Epitome Commentariorum Rabani in Leviticum

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitome Commentariorum Rabani in Leviticum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf


Epitome Commentariorum Rabani in Leviticum

Epitome Commentariorum Rabani in Leviticum (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.0850A

PRAEFATIO. 114.0795A|

Sequentis libri, id est Levitici, brevissimam adnotationem ego Strabus, tradente domino Rabano abbate, viro in multis scientiae divinae eloquiis spectabiliter adornato, quantum tenuitas ingenioli mei permittebat, abbreviare curavi, ut quia memoriae tenacitatem in me non cognosco, saltem ad putatia glossularum recurrens, aliquam eorum quae mihi tradita sunt partem recognoscam. Sed quia nequaquam hoc a notitia aliorum abscondere, valde obsecro te, quicunque legeris, si quid in eo secus quam decet dictum inveneris, ut non illi qui hoc de pleno sapientiae fonte hauriens mihi transfudit, sed meae inertiae deputare incipias, qui potui prae inopia sensus facile deviare. Studui namque juxta fidem catholicam, 114.0795B| quantum mihi fidei auctor concedere dignatus est, quae mihi in me seminata sunt ad alimentum animae meae recondere. Erat autem in hujus libri expositione ductor Hesychius, Hierosolymorum presbyter, fidei integer, et veritate suffultus cum caeteris sanctis doctoribus. Lege feliciter.

CAPUT PRIMUM.

VAIEKRA, id est Leviticus, quasi oblatorius sacerdotalis liber. Hunc librum superiori adhaerere manifesta ratio probat, quia in eo illud tabernaculum construebatur, de quo ista quae in libro [Exodi] servanda jubentur, praeciperentur. Quod tabernaculum Ecclesiam vel sanctam Scripturam signat, de quibus nobis omnis sanae doctrinae plenitudo ministratur. 114.0795C| Porro quod dicitur Dominum vocasse Moysen de tabernaculo testimonii, signat quod Dominus doctores Ecclesiae in Scriptura sancta Ecclesiae disciplinis ad fidelium instruit salutem, qui loquuntur filiis Israel, id est fidelibus consilium salutis imponunt « homo qui obtulerit hostiam. » Hominem dicit ut ille qui digne Deo vota cupit offerre, ratione insita sibi bene utatur, ne jumentis insipientibus assimiletur. Hostia dicitur inde quod ad ostium tabernaculi ducebatur, et ibi Domino offerebatur. « De pecoribus, » id est operibus actualis vitae quae secundum carnem fiunt; in sequentibus enim de vita contemplativa facit mentionem, ubi de volucribus tractat. « De bobus et ovibus. » In bobus opera bona quae fratribus impenduntur, in ovibus opera simplicitatis quibus ab omni laesione cessatur accipimus. 114.0796A| Unde Dominus dicit: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). » Ac si dicat, « prudentes, » ut opera misericordiae fratribus impartiatis; « simplices, » ne quem voluntarie laedatis. « Offerens victimas. » Victima dicitur, qui vinciebatur et occidebatur pro victoria, offerebatur, et significat omne opus bonum quod Domino offertur. « Si holocaustum ejus fuerit oblatio. » Holocaustum est totum concrematum et ea opera signat quae ex omni parte Deo digna indicantur. « De armento, » id est, de multitudine bonorum operum. « Masculum immaculatum, » id est illud opus in quo nihil sit fragile et feminea mollitia tepens. « Anniculus, » id est perfectum et probatum tale sacrificium, « ad ostium tabernaculi, » est applicandum, id est 114.0796B| ad doctrinam et exempla sanctorum Patrum, apostolorum videlicet et caeterorum. « Ponit manum suam super caput hostiae, » qui initio bonae voluntatis studiis bonorum operum insistere non tardat, sicque proficiat ad remissionem peccatorum. « Immolabitque vitulum coram Domino. » Vitulus, quia jucundus est, docet opus Domini laetitia spirituali agendum. « Filii Aaron, » qui offerunt, Christiani sint et fideles, quos Petrus apostolus genus electum, regale sacerdotium vocat (I Petr. II). Sicut enim Christus est et pontifex et hostia, ita Christiani et per se et in se hostias spirituales offerre debent. Sanguinem offerunt, id est animam suam, quia in Genesi sanguis anima carnis vocatur. Funditur circa altare. In memoria incarnationis Christi omne opus bonum 114.0796C| perficitur. Unde Dominus dicit: « Hoc quotiescunque feceritis, in meam commemorationem facite. » De quo altari superius dicitur: « Altare de terra facietis mihi. » -- « Quod est ad ostium tabernaculi, » quia in ingressu fidei statim de fide incarnationis Christi imbuimur. Detrahitur pellis, dum divitiarum et facultatum superfluitas imminuitur ut eo liberius hostia boni operis immoletur. Quas divitias in Job pellis nomen ostendit dum dicitur, « pellem pro pelle (Job. II), » etc. Artus in frusta conciduntur, dum singuli sensus in corpore ad servitutem Domini praeparantur.

Strues lignorum componitur, dum Petri et Patrum exempla ad imitationem assumuntur. Ignis subjicitur, dum Spiritus sancti gratia bonum opus consecratur. Caput est principalitas mentis, in jecore 114.0797A| omne desiderium accipitur. Dicunt enim philosophi jecur caloris ad digerendos cibos et desiderii esse radicem. « Intestinis et pedibus lotis. » Intestina fimo sordent, in quo sordidae cogitationes monstrantur. Pedes, qui saepe immunditias tangunt, ea opera signant quae nequaquam a carnalibus negotiis separari possunt. Sunt tamen et haec et illa aqua compunctionis emundanda, et ita sacrificio Domino coaptanda. Hujusmodi hostiam dum quilibet offert sacerdos est Domini, quia Dominus de manu ejus suscipit odorem suavitatis, dum talibus sacrificiis delectatur. « Quod si de pecoribus oblatio est, » etc. In bobus fortia opera; in ovibus simplicitatem vitae; in capris poenitentiam peccatorum accipimus. De holocausto et anniculo absque macula supra 114.0797B| diximus ad latus altaris quod respicit ad aquilonem praecipitur immolari, ut in commemorationem Christi omnia fiant, sicut omnes postulationes per Dominum nostrum Jesum Christum nos implorare confidimus, post petitionem addentes, Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Plaga aquilonalis, quasi sole longinquo obscura, hoc designat quod quidquid homo in hac vita laborat, nescit quanto apud Deum pretio aestimetur, nisi quod spei firmitas sperare docet. Nam hinc scriptum est: « Sunt justi quorum opera in manu Dei sunt, sed nescit homo utrum amore dignus sit an odio (Sap. III, Eccli. IX). » Aliter, aquilo gentes significat quae in frigiditate incredulitatis torpuerunt. In omni autem opere illius propitiationis nos memores esse convenit, quia Christus 114.0797C| gentilitati consuluit, liberans eam a Domino diaboli qui se in lateribus aquilonis sedere gloriabatur. De sanguine et de altari dictum est. Dividuntur membra, dum discretio recta in omnibus virtutibus custoditur. De capite et caeteris quae offerenda sunt et de lignis, et igni, et sacerdote supra jam dictum est, « Si autem de avibus holocausti oblatio fuerit, » etc. Hactenus de activae laboribus disputavit, nunc de contemplativae vitae puritate subjungit. Turtur, qui mortuo socio alii non jungitur, castitatem designat; columba autem, quae arbori insidens et aquam inspiciens, accipitris praevidet adventum, simplicitatem et cautelam: sanctae enim animae in arbore, id est in celsitudine virtutum requiescentes in aqua, id est meditatione divinae legis, antiqui 114.0797D| hostis norunt insidias praecavere. Retorquetur caput ad collum, ut Christus, licet divinitate praemineat, nullius fidelis aestimatione ab unitate Ecclesiae, quae est corpus ejus, separetur. Aliter, dum in te coelestibus appropinquas, curam carnis, unde firmius consistere possis, penitus non omittas. Quamvis enim Apostolus dicat: « Carnis curam non feceritis in desideriis tantum (Rom. XIII), » alias dicitur: « Quis unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V)? » « Rupto vulneris loco decurrit sanguis super crepidinem, » vel « hasim altaris, » ut alia editio dicit, dum patefacta bona intentione, vita omnis juxta evangelicam doctrinam consecratur. Vesicula, quae semper tumida videtur, et pennae, lenitatis radices, projiciuntur 114.0798A| propter altare ad orientalem plagam ubi cineres effundi solent, dum omnis tumor superbiae et lenitatis vanitas propter Christum in memoria originis nostrae, ubi corruptionem intelligimus nostram, comprimitur, ut sine malitiae admixtione oblatio puritatis contemplativae perficiatur, ne plus sapiamus quam oportet (Rom. XII), et ne quid indignum his adjungere tentemus. Ascella est pars in qua alae junguntur corpori. Ascellae frangi non ferro dividi jubentur, ut in ipsa Dei contemplatione nihil ferro doli et schismatis impetatur, aut investigetur, sed manu, id est simplicitate intelligentiae quam Dominus concesserit observandum, et in servitio Domini offerendum suscipiatur. Caetera quae de his subjunguntur in superioribus dicta sunt.

