siquidem catenis cum adultera vinctus spectaculo fuit.
Castor et Pollux alienas sponsas non impune rapuerunt, quos Homerus non poetica, sed simplici fide mortuos sepultosque testatur. Mercurius, qui de stupro Veneris genuit Androgynum, deus esse meruit, quia lyram reperit et palaestram. Liber Pater, debellata India victor, cum Cretam forte venisset, Ariadnem conspexit in littore, quam Theseus et violaverat, et reliquerat. Tum amore inflammatus, eam sibi in conjugium sociavit, et coronam ejus, ut poetae (1024C)ferunt, inter astra signavit. Mater ipsa post fugam et obitum viri cum in Phrygia moraretur, vidua et anus formosum adolescentem in deliciis habuit; et quia fidem non praestiterat, ademptis genitalibus, effoeminavit Ideo etiam nunc Gallis sacerdotibus gaudet.
CAPUT IX. (Div. Inst. lib. I, c. 19 et 21.) De deorum turpitudinibus. Ceres unde Proserpinam, nisi de stupro genuit? unde Latona geminos, nisi ex crimine? Venus deorum (1025A)et hominum libidinibus exposita, cum regnaret (1025A)in Cypro, artem meretriciam reperit, ac mulieribus imperavit, ut quaestum facerent, ne sola esset infamis. Ipsae illae virgines Minerva et Diana, num castae? Unde igitur prosilivit Erichthonius? Num in terram Vulcanus semen effudit, et inde homo tanquam fungus enatus est? Aut illa cur Hippolytum, vel ad secretas sedes, vel ad mulierem relegavit, ubi solus inter ignota nemora aetatem ageret, et jam mutato nomine, Virbius vocaretur? Quid haec significant, nisi incestum, quod poetae non audent confiteri?
CAPUT X. (Div. Inst. lib. I, c. 11.) De Jove, ac ejus vita libidinosa. Horum autem omnium rex et pater Jupiter, quem (1025B)tenere in coelo summam credunt potestatem, quid habuit potestatis, qui Saturnum patrem regno expulit, et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit? Nam idem Alcmenam Laedamque summis viris nuptas adulterio fecit infames; idem pulchritudine pueri captus, venantem ac virilia meditantem ad foemineos usus violenter abripuit. Quid virginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit? In una tamen Thetide abstinentior fuit. Erat enim praedictum, quod is, quem paritura esset, major patre suo futurus esset. Pugnavit ergo cum amore, ne quis se major nasceretur. Sciebat ergo, se non esse perfectae virtutis, magnitudinis, potestatis, qui, quod ipse Patri fecerat, timuit. Cur (1025C)igitur maximus, optimus nominatur, cum se et peccatis contaminaverit, quod est injusti ac mali, et majorem timuerit, quod est imbecillis ac minoris.
CAPUT XI. (Div. Inst. lib. I, c. 11.) Varia emblemata, quibus Jovis turpitudines velarunt poetae. Sed dicet aliquis, ficta haec esse a poetis. Non est (1026A)hoc poeticum, sic fingere, ut totum mentiare, sed ea, quae gesta sunt, figura, et quasi velamine aliquo versicolore praetexas. Hunc habet poetica licentia modum, non ut totum fingat, quod est mendacis et inepti, sed ut aliquid cum ratione commutet. In imbrem se aureum vertisse dixerunt Jovem, ut Danaen falleret. Quis est imber aureus? Utique aurei nummi, quorum magnam copiam offerens, et in sinum infundens, fragilitatem virginalis animi hac mercede corrupit. Sic et imbrem ferreum dicunt, cum volunt multitudinem significare telorum. Catamitum in aquila rapuit. Quae est aquila? Legio scilicet, quoniam figura hujus animalis insigne legionis est. Europam transvexit in tauro. Quis est taurus? Utique navis, quae tutelam habuit tauri specie figuratam. (1026B)Sic Inachi filia, non utique bos facta transnavit: sed ejusmodi navigio iram Junonis effugit, quod habebat bovis formam. Denique cum in Aegyptum delata esset, Isis est facta, cujus navigium certo quodam die in memoriam fugae celebratur.
CAPUT XII. Poetae ea, quae ad deos spectant, non omnia fingunt. Vides ergo, non omnia poetas confinxisse, et quaedam praefigurasse, ut cum vera dicerent, aliquid tale numinis adderent iis quos deos esse dicebant; sicut etiam de regnis. Cum enim dicunt Jovem Coeli regnum sorte tenuisse, aut Olympum montem significant, in quo Saturnum, et Jovem postmodum habitasse (1026C)veteres historiae produnt, aut partem Orientis, quae sit quasi superior, quod inde lux nascitur; Occidentis autem velut inferior, et ideo Plutonem inferos esse sortitum; mare vero cessisse Neptuno, quod oram maritimam cum omnibus insulis obtinuerit. Multa sic poetae colorant; quod qui nesciunt, tanquam mendaces eos arguunt, verbo duntaxat. Nam re quidem credunt; quoniam deorum simulacra (1027A)sic fingunt, ut cum mares ac (1027A)foeminas faciant, et alios conjuges, alios parentes, alios liberos fateantur, poetis utique assentiunt: haec enim sine coitu et generatione esse non possunt.
CAPUT XIII. (Lib. I Div. Instit. cap. 11.) Narrantur facta Jovis ex Euhemero historico. Sed omittamus sane poetas. Ad historiam veniamus, quae simul et rerum fide, et temporum nititur vetustate. Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus veterum templorum et originem Jovis, et res gestas omnemque progeniem collegit; item caeterorum deorum parentes, patrias, actus, imperia, obitus, sepulcra etiam persecutus est. Quam historiam vertit Ennius in latinam, (1027B)cujus haec verba sunt: « Haec ut scripta sunt, Jovis fratrumque ejus stirps atque, cognatio, in hunc modum nobis e sacra scriptione traditum est. » Idem igitur Euhemerus Jovem tradit, cum quinquies orbem circumivisset, et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus, multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque affectum sempiterna in Creta vitam commutasse, atque ad deos abiisse, et sepulcrum ejus esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOY; quod est Jupiter Saturni. Constat ergo ex iis, quae retuli, hominem fuisse, in terramque regnasse.
CAPUT XIV. Saturni et Urani gesta ex historicis desumpta. (1027C) Transeamus ad superiora, ut originem totius erroris deprehendamus. Saturnus Coelo et Terra traditur natus. Hoc utique incredibile est. Sed cur ita traditur, ratio certa est, quam qui ignorat, tanquam fabulam respuit. Saturni Patrem Uranum fuisse vocitatum, et Hermes auctor est, et sacra historia docet. Trismegistus paucos admodum fuisse cum diceret perfectae doctrinae viros, in iis cognatos suos enumeravit, Uranum, Saturnum, Mercurium. Euhemerus eumdem Uranum primum in terram regnasse commemorat his verbis: « Initio primus in terris (1027D)imperium summum Coelus habuit: is id regnum una (1028A)cum fratribus suis sibi instituit atque paravit. » Hic in Cod. ms. plura deficiunt, duo certe, ut arbitror, folia. Nec vox paravit tota extat, sed solum para sub finem paginae. Sequitur: Hominum stultam benevolentiam et errorem divinitas attributa sit.
CAPUT XX. (Lib. I Div. Instit. cap. 11.) De Diis Romanorum propriis. Dixi de religionibus, quae sunt communes omnium gentium. Dicam nunc de diis quos Romani proprios habent. Faustuli conjugem Romuli Remique nutricem, cujus honori Larentinalia sunt dicata, vulgati fuisse corporis quis ignorat? Et idcirco Lupa nuncupata est, et in ferae speciem figurata. Faula quoque (1028B)et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit; altera cum magnas opes corpore quaesivisset, populum scripsit haeredem, et ideo in honorem ejus ludi Floralia celebrantur.
Tatius muliebre simulacrum in cloaca maxima repertum consecravit, et deam Cloacinam nuncupavit. Obsessi a Gallis Romani ex mulierum capillis tormenta fecerunt, et ob id Veneri Calvae aram templumque posuerunt; item Pistori Jovi, quod eos monuerat in quiete, ut ex omni fruge panem facerent, et supra hostes jacerent, quo facto, desperantes Galli posse inopia Romanos subigi, ab obsidione discesserant. Pavorem ac Pallorem Tullus Hostilius deos fecit. Colitur et Mens, quam, credo, si habuissent, nunquam colendam putassent. Honorem atque Virtutem Marcellus (1028C)invenit.
CAPUT XXI. (Div. Instit. lib. I, c. 20.) De sacris deorum Romanorum. Sed et alios ejusmodi commentitios deos senatus instituit, Spem, Fidem, Concordiam, Pacem, Pudicitiam, Pietatem, quae omnia, cum in animis hominum esse vera deberent, intra parietes falsa posuerunt. Hos tamen quamvis extra hominem in nulla sint omnino substantia, maliem potius coli, quam Rubiginem, quam Febrem, quae non sacranda sunt, sed (1028D)execranda; quam Fornacem, cum suis Fornacalibus (1029A)sacris; quam Stercutum, (1029A)qui fumo pinguefacere terram primus ostendit: quam deam Mutam, quae Lares genuit; quam Cuninam, quae cunis infantium praeest; quam Cacam, quae ad Herculem de furto boum detulit, ut occideret fratrem. Quam multa sunt alia portenta atque ludibria, de quibus piget dicere? Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Jovi quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis. Hunc finium putant habere custodiam, eique publice supplicatur, ut Capitolii immobile saxum romani imperii fines et conservet et proroget.
CAPUT XXII. (Div. Instit. lib. I, c. 22.) De sacris introductis a Fauno et Numa. (1029B)Has omnes ineptias primus in Latio Faunus induxit, qui et Saturno avo cruenta sacra constituit, et Picum patrem tanquam deum coli voluit, et fatuam Faunam conjugem sororemque inter deos collocavit, ac Bonam deam nominavit. Deinde Romae Numa, qui agrestes illos ac rudes viros superstitionibus novis oneravit, sacerdotia instituit, et deos familiis gentibusque distribuit, ut animos ferocis populi ab armorum studiis avocaret. Ideo Lucilius deridens ineptias istorum qui vanis superstitionibus serviunt, hos versus posuit: Terriculas lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae: tremit has; hic omnia ponit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, et esse homines, sic isti omnia ficta Vera putant, credunt signis cor inesse in ahenis, Pergula pictorum, veri nihil, omnia picta. (1029C)Tullius quoque de Natura deorum commentitios ac fictos deos queritur inductos, et hinc extitisse falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Quae sententia eo debet gravior comparari, (1030A)quod haec disseruit et philosophus et sacerdos.
CAPUT XXIII. (Div. Inst. lib. I, c. 21.) De diis et sacris barbarorum. Diximus de diis; nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Jovi Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat. Sic et Tauri Dianae hospites immolabant; Latiaris quoque Jupiter humano sanguine propitiatus est. Etiam ante Saturnum sexagenarii homines ex persona Apollinis de ponte in Tiberim dejiciebantur, et eidem Saturno Carthaginienses non modo infantes prosecrabant, sed et victi a Siculis, ut piaculum solverent, ducentos nobilium filios immolaverunt. Nec illa his humaniora sunt, quae fiunt etiam nunc Matri magnae, atque Bellonae, in (1030B)quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a viris migrant, nec ad foeminas transeunt, aut sectis humeris detestabiles aras proprio cruore respergunt. Sed haec crudelia.
Veniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliud ostendunt, nisi quemadmodum filium parvum, qui dicitur Osiris, perdiderit et invenerit. Nam primo sacerdotes ac ministri, derasis omnibus membris, tunsisque pectoribus, plangunt, dolent, quaerunt, affectum matris imitantes; postmodum puer per Cynocephalum invenitur. Sic luctuosa sacra laetitia terminantur. His etiam Cereris simile mysterium est, in quo, facibus accensis, per noctem Proserpina inquiritur, et ea inventa, ritus omnis gratulatione ac taedarum (1030C)jactatione finitur. Lampsaceni asellum Priapo mactant. Ea enim visa est aptior victima, quae ipsi, cui mactatur, magnitudine virilis obscoeni posset aequari.
Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur. Hercules enim cum boves (1031A)aratori abstulisset, atque immolasset, ille injuriam suam conviciis ultus (1031A)est, eoque ipso Sacerdote postmodum constituto, sancitum est, ut iisdem maledictis, et ipse, et alii postea sacerdotes sacra celebrarent. Cretici autem Jovis mysterium est quomodo infans aut subtractus sit patri, aut educatus. Capella praesto est, cujus uberibus puerum Amalthea nutrivit. Idem etiam matris deum sacra demonstrant. Nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus vagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris: sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feruntur, ne puerum vagientem Saturnus exaudiat.
CAPUT XXIV. (Div. Inst. lib. I, c. 22.) De origine sacrorum et religionem. (1031B) Haec sunt mysteria deorum. Nunc etiam originem religionum requiramus, ut et a quibus, et per quae tempora institutae fuerint, eruamus. Didymus in iis libris qui inscribuntur Ἐξηγήσεως Πινδαρικῆς, Melissea fuisse tradit Cretensium regem, cujus filiae fuerint Amalthea et Melissa, quae Jovem nutrierint caprino lacte ac melle. Hunc novos ritus ac pompas sacrarum introduxisse, et primum diis sacrificasse, id est Vestae, quae dicitur Tellus. Unde Poeta: primamque deorum Tellurem; et postmodum: deum matri. Euhemerus autem in sacra historia ipsum Jovem dicit, postquam imperium (1031C)ceperit, sibi multis in locis fana posuisse. Nam « circuiens orbem, ut quemque in locum venerat, principes populorum amicitia sibi et hospitii jure sociabat. Cujus rei ut posset memoria servari, fanum sibi creari jubebat, atque ab hospitibus suis annua festa celebrari. Sic per omnes terras cultum sui nominis seminavit. » Quando autem isti fuerint, facile colligi potest. Scribit enim Thallus in historia sua, Belum regem Assyriorum, quem Babylonii colunt, quique Saturni fuerit aequalis et amicus, antiquiorem fuisse Troico bello annis CCCXXII, et sunt ab Ilio (1032A)capto anni MCCCCLXX. Unde apparet, non amplius quam MDCCC esse annos, ex quo novis deorum cultibus institutis, humanum genus inciderit in errorem.