CAPUT II. 114.0798B|

« Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino. » Et animam pro toto homine ponit, sicut Jacob descendisse in Aegyptum cum animabus septuaginta loquitur; etc. Ideo animam dicit, quia de spiritualibus est locuturus. Spiritualis enim intelligentia animi non corporis capacitate percipitur. Sacrificium est quod in pane et in fructu terrae Domino offerebatur. Simila enim omni genere panum nobilior, panis autem omni cibo validior, sapientiam divinam signat, quae alias auro, quod omnibus metallis est pretiosius, comparatur; quam Isaias inter Spiritus sancti dona primam nominavit, et Dominus in numero beatitudinis, inferioribus enumeratis, 114.0798C| in loco posuit perfectionis dicens: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Major enim sapientia non est quam meritis virtutum Dei effici filium. Oleum charitatem et misericordiam sonat, sine quibus sapientia perit, hoc ipsum ubique in sequentibus signat. Thus orationem assiduam indicat. « Si quis enim, ait Jacobus apostolus, indiget sapientia, postulet a Deo et dabitur (Jacob. I), » etc. Haec ad filios Aaron offerri jubentur, ut cuicunque Deus scientiam intelligendi praestiterit, cum magistris spiritualibus conferat, ne forte insidias diaboli orans incidat. Nam et Paulus cum per revelationem Dei didicerit Evangelium, descendit tamen, ut ipse testatur, ad apostolos et contulit cum illis, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset (Galat. III). 114.0798D| « Quorum unus, » et caetera. Unus pro unitate fidei accipitur, et Paulus dicit: « Unus Dominus et una fides (Ephes. IV), » etc. Idem et alibi: Rogo, inquit, vos ut idem sapiatis et unum omnes dicatis (Phil. II). Pugillus plenus immolatur ut quisque quantum capere potest scrutari conetur, ne plus tentet quam potest continere. Pars similae et olei immolatur, totum autem thus, quia sapientiae et charitatis et misericordiae nequaquam in hac vita perfectio in sanctis aliquibus impletur. Paulus enim dicit: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Et de charitate: « Major autem charitas est his, » quia videlicet in hac vita cum spe et fide perfici non potest, sed permanet in futuro perficienda. 114.0799A| Et de misericordia dicit ultra vires velle. Ideo hic non perficitur, quia quod facere non possumus, velle debemus. Thus autem totum incenditur, quia sine intermissione orandum est, ut videlicet omnia quaecunque facimus, in nomine Domini faciamus. Ponitur [memoriale] super altare, ob memoriam Dominicae incarnationis, ut supra dictum est. Reliquum sacerdotibus datur. Huic concordat quod fragmenta quae turbis superfuerant, apostoli collegerunt, ut quae minores intelligere non valent, majoribus sumenda reservent.

« Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano, de simila, panes scilicet absque fermento conspersos oleo. » Clibanus uterus est Virginis, ubi panis qui de coelo descendit sancti Spiritus operatione 114.0799B| nobis praeparatus est ad salutem. Dum de his tractes, de simila panes, id est doctrinae evangelicae firmitatem adhibe, absque fermento, id est, sine erroris amaritudine. Unde Dominus dicit: « Attendite vobis a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI), » id est malitiosa eorum doctrina. Ipsi panes sint conspersi oleo, hoc est ipsa inquisitio et sapientiae investigatio misericordia et charitate condiatur; lagana azyma oleo lita est panis, lata et tenuis, quae quantum a panis distat firmitate, tantum lex et prophetarum narratio infirmior est Evangelii claritate et apostolorum scientia, quae tamen oleo lita est, quia in praeceptis legis charitatis observantia, et misericordiae effectus mundatur, et prophetae de ventura misericordia advenientis Christi et charitate praesagabant. 114.0799C| Oblatio de sartagine de simila conspersa oleo fieri jubetur. Sartago, quae media est inter ignem et cibos, firmissimo robore contra ignem tuta, et quaedam mollia indurat, quaedam vero dura emollit, crucem Christi significat, quae mediatrix erat, quia cibum sustinebat, et per eam calor passionis incendebatur. Nisi vero panis in illa coelestis torreretur, ejus mysterium corporis nullatenus ad salutem humani generis panderetur. Tota enim dispensatio incarnationis ejus ad crucis spectabat consummationem. Unde illi omnis creatura nostra [subjicitur] propter virtutem crucis. Nam Apostolus: « Factus est, inquit, obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut 114.0799D| in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II), » et caetera. Cujus crucis virtus quaedam corda dura in lenitate mansuetudinis edomavit, quaedam vero mollia et infirma virtute stabilitatis erexit, ut utraque Christi corpori sociaret. Inde si quid tractandum sit, simila sapientiae et cum vera charitate inquiratur. De fermento jam diximus. Dividitur minutatim, cum singulae passionis ejus species dignae recensentur. Hoc est, quid valeat proditio, flagellatio, spinarum impositio, colaphorum irrisio, et caetera hujusmodi. Sacrificium de craticula, de morte Christi est disputatio digna; sicut enim subter sartaginem validus ignis accenditur ut cibus excoquatur, sub craticula 114.0800A| autem consumptionis carbones subjiciuntur: ita etiam vis passionis cruce Christi carnem assavit, et his peractis mors eam momentanea suscepit ut hujus mortalis vitae eam exueret qualitate. Unde cum fuerit disputandum, simila oleo conspergatur, manibus sacerdotis tradatur, memoriale incendatur, quod superest sacerdotibus relinquatur: de quibus omnibus supra jam diximus. « Omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet, » id est, omne opus servitutis Dei malitia alienae careat doctrinae. Nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Mel dicitur philosophicae dulcedo sonoritatis, qua instabiles ad sensus pravos illiciunt. Primitiae eorum et munera offeruntur tantum, quia elementis litterarum et liberalium artium 114.0800B| instrumentis, quae philosophi repererunt, ad utilitatem sanctae utendum est Ecclesiae, non tantum eorum theologiae falsae in munera Domino replicandae nec eorum disputationibus de divinis investigandum. « Quidquid obtuleris sacrificii sale condies. » In omni opere bono sapientiae divinae suavitatem nos adhibere hortatur. Munus primarum frugum de spicis virentibus offertur, dum alicujus inchoatio bonae operationis et disciplinae Domini gratiae commendatur, dum nec per se ad maturitatem, id est ad perfectionem, pervenerit, igni quoque Spiritus sanctus debet emundari, et confirmari debet: et confringi in farris morem, id est, litterae velamine adaperto, ipsa disciplina statim initio medullitus investigari ad similitudinem perfectae sapientiae. Sunt enim 114.0800C| quaedam quae omnimodis interiorem, non exteriorem sensum, recipiant. De oleo et thure, et sequentibus jam dictum est.

CAPUT III

« Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, si voluerit, de bobus marem seu feminam immaculatam offeret. » Holocaustum quod totum incendebatur summorum et maximorum opera significat, sicut est virginitas, de qua dicitur: « Qui potest capere capiat (Matth. XIX), » et omnia relinquere perfectionis est, sicut dicitur illi diviti: « Si vis perfectus esse (Ibid.), » etc. Haec paucorum sunt. Unde et masculus tantum offerri praecipitur; haec autem pacifica utrique sexui, videlicet firmis et infirmis, ofrenda 114.0800D| sunt, quia quidam de bobus, id est fortibus operibus, offertur; quidam de ovibus, id est de simplicitate vitae, offerunt munus: utrumque autem sine macula, videlicet erroris et vitiorum depositione. Manu super caput et introitu tabernaculi et sanguine et altari jam dictum est. Adeps qui operit vitalia, id est cor et ei adhaerentia, quia in corde ratio esse dicitur, iram signat aut aliquem appetitum desiderii quod intrinsecus nutritur, quia anima rationabilis, concupiscibilis, irascibilis dicitur. Quando enim irasci contigerit, debet Domino offerri, ut pro Domino fiat ne peccetur in ipsa commotione sic, etc. « Renes, cum adipe quo teguntur ilia, » desiderium coitus signant, qui Domino offeruntur 114.0801A| dum non propter luxuriam nuptiae, sed pro amore sobolis suscipiuntur. « Reticulum jecoris, » quia jecur cibos digerere dicitur, desiderium gulae significat, quod per abstinentiam Domino est offerendum, ut cum caeteris etiam virtutibus parcimoniae virtus immoletur. Quae tres species intestinorum ubi in proximis capellis inveniuntur, in eodem sensu intelliguntur. De ovibus hostia pacificorum offertur agnus, dum quilibet simplex innocentiam suae Domino exhibet vitae; cujus etiam cauda, id est usque ad finem perseverantia in bono, offerri praecipitur, etc. Intestina ut supra. « Filii Aaron » doctores sunt, quorum ministerio fidelium dona Domino offeruntur. Capra in oblatione est dum quis per poenitentiam Domini placationem curaverit sibi advocare. 114.0801B| De ejus sequentibus sicut de superioribus accipitur: Quod vero in singulis dicitur, « lignis igni superpositis » non ita intelligendum quod Spiritus sanctus inferior sit operibus nostris, sed quia ipse fundamentum sit in singulis, et quia ejus auxilio ante Dei oculos subleventur. « Omnis adeps Domini erit jure perpetuo, » id est, omne desiderium nostrum in Domini obsequio conservatur. « Jure perpetuo » dicit, non quod ipse ritus victimarum perpetuus esset, sed quod in significatione figurabat perpetuum. In omnibus generationibus, id est usque ad finem saeculi: in cunctis habitaculis, id est in omni proposito sive in ordine apostolorum, clericorum, monachorum, laicorum. « Nec adipem, nec sanguinem omnino comedetis, » ne quis sibi vivat et suis desideriis 114.0801C| obsecundet. Quod sanguis in pecoribus, hoc anima in hominibus facit. Anima autem ipsa vita est, et principaliter vita de ratione constat: totum autem quod in nomine ratio operatur, ad Domini gloriam exhibendum.

CAPUT IV.

« Anima cum peccaverit, » etc. Duo capitula hic in primis convertit de quibus plenius in proximo narrat: ideo dicitur « anima, » id est sive sacerdos, sive tota congregatio. « Si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, » etc. Si haec supra sacerdote vero, oleo Spiritus sancti uncto, Christo videlicet, intelligere voluerimus, possumus dicere quoniam patienter suffert peccantes ut revertantur. Paulus enim 114.0801D| dicit: « An nescis quod patientia Dei ad poenitentiam te adducit? » (Rom. II.) Quod ideo peccare dicatur, cum penitus sit sine peccato, quia feriendis peccatis saepius non statim insistit. Peccator enim, videns se differri, pertinacius peccat. Vel peccare sacerdos noster dicitur propter membrorum suorum infirmitatem. Pro quibus peccatis, id est et eorum, qui non cognoscentes Dei patientiam, peccant, et membrorum suorum, offert, vitulum, se ipsum videlicet, immaculatum, ab omni delicto; qui immolatur ad ostium tabernaculi, id est juxta quod docent apostoli et caeteri doctores, ejus passio peracta est. Ponit manum suam super caput ejus. Ipse quidem, cum sit sacerdos et hostia potestatem habens ponendi 114.0802A| animam suam et iterum sumendi eam (Joan. X). Immolabit coram Domino, quia in omnibus Patris cooperantis voluntatem implevit, contulit sanguinem in tabernaculum, quia, ut Apostolus ait: « Ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Hebr. IX). » Tinxit digitum in sanguine, totum scilicet opus suum in passione complevit. Dixit enim: « Consummatum est (Joan. XIX). » Septies aspersit, remissionem peccatorum et gratiam Spiritus sancti donavit. « Contra velum » sanguinem sparsit, id est carnem suam inter nos et sanctuarium divinitatis mediatricem fecit. Sanguine tinxit digitum, clavibus vulneratus, latere perfossus, etc. Posuit super cornua altaris thymiamatis sanguinem. Altare thymiamatis angelicae sunt virtutes odore virtutum superabundantes. 114.0802B| Si aliqui homines coelestibus fulgent virtutibus, quanto magis hi quorum vita extra rectitudinem nunquam exorbitat, quorum numerum redintegravit dum nos redemit. Sic et Apostolus ait: « Pacificavit sanguine suo non solum quae in terris sunt, sed etiam quae in coelis (Coloss. I). » Reliquum sanguinem fudit ad basim altaris: qui ipse in corpore suo altare est pro peccatoribus, et infimis, et jam sanguinem fudit humani generis populis, ut et intus angelis et nobis prodesset extrinsecus. In introitu tabernaculi fundit, quia ipse est ostium. De interraneis supra diximus, quod diversa desideria signent. Quia vero quaedam horum in Christo non inveniuntur, ut est cupido libidinis, generaliter dicamus quod omnia desideria ejus in nostram salutem proficerent, sive sitiret, 114.0802C| sive esuriret, dormitum iret, vel aliud quod secundum hominem quem suscepit appeteret. Adolevit ea super altare holocausti, dum jure omnia perfecit et in sui memoriam celebranda commisit. Caput cum intestinis, pellis cum carne et pedibus, simul comburuntur. Quia caput Christi Deus, Christus enim Deus et homo. « Cum intestinis » , id est anima rationali. « Et pelle, et carne, et pedibus, » id est carnis substantia pro nobis est passus, unus est Deus indivisibilis. Ibi et fimus comburitur, quia peccata nostra portabit, quae ipse non fecit. Extra castra, id est extra portam passus. In loco mundo, mundavit enim nos a peccatis, ubi cineres effundi solent, id est ubi aestus facinorum nostrorum ejus redemptione exstinctus est. Concremantur super lignorum 114.0802D| struem, id est juxta quae prophetae praedixerunt plenitus explevit. Ad singula enim quae dicuntur, evangelistae subjungunt: « Ut impleretur quod dictum est (Joan. XIX). » Porro peccatum omnis turbae flebilem signat Judaeorum duritiam. Condemnantes enim Jesum clamaverunt: « Non habemus regem nisi Caesarem (Matth. XXVII). » Et: « Sanguis ejus super nos, etc. (Ibid.) » Quod non sicut sacerdotis peccatum est, quia per ignorantiam et imperitiam eorum evenit. Quibus Petrus dicit: « Scio quia per ignorantiam egistis sicut et principes vestri » , etc. (Act. III). Ex quibus aliqui, postea intelligentes peccatum suum, obtulerunt vitulum, id est in crucifixum crediderunt secundum omnem veritatem 114.0803A| passionis ejus. Posuerunt seniores populi manus super caput ejus, quoniam Christum principes sacerdotum et scribae morti addixerunt. Quod in hoc vitulo intestina, quae desideria signant, similiter sicut et in superiori offerri jubentur, hoc videtur ostendere quod eadem desideria quae Christus pro salute habuit nostra, nobis pro nobis et fratribus commendavit habenda. Caetera omnia quae de vitulo dicuntur, ad superiorem sensum flectantur, ut sicut in eo faciendum praefigurabatur, ita in hoc credendum intelligatur. « Si peccaverit princeps » , id est, qui voluntatem Domini scit, cui potestas et virtus scientiae a Domino collata est; « per ignorantiam » , id est per negligentiam, offerat hircum, hoc est poenitentiam fortem. Princeps hircum offert, animam 114.0803B| quamlibet de populo capram, quia « qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multa; qui vero nescit, vapulabit pauca (Luc. XII). » « Potentes potenter tormenta patiuntur (Sap. VI). » Hoc est enim facere fructus dignos poenitentiae (Matth. III), ut juxta qualitatem culparum poenitentia extendatur. « Ponit manum suam super caput ejus, » cum initium poenitentiae operis exercitio ornat. In loco ubi mactatur holocaustum, ibi et hostia pro peccato mactatur, quia ipso Domino, cui summa opera offeruntur poenitentia placet. Tingit sacerdos digitum in sanguine et tangit cornua altaris, quia Christus oblationem poenitentiae redemptionem quam in crucis cornibus fecit suscipit: Dicit enim discipulis: Hic calix pro vobis et pro multis effundetur in 114.0803C| remissionem peccatorum (Matth. XXVI). Altare ipsius signat passionis memoriam; cornua ejus, cornua crucis in qua nostra redemptio peracta est. Sanguis funditur ad basim altaris, quia in initio evangelicae praedicationis praedicavit Dominus poenitentiam, sicut in Evangelio legitur. De intestinis ut supra, ut omne desiderium Domino offeratur. Rogat sacerdos pro principe. Christus rogat secundum humanitatem, quia Patri ostendit formam quam pro nobis suscepit, et quotidie propitiatio pro nobis. Sive metonymice dictum est, rogat quasi rogari facit. Illo enim donante pro nobis peccatoribus rogant sancti, quod et quotidie imploramus. Si anima de populo terrae peccaverit, id est persona et scientia minor faciliori poenitentia solvitur. Cognoscit peccatum 114.0803D| suum, sive instinctu divino sive doctorum monitu. Caetera omnia ut supra. Ovem de pecoribus offert, qui simplicitatem vitae Domino immolat. Omnes hae hostiae immaculatae esse jubentur ut nihil fictum sive in poenitentia sive in operibus exhibeatur, ut sic praeterita defleantur ne deflenda committantur. Cremabat super altare incensum Domini. Omnia in memoria incarnationis et passionis Christi fiant, et ita erit Domino acceptabile munus. Caetera ut supra.

« Si peccaverit anima et audierit vocem jurantis, » et reliqua. Quisquis conscius est peccatorum alterius, 114.0804A| si consenserit vel astipulando, vel etiam non judicando, cum ipso qui fecit reverse esse [ f. reum se esse] non nesciat. Non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus digni sunt morte. « Anima quae tetigerit immundum aliquid, etc. » Plures species habuere Judaei in quibus hominem contaminari putabant, ut sunt animalia non ruminantia, vel ungulam non dividentia, vel unum e duobus non ambo facientia. Cujus superstitionis eos arguit Dominus: Erratis, inquiens, nescientes virtutem Dei (Marc. XII). Non enim quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore, etc. (Matth. XV). Jubet autem non consentire peccatis, sive a diabolo ingerantur, ut est invidia et odium, superbia, etc., quod est a bestia occisum esse, sive ab ipso homine 114.0804B| sumant originem, diabolo incentore, ut est libido et gula, et reliqua, quod est, per se mortuum esse. Reptile etiam peccatum terrenis sordibus inhaerens vocat. Obluta dicitur anima vel negligentia vel contemptu: Qui enim parva negligit, paulatim defluit et ad majora delabitur (Eccl. XIX). « Si tetigerit quidquam de immunditia hominis, » et reliqua. Qui enim seminis fluxum patiebatur, cum omnibus quibus utebatur pollutus judicabatur, sic et de menstruo mulieris. In horum tactu prohibet nos alicujus communicare peccatis. « Postea cognoverit, » sive instinctu divino, seu admonitione alterius, « subjacebit delicto, » id est ut pro delicto poenitentiam agat. « Anima quae juraverit et protulerit labiis, » et reliqua, id est si malum quid se facturum juraverit, vel si bonum cum juramento 114.0804C| devoverit, et non perfecerit, rea est delicti. In hoc Herodes deceptus est quod male filiae spopondit jurando et poenis [ f. plenius] lapsus est ipsum malum perficiendo. Haec qui fecerit offerat agnum vel capram, id est innocentiam vitae, ut Apostolus praecepit. « Qui furabatur jam non furetur (Ephes. IV), » id est qui prius nocuit, jam innocenter vivat. Vel capram offerat, id est strictam poenitentiam agat, ut Christus verus sacerdos illi propitiatio fiat. Si autem pecus offerre non poterit, id est fortem poenitentiae castigationem in jejuniis, in vigiliis et indumento cilicii, et caetera, quae ad hoc pertinent, « offerat duos turtures vel duos pullos columbarum, » id est saeculum relinquat, qui turtur solivagus est; et castitatem sectetur, et in monasterio vel eremo simpliciter 114.0804D| vivere contendat, gemitum pro cantu habens sicut columbae, ut peccata defleat, et pro aeternae vitae desiderio suspiret, quod est etiam, « unum pro peccato et alterum in holocaustum » offerre. « Dabit eos sacerdoti, » Christo videlicet suam devotionem commendet. « Retorquebit caput ejus ad pennulas, » et reliqua. Quia penna sublevat avem, praecipit ita mentem ad contemplationem copulari ut curam carnis necessariam non omittat, ut supra diximus. Aspergit parietem altaris sanguine, dum vitam suam Christi offert miserationi. Reliquum sanguinem fundit ad basim altaris, dum quidquid in vita sua gerit, evangelicae subdit doctrinae. Rogabit pro eo sacerdos, id est Christus ipse homo, sacerdotis membrum, qui 114.0805A| Domino offert hostiam laudis. Quod si etiam saeculum non potest relinquere, nec ea quae diximus adimplere, offerat similam decimam partem ephi. Ephi tres habet modios et significat scientiam sanctae Trinitatis. Offert de ea decimam partem dum in humanitatem Christi, quam sibi sancta Trinitas associavit, perfecte confidit. Denarius enim perfectionis est index. Non mittit in eam oleum nec thuris aliquid. Qui enim tam infirmus est ut perfecte poenitere non norit, spirituali laetitia fiducialiter uti non potest, nec in oratione sua confidere, quia nescit qualiter Domini misericordia erga illum patescat, sicut propheta dicit: « Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, » etc. (Joel. II.) Tradit sacerdoti similam, dum confidentiam ipsam Christo commendat, 114.0805B| admonens ut quod ipse discipulis suis jussit dicens: Quoties peccaverit in te frater tuus et dixerit: Poenitet me, dimitte; et item Petro: « Non dico tibi septies, sed septuagesies septies, » (Matth. XVIII), sua largitate perficiat. « Qui plenum pugillum ex ea cremabit, » dum suae promissionis memor suam praestat pietatem. Nam quia pugillo litterae formantur, firmitas promissionis per eum figuratur. « Reliquam partem ipse habebit in manere, » quia totum commendatur ejus clementiae. « Anima si praevaricans caeremonias, per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit, » et reliqua. Id est plurima de sanctificatis, quae reliquo populo usurpanda non erant, sicut de unguento et thymiamatis compositione fieri prohibetur, et de quibusdam immolatis 114.0804C| jubentur tantum mares de semine Aaron vesci; de aliis autem uterque sexus. Pro hujusmodi transgressionibus haec secundum historiam ita jubentur, nobis autem praecipitur ut quisquis in locis sanctis et omnibus rebus Domino consecratis maxime in Eucharistiae tractatione, rectum excedat, « Offerat pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, » id est in redemptionem, quae per humanitatem Christi facta est, poenitendo confidat. « Qui emi potest duobus siclis, » vel « pro siclis, » ut LXX transtulerunt. Binarius numerus duo significat praecepta charitalis, a quibus ad quinquagenarium, id est ad gratiam sancti Spiritus, perveniamus. Frustra enim poenitentia castigatur nisi cui per Spiritum sanctum praeceptum charitatis servetur, ut ipse 114.0805D| Spiritus infundatur. « Quod intulit damni restituet, » hoc est, quod peccavit, poenitentia solvat. « Quintam partem ponet supra. » Sensus corporis sunt quinque: quicunque horum minister esset, postea in laude Domini et operis boni observantia custodiatur, etc., ut supra. « Anima si peccaverit per ignorantiam, » et reliqua. Idipsum in superioribus commemoravit et capram sive agnum offerre praecepit, nunc autem arietem docet immolare, quia nihil est poenitentia si extra spem remissionis et redemptionis agitur Christi. « Juxta aestimationem peccati, » quia fructus dignos facit poenitentiae, qui quantum deliquit cum Domini misericordia emendare conatur. De caeteris saepe dictum est.