CAPUT XXV. (Div. Inst. lib. I, c. 22 et 23.) De aureo saeculo; de simulacris ac Prometheo, qui primus hominem effigiavit. Merito igitur poetae commutatum esse aureum seculum memorant, quod fuerit regnante Saturno. Nulli enim tunc dii colebantur: sed unum et solum Deum noverant. Postquam se terrenis ac fragilibus subjugaverunt, colentes ligna, et aera, et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum. Amissa enim Dei notitia, et uno illo vinculo humanae societatis (1032B)abrupto, vastare se invicem, praedari ac debellare coeperunt. Quod si rursum oculos suos tollerent, ac Deum intuerentur, qui eos ad aspectum coeli suique excitavit, nunquam se curvos et humiles facerent terrena venerando, quorum stultitiam Lucretius graviter incusat, dicens: Et faciunt animos humiles formidine divum Depressosque premunt ad terram, qua reddunt. Nec intelligunt quam vanum sit ea timere quae feceris, aut ab his aliquod sperare praesidium, quae muta et insensibilia, nec vident, nec audiunt supplicantem. Quid ergo majestatis aut numinis habere possunt, quae et fuerunt in hominis potestate ne fierent, aut ut aliud fierent, et sunt etiamnunc. Nam et violari et furto sublati possunt, nisi (1032C)illa et lex saepiat et humana custodia. Num igitur mentis suae compos videri potest, qui talibus optimas victimas caedit, dona consecrat, pretiosas vestes offert, quasi uti possunt, qui motu carent? Merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam victor occupasset, spoliavit atque derisit, et post sacrilegia quae admiserat, ad Siciliam prospera navigatione remeavit, regnumque tenuit usque ad senectutem. Nec eum dii violati punire potuerunt.
Quanto satius est, spretis inanibus, ad Deum se convertere, tueri statum quem a Deo acceperis, tueri (1033A)nomen. Idcirco enim ἄνθρωπος, quia sursum (1033A)spectat, nominatur. Sursum autem spectat, qui Deum verum et vivum, qui est in coelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, verum etiam vultu et oculis sublimibus quaerit. Qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illud quod est inferius sibi praefert. Nam, cum ipse opus Dei sit, simulacrum autem opus hominis, non potest humanum opus divino anteponi; et sicut Deus hominis parens est, ita simulacri homo. Stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricavit. Cujus artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus, patruo Jovis Japeto natus. Nam cum primum Jupiter, summo potitus imperio, tamquam Deum se constituere vellet, ac templa condere, et quaereret aliquem, qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit, (1033B)qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita verisimiliter, ut novitas ac subtilitas artis miraculo esset. Denique illum et sui temporis homines, et postea poetae, tamquam fictorem veri ac vivi hominis prodiderunt, et nos, quoties fabrefacta signa laudamus, vivere illa et spirare dicimus. Et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum. Sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt, et ex aere fuderunt: deinde processu temporum ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, verum etiam fulgor ipse praestringeret. Sic illecti pulchritudine, ac verae majestatis obliti, insensibilia sentientes, irrationabilia rationabiles, exanima viventes colenda sibi ac veneranda duxerunt.
CAPUT XXVI. (Div. Inst. lib. II, c. 5.) De elementorum et astrorum cultu. Nunc refellamus eos etiam, qui elementa mundi tamquam deos habent, id est coelum, solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes, ipsa opera mirantur et adorant. Qui error non imperitorum modo, verum etiam philosophorum est; siquidem Stoici universa coelestia in deorum numero habenda censent, qua certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum vicissitudines constantissime servant. Non est igitur in his voluntarius motus, quia praestitutis legibus serviunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinavit, (1033D)ut inenarrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hyemis alterna variarent. Quod si effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulchritudinem admirantur, intelligere debuerunt, quanto his pulchrior, (1034A)et praeclarior, et potentior sit ipse conditor, atque artifex eorum Deus. Sed illi divinitatem humanis visibus aestimaverunt, ignorantes nec aeternum esse posse, quod veniat sub aspectum, nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus comprehendi.
CAPUT XXVII. (Div. Inst. lib. II, c. 13.) De hominis creatione, peccato et poena; ac de angelis, tum bonis, tum malis. Unum et ultimum restat, ut, quoniam plerumque accidit, sicut in historiis legimus, ut majestatem suam dii ostendisse videantur per auguria, per somnia, per oracula, tum etiam poenis eorum, qui sacrilegia commiserant, doceam quae ratio id effecerit, ne quis (1034B)etiamnunc in eosdem laqueos incidat, in quos illi veteres inciderunt. Cum Deus pro virtute majestatis suae mundum de nihilo condidisset, coelumque luminibus adornasset, terram vero et mare complesset animalibus, tum hominem de limo ad imaginem similitudinis suae figuratum inspiravit ad vitam, posuitque eum in paradiso, quem conseverat omni genere fructiferi ligni, et praecepit ei, ne una ex arbore, in qua posuerat ei scientiam boni malique, gustaret, fore interminatus, ut vitam perderet, si fecisset; si vero mandatum servaret, immortalis permaneret. Tum serpens, qui erat unus ex Dei ministris, invidens homini quod esset immortalis effectus, illexit eum dolo, ut mandatum Dei legemque transcenderet. Et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit; sed vitam, (1034C)quam perpetuam Deus tribuerat, amisit.
Ejecit ergo peccatorem de sancto loco, et in hunc orbem relegavit, ut victum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret; ipsumque paradisum vallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque judicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur irrepere. Tum secuta est hominem mors ex Dei sententia; et tamen vita ejus, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit, et id fuit humanae vitae spatium usque ad cataclysmi tempus. Nam post diluvium paulatim vita hominum breviata, et ad annos centum viginti redacta est. Serpens vero ille, qui de factis diabolus, id est, criminator sive delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, (1034D)persequi. Denique eum, qui primus in hoc orbe generatus est, inspirato livore, in caedem fratris armavit, ut de duobus primogenitis hominibus alterum extingueret, alterum faceret parricidam. Nec quievit deinceps, quominus per singulas generationes (1035A)pectoribus hominum malitiae virus infunderet, eos (1035A)corrumperet, depravaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut justitiae jam rarum esset exemplum, et viverent homines ritu belluarum.
Quod Deus cum videret, angelos suos misit, ut vitam hominum excolerent, eosque ab omni malo tuerentur. His mandatum dedit, ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati, honore angelico mulctarentur. Sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, illexit ad voluptates ut se cum mulieribus inquinarent. Tum damnati sententia Dei, et ob peccata projecti, et nomen angelorum, et substantiam perdiderunt. Ita diaboli satellites facti, ut haberent solatium perditionis suae, ad perdendos homines se converterunt, quos ut tuerentur (1035B)advenerant.
CAPUT XXVIII. De daemonibus, ac eorum operationibus malis. Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis loquuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. Ita enim persuaserunt hominibus illecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent. Denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque vitae suae daemonem praedicabat, sine cujus notu et imperio nihil agere posset. Adhaerent ergo singulis, et sub nomine Geniorum aut Penatium domos occupant. His sacraria constituuntur, his quotidie libatur ut Laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus. Hi a principio, ut averterent (1035C)homines a Dei veri agnitione, novas religiones et cultus deorum introduxerunt: hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem Dei minuerint; aut suum augerent, quem peccando amiserunt: sed ut vitam hominibus eriperent, spem verae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis (1036A)coeleste praemium pervenirent.
Iidem astrologiam prodiderunt, et auguratum, et aruspicium; quae cum per se falsa sint, tamen ipsi, auctores malorum, sic ea gubernant, sic temperant, ut vera credantur. Ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos repererunt. Illorum adspiratione fit, ut quod sit, non esse, et quod non sit, esse videatur. Ipsi necromantias, ipsi sortes et oracula invenerunt, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita divinatione deludant. In templis vero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt, et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium, sic homines circumveniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant. Irrepunt etiam corporibus, ut spiritus tenues, vitiatisque membris, morbos conciunt, (1036B)quos sacrificiis votisque placati postmodum relaxent: somnia immittunt, aut plane terrores, ut ipsi rogentur, aut quorum exitus respondeant veritati, ut venerationem sui augeant. Nonnunquam etiam in sacrilegos edunt aliquid ultionis, ut quisquis viderit timidior ac religiosior fiat. Sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut, oppressa veritate, summi ac singularis Dei nomen in oblivionem veniret.
CAPUT XXIX. (Div. Inst. lib. II, c. 9 et 18.) De Dei patientia atque providentia. Sed dicit quispiam: « Cur ergo verus ille Deus patitur haec fieri? An potius malos vel summovet, vel extinguit? (1036C)Cur vero ipsi daemoni ἀρχὴν a principio fecit, ut esset, qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet? Dicam breviter, cur hunc talem esse voluerit. Quaero utrumne virtus bonum sit, an malum? Negari non potest, quin bonum. Si bonum est virtus, malum est igitur e contrario vitium. Si vitium ex eo malum est, quia virtutem impugnat, et virtus ex eo bonum est, quia vitium (1037A)affligit, ergo non potest virtus sine vitio consistere, et si vitium sustuleris, virtutis merita tollentur. Nec enim potest ulla fieri sine hoste victoria. Ita fit, ut bonum sine malo esse non possit. »
Vidit hoc Chrysippus, vir acris ingenii, de providentia disserens, eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a Deo factum putant, malum autem negant. Hujus sententiam interpretatus est A. Gellius (1037C)in libris Noctium Atticarum, sic dicens: « Quibus non videtur mundus Dei et hominum causa institutus, neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt: Si esset Providentia, nulla essent mala. Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, propter quem homines fecisse dicatur Deus, tantam vim esse aerumnarum et malorum. Ad ea (1037B)Chrysippus, cum in libro περὶ Προνοίας quarto dissereret: Nihil prorsus, inquit, istis insulsius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. Nam cum bona malis contraria sint, utraque necesse est opposita esse inter se, et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere. Nullum adeo contrarium est sine contrario altero. Quo enim pacto justitiae sensus esse posset, nisi essent injuriae? aut quid aliud justitia est, quam injustitiae privatio? Quid item fortitudo sit, non intelligi potest, nisi ex ignaviae appositione? quid continentia, nisi ex intemperantia. Quo item modo prudentia esset, nisi foret contraria imprudentia? Proinde, inquit, homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas (1037C)sit, et non sit mendacium. Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, voluptas et dolor. Alterum enim ex altero, sicut Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum, si tuleris unum, abstuleris utrumque. » Vides ergo id, quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse connexa, ut alterum sine altero constare non possit. Summa igitur prudentia Deus materiam virtutis in malis posuit; quae (1038A)idcirco fecit, ut nobis constitueret agonem, in quo victores immortalitatis praemio coronaret.
CAPUT XXX. (Div. Inst. lib. I, c. 18; III, c. 2 et 3.) De falsa sapientia. Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam vanos esse; vel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit; vel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem qui debeat spectare coelestia, terrenis se subjugare; vel quod spiritus, qui eas religiones sibi vindicant, incesti et impuri sint, et ideo Dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum ditionem (1038B)venire, quibus potior sis, si Deum verum sequi velis. Superest ut, quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus; quam philosophi profitentur, homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a veritate summoti, quia nec Deum, nec sapientiam Dei cognoverunt. Qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non verebor, ut appareat a veritate mendacium, a coelestibus terrena facile posse superari.
Quid sit Philosophia hoc modo definiunt: Philosophia est amor vel studium sapientiae. Non est ergo ipsa sapientia; quia necesse est aliud esse, quod amat, aliud, quod amatur. Si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est. Sapientia (1038C)enim res est ipsa, quae quaeritur; studium vero, quod quaerit. Ipsa igitur definitio, vel nominis significatio, declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam; dicam ne studium quidem esse sapientiae, quo sapientia non comprehenditur. Quis enim studere dicatur ei rei, quam nullo modo possit attingere? Qui medicinae, aut grammaticae, aut oratoriae (1039A)studet, studiosus ejus artis, quam discit, dici potest: ubi didicit, jam Medicus, jam Grammaticus, jam Orator dicitur. Sic oportuit et studiosos sapientiae, postquam didicissent, sapientes nominari. Cum autem studiosi sapientiae, quamdiu vivant, (1039A)vocentur, apparet illud studium non esse, quod ad ipsam rem, quae studio petitur, non potest perveniri; nisi forte qui ad finem usque vitae, ut sapiant, student, apud inferos sapientes erunt. Omni autem studio subjacet finis. Non est igitur id studium rectum, quod non habet finem.
CAPUT XXXI. (Div. Inst. lib. III, c. 3 et 4.) De scientia et opinatione. Praeterea duo sunt, quae cadere in philosophiam (1039B)videntur, scientia et opinatio; quae si auferantur, tota philosophia corruit. Atqui utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt. Scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno. Videamus an recte sapientia est, ut Cicero definivit, divinarum et humanarum rerum scientia. Quae definitio si vera est, non cadit in hominem sapientia. Quis enim mortalium hoc sibi possit assumere, ut divina et humana scire se profiteatur? Humana omitto; quae quamquam cum divinis connexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit. Divina certe per se scire non potest, quia homo est: qui autem scit illa, divinus sit necesse est, ac propterea Deus. Homo autem nec divinus, nec Deus est. Non potest igitur perscire (1039C)homo divina. Nemo ergo sapiens, nisi Deus, aut certe is homo, quem Deus docuit. Illi autem, quia nec dii sunt, nec a Deo docti, sapientes ergo, id est, divinarum et humanarum rerum scientes esse non possunt. Recte igitur a Socrate atque Academicis scientia sublata est. Opinatio quoque non congruit sapienti. Id enim quisque opinatur, quod ignorat. Opinari autem scire te, quod ignores, temeritas ac stultitia est. Recte igitur opinatio a Zenone sublata est. Si ergo scientia in homine nulla est, et opinatio esse non debet, philosophia radicitus amputatur.