CAPUT VI. 114.0806A|

« Anima quae peccaverit, et contempto Domino, » et reliqua. Contemnit Dominum, qui negligit emendare, et non intelligit ab ipso posse manifestari et vindicari. Quicunque autem a tali duritia deceptus, Domino in aliquo contrarius exstiterit et praeceptis ejus contraierit, vel si proximum scienter laeserit, addat quintam partem pretii, id est linguae confessiones. Ad linguam enim gustus, qui est unus de quinque sensibus, pertinet. Reddat de, etc. « Et omnia integra, » id est dignam poenitentiae compensationem. Et offerat arietem, id est firmiter de Domini misericordia confidat et se dignum praeparet ut exaudiatur. « Qui rogabit pro eo, » quia protector est omnium sperantium in se. « Inficians, » id est negans. 114.0806B| Reliqua ut supra. « Haec est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane. » De eo holocausto videtur hic dicere quo quotidie agnus unus mane, alter vespere erat offerendus. De caetero quid sit holocaustum spiritualiter supra diximus. Tota nocte usque ad mane ignis, qui in eodem altari est, ardet, quia charitas, quam Christus commendavit dicendo: « Manete in dilectione mea sicut dilexi vos (Joan. XV), » in cordibus fidelium usque ad mane futurae vitae, ubi lux perfectae scientiae effulgebit, flagrare debebit. Vestitur sacerdos tunica, sicut David dicit: « Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CI). » Vestitus et feminalibus lineis, dum continentiam pudicitiae conservat, sicut Dominus ait: « Sint lumbi vestri praecincti, » et reliqua. (Luc. XII.) Ponit 114.0806C| cineres juxta altare, dum consummationem bonorum operum Domino commendat, ut Paulus dicit: Potens est depositum meum servare, et reliqua, (II Tim. I.) Aliter altare cordis ara intelligitur, quia charitas aeterna servanda est, et consummatio laborum recondenda. Paulus dicit: « Gloriatio nostra, haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). » Donec efferatur extra castra, id est, donec post finem hujus vitae in loco mundissimo, quando, Apostolo teste, « Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, » etc. (I Cor. IV), consumi faciat usque ad favillam, id est exuta omni corruptione, in regno constituat aeterno. Induitur sacerdos aliis vestibus, dum quilibet fidelis proficit de virtute in virtutem. Exspoliatur propriis vestibus, dum, quae retro sunt 114.0806D| obliviscens, in priora extenditur. Nutritur ignis in altari lignis mane subjectis, dum Patrum exemplis et Scripturarum sententiis in luce scientiae ad ardorem charitatis fidelium corda provocantur. Adeps est pinguedo charitatis. Simila oleo conspersa est perfecta scientia cum misericordiae operibus. De pleno pugillo et thure supra diximus. Reliqua comedunt filii Aaron, quia pauci maxima mysteria scientiae divinae immolant, minores vero inferiora incarnationis Christi vel caeterorum mysteria percipiunt. Quae in loco sancto comeduntur sine fermento, id est intra sanctam Ecclesiam absque philosophicis et Judaicis superstitionibus. Mares tantum illis utuntur, id est firmiores et mollitiae cupi 114.0807A| ditatum minus consentientes, ad sancta admittuntur. « Omnis qui tetigerit illa, » id est qui fide pura et vera dilectione sanctis se dignum praebet, « sanctificabitur, » sanctitate et perceptione salutis. Offeret Aaron cum filiis suis in die unctionis suae decimam partem ephi similae, quia in sua incarnatione Christus, quando humanitas uncta est oleo laetitiae decimam partem ephi, quae habet tres modios, id est plenitudinem bonorum operum in scientia fidei sanctae Trinitatis, fidelibus servandam constituit. « Medium ejus mane et medium vespere. » Mane quidem ante praesidem stetit damnandus ad mortem, vespere vero, consummata passione, positus est in sepulcrum. Quae simila oleo conspersa in sartagine frigetur et calida offertur, quia passio Christi propter nimiam 114.0807B| charitatem qua dilexit Deus mundum in cruce peracta est. Quod calida « offertur in odorem suavissimum Domino, » id ostendit quod pro nostra passus dilectione, « nunc apparet vultui Dei pro nobis, ut sit propitiatio nostra (Hebr. IX). » « Sacerdos qui patri jure successerit. » Christus successit pontificio legali, et evangelica sacramenta legalium cultui victimarum. « Omne enim sacerdotum sacrificium igne consumitur, nec quisquam comedet ex eo. » Christus enim, cum sit Deus et homo, pro nostra salute natus et passus, humanae separationis discretione non debet separari, sed integre omnis dispensatio incarnationis ejus Spiritus sancti est cognitioni commendanda et fide sincera tenenda. « In loco ubi offertur holocaustum, immolatur sacrificium 114.0807C| pro peccato, » quia fructus bonae poenitentiae ad sanctum perfectionis sanctorum ducit: Petrus namque et David, et caeteri sancti, post lapsum poenitentes, creduntur in pristino recepti fastigio, et ideo « sanctum sanctorum, » dicitur. Sacerdos comedit hostiam in atrio tabernaculi. Christus recipit poenitentiam in Ecclesia: nisi enim ipse receperit et per remissionem quam contulit remittat, non erit acceptabilis Deo. « Quidquid tetigerit ejus carnes, sanctificabitur. » Poenitentiae opera sunt jejunia, vigiliae et plurima alia, quae quisquis, licet extra discretionem poenitenti cessit, fecerit, certa mercede donabitur, sicut sancti saepe se sic castigant, quasi maximis sint involuti peccatis. « Si de sanguine ejus vestis fuerit aspersa, » etc. Id est, e vita poenitentis 114.0807D| substantia ejus corporis maculabitur, per baptismum quod in Ecclesia suscepit debet spem habere electionis. Nisi enim prius recte fuerit baptizatus, poenitentia non erit emendatus. Per baptismum enim et praeterita dimittuntur et de futuris, praecedente poenitentia, indulgentia praeparatur. « Vas autem fictile in quo cocta est confringetur. » Si post remissionem per poenitentiam concessam fragilibus se operibus infixerit, jam Domini judicio timeat se puniendum. Vas ergo aeneum defricatur et aqua lavatur, id est, si in soliditate virtutis et constantiae perstiterit, igne Spiritus sancti et compunctione lacrymarum mundabitur. Omnis masculus, ut supra. « Hostia enim quae caeditur pro peccato, » etc. Hic videtur 114.0808A| dicere de vitulo quem supra pro peccato offerri jussit, de quo in suis locis dictum est. « Non comedetur, sed igni comburetur. » Cum Christus pro peccatis nostris sit passus, non debet dentibus minui, ut videlicet pro suis mortuus dicatur peccatis, « quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II), » sed scientiae sancti Spiritus commendandum est illud mysterium et fide plena laudabiliter exhibendum.

CAPUT VII.

« Haec quoque est lex hostiae pro delicto. » Delictum potest quod in divinis rebus delinquitur nuncupari, peccatum vero contra homines. Delicti autem remedium perfectioni ex integro devotorum per veram poenitentiam acquiritur. Fundetur sanguis 114.0808B| ejus per gyrum altaris, ut vita ejus ad imitationem Christi penitus inclinetur. De cauda et intestinis supra dictum est, similiter de masculo. « Ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit. » Ad Christum, qui se obtulit pro nobis, pertinet actio nostra ut per eum nos veniam imploraturos speramus. « Sacerdos, qui offert holocausti victimam habebit pellem ejus. » Pellis exteriorem substantiam significat, quae Christo, id est membris ejus, in eleemosyna largienda est, ut sic perficiatur poenitentia. Dominus namque dicit: « Quandiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » « Et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano, » etc. Id est omnis ratio de incorporatione, vel passione, vel morte Christi ipsi commendetur, nec de his temere sentiatur. 114.0808C| « Sive oleo conspersa, sive arida, » id est, si ejus sit scientiae, qui placiditate eloquentiae redundet, vel cui eleemosynam faciendi suppedit facultas; sive in infirmiore sit scientia, qui tarditate verborum torpeat vel substantiae subsidio careat largiendae. « aequa tamen mensura dividetur per singulos. » Quia in aequalitate et unitate fidei debent omnes aequari, ut Paulus unum omnes sapere et idipsum dicere hortatur (Philip. II). « Pro gratiarum actione » donum, qui immensitate peccatorum non cogitur poeniteri, sed pro collata sibi divina misericordia gratias agit. Offert panes conspersos oleo, id est doctrinam sequitur Patrum Novi Testamenti. Offert et lagana azyma oleo lita, id est intellectum Patrum Veteris Instrumenti. Majus est autem conspergi quam ungi 114.0808D| oleo, quia veritatem isti praedicant eorum quae illi ventura somniabant. Collyridas offert, id est doctrinam orthodoxorum, quorum labore libros canonicos intelligimus. Haec omnia sine fermento, id est sine alienae amaritudine doctrinae. Offert panes fermentatos, id est fidei firmitatem. Nam et fermentum fidem significat, ut Dominus de muliere farinam fermentante dicit. Unus in primitiis offertur dum in unitate fidei omne opus bonum inchoatur. « Et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem, » quia ei fides exhibenda est per quem oblatio servitutis nostrae Patri est praesentanda. « Cujus carnes eadem die comedentur, » quia in hac vita omnem fidei perfectionem passionis Christi servare debemus et in 114.0809A| nobis ipsis hostiam Deo placentem exhibere: « Post mane enim vitae futurae, ut Salomon dicit, non est sapientia, nec consilium, nec ratio quo properamus (Prov. XXI). »

« Si voto, vel sponte, quispiam obtulerit hostiam, » etc. Id est, sive qui ex voto, ut monachi, et clerici, saeculique renuntiatores; sive qui subito pertractans bonum opus inchoaverit, ipsa die, id est in praesenti, et cras, hoc est temporibus vitae suae post concessis, ipsum opus perficiat. « Quidquid enim tertius dies invenerit, ignis consumet. » Nihil hic imperfectum relinquatur ibi, id est in vita futura perficiendum, quia « uniuscujusque opus quale sit ignis probabit; si cujus opus arserit, detrimentum patietur, » et sequentia (I Cor. III). « Si quis carnes victimae die 114.0809B| tertia comederit, » et caetera. Si quis aestimat se in die futurae vitae posse perficere quod hic imperfectum relinquit, non placet Domino opus ejus, ideo damnationi obnoxius est: « Caro quae aliquid tetigerit immundum, » etc., id est opus quod vitiis inquinatur non reputetur ad profectum, neque in exemplum sumatur, vindictae ejus, quasi igni, servatur. « Qui fuerit mundus vescetur ea, » etc. Non est dicendum quod ad priorem versum respiciat, ut mundus immundis vesci jubeatur, sed ad sequentem versum, ut mundus ea hostia vescatur a cujus carne anima immunda prohibetur. Indigne corpus Christi et sanguinem sumere prohibemur, ut in Apostolo pleniter docetur, quae mundis tractanda jubentur. Aliter: immunda anima sacrificium Domini comedit 114.0809C| dum quilibet non ex bona voluntate opus Dei foris simulat, ut qui seminat vel sua largitur propter arrogantiam et plurima talia. « Et quae tetigerit immunditiam hominis, » et reliqua. Immunditiam hominis, vel fluxum seminis, vel caetera quae ei secundum legem ad immunditiam reputantur. Vetat autem vitiis non communicandum sive hominis, id est ingeniosi in malo, sive jumenti, id est hebetis et publice delinquentis. « Adipem ovis, et bovis, et caprae, » et reliqua; id est, desiderium ad Deum simplicis et fortiter operantis et poenitentis, non alio vertas quam sicut ille bene proposuit. « Adipem cadaveris morticini, » et reliqua; id est voluntatem per se peccatis mortui, ut Apostolus: « Vidua in deliciis vivens mortua est (I Tim. V); » sive ejus 114.0809D| qui a diabolo deceptus est, ad imitationem tuam convertas. « Sanguinem omnis animalis non sumetis in cibo, » etc.; id est, vitae nullius invideas; Apostolus enim dicit: « Videte ne si invicem mordetis, ab invicem consumamini (Gal. V), » sive sit spiritualis homo, sive simplex et carnalis. « Qui offert victimam pacificorum, » etc. Qui gratiarum actionem Domino solvit, libamen charitatis adjungat, sine qua nihil placet Deo. Pectusculum significat fidem et constantiam; armus, bonam operationem, quae proprie ad Deum servare debemus. Hoc est quod ait: Cedit in partem Aaron, « Qui obtulerit sanguinem et adipem, » et reliqua. De uno dicitur, et ideo ad unum pertinet Christum fides et 114.0810A| bonum opus. « Pectusculum elevationis » dicitur, quia elevat nos fides; quasi diceret: hic est ritus sacerdotii Aaron ad quod unctus est, ut quae jam dicta sunt ad illum pertineant. In monte Sinai. Sinai interpretatur rubus vel tentatio; significat istud tempus in quo tentationibus et stimulis peccatorum terimur et indigemus Dei mandatis, quae et accipimus. De consecratione Aaron in Exodo diximus. Moyses significat vel legem, quae Christi incarnationem praedixit, vel divinitatem Christi, quae ejus humanitatem ad tantam gloriam provexit, sicut dicitur: « Unxit te Deus, Deus tuus oleo, » etc. (Psal. XLIV.) Filii Aaron apostoli sunt Christi, eorumque sequaces.

CAPUT VIII

114.0810B| « Congregabis omnem coetum, » et reliqua. Per passionem Christi congregatur Ecclesia ad doctrinam evangelicam. De vestimentis sacerdotum, sive ad Christum referas, sive ad quemlibet sanctum, jam supra dictum est. Linitur tabernaculum oleo, aspergitur altare cum basis et labrum, quia omne instrumentum Ecclesiae et baptismo et gratia sancti Spiritus confirmatur. Septena aspersio ejus septiformem gratiam ostendit. Vitulus oblatus Christum significat. Super cujus caput manus ponimus, dum de ejus Divinitate praedicamus. Fundamentum altaris Doctrina est evangelica juxta quam passio Christi acta; caetera ut supra. Arietes etiam typum Christi tenent, qui duo dicuntur, quia duo sacramenta corporis sui 114.0810C| commendant. Tangitur extremum auriculae propter obedientiam, quia et ipse « Christus factus est obediens Patri usque ad mortem (Phil. II). » Caetera omnia quae inferius comprehensa sunt, secundum sensum quem superius sparsim de sacrificiis posuimus, sive de Christo, sive de ejus membris accipi debent, ut tamen omni causae quod sibi conveniat adjungatur. « Tollens de canistro azymorum, » et reliqua. Panes varii in canistro sapientiae est varietas in sancta Scriptura. Sicut enim illud de virgultis, sic haec de sanctis sententiis compaginata, fidelibus verbum vitae ministrat. Nam et de Christo secundum humanitatem dicitur: Puer Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia (Luc. II). De panum significatione in superioribus digessimus. Quae in altari, id 114.0810D| est in memoria passionis Christi Deo accepta redduntur. Pectusculum de ariete in partem est Aaron, quia rectam fidem de se Christus sibi exhiberi quaerit. « Assumensque unguentum et sanguinem, » et reliqua. Aaron cum vestibus et filiis, id est Christus in sanctis membris, videlicet suis, gratia et infusione Spiritus sancti et in sua redemptione decoratur; nam et in ipsum Spiritus sanctus legitur descendisse. De vestimento vero ejus dicitur omnibus his velut ornamento vestiri, videlicet congregatione Ecclesiae de filiis, ita « dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Coquite carnes ante fores tabernaculi, » et reliqua. Igne sancti Spiritus, juxta doctrinam apostolicam, sacramenta incarnationis et passionis Christi 114.0811A| fidelibus ad vitae sustentaculum ministrantur. De canistro et panibus saepe jam dictum est. « Aaron et filii ejus comedent eos. » Aaron, id est Christus, comedere dicitur, quia nobis sua sacramenta perfectibilia facit. « Quidquid autem reliquum fuerit, » et reliqua. Quidquid ex his nobis supersit, Spiritui sancto, qui est conscius secretorum, relinquamus. « De ostio quoque tabernaculi non exibitis, » et reliqua. Sive omni tempore vitae praecipit in Ecclesia Domino serviendum, sive illud significat quod discipulis post passionem jussit suam: « Vos autem, inquiens, sedete in civitatem donec induamini ex alto (Act. I), » etc. Nam de resurrectione Domini septem hebdomades sunt, hoc est septies septem dies, et efficiunt dies quadraginta novem, ad quem numerum 114.0811B| quinquagesimum addes diem, qui revoluto septies circulo diei resurrectionis occurrit, quem in sequentibus octavum nominat, quia prioribus per septenarium absumptis ipse est septenis, et fit idem primus et octavus. « Die ac nocte manebitis, » et reliqua. Id est in prosperis et asperis in Ecclesia; observantes custodias, et reliqua: intendentes ejus mandatis ut vita aeterna digni efficiamini.

CAPUT IX.