CAPUT XXXII. (Div. Inst. lib. III, c. 4 et 7.) De philosophorum sectis, ac dissentione. (1039D)Huc accedit, quod non est uniformis: sed divisa (1040A)in sectas, et in multas discrepantesque sententias dissipata, statum non habet. Cum enim singulae alias omnes impugnent et affligant, nec sit aliqua ex iis, quae non judicio caeterarum stultitiae condemnetur, utique discordantibus membris, corpus omne philosophiae ad interitum deducitur. Hinc Academia postmodum nata est. Nam cum viderent ejus sectae principes omnem philosophiam, philosophis invicem oppugnantibus, esse subversam, susceperunt adversus omnes bellum, ut omnia omnium dissolverent, nihil ipsi asserentes, nisi unum, nihil sciri posse. Ita sublata scientia, philosophiam veterem subruerunt. Sed ne ipsi quidem philosophorum nomen retinuerunt, qui ignorantiam fatebantur, quia nescire omnia non modo philosophi, sed ne hominis quidem sit. Ita philosophi, (1040B)quia nihil munimenti habent, mutuis se vulneribus extinguant, et ipsa tota philosophia suis se armis consumat ac finiat. At enim sola Physica labat. Quid illa Moralis? Num aliqua firmitate subnixa est? Videamus an philosophi in hac saltem parte consentiant, quae ad vitae statum pertinet.
CAPUT XXXIII. (Div. Inst. lib. III, c. 7 et 8.) Quod summum bonum sit in vita quaerendum. Quod sit in vita, summum bonum quaeri necesse est, ut ad illud vita omnis et actiones nostrae dirigantur. Cum de hominis summo bono quaeritur, tale constitui debet, primum, ut id ad hominem solum pertineat, deinde, ut animi sit proprium, postremo, (1040C)ut virtute quaeratur. Videamus ergo, an summum bonum, quod philosophi determinant, tale sit, ut nec mutum animal, nec corpus attingat, nec possit sine virtute conquiri.
Aristippus, Cyrenaicae sectae conditor, qui summum bonum esse censuit corporis voluptatem, de numero philosophorum, deque coetu hominum propellendus est, quia se pecudi comparavit. Hieronymi summum bonum est nihil dolere; Diodori, dolere desinere. Sed caeterae animantes dolorem fugiunt, et cum non dolent, aut dolere desinunt, gaudent. Quid igitur homini dabitur eximium, si bonum ejus summum commune cum belluis judicatur? Zeno summum bonum putavit, cum natura congruenter vivere. At haec definitio generalis est. Omnes enim animantes cum natura (1040D)congruenter vivunt, et est sua cuique natura.
(1041A)Epicurus animi asseruit voluptatem. Quid est voluptas animi? nisi (1041A)gaudium, quo plerumque luxuriat animus, ac relaxatur, vel ad lusum, vel ad risum. Sed hoc bonum etiam muta contingit, quae cum pabulis saturata sunt, in gaudium et lasciviam resolvuntur. Dinomachus et Callipho honestam voluptatem probaverunt: sed aut idem dixerunt, quod Epicurus, ut corporis sit voluptas inhonesta; aut si corporis voluptates, alias turpes, alias honestas putaverunt, jam non est summum bonum, quod corpori adscribitur. Peripatetici ex bonis animi et corporis et fortunae summum bonum conflant. Animi bona probari possunt. Sed si auxilio indigent ad complendam beatitudinem, utique imbecilla sunt: corporis vero atque fortunae, non sunt in hominis potestate; nec jam summum (1041B)bonum est, quod aut corpori, aut extra positis assignatur, quia et pecudes attingit hoc duplex bonum, quibus opus est, ut et bene valeant, et victu non indigeant. Stoici aliquanto melius sensisse creduntur, qui summum bonum virtutem esse dixerunt. Sed virtus non potest esse summum bonum: quoniam, si malorum laborumque tolerantia est, beata per se non est; sed efficere aut procreare summum bonum debet, quia perveniri ad illud, sine difficultate ac labore maximo, non potest. At vero Aristoteles longe a ratione aberravit, qui honestatem virtuti copulavit; quasi aliquando virtus aut ab honesta secerni, aut turpitudini posset adjungi.
Eryllus Pyrrhonius scientiam fecit summum bonum. Haec quidem, et hominis, et animi solius est: (1041C)sed potest sine virtute contingere. Nec enim beatus putandus est, qui vel auditu aliquid didicerit, vel parva lectione cognoverit; nec est summi boni definitio, quia potest esse aut rerum malarum, aut certe inutilium scientia. Etsi sit bonarum et utilium, quam labore sis assecutus, summum tamen bonum non est, quia non propter se expetitur scientia, sed propter aliud. Nam idcirco artes discuntur, ut sint nobis aut victui, aut gloriae, aut etiam voluptati: quae utique summa bona esse non possunt. Ergo ne in Ethica quidem philosophi regulam tenent, quandoquidem in ipso cardine, id est, in ea disputatione, qua vita formatur, inter se pugnant. Nec enim possunt (1041D)paria esse aut similia praecepta, cum alii forment (1042A)ad voluptatem, alii ad honestatem, alii vero ad naturam, alii ad scientiam, alii ad quaerendas, alii ad fugiendas opes, alii ad nihil dolendum, alii ad patientiam malorum; in quibus omnibus, sicut superius ostendi, a ratione declinant, quia Deum nesciunt.
CAPUT XXXIV. (Div. Inst. lib. III, c. 9.) Quod ad justitiam nati sint homines. Videamus nunc quid sit summum bonum, quod sit propositum sapienti, summum bonum. Ad justitiam nasci homines, non modo litterae sacrae docent, verum etiam idem ipsi philosophi nonnunquam fatentur. Cicero sic ait: « Sed omnium, quae in doctorum (1042B)hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. » Est hoc verissimum. Nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune. Ferae ad saevitiam gignuntur. Aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine victitare. Easdem tamen etsi ultima fames urgeat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. Idem faciunt et aves, quas aliorum visceribus pasci necesse est. Quanto magis hominem, qui cum homine, et commercio linguae, et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet, eumque diligere! Haec est enim justitia.
Sed quoniam soli homini sapientia data est, ut Deum intelligat, et haec sola hominis mutorumque (1042C)distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa justitia. Unum Deo debet, ut patri, alterum homini, velut fratri. Ab eodem enim Deo geniti sumus. Merito ergo ac recte dictum est, sapientiam esse divinarum et humanarum rerum scientiam. Oportet enim scire nos quid Deo, quid homini debeamus; Deo scilicet religionem, homini charitatem. Sed illud superius sapientiae, hoc posterius virtutis est; et utrumque justitia comprehendit. Si ergo constat ad justitiam nasci hominem, necesse est justum malis esse subjectum, ut virtutem, qua est praeditus, in usu habeat. Virtus enim malorum sustinentia est. Voluptates fugiet, ut malum; opes contemnet, quia (1042D)fragiles sunt; et, si habuerit, dilargietur, ut miseros (1043A)servet; honores non appetet, quia sunt breves et caduci; injuriam nulli faciet; si fuerit passus, non retribuet; et diripientem sua non persequetur. Nefas enim judicabit (1043a)hominem laedere; et si quis extiterit, qui cogat desciscere a Deo, nec cruciatus, nec mortem recusabit. Ita fiet, ut eum necesse sit, et inopem, et humilem, et in contumeliis, aut etiam cruciatibus vivere.
CAPUT XXXV. (Divin. Inst. lib. III, c. 13.) Quod immortalitas sit summum bonum. Quis igitur erit fructus justitiae atque virtutis, si nihil habebit in vita nisi malum? Quod si virtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala universa sapientissime perfert, ipsamque mortem pro officio (1043B)suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest, nisi merces ejus immortalitas sola sit? Nam, si cadit in hominem beata vita, ut philosophi volunt, in eo solo non dissidentes, cadit ergo et immortalitas. Id enim solum beatum est, quod incorruptum; id solum incorruptum, quod aeternum. Immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis, et animi, et virtutis est. Tantum ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus. Idcirco nobis Deus virtutem, justitiamque proponit, ut aeternum illud praemium nostris laboribus assequamur. De ipsa vero non mortalitate suo loco disseremus. Restat λογικὴ philosophia, quae ad beatam vitam nihil confert. Sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu consistit. Quod si et physica supervacua est, (1043C)et haec logica; in ethica vero, quae sola necessaria est, philosophi erraverunt, qui summum bonum nullo modo invenire potuerunt. Inanis igitur et inutilis omnis Philosophia reperitur, quae nec rationem hominis comprehendere, nec officium potuit munusque complere.
CAPUT XXXVI. (Div. Inst. lib. III, c. 17 et 18.) De philosophis, scilicet Epicuro et Pythagora. Quoniam de philosophia dixi breviter, nunc etiam (1043A)de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, imprimis nullam esse providentiam. Et idem deos esse non abnuit. Utrumque contra rationem. Nam si sunt dii, est igitur providentia. Aliter enim Deus intelligi non potest, cujus est proprium providere. Nihil, inquit, curat. Ergo non modo humana, sed ne coelestia quidem curat. Quomodo igitur, aut unde esse illum affirmas? Exclusa enim providentia curaque divina, consequens erat ut non esse omnino Deum diceres. Nunc eum verbo reliquisti, re sustulisti. Unde ergo rerum natura est, si Deus nihil curat. Semina, inquit, sunt minuta, quae nec videri, nec tangi possunt, quorum coitu fortuito et orta sunt omnia, et semper oriuntur. Si nec videntur, nec ulla corporis parte sentiuntur, unde esse illa scire potuisti? (1044B)Deinde si sunt, qua mente conveniunt, ut aliquid efficiant? Si sunt laevia, cohaerere non possunt; si hamata et angulata, ergo secabilia sunt. Hami enim et anguli extant et possunt amputari. Sed haec delira et inutilia. Quid quod idem animas extinguibiles facit; quem refellunt non modo philosophi omnes et publica persuasio, verum etiam responsa vatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique divinae voces Prophetarum; ut mirum sit extitisse unum Epicurum, qui cum pecoribus ac belluis sortem hominis aequaret.
Quid Pythagoras? qui primus est philosophus nominatus; qui animas quidem immortales esse, in alia tamen corpora, vel pecudum, vel avium, vel bestiarum commeare statuit. Nonne satius fuerat eas cum (1044C)suis corporibus extingui, quam sic ad aliena damnari; satius omnino non esse, quam post hominis formam, vel suem, vel canem vivere? et homo ineptus, ut fidem dicto adderet, seipsum Trojano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso, in alias figuras animalium transiisse, postremo Pythagoram factum. O felicem, cui soli tanta memoria concessa est! vel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! Atque utinam solus delirasset! Invenit etiam qui crederent, et quidem indoctos homines, ad quos stultitiae transiret haereditas.
CAPUT XXXVII. (Div. Inst. lib. III, c. 18 et 20.) De Socrate, ac ejus contradictione. Post hunc Socrates philosophiae tenuit principatum, sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret. Cujus Oraculi auctoritate abstinere se physicos (1045A)oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant, aut scire se putarent quae ignorabant. Videamus tamen an sapientissimus Socrates, sicut Pythius praedicavit. Usurpabat hoc saepe proverbium, quod supra nos idem et nihil ad nos pertinere. Jam excessit sententiae suae terminos. Nam qui unum se scire dicebat, aliud invenit quod tanquam sciens diceret; sed id frustra. Nam et Deus, qui utique supra nos est, quaerendus est, et (1045B)religio suscipienda, quae sola nos discernit a belluis: quam quidem Socrates non modo repudiavit, verum etiam derisit, per anserem canemque jurando; quasi vero per Aesculapium non posset, cui voverat gallum? En sapientis viri sacrificium. Et quia eum prosecrare ipse non potuit, amicos moriturus oravit, ut post se solverent votum, scilicet ne apud inferos velut debitor teneretur. Hic profecto et pronuntiavit, quod nihil scierit, et probavit.
CAPUT XXXVIII. (Div. Inst. lib. III, c. 21.) De Platone, cujus doctrina ad veritatem propius accedit. Hujus auditor Plato, quem deum philosophorum (1045C)Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad veritatem propius accederet; tamen quia Deum ignoravit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius erraverit, imprimis quod in libris civilibus omnia omnibus voluit esse communia. De patrimoniis tolerabile est, licet sit injustum. Nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. Sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. Etiamne conjuges, etiamne liberi communes erunt? Non erit sanguinis ulla distinctio, nec genus certum, nec familiae, nec cognationes, nec affinitates; sed sicut in gregibus pecudum confusa et indiscreta omnia, nulla erit in viris continentia, nulla in foeminis pudicitia? Quis esse in utrisque amor conjugalis potest, in quibus non est certus aut proprius (1045D)affectus? Quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? Quis filium diliget, quem putabit alienum? (1046A)Quin etiam foeminis curiam reservavit, militiam, et magistratibus, et imperia permisit. Quanta erit infelicitas urbis illius, in qua virorum officia mulieres occupabunt? Sed haec alias latius.
Zeno, Stoicorum magister, qui virtutem laudat, misericordiam, quae summa est virtus, tanquam morbum animi amputandam judicavit, quae et Deo chara est, et hominibus necessaria. Quis est enim, qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis, ac non desideret auxilia succurrentium, quae ad opem ferendam non nisi misericordiae affectu excitantur? Hanc ille licet humanitatem, licet pietatem vocet, non rem, sed nomen immutat. Hic est affectus, qui soli homini datus est, ut imbecillitatem nostram mutuis adjumentis levaremus; quem qui tollit, ad vitam (1046B)nos redigit belluarum. Nam, quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est, qua misericordiam veluti morbum insectatur. Qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut levia magnis suppliciis afficienda censet, quod est crudelis judicis, aut gravia parvis, quod est dissoluti, utrumque reipublicae incommodum. Si enim summa scelera leviter puniantur, audacia malis crescet ad facinora majora; et si levibus delictis poena gravior irrogetur, multi cives, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum venient, qui, correpti, possent esse meliores.