« Facto octavo die, » et reliqua. In die enim Pentecostes credendi sunt apostoli ministeria corporis Christi celebrasse, hoc est vitulum immolasse. Aries in holocaustum, ad ipsum pertinet, quia dux gregis, et tota passio ejus Dei dispensatione acta est. Filii 114.0811C| Israel quibus imponitur fideles sunt, qui cum apostolis fuerunt. Nam centum et viginti ibi fuisse dicuntur. Obtulerunt hircum, vel Christi passionis gloriam praedicantes, qui pro peccatis nostris oblatus est; vel quia Petrus eadem die praedicavit poenitentiam. Agnum innocentem viventes [ f. add. recte] obtulerunt; bovem, id est fortia opera fortiter pro Christo certantes, arietem, ut supra. « In sacrificio singulorum, » et reliqua. In singulis sapientiam divinam exhibuerunt, sicut dicitur: « Coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II). » « Hodie enim apparebit Dominus vobis, » sicut scriptum est: « factus est repente de coelo sonus, » etc. (Ibid.) Et post pauca: « Apparuerunt illis dispertitae linguae (Ibid.), » et caetera 114.0811D| quae sequuntur: Spiritus sanctus enim Deus et Dominus est. « Dixitque Moyses ad Aaron: Accede ad altare, » et reliqua, ac deinceps « et deprecare pro te. » Christus pro se orare et offerre dicitur, quod facit pro corpore suo; vel etiam pro se secundum humanitatem oravit: « Pater, inquiens, in manus tuas commendo spiritum meum (Matth. XXVII), » et multa similia. Pro populo autem fideli orat, quia eorum vota Patri offert, et est propitiatio pro peccatis eorum. Vitulum obtulit. Si ad Christum flectis, obtulit se pro nobis; si ad aliquod summi pontificis membrum, tunc vitulus significat fortia opera quae per Christum offerimus. Quae sequuntur de vitulo supra dicta sunt, similiter et de holocausto. « Addens in sacrificio 114.0812A| libamenta, » id est sapientiae spiritualis in omnibus instrumenta. « Absque caeremoniis holocausti matutini, » id est agni, quem quotidie mane offerendum praecepit. Offerunt filii Aaron sanguinem, qui, sicut Apostolus praecepit, quotiescunque faciunt fideles, in ejus faciunt commemorationem. « Adipem bovis, et caudam, usque posuerunt super pectora, » quia omne desiderium et perseverantiam per fidem et in fide offerre debemus. « Extendens manus, » et reliqua. Extensio manuum intentam orationem significat, ut David dicit: « Elevatio manuum mearum (Psal. CXL), » etc. « Sicque completis hostiis descendit. » Descensio significat quod doctor aliquando orare, aliquando ad docendum aliis debet condescendere, ut Paulus dicit: « Sive excedimus Deo, sive sobrii 114.0812B| sumus vobis (II Cor. V). » Vel: extendit manus dum se in secreto orationibus exercet; descendit autem dum iterum ad sua facta discutienda revertitur. « Ingressi autem Moyses et Aaron, usque egressi, benedixerunt populum. » Coram Domini oculis, quasi in egressu, in secreto oratio fundenda est, ut inde quasi in egressu benedictio suscipiatur. Paulus enim dicit: « Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo (Ephes. I). » Primo enim dicit, id est laudat Deum, et postmodum datam narrat benedictionem. « Apparuitque gloria Domini, » id est in die Pentecostes adventus Spiritus sancti. « Et egressus ignis a Domino, » et reliqua. Spiritus sanctus a Deo veniens, vota et desideria sanctorum Domino consecravit. 114.0812C| « Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. » Cum vidissent Judaei gratiam in apostolis, et verba Petri audissent, ut Lucas refert (Act. II), compuncti corde baptizati sunt, et appositae sunt animae circiter quatuor millia. Quod dicitur, « ruentes in facies suas, » signat eorum humilitatem ad poenitendum pronam.

CAPUT X.

Nadab et Abiu ignem alienum offerentes igne divino damnantur. Sic in Ecclesia ignem erroris vel cupiditatis incendentes, divina ultione condemnati, sicut haeretici, et hic anathematizantur, et in futuro ignibus reservantur. « Sanctificabor in iis, » et reliqua. Hoc est: sanctus appareo dum non recte appropinquantes 114.0812D| justa damnatione dejicio. « Vocatis autem Moyses Misahel, » et reliqua. Misahel attrectatio Dei; Elsapham Dei speculum interpretatur; Aaron hoc loco typum legis gestat; Ozihel Evangelii, qui erat patruus Aaron, quia affinitate quadam et lex tendit ad Evangelium, et ad legem Evangelium: cujus filii, id est Novi Testamenti sectatores, qui attractant Deum, id est bonis operibus quaerunt, et ejus majestatem pura mente speculantur, haereticos, in suis peccatis tacentes, ab unitate propellunt Ecclesiae. Cum tunicis lineis, quia deceptores speciem induunt pietatis quo facilius laqueos tendant. « Capita vestra nolite nudare, » et reliqua. Christum videlicet non dividatis, qui est caput Ecclesiae. Pileum 114.0813A| quod de capite vetat auferre, humanitas Christi est, in qua latebat Divinitas: in duabus enim naturis unum confitemur Christum. « Et vestimenta nolite scindere, » id est Ecclesiae unitatem. « Et super omnem coetum, » et reliqua. Saepe pro peccatis praelatorum in subjectos ira provocatur. « Fratres vestri plangant incendium, » et reliqua. Compassio habenda est propter aequalitatem naturae, non tamen propter eam quod majus est violandum. « Vinum et omne quod inebriare potest, » et reliqua. Illi tempore ministerii a poculis prohibentur, nobis nunquam subripiat ebrietas, quia assidue in sancta conversatione persistere debemus. « Ut habeatis scientiam, » et reliqua, id est, nolite gravari crapula, ut discernendi inter justum et injustum, fictum et verum, habeatis 114.0813B| cum justo judicio scientiam. Apostolus namque monet: « Nolite inebriari vino, etc. (Ephes. V), » in quo intelligitur necessitatem corporis non abdicare, qui Timotheo dicit: « Modico vino utere, » etc. (Tim. V), sed ebrietatem, quae hominem mortuo vel amenti similem facit, quia « vinum apotastare facit etiam sapientes (Eccli. XIX). » « Quae locutus est ad eos per manum Moysi. » Dominus enim dictavit et praecepit, Moyses scribendo transfudit; sic et hactenus sancti, quae intus Spiritu revelante cognoverint, foris scribendo ad multorum utilitatem promulgant. Praecepit filiis Aaron, id est doctoribus, ut assumant mysteria quae remanserunt de sacrificio in loco sanctae Ecclesiae juxta altare, in memoria passionis Christi, etc., ut supra. Filii et filiae, id est firmi et 114.0813C| infirmi eadem sanctificatione salvent. Hircus qui oblatus est pro peccato exustus invenitur, dum peccator, dum vere poenitens in peccatorum suorum peste finitur, de quorum interitu dum Dominus doctores increpat, ipsi dicunt: Manifeste coram nobis in peccatis ceciderunt, idcirco poenitentiam eorum suscipere non potuimus; quia sanguis non est illatus in sancta, id est vita eorum ad Dominum non inclinabatur. Sicque Dominus recipit satisfactionem, non quod laetetur in perditione malorum, sed quod digna suis factis recipiunt.

CAPUT XI.

« Omne quod habet divisam ungutam, et ruminat in pecoribus, comedetis. » Quaerendum cur aliquod 114.0813D| immundum decernant cum in Genesi dicatur: « Erant cuncta valde bona (Gen. I), » et ad Noe Dominus post cataclysmum dicit: « Erunt omnia vobis in cibum quasi olera virentia (Gen. IX). » Non enim propter immunditiam creaturae quaedam prohibuit, sed ob doctrinam quam in his figuris nobis reservavit. Omnis enim qui ungulam findit, id est cum discretione Scripturam sanctam intelligit, ut sciat mysticum separare sensum a littera, sicut Jeremiae dicitur: « Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV). » Et qui ruminat, id est qui assidue meditatur in lege Domini, hujus utendum est exemplis. Qui autem ruminat et ungulam non dividit, id est qui facit Domini voluntatem et bene non discernit, 114.0814A| rejiciendus est: similiter qui ungulam findit et non ruminat. Nam camelus eos significat qui, scientes Domini legem, oneribus saeculi se subdunt, et discretionem non sequuntur, contrarii Apostolo dicenti: « Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus (II Tim. II). Chaerogrillus, animal spinosum, majus quam ericius, tardum quidem, sed rapax et bestiale, et eos designat qui, quamvis modicam habeant capacitatem, totum quod intelligunt in malum vertunt. Lepus est animal velox et timidum: signat promptos ad malum, ad bonum autem difficiles, sicut Judaei, ad Christum occidendum parati, ad resipiscendum erant meticulosi dum dicebant: Si dimittimus eum, sic venient Romani (Joan. XI), » etc. « Illic trepidaverunt timore ubi non erat 114.0814B| timor (Psal. LII). » Sus, non ruminans, sed ungulam dividens, eorum typum tenet qui, legem Domini non scrutantes, vitam ducunt immundam. « Horum carnibus non vescemini, » et reliqua. Ac si proclamet: Talium simulatas virtutes non imitamini et operibus morti obnoxiis non communicetis. « Omne quod habet pinnulas et squamas comedetis. » Qui cum renati in baptismo coelestem sectantur conversationem, et tantum levioribus peccatis propter fragilitatem carnis involvuntur, eorum exempla sequamini; qui his non utuntur, sed gravioribus subjecti sunt peccatis, et superna appetere nesciunt, rejiciantur.

« Haec sunt quae de avibus comedere non debetis. » Non ita de avibus vitandis quamdam discretionem 114.0814C| proposuit sicut de superioribus, sed nominatim expressit, quia multi coelestem metiuntur conversationem, et ideo in variis cognoscuntur speciebus. Gryphes animal est pennatum et quadrupes: hoc genus ferarum in hyperboreis nascitur montibus, qui parte corporis leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infesti: homines visos discerpunt. Haliaeetus, similis aquilae, major avis, tamen minor vulture. Aquila autem et gryphes et haliaeetus, id est, quamvis volent, tamen rapacitati deserviunt; sic quidam simulantes se in contemplatione vivere, lucrum appetunt iniquitatis. Vultur strage occisorum delectatur, et eos designat qui discordias seminant et contentionibus deserviunt. Milvus circa domus praedam agit, eorum typum tenes « qui circumeunt 114.0814D| domus, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis (II Tim. III). » Corvus in genere suo nigredinem infidelium in peccatis designat. Struthio, pennas habens, non volat, et eos designat qui specie tenus bonam simulant actionem, et tamen terrenis inhaerent desideriis. Noctua, quae in tenebris clare videre potest, non autem orto sole, sicut hi qui manifeste peccant et Evangelii lumen accipere nesciunt. Larus et in aquis et extra aquam conversatur, eos designans qui baptisma et circumcisionem aeque accipiunt. Accipiter juxta genus suum, cujus genera Plinius sedecim dicit, qui mansuefieri solet, sed rapinis gaudet, et illis assimilatur « qui, sicut Dominus dicit (Matth. VII), veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem 114.0815A| sunt lupi rapaces. » Bubo, ut Plinius dicit, in urbibus aut omnino in luce visus, dirum ostensum est, qui quando pastum quaerit, eum innuit qui in tenebris peccatorum versatur et pascitur. Mergulus, nigra avis, mergit se sub aquas pisces quaerere. Dubfusal vel alacfra vel tu afri eos designat qui in baptismo renati sunt, sed infima desideria appetunt mundi. Ibin, avis in Africa longum rostrum habens. Josephus: Ibis est animal serpentibus inimicum; fugiunt enim eis advenientibus et se celare volunt, velut flatu cervorum abreptae devorantur: ibes autem valde sunt mansuetae in genere, tamen serpentino feroces. Plinius: Invocant et Aegyptii ibes suas contra serpentium adventum, et Elei Musagorem [ Al., Myiagron] deum, muscarum multitudine pestilentiam 114.0815B| afferente, quae protinus intereunt quam litatum est ei deo. Cygnus et onocrotalus, quae sonitum faciunt in aqua, sunt ii qui in quiete vitam ducere nesciunt, licet sint in baptismo mundati. Plinius vero ita: Olorum similitudinem onocrotali habent, nec distare aestimarentur omnino, nisi faucibus ipsius inesset alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. Mox perfecta rapina sensim in os reddita, in veram alvum ruminantis more refert. Gallia hos Septentrionali proxima Oceano mittit. Porphyrio, secundum Plinium, solus morsu bibit, id est proprio genere, omnem cibum aqua subinde tinguens, deinde pede ad rostrum, veluti manu, afferens. Herodio, falco, de illo sicut de accipitre dicitur. Caradrion 114.0815C| quidam dicunt leracha. Upupa, sive opopa, quae aedificat in stercoribus gemitumque in cantu simulat, eorum speciem tenens qui, terrenis inhaerentes, tristitia saeculi pereunt. Vespertilio pennas habet, sed etsi in tenebris volat, plerumque terra graditur, sicut hi quorum scientia obfuscatur tenebris peccatorum, quorumque spes in infimis jacet.

« Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, » et reliqua Eos dicit qui quatuor Evangeliorum doctrina non recte utuntur, vel eos qui corporis voluptatibus innituntur, quod ex quatuor elementis constat. Bruchus, similis locustae; aliter, bruchus, et locusta, et eruca unum est. Attacus atque ophiomachus, contrarius serpentibus. Ophis enim 114.0815D| dicitur serpens, machus autem, pugnans, quasi cum serpente pugnans, sicut hi qui contra diaboli insidias certant. Quod locusta, bruchus et attacus salire dicuntur, hos designat qui operibus justitiae solidati, spineta vitiorum transcurrunt, et herba divinae Scripturae pascuntur. Talium exemplis communicare debemus, superiorum vero quisquis vitiis attaminatur, « immundus est usque ad vesperam, » id est, noxius usque ad perfectam poenitentiam. « Et si necesse fuerit ut portet quippiam eorum, » et rel. Id est, si contigerit aliquem talibus subjacere immunditiis, « lavabit » habitum morum suorum lacrymis poenitentiae, et reus tenetur donec quiescat 114.0816A| fervor malae voluntatis. « Quod ambulat super manus, » et reliqua. Qui operationem in sordibus polluit vitiorum. Mustela quasi mus longa, malitiosum animal est, fraudulentos et dolosos designans. Mus ob edacitatem semper laborat, eos denotans qui ingluviem ventris sequuntur, et « quorum Deus venter est (Phil. III). » De crocodilo dicit Plinius: Crocodilum habet Nilus, quadrupes malum, et terra pariter ac flumine infestum. Unum hoc animal terrestre linguae usu caret. Unum superiori mobili maxilla imprimit morsum, alias terribili [ al. terribilem], pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubitos. Parit ova quanta anseres. Unguibus autem armatus est contra omnes ictus cute invicta. Dies in terra agit, noctes in aqua. 114.0816B| Eorum gerit figuram qui ex omni parte saevitia vestiuntur, quorum duritiam divini Verbi jaculum non penetrat, etc., quae forma hujus bestiae demonstrat. Chamelaeon non habet unum colorem, sed diversa est varietate conspersus ut pardus. Dictus autem ita, quod hujus chamelaeontis corpusculum ad colores diversos facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. Significat autem instabiles, qui in omnium vitiorum devia raptantur. Mygale quidam dicunt haramo. Stellio, bestia venenata, id est genus lacertae vel moll, ut alii volunt. Quae utraque, id est mygale et stellio, quamvis sint infirma, tamen sunt malitiosa. Signant eos qui ipsum quod possunt in malum vertunt et ventri deserviunt. Nam mygale 114.0816C| dicitur quasi mus gulosus. Lacerta et ipsa agilis et malitiosa. Talpa, quae dicitur nasci ex pluvia et luto, caeca ut fodiat terram, eum denotans qui secundum voluptatem carnis mente caecatus, terrenis inhaeret. « Super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum polluetur, » et reliqua Distantia est inter eum qui tangit et eum super quem cadit. Tangit eum qui per se polluitur; super eum cadit, qui casu aliquo decipitur, ut David deambulans in solario subito mulieris captus est pulchritudine (II Reg. XI). Vas ligneum signat lenitatem; vestimentum, habitum morum; pellis, mortificationem carnis; cilicium, poenitudinem. Si horum quidquam in homine alterius vitium commaculaverit, emundatur aqua compunctionis 114.0816D| usque ad perfectionem poenitentiae. « Vas autem fictile, » et reliqua Vas fictile ad se humores trahit. Dicit autem: Si quis vitiis alienis communicans, in augmentatione eorum perstiterit, per excommunicationem fortiter corripiatur, ut dicit Apostolus: Traditum hujusmodi hominem in interitum carnis, etc. (I Cor. V). « Omnis cibus quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, » id est ea in qua lavantur haec vasa quae polluta supra dixit: « Et omne liquens quod bibitur de universo vase, » et rel., eorum videlicet quae immunda jam dixit antequam mundentur. Cibus et potus doctrina spiritualis vel bonae operationis intelliguntur; quae si immunditiam 114.0817A| supradictorum admiserint, non jam acceptu sunt digna: « Sive clibani, sive chytropodes, » et rel. Chytropodes vasa sunt fictilia pedes habentia. Clibani autem et chytropodes, in quibus panes et cibi temperantur, magistri sunt, qui aliis pastum vitae debent parare; si illi exemplis malorum maculentur, magisterio priventur. « Fontes vero et cisternae, » et rel. Id est, licet multi deviaverint a divina scientia, tamen et fides catholica ejusque doctrina manet inexpugnabilis. « Si ceciderit super sementem, » etc. Id est si catechumenum, qui est in baptismo consepeliendus Christo ut vivificetur, ejusdem modi mala exempla attigerint, mundabitur in baptismo. « Sin autem quispiam sementem aqua perfuderit, » et rel., id est, postquam baptizatus fuerit, si se jam 114.0817B| dictis involverit, reus erit. « Si mortuum fuerit animal quod licet comedere vobis, » et rel. Si quilibet justus, cujus exempla sequi rectum videtur, per se lapsus, mortem animae incurrerit, qui communicaverit vitae ejus vel secutus fuerit exempla ejus, purget se fonte lacrymarum usque ad perfectam poenitentiam. « Omne quod reptat super terram, » et rel., id est quicunque desideriis caducis innititur. « Quidquid super pectus quadrupes graditur, » et rel. Qui tota confidentia in terrenis confidit, quatuor Evangeliorum dictis et plurimorum aliorum testimoniis librorum suam nititur confirmare pertinaciam, hoc quod Dominus pro misericordia fecit sibi in desideriorum voluptatem vindicans, si invitatus ad convivia peccatorum assensit, et caetera similia. « Sancti 114.0817C| estote, quoniam ego sanctus sum, » et rel., ut justo justi, sancto sancti, bono boni, famuli famulentur.

CAPUT XII.