CAPUT XXXIX. (Div. Inst. lib. III, c. 18, 23, 24.) De variis philosophis, ac de antipodis. (1046C)Illa vero levia. Sed ex eadem vanitate nascuntur. Xenophanes orbem lunae decem et octo partibus dixit esse majorem, quam haec nostra sit terra. Itaque intra sinum ejus aliam terram contineri, quae ab hominibus et omnis generis animalibus incolatur. De antipodis quoque sine risu nec audiri, nec dici potest. Asseritur tamen quasi aliquid serium, ut credamus esse homines, qui vestigiis nostris habent adversa vestigia. Tolerabilius Anaxagoras deliravit, qui nigram nivem dixit. Quorumdam non modo dicta, sed etiam facta ridenda sunt. Democritus agrum suum a patre sibi relictum deseruit, et pascua publica fieri passus est. Diogenes cum choro canum suorum, qui virtutem illam summam et exactam rerum omnium contemptum profitetur, mendicare victum (1046D)maluit, quam honesto labore conquirere, aut habere ullam rem familiarem. Certe vita sapientis (1047A)exemplum esse vivendi caeteris debet. Si horum sapientiam omnes imitentur, quomodo stabunt civitates? Sed forsitan iidem (1047A)Cynici exemplum verecundiae praebere potuerunt, qui palam cum conjugibus suis cubitaverunt. Nescio quam possent virtutem defendere, qui pudorem sustulerunt.
Non melior his Aristippus, qui, credo, ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrenaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in voluptate corporis collocavit, ne aut peccatis auctoritas, aut vitiis doctrina deesset. An illi fortiores magis sunt probandi, qui ut mortem contempsisse dicerentur, voluntariam necem sibi intulerunt? Zeno, Empedocles, Chrysippus, Cleanthes, Democritus, et hos imitatus Cato, nescierunt homicidii crimine teneri secundum jus (1047B)legemque divinam eum qui se interfecerit. Deus enim nos in hoc domicilium carnis induxit; ille nobis temporale corporis habitaculum dedit, ut incolamus quamdiu idem voluerit. Nefas igitur habendum est, sine Dei jussu velle migrare. Non est ergo vis adhibenda naturae. Scit ille quemadmodum opus suum resolvat. Cui operi si quis manus impias adhibuerit, ac divini opificii vincula diruperit, Deum conatur effugere, cujus sententiam nec vivus quisquam, nec mortuus potuerit evadere. Scelerati ergo sunt et nefarii, quos superius nominavi, qui etiam docuerunt, quas causas habere debeat mors voluntaria, ut parum sit sceleris, quod homicidae in semetipsos extiterunt, nisi ad hoc nefas et alios erudirent.
CAPUT XL. (Div. Inst. lib. III, c. 28.) De philosophorum insipientia. Innumerabilia sunt philosophorum dicta factaque, quibus eorum insipientia redargui possit. Itaque quoniam cuncta enumerare non possumus, pauca suffecerint. Satis est intelligi, philosophos neque justitiae, quam ignorabant, neque virtutis, quam mentiuntur, esse doctores. Quid enim doceant, qui suam saepe ignorantiam confitentur? Mitto Socratem, cujus est nota sententia. Anaxagoras omnia circumfusa tenebris esse pronuntiat. Empedocles angustas ad inveniendam veritatem sensuum semitas esse. Democritus in profundo quodam puteo demersam veritatem jacere (1048A)testatur, quam quia nusquam reperiunt, idcirco adfirmant neminem adhuc extitisse sapientem. Quoniam igitur nulla est (apud Platonem Socrates dicit) humana sapientia, sequamur ergo divinam, Deoque gratias agamus, qui eam nobis, et revelavit, et tradidit, ac nobis gratulemur quod veritatem ac sapientiam coelesti beneficio tenemus, quam tot ingeniis, tot aetatibus requisitam philosophiam nemo potuit invenire.
CAPUT XLI. De vera religione ac sapientia. Nunc quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophis, refutavimus, ad veram religionem sapientiamque (1048B)veniamus. Et quidem conjuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est. Nam Deum verum colere, id est, nec aliud quidquam, quam sapientiam. Ille enim summus et conditor rerum Deus est, qui hominem velut simulacrum suum fecit. Idcirco utique soli ex omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tanquam patri, et tanquam domino referret, et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. Hoc est verum divinumque mysterium. Illis autem, quia vera non sunt, nulla concordia. Neque in philosophia sacra celebrantur, neque in sacris philosophia tractatur: et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam; ideo falsa sapientia, quia non habet religionem. Ubi autem utraque conjuncta sunt, ibi esse veritatem necesse (1048C)est, ut si quaeratur ipsa veritas quid sit, recte dici possit: aut sapiens religio, aut religiosa sapientia.
CAPUT XLII. (Div. Inst. lib. IV, c. 3 et 7.) De sapientia religiosa; Christi nomen nulli notum, nisi ipsi et Patri. Dicam nunc, quid sit vel sapiens religio, vel sapientia religiosa. Deus in principio, antequam mundum institueret, de aeternitatis suae fonte, deque divino ac perenni spiritu suo Filium sibi ipse progenuit, incorruptum, fidelem, virtuti ac majestati patriae respondentem. Hic est virtus, hic ratio, hic sermo Dei, (1049A)hic sapientia. Hoc opifice, ut Hermes ait, et consiliatore, ut Sibylla, et praeclaram et mirabilem hujus mundi fabricam machinatus est. Denique ex omnibus angelis, quos idem Deus de suis spiritibus (1049A)figuravit, solus in consortium summae potestatis adscitus est, solus Deus nuncupatus. Omnia enim per ipsum, et sine ipso nihil. Denique Plato de primo ac secundo Deo non plane ut philosophus, sed ut vates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus, cujus verba de Graecis conversa subjeci: « Dominus et factor universorum, quem Deum vocari existimavimus, secundum fecit Deum visibilem et sensibilem. Sensibilem autem dico, non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et visum. Cum ergo hunc fecisset primum, et solum, et unum, optimus ei apparuit, (1049B)et plenissimus omnium bonorum. Sibylla quoque Deum dicit ducem omnium a Deo factum; et alia, Deum Dei filium esse noscendum, » sicut ea, quae in libris posui, exempla declarant. Hunc prophetae divino spiritu pleni praedicaverunt; quorum praecipue Salomon in libro Sapientiae, item pater ejus, coelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Trojani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex Deo natum esse testantur. Hujus nomen nulli esse notum, nisi ipsi et Patri, sicut docet Joannes in Revelatione. Hermes ait non posse nomen ejus mortali ore proferri. Ab hominibus tamen duobus vocabulis nuncupatur, Jesus, quod est Salvator, et Christus, quod est Rex. Salvator ideo, quia est sanatio et salus omnium qui per eum credunt (1049C)in Deum; Christus ideo, quia ipse de coelo in saeculi hujus consummatione venturus est, ut judicet mundum, et, resurrectione mortuorum facta, regnum sibi constituat aeternum.
CAPUT XLIII. (Div. Inst. lib. I, c. 8; IV, c. 10 et 11.) De Jesu Christi nomine, et duplici nativitate. Sed ne qua forte sit apud te haesitatio, cur eum, qui ante mundum ex Deo natus sit, Jesum Christum appellemus, qui ante annos CCC. natus ex homine (1050A)est, rationem tibi breviter exponam. Idem est Dei et hominis filius. Bis enim natus est. Primum de Deo in spiritu ante ortum mundi, postmodum in carne ex homine, Augusto imperante; cujus rei praeclarum et grande mysterium est, in quo et salus hominum, et religio summi Dei, et omnis veritas continetur. Nam cum primum scelerati atque impii deorum cultus per insidias daemonum irrepserunt, tum penes solos Hebraeos religio Dei mansit, qui tamen non lege aliqua, sed traditum sibi per successionem cultum patrio more tenuerunt usque ad id tempus, quo de Aegypto exierunt, Moyse duce, primo omnium prophetarum, per quem illis lex est a Deo imposita, qui Judaei sunt postmodum nominati. Servierunt igitur Deo vinculis legis obstricti. Sed iidem, paulatim ad profanos ritus (1050B)aberrantes, alienos deos susceperunt, et derelicto patrio cultu, insensilibus simulacris immolaverunt. Propterea Deus prophetas ad eos misit divino Spiritu adimpletos, qui illis peccata exprobrarent, et poenitentiam indicerent, qui secuturam ultionem minarentur, ac denuntiarent futurum, si in iisdem delictis perseverassent, ut alium mitteret novae legis latorem, et ingrato populo ab haereditate summoto, aliam sibi plebem fideliorem de exteris gentibus congregaret. Illi autem non modo perseverarunt, verum etiam eos ipsos, qui mittebantur, interfecerunt. Itaque damnavit eos ob haec facinora, nec adjecit ulterius prophetas mittere ad populum contumacem; sed Filium suum misit, ut gentes universas ad gratiam Dei convocaret. Nec illos tamen, licet impios et ingratos, ab spe salutis (1050C)exclusit: sed ad ipsos potissimum misit, ut si forte paruissent, non amitterent quod acceperant; si autem Deum suum non suscepissent, tum haeredibus abdicatis, gentes in adoptionem venirent. Jussit igitur eum summus Pater descendere in terram et humanum corpus induere, ut subjectus passionibus carnis, virtutem ac patientiam non solum verbis, sed etiam factis doceret. Renatus est ergo ex virgine sine patre tanquam homo; ut quemadmodum in prima nativitate spirituali creatus ex solo Deo sanctus Spiritus factus est, sic in secunda carnali ex sola matre (1051A)genitus, caro sancta fieret, ut per eum caro quae subjecta peccato fuerat ab interitu liberaretur.
CAPUT XLIV. (Div. Inst. lib. IV, c. 12 et 13.) Duplex Christi nativitas ex prophetis probatur. Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant. Apud Salomonem (1051A)ita scriptum est: Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa miseratione mater virgo. Apud Esaiam sic: Ecce virgo accipiet in uterum, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod significat Nobiscum Deus. Fuit enim nobiscum in terra, cum induit carnem; et nihilhominus Deus fuit in homine, et homo in Deo. Utrumque autem eum fuisse a prophetis ante praedictum est. Quod Deus fuerit, (1051B)Esaias ita dicit: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et nos nesciebamus, Deus Israel. Confundentur et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem. Item Jeremias: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi: Posthaec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Item, quod homo fuerit, idem Jeremias dicit: Et homo est, et quis cognovit eum? Esaias quoque sic tradit: Et mittet eis Dominus hominem qui salvabit eos, et judicans sanabit eos. Item Moyses ipse in Numeris: Orietur stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel. Idcirco igitur cum Deus esset, suscepit carnem, ut inter Deum et hominem medius factus, hominem ad Deum (1051C)magisterio suo, superata morte, perduceret.
CAPUT XLV. (Div. Inst. lib. IV, c. 14.) Christi virtus et opera probantur ex Scripturis. Diximus de nativitate; nunc de virtute operibusque dicamus: quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, videntes illa Judaei, magica potentia fieri putabant, ignorantes ea omnia, quae fiebant ab eo, praedicta (1052A)esse a prophetis. Aegros et vario morborum genere languentes non medela aliqua, sed vi ac potestate verbi sui protinus roborabat, debiles resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis visum restituebat, mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, mortuos aut jam sepultos ad vitam lucemque revocabat. Idem quinque millia hominum quinque panibus et duobus piscibus saturavit. Idem supra mare ambulavit. Idem in tempestate praecepit vento, ut conquiesceret, statimque tranquillitas facta est: quae omnia, et in prophetarum libris, et in carminibus Sibyllinis praedicta invenimus.
Ob haec miracula cum ad eum magna concurreret multitudo, et, ut erat, Dei filium, et a Deo missum (1052B)crederet, repleti invidia sacerdotes ac principes Judaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et injustitiam coarguebat, coierunt ut eum occiderent. Quod futurum ante annos mille paulo amplius Salomon in Sapientia pronuntiaverat his verbis: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et exprobrat nobis peccata legis. Promittit scientiam Dei se habere, et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et mutatae sunt vioe illius. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo. Continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem Dominum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae eventura sunt illi. Contumeliis (1052C)et tormentis interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos stultitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.
Harum igitur litterarum immemores, quas legebant, incitaverunt populum tanquam adversus impium, ut eum comprehensum ad judicium ducerent, mortemque ejus impiis vocibus flagitarent. Intentabant (1053A)autem pro crimine id ipsum, quod se Dei filium diceret, et quod legem solveret, curando homines in Sabbato, quam ille se non solvere, sed implere dicebat. Cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus in Syria (1053A)judicabat, perspiceret causam illam ad officium romani judicis non pertinere, misit eum ad Herodem Tetrarcham, permisitque Judaeis, ut ipsi legis suae disceptatores essent: qui, accepta sceleris potestate, addixerunt eum cruci, sed prius flagellis et palmis verberaverunt, spinis coronarunt, faciem conspuerunt, in cibum et potum dederunt ei fel et acetum; et inter haec nulla vox ejus audita est. Tunc carnifices sortiti de tunica ejus et pallio, suspenderunt eum patibulo atque affixerunt, cum postridie Pascha, id est, festum diem suum celebraturi essent. (1053B)Quod facinus prodigia secuta sunt, ut intelligerent nefas quod admiserant. Eodem namque momento, quo spiritum posuit, et terrae motus magnus, et deliquium solis fuit, ut in noctem dies verteretur.
CAPUT XLVI. (Div. Inst. lib. IV, c. 18.) Probatur ex prophetis passionem ac mortem Christi praenuntiatam fuisse. Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant. Esaias ita dicit: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas; faciem autem meam non averti a foeditate sputorum. (1053C)Idem de silentio: Sicut ovis ad immolandum adductus sum, et sicut agnus coram tondentibus sine voce, sic non aperuit os suum. Item David in Psalmo XXXIV: Congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt me, et (1054A)striderunt super me dentibus suis. Idem de cibo et potu, Psalmo LXVIII: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Item de cruce Christi: Et foderunt manus meas et pedes meos. dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me; diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam sortem miserunt. Moyses in Deuteronomio:: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte, et non credes vitae tuae. Item in Numeris: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Item Zacharias: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt.
De solis obscuratione Amos ita dicit: In illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, (1054B)et cantica vestra in lamentationem. Item Jeremias de civitate Hierosolyma in qua passus est: Et subivit sol ei, cum adhuc dies medius esset, confusa est et maledicta, reliquos eorum in gladium dabo. Nec frustra haec dicta sunt. Siquidem post breve tempus imperator Vespasianus Judaeos debellavit, et terras eorum ferro ignique depopulatus est, obsessos fame subegit, Hierosolymam evertit, captivos triumphavit, caeteris, qui reliqui fuerunt, terris suis interdixit, nequando iis ad solum patrium reverti liceret. Quae a Deo propter illam Christi crucem facta sunt, ut hoc in Scripturis eorum Salomon ante testatus sit dicens: Et erit Israel in perditionem, et in improperium populo, et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam, admirabitur et dicet: Propter quam rem Deus fecit terrae huic et huic domui haec mala? et dicent, quia dereliquerunt (1054C)Dominum Deum suum, et persecuti sunt Regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna: pro hoc importavit illis Deus mala haec. Quid enim non mererentur, qui Dominum, qui ad salutem ipsorum venerat, peremerunt.
CAPUT XLVII. (Div. Inst. lib. IV, c. 19 et 21.) De Jesu Christi resurrectione, apostolorum missione, Servatorisque in coelum ascensione. Post haec detractum patibulo corpus monumento condiderunt. Verum tertio die ante lucem, terrae motu facto, ac revoluto lapide, quo sepulcrum clauserant, resurrexit. In sepulcro autem nihil, nisi exuviae corporis sunt repertae. Ipsum vero resurrecturum die tertio jam olim prophetae fuerant praelocuti. David in psalmo XV: Non derelinques animam meam ad inferos, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Item Osee: Hic est (1055A)Filius meus sapiens: propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est judicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? Idem rursus: (1055B)Vivificabit nos post biduum die tertio.
Profectus igitur in Galilaeam post resurrectionem, discipulos suos rursus, quos metus in fugam verterat, congregavit: datisque mandatis quae observari vellet, et ordinata Evangelii praedicatione per totum orbem, inspiravit in eos Spiritum sanctum, ac dedit eis potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum, tam factis quam verbis operarentur; ac tum demum quadragesimo die remeavit ad Patrem, sublatus in nubem. Hoc Daniel propheta jampridem ostenderat, dicens: Videbam in visu noctis: et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens usque ad antiquum dierum pervenit; et qui assistebant, obtulerunt eum; et datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus. Et linguae servient ei, et potestas (1055C)ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Item David in psalmo CIX: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.
CAPUT XLVIII. (Div. Inst. lib. IV, cap. 20.) De Judaeorum exhaeredatione, et Gentilium adoptione. Cum igitur ad dexteram Dei sedeat, calcaturus inimicos suos, qui eum cruciaverunt, quando ad judicandum orbem venerit, apparet nullam spem reliquam esse Judaeis, nisi conversi ad poenitentiam, et a sanguine quo se polluerunt, abluti, sperare in eum (1055D)coeperint, quem negaverunt. Ideo sic dicit Hesdra: (1056A)Hoc Pascha Salvator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor vestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec speravimus in eum.
Exhaeredatos autem esse Judaeos, quia Christum reprobaverunt, et nos, qui sumus ex gentibus, in eorum locum adoptatos, Scripturis approbatur. Jeremias ita dicit: Dereliqui domum meam: dimisi hoereditatem meam in manus inimicorum ejus. Facta est haereditas mea mihi sicut leo in sylva: dedit ipsa super me vocem suam; idcirco odivi eam. Item Malachias: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes. Esaias quoque sic: Venio colligere omnes gentes et linguas; et venient, et videbunt claritatem (1056B)meam. Idem alio loco ex persona Patris ad Filium: Ego Dominus Deus vocavi te in justitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te: dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris.
CAPUT XLIX. (Div. Inst. lib. IV, cap. 29.) Quod Deus non est nisi unus. Si ergo Judaei a Deo rejecti sunt, sicut sacrarum Scripturarum fides indicat, gentes autem, sicut videmus, adscitae, ac de tenebris hujus vitae secularis deque vinculis daemonum liberatae; nulla igitur alia spes homini proposita est, nisi veram religionem veramque sapientiam, quae in Christo est, fuerit secutus: quem qui ignorat, a veritate ac Deo semper (1056C)alienus est. Nec sibi de summo Deo, vel Judaei, vel philosophi blandiantur. Qui Filium non agnovit, nec Patrem potuit agnoscere. Haec est sapientia, et hoc mysterium summi Dei. Per illum se Deus et agnosci, et coli voluit. Ideo prophetas ante praemisit, qui de adventu ejus praedicarent, ut cum facta essent in eo quaecumque praedicata sunt, tunc ab hominibus, et Dei Filius, et Deus crederetur.
Nec tamen sic habendum est, tanquam duo sint Dii. Pater enim ac Filius unum sunt. Cum enim pater Filium diligat, omniaque ei tribuat, et Filius Patri fideliter obsequatur, nec velit quidquam, nisi quod Pater, non potest utique necessitudo tanta divelli, (1056D)ut duo esse dicantur, in quibus, et substantia, (1057A)et voluntas, et fides una est. Ergo et Filius per Patrem, et Pater per Filium. (1057A)Unus est honos utrique tribuendus, tanquam uni Deo, et ita dividendus est per duos cultus, ut divisio ipsa compage inseparabili vinciatur. Neutrum sibi relinquet, qui aut Patrem a Filio, aut Filium a Patre secernit.
CAPUT L. (Div. Inst. lib. IV, c. 25.) Cur Deus humanum corpus assumpsit, ac mortem passus fuit. Superest respondere etiam iis, qui putant inconveniens fuisse, nec habere rationem, ut Deus mortali corpore indueretur, ut hominibus subjectus esset, ut contumelias sustineret, cruciatus etiam mortemque (1057B)pateretur. Dicam quod sentio, et rem immensam paucis, ut potero, substringam. Qui aliquid docet, debet, ut opinor, facere ipse quae docet, ut cogat homines obtemperare. Nam si non fecerit, praeceptis suis fidem derogabit. Exemplis igitur opus est, ut ea, quae praecipiuntur, habeant firmitatem, et si quis contumax extiterit, ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere convincat. Non potest ergo perfecta esse doctrina, cum verbis tantum traditur: sed tum perfecta est, cum factis adimpletur.
Christus itaque cum doctor virtutis ad homines mitteretur, utique ut doctrina ejus perfecta esset, et docere, et facere debuerat. Sed, si corpus hominis non induisset, non potuisset facere quae docebat; id (1057C)est, non irasci, non cupere divitias, non libidine inflammari, dolorem non timere, mortem contemnere. Haec sunt utique virtutes: sed fieri sine carne non possunt. Ergo ideo corporatus est, ut cum vincenda esse carnis desideria doceret, ipse faceret prior, ne quis excusationem de carnis fragilitate praetenderet.
CAPUT LI. (Div. Inst. lib. IV, c. 26.) De Christi morte in cruce. Dicam nunc de sacramento crucis, ne quis forte (1058A)dicat: Si suscipienda illi mors fuerat, non utique infamis ac turpis, sed quae haberet aliquid honestatis. Scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a veritate, cum in ea, et ratio magna sit et potestas. Nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque viam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret. Suscepit ergo id genus mortis, quod solet humilibus irrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. Praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis ejus fas non erat, nec os infringi, quod accidit iis qui capite plectuntur. Crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reservavit.
His etiam illud accedit, quod passione ac morte suscepta, sublimem fieri oportebat. Adeo illum crux, (1058B)et re et significatione exaltavit, ut omnibus majestas ejus ac virtus cum ipsa passione notuerit. Nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in Orientem Occidentemque porrexit, sub quas universae nationes ab utraque mundi parte ad requiem convenirent. Quantum autem valeat hoc signum, et quid habeat potestatis, in promptu est, cum omnis daemonum cohors hoc signo expellitur ac fugatur. Et sicut ipse ante passionem daemonas verbo et imperio proturbabat, sic nunc nomine ac signo passionis ejusdem spiritus immundi, quando in corpora hominum irrepserunt, exiguntur, cum extorti et excruciati, ac se daemonas confitentes, verberanti se Deo cedunt. Quid ergo speraverint de suis religionibus cumque sua sapientia Graeci, cum videant, deos (1058C)suos, quos eosdem daemonas esse non negant, per crucem ab hominibus triumphari.
CAPUT LII. (Div. Inst. lib. V, c. 9.) Spes salutis hominum in veri Dei agnitione, et de odio ethnicorum in christianos. Una igitur spes hominibus vita est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abjectis, quibus tenebantur, erroribus, aperiant oculos mentis suae, Deumque cognoscant, in quo solo domicilium (1059A)veritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud Deum stultitia est, pro nihilo computent, et vera (1059A)sapientia, id est, religione suscepta, fiant immortalitatis haeredes.
Atenim repugnant, non tam veritati, quam propriae saluti; cumque haec audiunt, velut aliquod inexpiabile nefas detestantur. Sed ne audire quidem patiuntur; violari aures suas sacrilegio putant si audierint, nec jam maledictis abstinent, sed quantis possunt, verborum contumeliis insectantur: iidemque si potestatem nacti fuerint, velut hostes publicos persequuntur, immo etiam plus quam hostes, quorum, cum bello victi fuerint, aut mors, aut servitus poena est; nec ullus post arma deposita cruciatus, quamvis omnia pati meruerint, qui facere voluerunt, (1059B)ut inter mucrones locum pietas haberet.
Inaudita est crudelitas cum innocentia, nec victorum hostium conditionem meretur. Quae tanta hujus furoris est causa? Scilicet, quia ratione congredi non queunt, violentia premunt, et incognita causa tanquam nocentissimos damnant, qui constare de ipsa innocentia noluerunt. Nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur, quos irrationabiliter oderunt: sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed veritas parit, quae idcirco male viventibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos, quibus facta eorum placere non possunt. Hos omni modo cupiunt extinguere, ut possint libere sine teste peccare.
CAPUT LIII. (Div. Inst. lib. V, c. 21.) Rationes odii in christianos expenduntur, et refelluntur. Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant. Primum si dii sunt, et habent aliquid potestatis ac numinis, defensione hominis patrocinioque non indigent, sed seipsos utique defendunt. Aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem injurias possunt vindicare? Stultum igitur et vanum deorum esse vindices velle; nisi quod ex eo magis apparet diffidentia. Qui enim patrocinium Dei quem colit, suscipit, illum esse nihil confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non (1059D)debet eum velle defendere, a quo ipse est defendendus. (1060A)Nos igitur recte. Nam cum isti defensores falsorum deorum adversus verum Deum rebelles, nomen ejus in nobis persequuntur, nec re, nec verbo repugnamus; sed mites, et taciti, et patientes perferimus omnia quaecumque adversus nos potest crudelitas machinari. Habemus enim fiduciam in Deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem. Nec est inanis ista fiducia: siquidem eorum omnium, qui hoc facinus ausi sunt, miserabiles exitus partim cognovimus, partim videmus. Nec ullus habuit impune, quod Deum laesit; et qui sit verus Deus, qui verbo discere noluit, supplicio suo didicit.
Vellem scire, cum invitos adigunt ad sacrificium, quid secum habeant rationis, aut cui praestent, quod faciunt. Si diis, non est ille cultus, nec acceptabile (1060B)sacrificium, quod fit ingratis, quod extorquetur per injuriam, quod eruitur per dolorem. Si autem ipsis, quos cogunt, non est utique beneficium, quod quis ne accipiat, etiam mori mavult. Si bonum non est, ad quod me vocas? cur malo invitas? cur non verbis, sed verberibus; cur non ratione, sed cruciatibus corporis? Unde apparet malum esse illud, ad quod non illicis volentem, sed trahis recusantem. Quae stultitia est consulere velle nolenti? An si aliquis, prementibus malis, ad mortem confugere conatur, num potes, si aut gladium extorseris, aut laqueum ruperis, aut praecipitio retraxeris, aut venenum effuderis, conservatorem te hominis gloriari, cum ille, quem servasse te putas, nec gratias agat, et te male secum arbitretur egisse, quod mortem (1060C)sibi prohibueris optatam, quod ad finem, quod ad requiem malorum pervenire non sinueris? Beneficium enim non ex qualitate rei debet, sed ex animo ejus, qui accipit, ponderari. Cur pro beneficio imputes, quod mihi maleficium est? Vis me deos tuos colere, quod ego mihi mortiferum duco. Si bonum est, non invideo. Fruere solus bono tuo. Non est quod velis errori meo succurrere, quem judicio ac voluntate suscepi. Si malum, quid me ad consortium mali rapis? Utere sorte tua. Ego malo in bono mori quam in malo vivere.
CAPUT LIV. De religionis libertate in adorando Deo. (1060D)Haec quidem juste dici possunt. Sed quis audiet, (1061A)cum homines furiosi et impotentes minui dominationem suam putent, si fit (1061)aliquid in rebus humanis liberum? Atqui religio sola est, in qua libertas domicilium collocavit. Res est enim praeter caeteras voluntaria, nec imponi cuiquam necessitas potest, ut colat, quod non vult. Potest aliquis forsitan simulare; non potest velle. Denique cum metu tormentorum aliqui, aut cruciatibus victi, ad execranda sacrificia consenserint, nunquam ultro faciunt quod necessitate fecerunt: sed data rursus facultate, ac reddita libertate, referunt se ad Deum, eumque precibus et lacrymis placant, agentes non voluntatis, quam non habuerunt, sed necessitatis, quam pertulerunt, poenitentiam; et venia satisfacientibus non negatur. Quid ergo promovet, qui corpus inquinat, (1061B)quando immutare non potest voluntatem?
Atenim homines inanis cerebri, si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant, et quasi hostem sub jugum miserint, gaudent. Si vero aliquis, nec minis, nec tormentis territus, fidem vitae anteferre maluerit, in hunc ingenium suum crudelitas exerit, infanda et intolerabilia molitur; et quia sciunt gloriosam esse pro Deo mortem, et hanc nobis esse victoriam, si superatis tortoribus, animam pro fide ac religione ponamus, et ipsi enituntur ut vincant. Non afficiunt morte: sed excogitant novos inauditosque cruciatus, ut fragilitas viscerum doloribus cedat; et si non cesserit, differunt, adhibentque vulneribus curam diligentem, ut crudis adhuc cicatricibus, repetita tormenta plus (1061C)doloris immittant: et hanc adversus innocentes carnificinam exercentes, pios utique se, et justos, et religiosos putant (talibus enim sacris deorum delectantur), illos vero impios et desperatos nuncupant. Quae ista est perversitas, ut qui torquetur innocens, desperatus atque impius nominetur, carnifex autem justus piusque dicatur?
CAPUT LV. Ethnici justitiam in sequendo Deo crimine impietatis infamant. Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a majoribus traditas execrantur. Quid si majores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus vanis, sicut jam supra ostendimus, praescribetur nobis quominus vera et meliora sectemur? Cur nobis auferimus libertatem, sed quasi addicti alienis servimus erroribus? Liceat sapere, liceat inquirere veritatem. Sed tamen, si libet majorum defendere (stultitiam) cur impune habent Aegyptii, qui pecudes, (1062B)et omnis generis bestias pro diis colunt? Cur de diis ipsis aguntur, et qui eos facetius deriserit, honoratur? Cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt, aut si sunt, nihil curare, nec humana respicere, aut nullam esse omnino, quae regat mundum, providentiam disserunt?
Sed soli ex omnibus impii judicantur, qui Deum, qui veritatem sequuntur. Quae cum sit eadem justitia, eadem sapientia, hanc isti vel impietatis, vel stultitiae crimine infamant; nec perspiciunt, quid sit, quod eos fallat, cum et malo vocabulum boni, et bono mali nomen imponunt. Primuli quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles, de justitia multa dixerunt, asserentes et extollentes eam summa laude virtutem, quod suum cuique tribuat, (1062C)quod aequitatem in omnibus servet; et cum caeterae virtutes quasi tacitae sint, et intus inclusae, solam esse justitiam, quae nec sibi tantum conciliata sit, nec occulta, sed foras tota promineat, et ad bene faciendum prona sit, ut quamplurimis prosit: quasi vero in judicibus solis, atque in potestate aliqua constitutis justitia esse debeat, et non in omnibus.
(1063A)Atqui (1063A)nullus est hominum, ne infimorum quidem ac mendicorum, in quem justitia cadere non possit. Sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam virtutem, id est, commune omnium bonum paucis tribuerunt, eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt. Nec immerito extitit Carneades, homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem, et justitiam, quae fundamentum stabile non habebat, everteret; non quia vituperandam esse justitiam sentiebat, sed ut illos defensores ejus ostenderet nihil certi, nihil firmi de justitia disputare.
CAPUT LVI. ( olim I.) (Div. Inst. lib. V, c. 16 et 17.) De justitia, quae est veri Dei cultus. Nam si justitia est veri Dei cultus (quid enim tam justum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem, quam Deum agnoscere ut parentem, venerari ut dominum, ejusque legi praeceptis obtemperare?), nescierunt ergo justitiam philosophi, quia nec ipsum Deum agnoverunt, nec cultum ejus legemque tenuerunt; et ideo refelli potuerunt a Carneade, cujus haec fuit disputatio, nullum esse jus naturale, itaque omnes animantes, ipsa ducente natura, commoda sua defendere, et ideo justitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas negligit, stultitiam esse dicendam. Quod si omnes populi, penes quos sit imperium, ipsique Romani, qui orbem totum possederint, (1064A)justitiam sequi velint, ac suum cuique restituere, quod vi et armis occupaverunt, ad casas et egestatem revertentur. Quod si fecerint, justos quidem, sed tamen stultos judicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant. Deinde, si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro aurichalco, aut argentum pro plumbo vendat per errorem, atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit, et emet parvo, an potius indicabit? Si indicabit, justus utique dicetur, quia non fefellit; sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. Sed facile de damno est. Quid, si vita ejus in periculum veniet, ut eum necesse sit, aut occidere, aut mori, quid faciet? Potest hoc evenire, ut, naufragio facto, inveniat aliquem imbecillem tabulae inhaerentem; aut victo exercitu fugiens, reperiat (1064B)aliquem vulneratum equo insidentem: utrumne aut illum tabula, aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit evadere? Si volet justus esse, non faciet: sed idem stultus judicabitur, qui dum alterius vitae parcit, suam prodit. Si faciet, sapiens quidem videbitur, quia sibi consulet; sed idem malus, quia nocebit.
CAPUT LVII. (Div. Inst. lib. III, c. 17 et 18; V, 15 17 18 et 19.) De sapientia et stultitia. Acuta ista sane: sed respondere ad ea facillime possumus. Imitatio enim nominum facit, ut sic esse videatur. Nam et justitia imaginem habet stultitiae, non tamen est stultitia; et malitia imaginem sapientiae, non tamen sapientia est. Sed sicut malitia ista in (1065A)conservandis utilitatibus suis intelligens et arguta, (1065A)non sapientia, sed calliditas et astutia est; ita et justitia non debet stultitia, sed innocentia nominari: quia necesse est, et justum esse sapientem, et eum qui sit stultus, injustum. Nam neque ratio, neque natura ipsa permittit, ut is qui justus est, sapiens non sit; quoniam justus nihil utique facit, nisi quod rectum et bonum est, pravum et malum semper fugit. Quis autem discernere bonum et malum, pravum et rectum potest, nisi qui sapiens fuerit? Stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit, ignorat. Ideo peccat, quia non potest prava et recta discernere. Non potest ergo, neque stulto justitia, neque injusto sapientia convenire. Stultus igitur non est, qui nec tabula naufragum, nec equo saucium dejecerit, quia (1065B)se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem vitare sapientis est.
Sed ut stultus prima facie videatur, illa res efficit, quod extingui animam cum corpore existimant: idcirco omne commodum ad hanc vitam referunt. Si enim post mortem nihil est, utique stulte facit, qui alterius animae parcit cum dispendio suae, aut qui alterius lucro magis quam suo consulit. Si mors animam delet, danda est opera, quo diutius commodiusque vivamus: si autem vita post mortem superest aeterna et beata, hanc utique corporalem cum omnibus terrae bonis justus et sapiens contemnet, quia sciet, quale (1065C)a Deo sit praemium recepturus. Teneamus igitur innocentiam, (1066A)teneamus justitiam; subeamus imaginem stultitiae, ut veram sapientiam tenere possimus. Etsi hominibus ineptum videtur ac stultum, torqueri et mori malle, quam libare diis, et abire sine noxa, nos tamen omni virtute omnique patientia fidem Deo exhibere nitamur. Non mors terreat, non dolor frangat, quominus vigor animi, et constantia inconcussa servetur. Stultos vocent, dummodo ipsi sint stultissimi, et coeci, et hebetes, et pecudibus aequales; qui non intelligunt esse mortiferum, relicto Deo vivo, prosternere se atque adorare terrena; qui nesciunt, et illos aeternam poenam manere, qui figmenta insensibilia fuerint venerati, et eos, qui nec tormenta, nec mortem pro cultu et honore veri Dei recusaverint, vitam perpetuam consecuturos. Haec est fides summa, haec (1066B)vera sapientia, haec perfecta justitia. Nihil ad nos attinet, quid judicent stulti, quid homunculi sentiant. Nos judicium Dei expectare debemus, ut eos postmodum, qui de nobis judicaverint, judicemus.
CAPUT LVIII, alias II. (Div. Inst. lib. VI, c. 1 et 2.) De vero cultu Dei et sacrificio. Dixi de justitia, quid esset. Sequitur ut ostendam, quod sit verum sacrificium Dei, qui sit justissimus ritus colendi, ne quis arbitretur, aut victimas, aut odores, aut dona pretiosa desiderari a Deo, a quo si fames, si sitis, (1066C)si algor, si rerum omnium terrenarum cupiditas abest, (1067A)non ergo utitur his (1065A)(1067A)omnibus, quae templis diisque fictilibus inferuntur: sed sicut corporalibus corporalia, sic utique incorporali incorporale sacrificium necessarium est. Illis autem, quae in usum tribuit homini Deus, ipse non indiget, cum omnis terra in ipsius sit potestate: non indiget templo, cujus domicilium mundus est; non indiget simulacro, qui est et oculis, et mente incomprehensibilis; non indiget terrenis luminibus, qui solem cum caeteris astris in usum hominis potuit accendere. Quid igitur ab homine desiderat Deus, nisi cultum mentis, qui est purus et sanctus? Nam illa, quae aut digitis fiunt, aut extra hominem sunt, inepta, fragilia, ingrata sunt. Hoc est sacrificium verum, non quod ex arca, sed quod ex corde profertur, non quod manu, sed quod mente libatur. Haec acceptabilis victima est, quam de seipso animus immolat. Nam quid (1067B)hostiae? quid thura? quid vestes? quid argentum? quid aurum? quid pretiosi lapides conferunt, si colentis pura mens non est? Sola ergo justitia est, quam Deus expetit. In hac sacrificium, in hac Dei cultus est, de quo nunc mihi disserendum est, docendumque in quibus operibus justitiam necesse sit contineri.
CAPUT LIX, olim III, al. II. (Div. Inst. lib. V, c. 5 et sq. et 19; VI, c. 3, 4, 9, 10.) De viis vitae, et primis mundi temporibus. Duas esse humanae vitae vias, nec philosophis ignotum (1068A)fuit, nec poetis: sed eas utrique diverso modo induxerunt. Philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse voluerunt: sed hoc minus recte, quod eas ad sola vitae hujus commoda retulerunt. Melius poetae, qui alteram justorum, alteram impiorum esse dixerunt. Sed in eo peccant, quod eas non in hac vita, sed apud inferos esse aiunt. Nos utique rectius, qui alteram vitae, alteram mortis, et hic tamen esse has vias dicimus. Sed illa dexterior, qua justi gradiuntur, non in Elysium fert, sed in coelum. Immortales enim fiunt. Sinisterior ad tartarum; aeternis enim cruciatibus addicuntur injusti. Tenenda est igitur nobis justitiae via, quae ducit ad vitam. Primum autem justitiae officium est, Deum agnoscere ut parentem, eumque metuere ut dominum, diligere ut (1068B)patrem. Idem enim nos genuit, qui vitali spiritu animavit, qui alit, qui salvos facit. Habet in nos non modo ut pater, verum etiam ut dominus licentiam verberandi, et vitae ac necis potestatem; unde illi ab homine duplex honos, id est, amor cum timore debetur. Secundum justitiae officium est, hominem agnoscere velut fratrem. Si enim nos idem Deus fecit, et universos ad justitiam vitamque aeternam pari conditione generavit, fraterna utique necessitudine cohaeremus, quam qui non agnoscit, injustus est. Sed origo hujus mali, quo societas inter se hominum, (1069A)quo necessitudinis vinculum dissolutum (1069)est, ab ignoratione veri Dei nascitur. Qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest. Inde est, quod ex eo tempore, quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata est, sicut poetae ferunt, justitia: sic diremptum est omne foedus, dirempta societas juris humani. Tum sibi quisque consulere, jus in viribus computare, nocere invicem, fraudibus aggredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere; non cognatis, non liberis, non parentibus parcere; ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro vias, maria infestare; libidini autem, quo furor duxerit, fraena laxare; nihil denique sancti habere, quod non cupiditas infanda violaret. Cum haec (1069B)fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab injuriis facerent. Sed metus legum non scelera comprimebat, sed licentiam submovebat. Poterant enim leges delicta punire, conscientiam munire non poterant. Ita quae ante palam fiebant, clam fieri coeperunt. Circumscribi etiam jura, siquidem ipsi praesides legum praemiis muneribusque corrupti, vel in remissionem malorum, vel in perniciem bonorum sententias venditabant. His accedebant dissensiones, et bella, et mutuae depraedationes, et oppressis legibus saeviendi potestas licenter assumpta.
CAPUT LX. (Div. Inst. lib. VI, c. 3.) De justitiae officiis. In hoc statu cum essent humanae res, misertus est (1070A)nostri Deus, revelavit se nobis et ostendit; ut in ipso religionem, fidem, castitatem, misericordiam disceremus; ut, errore vitae prioris abjecto, simul cum ipso Deo nosmetipsos, quos impietas dissociaverat, nosceremus, legemque divinam, quae humana cum coelestibus copulat, tradente ipso Domino, sumeremus: qua lege universi quibus irretiti fuimus, errores cum vanis et impiis superstitionibus tollerentur. Quid igitur homini debeamus, eadem illa lex divina praescribit, quae docet quidquid homini praestiteris, Deo praestari. Sed radix justitiae, et omne fundamentum aequitatis est illud, ut ne facias ulli quod pati nolis; sed alterius animum de tuo metiaris. Si acerbum est injuriam ferre, et qui eam fecerit, videtur injustus, transfer in alterius personam, quod de te sentis, et in tuam, quod (1070B)de altero judicas; et intelliges tam te injuste facere, si alteri noceas, quam alterum, si tibi. Haec si mente volvamus, innocentiam tenebimus, in qua justitia velut primo gradu insistit. Primum est enim non nocere; proximum, prodesse; et sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, evulsis sentibus, et omnibus stirpium radicibus amputatis, arva purganda sunt: sic de nostris animis prius vitia detrahenda, et tunc demum virtutes inserendae, de quibus seminatae per verbum Dei fruges immortalitatis oriantur.
CAPUT LXI. (Div. Inst. lib. VI, c. 15, 16, 19, 24.) De affectibus. Tres affectus, vel, ut ita dicam, tres furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae, nec (1071A)periculi sui respectum (1071A)habere permittant: ira, quae vindictam cupit; avaritia, quae desiderat opes; libido, quae appetit voluptates. His vitiis ante omnia resistendum est; hae stirpes eruendae, ut virtutes inseri possint. Hos affectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant. Neutri eorum recte: quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem; neque diminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam temperatis et mediocribus, si bona, integris abutendum est. Nos vero, neque detrahendos, neque minuendos esse dicimus. Non enim per se mala sunt, quae Deus homini rationabiliter insevit: sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam vitam sunt attributa, male utendo fiunt mala; et sicut fortitudo, si pro (1071B)patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum: sic et affectus, si ad usus bonos habeas, virtutes erunt, si ad malos, vitia dicentur. Ira igitur ad coercitionem peccatorum, id est, ad regendam subjectorum disciplinam data est a Deo, ut metus licentiam comprimat, et compescat audaciam. Sed qui terminos ejus ignorant, irascuntur paribus, aut etiam potioribus. Inde ad immania facinora prosilitur: inde ad caedes, inde ad bella consurgitur. Cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda vitae necessaria tributa est. Sed qui nesciunt fines ejus, insatiabiliter opes congerere nituntur. Hinc venena, hinc circumscriptiones; hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt. (1072A)Libidinis autem affectus ad procreandos liberos insitus et innatus est: sed qui limites ejus in animo non tenent, utuntur eo ad solam voluptatem. Inde illiciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur. Redigendi sunt ergo isti affectus intra fines suos, et in viam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint vehementes, culpam tamen habere non possunt.
CAPUT LXII, alias V. (Lib. VI Inst., c. 12, 18, 20, 23.) De voluptatibus sensuum coercendis. Cohibenda est ira, cum patimur injuriam, ut et malum comprimatur, quod ex certamine impendet, et ut duas maximas virtutes, innocentiam patientiamque teneamus. Avaritia frangatur, cum habemus, (1072B)quod satis est. Quis enim furor est, in his coacervandis laborare, quae aut latrocinio, aut proscriptione, aut morte ad alios necesse sit pervenire? Libido extra legitimum torum non evagetur, sed creandis liberis serviat. Appetentia enim nimia voluptatis, et periculum parit, et infamiam generat, et (quod est maxime cavendum) mortem acquirit aeternam. Nihil est tam invisum Deo, quam meus incesta et animus impurus. Nec hac sola voluptate abstinendum sibi quis putet, quae capitur ex foeminei corporis copulatione, sed et caeteris voluptatibus sensuum reliquorum; quia et ipsae sunt vitiosae, et ejusdem virtutis est eas contemnere. Oculorum voluptas (1073A)percipitur ex rerum pulchritudine, aurium de vocibus canoris et suavibus, (1073A)narium de odore jucundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus virtus repugnare fortiter debet, ne his illecebris irretitus animus, a coelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a vita immortali ad poenam perpetuam deprimatur. In saporis et odoris voluptatibus hoc periculum est, quod trahere ad luxuriam possunt. Qui enim fuerit his deditus, aut non habebit ullam rem familiarem, aut, si habuerit, absumet, et aget postmodum vitam detestabilem. Qui autem rapitur auditu (ut taceam de cantibus, qui sensus intimos ita saepe deliniunt, ut etiam statum mentis furore perturbent, compositis certis orationibus numerosisque (1073B)carminibus, aut argutis disputationibus) ad impios cultus facile traducitur. Inde est, quod scriptis coelestibus, quia videntur incompta, non facile credunt, qui aut ipsi sunt diserti, aut diserta legere malunt: non quaerunt vera, sed dulcia; immo illis haec videntur esse verissima, quae auribus blandiuntur. Ita respuunt veritatem, dum sermonis suavitate, capiuntur. Voluptas vero, quae spectat ad visum, multiformis est. Nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulchritudine, avaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque justo: quae autem (1074A)capitur de specie mulierum, in alteram rapit voluptatem, de qua jam superius locuti sumus.
CAPUT LXIII, olim VI. (Div. Inst. lib. VI, c. 18 et 20.) Spectacula esse potentissima ad corrumpendos animos. Superest de spectaculis dicere; quae, quoniam potentiora sunt ad corrumpendos animos, vitanda sapientibus, et cavenda sunt totaliter, quod ad celebrandos deorum honores inventa memorantur. Nam munerum editiones Saturni festa sunt. Scena Liberi patris est. Ludi vero Circenses Neptuno dicati putantur, ut jam qui spectaculis interest, relicto Dei cultu, ad profanos ritus transiisse videatur. Sed ego de re malo dicere quam de origine. Quid tam horribile, (1074B)tam tetrum, quam hominis trucidatio? Ideo severissimis legibus vita nostra munitur; ideo bella execrabilia sunt. Invenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi voluptas, quod scelus vindicavit. Quod si interesse homicidio, sceleris conscientia est, et eidem facinori spectator obstrictus est, cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore profunditur, qui spectat, quam ille qui facit: nec potest esse immunis a sanguine, qui voluit effundi, aut videri (1075A)non interfecisse, qui interfectori et favit, (1075A)et praemium postulavit. Quid scena? num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur. Histrionum etiam impudici gestus, quibus infames foeminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent. Nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem, quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore, quae vera sunt. Spectant haec adolescentes, quorum lubrica aetas, quae fraenari ac regi debet, ad vitia et peccata his imaginibus eruditur. Circus vero innocentior existimatur: sed major hic furor est; siquidem mentes spectantium tanta efferuntur insania, ut non modo in convitia, sed etiam in rixas, et praelia, et contentiones saepe consurgant. Fugienda igitur omnia spectacula, ut tranquillum mentis statum tenere possimus. (1075B)Renuntiandum noxiis voluptatibus, ne deliniti suavitate pestifera, in mortis laqueos incidamus.
CAPUT LXIV. (Lib. VI Inst., c. 18.) Affectus sunt domandi, et a vetitis abstinendum. Placeat sola virtus, cujus merces immortalis est, cum vicerit voluptatem. Superatis autem affectibus (1076A)et perdomitis voluptatibus, facilis in comprimendis caeteris labor est ei, qui sit Dei veritatisque sectator: non maledicet unquam, qui speravit a Deo benedictionem. Non pejerabit, sed ne jurabit quidem, ne quando vel necessitate, vel consuetudine in perjurium cadat. Nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit, quod spoponderit, neque promittet, quod facere non possit: non invidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit; nec detrahet, aut male alteri volet, in quem forsitan beneficia Dei proniora sunt. Non furabitur, nec omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam (hoc est enim de alienis malis lucra captare), nec tamen negabit, si quem necessitas cogit mutuari. Non sit asper in filium, neque in servum: meminerit, quod et ipse patrem habeat et dominum. Ita cum his (1076B)aget, quemadmodum secum agi volet. Munera superabundantia non accipiet a tenuioribus; nec enim justum est augeri patrimonia locupletum per damna miserorum.
Vetus praeceptum est, non occidere, quod non sic accipi debet, tamquam jubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis vindicatur, manus abstinere. Sed hac jussione interposita, nec verbo (1077A)licebit periculum inferre, (1077A)nec infantem necare aut exponere, nec seipsum voluntaria morte damnare. Item non adulterare: sed hoc praecepto, non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium jure damnatur, verum etiam prostitutis corporibus abstinere. Supra leges enim Dei lex est; ea quoque, quae pro licitis habentur, vetat, ut justitiam consummet. Ejusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet. Nam si falsum testimonium mendacio nocet ei, contra quem dicitur, et fallit eum apud quem dicitur, nunquam igitur mentiendum est, quia mendacium semper aut fallit, aut nocet. Non est ergo vir justus, qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur. Huic vero nec adulari licet, perniciosa est enim ac deceptrix (1077B)adulatio: sed ubique custodiet veritatem. Quae licet sit ad praesens insuavis, tamen, cum fructus ejus atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta (Terent. Andr., act. I, scen. 1), sed gratiam .
CAPUT LXV; alias VII. (Lib. VI Inst., cap. 10 et seq.) Praecepta eorum quae jubentur et de misericordia. Dixi de iis, quae vetantur: dicam nunc breviter, quae jubentur. Innocentiae proxima est misericordia. Illa enim malum non facit, haec bonum operatur; illa (1078A)inchoat justitiam, haec complet. Nam, cum imbecillior sit hominum natura quam caeterarum animantium, quas Deus et instructas ad inferendam, et munitas ad vim repellendam figuravit, affectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium vitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus. Si enim ficti ab uno Deo, et orti ab uno homine, consanguinitatis jure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. Itaque non tantum inferre injuriam non oportet, sed ne illatam quidem vindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia. Et ideo jubet nos Deus etiam pro inimicis precem facere semper. Ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos invicem praestandis et accipiendis auxiliis muniamus. Multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subjecta est. Spera (1078B)et tibi accidere posse, quod alteri videas accidisse.
Ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris ejus animum, qui opem tuam in malis constitutus implorat. Si quis victu indiget, impertiamur; et si quis nudus occurrerit, vestiamus; si quis a potentiore injuriam sustinet, eruamus. Pateat domicilium nostrum peregrinis vel indigentibus tecto. Pupillis defensio, viduis tutela nostra non desit. Redimere ab hoste captivos magnum misericordiae opus est, aegros pauperes visere atque refovere. Inopes aut advenas, si obierint, non patiamur insepultos (1079A)jacere. Haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis (1079A)obierit, verum et acceptum sacrificium Deo immolabit. Haec litabilior victima est apud Deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur: quem Deus, quia justus est, sua et ipsum lege, sua et conditione prosequitur; miseretur ejus, quem viderit misericordem, inexorabilis est ei, quem precantibus cernit immitem. Ergo, ut haec omnia, quae Deo placent, facere possimus, contemnenda est pecunia, et ad coelestes transferenda thesauros, ubi nec fur effodiat, nec rubigo consumat, nec tyrannus eripiat; sed nobis ad aeternam opulentiam, Deo custode, servetur.
CAPUT LXVI, alias VIII. (Lib. VI Inst., cap. 23.) De fide in religione, et de fortitudine. Fides quoque magna justitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conservanda est, praecipue in religione, quia Deus prior est et potior quam homo. Et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est, pro homine suscipere mortem, et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur; quanto magis pro Deo, qui potest aeternam vitam pro temporali morte praestare! Itaque cum inciderit ejusmodi necessitas, ut desciscere a Deo, atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. Deus sit ante oculos, sit in corde, cujus interno auxilio (1080A)dolorem viscerum, et adhibita corpori tormenta superemus. Nihil tunc aliud quam vitae immortalis praemia cogitemus. Ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus universa, quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur. Postremo ipsam mortem non inviti, aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali apud Deum gloria simus functuri, triumphato saeculo ad promissa venientes; quibus bonis, quanta beatitudine brevia haec poenarum mala, et hujus vitae damna pensemus. Quod si facultas hujus gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem.
Teneatur ergo in omnibus vitae officiis, teneatur in matrimonio. Non enim satis est, si aut alieno toro, aut lupanari abstineas. Qui habet conjugem nihil (1080B)quaerat extrinsecus: sed contentus ea sola, casti et inviolati cubilis sacramenta custodiat. Adulter enim Deo est perinde atque incestus, qui, abjecto jugo, vel in liberam, vel in servam peregrina voluptate luxuriat. Sed sicut foemina castitatis vinculis obligata est, ne alium concupiscat: ita vir eadem lege teneatur, quoniam Deus virum et uxorem unius corporis compage solidavit. Ideo praecepit non dimitti uxorem, nisi crimine adulterii revictam, ut nunquam conjugalis foederis vinculum, nisi quod perfidia ruperit, resolvatur. Illud quoque ad consummandam pudicitiam jungitur, ut non modo peccatum absit, verum etiam cogitatio. Pollui enim mentem quamvis inani cupiditate manifestum est; itaque justum hominem, quod sit secus, nec facere oportere, nec (1081A)velle. Purganda est igitur conscientia, quam Deus pervidet, qui falli non potest. Emaculetur (1081A)omni labe pectus, ut templum Dei esse possit, quod non auri, nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor illustrat.
CAPUT LXVII, alias IX. (Lib. VI Inst., c. 24 et 25; VII, c. 2 et 3.) De poenitentia, animae immortalitate, et de Providentia. Sed haec enim omnia difficilia sunt homini, nec patitur conditio fragilitatis naturae, esse quemquam sine macula. Ultimum ergo remedium illud est, ut confugiamus ad poenitentiam, quae non minimum locum inter virtutes habet, quia sui correctio est; ut cum forte aut re, aut verbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus, ac nos deliquisse fateamur, oremusque a Deo veniam, quam pro sua misericordia non (1081B)negabit, nisi perseverantibus in errore. Magnum est poenitentiae auxilium, magnum solatium. Illa est vulnerum peccatorumque sanatio; illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, viam vitae sibi amputat, quia nemo esse tam justus potest, ut nunquam sit ei poenitentia necessaria. Nos vero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus Deo, et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. Hoc semper obsequium Domino deferamus. Humilitas enim chara et amabilis Deo est: qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem, quam justum superbum, quanto magis justum suscipiet confitentem eumque in regnis coelestibus faciet pro humilitate sublimem.
(1082A)Haec sunt quae debeat cultor Dei exhibere; hae sunt victimae, hoc sacrificium placabile; hic verus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram Dei confert. Summa illa majestas hoc cultore laetatur: hunc ut filium suscipit, eique donum immortalitatis impartitur; de qua nunc mihi disserendum est, et arguenda persuasio eorum, qui extingui animas cum corporibus arbitrantur. Qui quia nec Deum sciebant, nec arcanum mundi prospicere poterant, ne hominis quidem animaeque rationem comprehenderunt. Quomodo enim possent sequentia pervidere, qui summam non habebant? Negantes igitur esse ullam providentiam, utique Deum, qui fons et caput rerum est, negaverunt. Sequebatur ut ea quae sunt, aut semper fuisse dicerent, aut sua sponte esse (1082B)nata, aut minutorum seminum conglobatione concreta.
Semper fuisse dici non potest, quod et est, et visui subjacet; ipsum enim esse sine aliquo initio non potest. Sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura. Semina vero principalia quomodo esse potuerunt, cum et semina ex rebus oriantur, et vicissim res ex seminibus? Nullum igitur semen est, quod originem non habet. Sic factum est, ut cum putarent mundum nulla providentia factum, ne hominem quidem putarint aliqua ratione generatum. Quod si nulla esset in fingendo homine ratio versata, immortalem igitur animam esse non posse. Alii vero ex adverso, et Deum esse unum, et ab eo mundum factum, et hominum causa esse (1083A)factum, et animas esse immortales existimaverunt. Sed cum ea senserint, (1083A)hujus tamen divini operis atque consilii nec causas, nec rationes, nec exitus perspexerunt, ut omne veritatis arcanum consummarent, atque aliquo veluti fine concluderent. Sed quod illi facere non potuerunt, quia veritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognovimus, Deo annuntiante.
CAPUT LXVIII. (Lib. VI div. Inst., cap. 4.) De mundo, homine et Dei providentia. Consideremus igitur quae ratio fuerit hujus tanti tamque immensi operis fabricandi. Fecit Deus mundum, sicut Plato existimavit: sed cur fecerit, non ostendit. Quia bonus, inquit, et invidens nulli, fecit (1083B)quae bona sunt. Atqui videmus in rerum natura, et bona esse et mala. Potest ergo existere perversus aliquis, qualis fuerit ἄθεος ille Theodorus, et Platoni respondere: Imo quia malus est, fecit quae mala sunt. Quomodo illum redarguet? Si quae bona sunt, Deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praevalent bonis? In materia, inquit, continebantur. Bona igitur et mala, aut nihil, fecit Deus. Si bona tantum fecit, aeterniora sunt mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. Finem igitur habebunt, quae aliquando coeperunt, et permanebunt, quae semper fuerunt. (1083C)Mala ergo potiora sunt. Si autem potiora esse (1084A)non possunt, ne aeterniora quidem possunt. Ergo aut utraque semper fuerunt, et Deus otiosus, aut utraque ex uno fonte fluxerunt. Est enim convenientius, ut Deus omnia fecerit potius quam nihil.
Ergo secundum sententiam Platonis, idem Deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala. Quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a Deo mundum, quia bonum est mundus. Omnia enim complexus est bona et mala, nec fecit propter se quidquam, sed propter aliud. Domus enim aedificatur, non ad hoc solum ut sit domus, sed ut suscipiat et tueatur habitantem. Item navis fabricatur, non ad hoc ut navis videatur tantum, sed ut in ea possint homines navigare. Vasa item fiunt, non ut vasa sint solum, sed ut capiant quae sunt (1084B)usui necessaria. Sic et mundum Deus ad usum aliquem fecerit necesse est. Stoici aiunt causa hominum factum esse, et recte. Homines enim fruuntur his omnibus bonis, quae mundus in se continet. Sed ipsi homines cur facti sint, aut quid in illis utilitatis habeat illa rerum fabricatrix providentia, non explicant.
Immortales esse animas idem Plato affirmat ( Plato in Phaed., Phaedon., Gorg., de Leg. ): sed cur, aut quomodo, aut quando, aut per quem immortalitatem assequantur, aut quodnam sit omnino tantum illud mysterium; cur ii, qui sunt immortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis vitae spatio, atque abjectis fragilium corporum exuviis, (1084C)ad aeternam illam beatitudinem transferantur, (1085A)non comprehendit. Denique nec judicium Dei, nec discrimen justi et injusti explicavit: sed animas, quae se (1085A)sceleribus immerserint, hactenus condemnari putavit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum revertantur; et hoc fieri semper, nec esse finem transmeandi. Ludum mihi nescio quem inducit, somnio similem, cui nec ratio ulla, nec Dei gubernatio, nec consilium aliquod inesse videatur.
CAPUT LXIX, alias X. (Lib. VII Inst., c. 5, 8 et seq.) Mundum propter hominem, et hominem propter Deum esse factum. Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem, (1085B)qui vera dixerunt, collatis in unum causis atque rationibus, connectere potuerunt. Factus a Deo mundus, ut homines nascerentur: nascuntur autem homines, ut Deum patrem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est justitia; colunt, ut mercedem immortalitatis accipiant; accipiunt immortalitatem, ut in aeternum Deo serviant. Videsne, quemadmodum sibi connexa sint et prima cum mediis, et media cum extremis? Inspiciamus singula, et videamus utrumne illis ratio quoque subsistat. Fecit ergo Deus mundum propter hominem. Hoc qui non videt, non multum distat a pecude. Quis coelum suspicit, nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia Dei opera miratur, nisi homo? Quis colit (1085C)terram? quis ex ea fructum capit? Quis navigat mare? Quis pisces, quis volatilia, quis quadrupedes habet in potestate, nisi homo? Cuncta igitur propter hominem Deus fecit, quia usui hominis cuncta cessere.
Viderunt hoc philosophi: sed illud quod sequitur non viderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit. (1086A)Erat enim consequens, et pium, et necessarium, ut cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret Deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit mundum propter ipsum, eique cultum et honorem debitum redderet. Hic Plato aberravit; hic perdidit quam primum arripuerat, veritatem, cum de cultu ejus Dei, quem conditorem rerum ac parentem fatebatur, obticuit, nec intellexit hominem Deo pietatis vinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum, propter quod animae immortales fiant. Sensit tamen aeternas esse: sed non per gradus ad eam sententiam descendit. Amputatis enim mediis, incidit potius in veritatem, (1086B)quasi per abruptum aliquod praecipitium; nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione, verum invenerat. Colendus est igitur Deus, ut per religionem, quae eadem justitia est, accipiat homo a Deo immortalitatem, nec est ullum aliud praemium piae mentis: quae si est invisibilis, non potest ab invisibili Deo, nisi invisibili mercede donari.
CAPUT LXX. (Lib. VII Inst., c. 12, 13, 20, 21.) Animae immortalitas confirmatur. Plurimis vero argumentis colligi potest aeternas esse animas. Plato ait, quod per seipsum semper movetur, neque principium motus habet, etiam finem non habere: animum autem hominis per se (1086C)semper moveri, qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inveniendum solers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax, et quia praeterita teneat, praesentia comprehendat, futura prospiciat, multarumque rerum et artium scientiam complectatur immortalem esse; siquidem nihil habeat in se terreni ponderis labe concretum. Praeterea ex (1087A)virtute ac (1087A)voluptate intelligitur aeternitas animae. Voluptas omnibus est communis animalibus; virtus solius est hominis: illa vitiosa est, haec honesta; illa secundum naturam, haec adversa naturae, nisi anima immortalis est. Virtus enim pro fide et pro justitia nec egestatem timet, nec exilium metuit, nec carcerem perhorrescit, nec dolorem reformidat, nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est virtus, si et commoda impedit, et vitae nocet; aut si stultitia non est, ergo anima immortalis est, et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora, quae post dissolutionem corporis sui assequatur. Illud etiam maximum argumentum immortalitatis, quod Deum solus homo agnoscit. In mutis nulla suspicio religionis est, quia (1087B)terrena sunt, in terramque prostrata. Homo ideo rectus aspicit coelum, ut Deum quaerat. Non potest igitur non esse immortalis, qui immortalem desiderat. Non potest esse solubilis, qui cum Deo et vultu, et mente communis est. Denique coelesti elemento, quod est ignis, homo solus utitur. Si enim lux per ignem, vita per lucem, apparet eum, qui usum ignis habet, non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est, sine quo non potest, nec lux, nec vita constare.
Sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia divina? Id enim sacrae litterae ac voces prophetarum docent. Quod si cui parum videtur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret; ut (1087C)intelligat delirasse Democritum, et Epicurum, et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium, quod est evidens, negaverunt. Confirmata immortalitate, superest docere, a quo, et quibus, et quomodo, et quando tribuatur? Cum certa et constituta divinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem (1088A)rerum fieri necesse est, ut innovetur a Deo mundus. Id vero tempus in proximo est, quantum de numero annorum, deque signis, quae praedicta sunt a prophetis, colligi potest. Sed cum sint innumerabilia, quae de fine saeculi, et conclusione temporum dicta sunt, ea ipsa quae dicuntur, nuda ponenda sunt, quoniam ut testimoniis utamur immensum est. Si quis illa desiderat, aut nobis minus credit, adeat ad ipsum sacrarium coelestium litterarum, quarum fide instructior errasse philosophos sentiat, qui aut aeternum esse hunc mundum, aut infinita esse annorum millia putaverunt, ex quo fuerit instructus. Nondum enim sex millia completa sunt, quo numero consummato, tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola justitia. Quod quatenus (1088B)eventurum sit, paucis explicabo.
CAPUT LXXI, alias XI. (Lib. VII Inst., c. 15, 16, 17, 19.) De postremis temporibus. Haec a prophetis, sed ut vatibus, futura dicuntur. Cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia invalescet, omnia vitiorum et fraudum genera crebrescent, justitia interibit; fides, pax, misericordia, pudor, veritas non erit; vis et audacia praevalebit; nemo quidquam habebit, nisi male partum, manuque defensum. Si qui erunt boni, praedae ac ludibrio habebuntur. Nemo pietatem parentibus exhibebit, nemo infantis aut senis miserebitur; avaritia et libido universa corrumpet. Erunt caedes et sanguinis (1088C)effusiones. Erunt bella, non modo externa et finitima, verum etiam intestina. Civitates inter se belligerabunt: omnis sexus et omnis aetas arma tractabunt. Non imperii dignitas conservabitur, non militiae disciplina: sed more latrocinii depraedatio et vastitas fiet. Regnum multiplicabitur, et decem viri occupabunt (1089A)orbem, et partientur, et vorabunt; (1089A)et existet alius longe potentior ac nequior, qui tribus ex eo numero deletis, Asiam possidebit, et caeteris in potestatem suam redactis et adscitis, vexabit omnem terram. Novas leges statuet, veteres abrogabit; rempublicam suam faciet, nomen imperii sedemque mutabit.
Tunc erit tempus infandum et execrabile, quo nemini libeat vivere. Denique in eum statum res cadet, ut vivos lamentatio, mortuos gratulatio sequatur. Civitates et oppida interibunt, modo ferro, modo igni, modo terrae motibus crebris, modo aquarum inundatione, modo pestilentia et fame. Terra nihil feret, aut frigoribus nimiis, aut caloribus sterilis. Aqua omnis partim mutabitur in cruorem, partim (1089B)amaritudine vitiabitur; ut nihil sit nec ad cibos utile, nec ad potum salubre. His malis accedent etiam prodigia de coelo, ne quid desit hominibus ad timorem. Cometae crebro apparebunt. Sol perpetuo squalore fuscabitur. Luna sanguine inficietur, nec amissae lucis damna reparabit. Stellae omnes decident; nec temporibus sua ratio constabit, hyeme atque aestate confusis. Tunc et annus, et mensis, et dies breviabitur. Et hanc esse mundi senectutem ac defectionem Trismegistus elocutus est. Quae cum venerit, (1090A)adesse tempus sciendum est, quo Deus ad commutandum saeculum revertatur.
Inter haec autem mala surget rex impius, non modo generi hominum, sed etiam Deo inimicus. Hic reliquias illius prioris tyranni conteret, cruciabit, vexabit, interimet. Et tunc erunt lacrymae juges, luctus et gemitus perpetes, et ad Deum cassae preces: nulla requies a formidine, nec somnus ad quietem. Dies cladem, nox metum semper augebit. Sic orbis terrarum pene ad solitudinem, certe ad raritatem hominum redigetur. Tunc et impius justos homines ac dicatos Deo persequetur, et se coli jubebit ut Deum. Se enim dicet esse Christum cujus erit adversarius. Ut credi ea possint, accipiet potestatem mirabilia faciendi: ut ignis descendat a coelo; ut sol desistat a (1090B)cursu suo; ut imago, quam posuerit, loquatur. Quibus prodigiis illiciet multos, ut adorent eum, signumque ejus in manu aut fronte suscipiant. Et qui non adoraverit, signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. Ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet. Sed ille vecors, ira implacabili furens, adducet exercitum, et obsidebit montem, quo justi confugerint. Qui cum se viderint circumsessos, implorabunt auxilium Dei voce magna, et exaudiet eos, et mittet eis liberatorem.
CAPUT LXXII. (Lib. VII Inst., c. 20, 24, 26.) De Christo e coelo descendente ad universale judicium, et de regno millenario. Tunc coelum in tempestate (1091A)patefiet, et descendet Christus in virtute magna; et anteibit eum claritas ignea, et vis inaestimabilis angelorum; et extinguetur omnis illa multitudo impiorum, et torrentes sanguinis current; et ipse ductor effugiet, atque exercitu saepe reparato, quartum praelium faciet, quo captus cum caeteris omnibus tyrannis, tradetur exustioni. Sed et ipse daemonum princeps, auctor et machinator malorum, catenis igneis alligatus, custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat, et ut vexata tot saeculis terra requiescat. Pace igitur parta, compressoque omni (1091B)malo, Rex ille justus et victor judicium magnum de vivis et mortuis faciet super terram: et viventibus quidem justis tradet in servitium gentes universas; mortuos autem ad aeternam vitam suscitabit, et in terra cum iis ipse regnabit, et condet sanctam civitatem, et erit hoc regnum justorum mille annis. Per idem tempus, et stellae candidiores erunt, et claritas solis augebitur, et luna non patietur diminutionem. Tunc descendet a Deo pluvia benedictionis matutina et vespertina, et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit. Stillabunt mella de rupibus: lactis et vini fontes exuberabunt. Bestiae, deposita feritate, mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, vitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre (1091C)congregabitur, serpens virus non habebit, nullum (1092A)animal vivet ex sanguine. Omnibus enim Deus copiosum atque innocentem victum ministrabit.
Peractis vero mille annis, ac resoluto daemonum principe, rebellabunt gentes adversus justos, et veniet innumerabilis multitudo ad expugnandam sanctorum civitatem. Tunc fiet ultimum judicium Dei adversus gentes. Concutiet enim a fundamentis suis terram, et corruent civitates, et pluet super impios ignem cum sulphure et grandine, et ardebunt, et se invicem trucidabunt. Justi vero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium, et videbunt campos cadaveribus opertos. Tunc fiet terrae motus, et scindentur montes, et subsident valles in altitudinem profundam, et congerentur in eam corpora mortuorum, et vocabitur nomen (1092B)ejus Πολυάνδριον. Post haec renovabit Deus mundum, et transformabit justos in figuras angelorum, ut immortalitatis veste donati, serviant Deo in sempiternum. Tunc etiam impii resurgent, non ad vitam, sed ad poenam. Eos quoque, secunda resurrectione facta, Deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati, et aeternis ignibus traditi, merita pro sceleribus suis supplicia persolvant.
CAPUT LXXIII, alias XII. (Lib. VII Inst., c. ult.) Spes salutis in Dei religione et cultu. Quare cum haec omnia vera et certa sint, prophetarum omnium consona annuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem sibyllae (1092C)cecinerint, dubitari non potest quin spes omnis vitae (1093A)ac salutis in sola Dei religione sit posita. (1093A)Itaque nisi homo Christum susceperit, quem Deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum Deum per eum cognoverit, nisi mandata ejus legemque servaverit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus. Proinde fragilia contemnenda sunt, ut solida consequamur; spernenda terrena, ut coelestibus honoremur; temporalia fugienda, ut ad aeterna veniamus. Erudiat se quisque ad justitiam, formet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad virtutem; ut (1094A)si forte adversarius indixerit bellum, nulla vi, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono divellatur, non se substernat insensibilibus figmentis, sed verum et solum Deum rectus agnoscat: abjiciat voluptates, quarum illecebris anima sublimis deprimitur ad terram: teneat innocentiam, prosit quamplurimis, incorruptibiles sibi thesauros bonis operibus acquirat, ut possit, Deo judice, pro virtutis suae meritis, vel coronam fidei, vel praemium immortalitatis adipisci.