« Mulier si suscepto semine pepererit masculum, » et rel. In hoc capitulo primae praevaricationis facit commemorationem, ut quia homo in iniquitatibus concipitur et in peccatis procreatur, sciat quomodo a veteri maledictione mundandus sit. Porro natus homo sub tali conditione immundam habet matrem: septem diebus, id est toto tempore hujus vitae, sub ingenita fragilitate se noverit obligatum. « Juxta diem separationis menstruae, » id est quae sanguine fluit sive post partum, sive in partu, septem diebus immunda est. « Die octavo circumcidetur infantulus, » 114.0817D| quia justi in die resurrectionis, omni mortalitatis labe deposita, a primaevae damnationis vinculis absolventur. « Ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine, » et rel. Triginta tribus transcursis, id est perfectione bonorum operum in Trinitatis fide consummata, ad templum, id est ad coelestis Hierusalem habitationem, cum gratiarum actione properamus, quia donec originalis peccati foeditate absolvamur, ad Sanctuarium accedere non valemus. Quod autem septem triginta tres quadraginta efficiunt, ideo fit ut quantis diebus homo formatur in utero, tantis purgatio peragatur. Dicitur enim conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis septem diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem 114.0818A| diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo diebus formatur usque ad perfecta lineamenta membrorum, et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Septem autem, et novem, et duodecim, et decem et octo, in unum coacti faciunt quadraginta sex. Conclude ergo minorem numerum in majori, et videbis praeceptum esse tantis pene diebus hominem mundari quantis formatur in utero: licet hic quadragenarius ad majorem tendat intellectum. Deus enim hominem formavit ad imaginem suam, qui hac conditione formari dicitur in utero, ipse Filium suum hac lege nascendi opere Spiritus sancti destinavit in uterum Virginis, « in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter 114.0818B| (Coloss. II), » quae est imago Dei invisibilis; qui, peracta dispensatione incarnationis, post passionis victoriam, quadragesimo die coelos ascendit et ad dextram Dei victor consedit, ut nos pro quorum liberatione nascendo ut homo advenit, quorum naturae consortium accipere non timuit, post tempora hujus vitae, quibus quadragenarius convenit, et ad immortalitatem cum Dei auxilio, victoria contra diabolum peracta, in regnum coeleste sublevemur, et inter oves cum Christo regnaturas a dextris numerari mereamur. « Sin autem feminam peperit, immunda erit duabus hebdomadibus, » et rel. Quia femina primum seipsam et virum decepta decepit, ideo majori subjacet maledictioni; viro enim dictum est: « Maledicta terra in opere tuo, » etc.; et iterum: « Cum 114.0818C| eam operatus fueris, » etc.; et: « In sudore vultus vesceris, » etc.; mulieri autem: « In dolore paries filios, et sub viri potestate eris (Gen. III). » Illi labor forinsecus, isti praedicitur intrinsecus. Dicunt etiam fluxum sanguinis pro masculo septem esse dierum, pro femina vero dierum quatuordecim; et quanto est sexu infirmior, tanto sit natu inquinatior. Porro quatuordecim et sexaginta sex octoginta faciunt, in quo numerus superior duplicatur, quia mulier serpentis persuasioni consensit et virum persuasioni suae consentire coegit; vir autem soli consensit mulieri. Potest etiam ipse octogenarius numerus ad resurrectionis deflecti significationem: dicendum quoque quod quanto infirmior est homo, tanto majore indiget emendatione: « Deferet agnum et pullum 114.0818D| columbae sive turturem, » id est vitae innocentiam et simplicitatem ac castitatem Deo offerat, qui mundatus a peccatis induci velit in Sanctuarium. Sacerdos Christus est, ut saepe dictum est. « Quod si non invenerit manus ejus, » et rel. Sicut in omnibus providentia Dei pietatis consulit humano generi, ita et hic pauperum relevavit inopiam. Qui enim non potest agnum, id est innocentiam integram ducere, sumet duos turtures vel pullos columbae, id est compunctionem et castimoniam. Quia isti alites gemitum pro cantu habent, duo dicuntur, quia duo sunt genera compunctionis: aliquando mens compungitur propter metum gehennae, quod est unum offerre pro peccato: aliquando propter 114.0819A| desiderium regni coelestis, hoc est Dei visionis, quod est alium in holocaustum immolare.

CAPUT XIII.

« Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, » et reliqua. Cur ad utrumque loquitur cum in Exodo per Moysen ad Aaron se locuturum promiserit? sed quia duobus modis Deus loquitur ad homines, id est per internam inspirationem et per evangelicum vel etiam aliorum hominum ministerium; ad Moysen secrete loquebatur Dominus et ad Aaron per Moysen. « Homo in cujus carne et cute, » et reliqua. Judaeus videlicet, qui praeceptum Domini fuerit praevaricatus, vel Christianus quilibet in cujus carne et cute a vita et operibus apparuerit iniquitas et peccatum 114.0819B| notabile, « sive pustula, » majus et minus delictum, « aut quasi lucens quippiam, » id est manifesta peccata, de quibus Apostolus: « Quorumdam, inquit, hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium (I Tim. V). » « Adducetur ad Aaron sacerdotem, » id est doctoribus spiritualibus ad examinandum publicetur, « qui dum viderit lepram in cute et pilos in album colorem mutatos, » et rel., id est peccatum in moribus, et cogitationes de rectitudine status sui mutatas, ipsamque actionem anteactae vitae turpiorem et humiliorem, id est prioris; « et ad arbitrium ejus separabitur, » id est, si dignus fuerit, excommunicabitur. « Sin autem lucens candor erit in cute, » et reliqua. Si manifestatur quidem peccatum, sed tamen non a statu prioris vitae, 114.0819C| ille qui peccat dilapsus est, nec cogitationes ad persistendum in peccato vel desperandum convertit, recludet eum septem diebus, id est per poenitentiam et Spiritus sancti gratiam, qui in septenario numero describitur, illi remissionem promittat peccatorum. Ideo vero pili cujus sint coloris inspici jubentur, quia diligenti examinatione investigare convenit utrum peccatum ex diuturna malitiae praemeditatione prodierit an casu secundum fragilitatem humanae naturae contigerit. « Si vero lepra ultra non creverit, » id est, si in consuetudine peccati homo non perduraverit, « nec terminos transierit, » id est alios mores suos non violaverit, « rursus includet eum septem diebus aliis. » Propter diligentem examinationem bis eum includi praecepit, 114.0819D| tamen ei semper per Spiritum sanctum remissio promittatur. « Si obscurior fuerit lepra, » et rel., si per poenitentiam deletum fuerit peccatum, « mundabit eum, » id est mundum judicabit: « lavabitque homo vestimenta, » id est lacrymis compunctionis conscientia mundabitur. « Quod si postquam a sacerdote visus est, » et reliqua. Si videlicet, peracta poenitentia, remissione accepta, rursus iterare peccatum praesumpserit, contaminatus judicabitur, et si perstiterit, est separandus. « Plaga leprae si fuerit in homine, » et rel., id est erroris et peccati contagium, adducetur ad sacerdotem, id est Christum vel magistrum, qui ejus vicem tenet. « Cumque color albus fuerit, » et rel., id est refrigeratio 114.0820A| charitatis, nam propter frigus saepe albor incanescit, « et capillorum mutat aspectum, » id est statum cogitationis: capilli dicuntur quasi capitis pili; « ipsaque caro viva apparuerit, » id est carnalis observatio legis: « lepra vetustissima judicabitur, » id est veteris hominis opus et inquinatio; « inolitacuti, » hoc est inhaerens conversationi. « Contaminabit eum sacerdos, » et rel. Indignum communione judicabit, quia, ut Apostolus ait: « Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V); » et iterum: « Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est hujusmodi (Tit. III). » « Sin autem effloruerit discurrens lepra, » et rel. Secundum historiam, non videtur consequens ut mundus sit, cujus totam carnem 114.0820B| operit lepra, et ille immundus cui in uno loco lepra videtur inesse. Allegorice autem: carnem totam occupat lepra, dum vel peccator, confitens omnem vitam suam peccatricem, malum suum non abscondit; vel toto tempore vitae publice poenitens, Christi gratia se quaerit dealbari, « mundus erit, » id est saluti proximus. « Quando vero caro vivens in eo apparuerit, » et rel., id est carnalis superstitio legis, judicio sacerdotum perquiratur utrum tam pertinax sit, ut jure condemnetur: « Caro enim viva si lepra aspergatur, immunda est, » id est observatio legis, si in errore sit, non prodest. Qui enim credit sine legis observantia non esse salutem sub gratia, errore illaqueatur. « Quod si rursum versa fuerit in alborem, » et rel. Si post remissionem 114.0820C| iterum a recto deviaverit, immundus judicatur, « caro et cutis in qua ulcus est natum et sanatum, » et rel. Ulcus est quod de intus erumpit vulnus et plaga forinsecus inflictum. Si autem de voluntate hominis peccatum prodierit, non ex casu, et per poenitentiam sanatum fuerit, « et apparuerit alba cicatrix, » id est carnalis Judaismus, « sive subrufa, » id est, post gratiam Evangelii, facta praevaricatio; humiliorem carne reliqua, id est pejorem priori vita, etc., ut supra. « Quod si pilus coloris est pristini, » id est intentio cogitationum priorem statum non relinquens, et si continuerit a peccato, promittatur illi per Spiritum sanctum remissio: si autem perstiterit in malis, condemnetur. « Caro et cutis quam ignis exusserit, » et rel., id est vita et 114.0820D| conversatio quae invidia et odio vulneratur, si emendans vel superstitionem legis sectatur, vel transgressum Evangelii et sanae doctrinae status admiserit, condemnabitur; si vero bona intentio non mutatur, fiat ut supra. Si post diligentiam examinationis plenam quasi septem dierum exspectationem errori obnoxius homo inveniatur, condemnetur. Plaga combusturae est suspicio invidiae, non ipsa, quia qui injuste alicui invidebat ante emendationem, si postmodum juste quem redarguit, per invidiae hoc iteratione agere putatur, quod a doctore, utrum sit, diligenter perspiciendum est. « Vir sive mulier in cujus capite vel barba germinabit lepra, » et rel. Fortis sive infirmus, sapiens sive minus sapiens, 114.0821A| qui in fide Divinitatis Christi vel humanitatis ejus errore maculatur, « si capillus fuerit flavus solitoque subtilior, » hoc est intentio cogitationum proprium statum reliquerit, ad malumque investigandum fuerit sagacior, condemnetur. « Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, » id est non multum a veritate exorbitantem errorem, et « capillum nigrum, » secundum cogitationes status sui, « recludet eum septem diebus, » id est per doctrinam ab Spiritu sancto praeceptam examinet; « et radetur homo absque loco maculae, » id est examinet ejus vitia reliqua. Illud enim quod confessus est manifestum non indigens inquisitione: caetera ut supra: Subobscurum, id est non valde perspicuum. « Vir de cujus capite capilli fluent, » et reliqua. Hoc est cui sagacitas cogitationum et agilis sensus ad rimandum 114.0821B| profunda defecerit, simplicitati studens, mundus esse decernitur; cujus simplicitatis modi sunt duo: unus in illis qui prudentes sunt ne decipiantur, et simplices ut nullum decipiant; alter in illis quorum mens, hebetudine capta, boni a malitia distinguendi capax non est, quia a Graecis moriones vocantur. Caetera de calvitio sicut supra. Sin autem praevaricatio in simplicitate contigerit, ipse factor ejus peccati justo judicio discutiatur. « Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, » et reliqua, hoc est qui pro reatu suo juste sequestratur a communione; « habebit vestimenta dissuta, » id est suis se viribus pronuntiet desolatum, « caput nudum, » id est salutis se galea indignum pronuntiat; « os veste contectum, » id est 114.0821C| a loquacitate pravitatis illud refrenans, et omni tempore se peccatorem pronuntiet, publice poenitens, ut a Domino justificetur; « solus habitabit extra castra, » in disposita sibi videlicet poenitentia unanimiter persistens, donec a Domino veniam consequatur. « Vestis lanea sive linea, » id est virtus summa et inferior, sicut lanea vestis pretiosior est et majorem praestat colorem, et linea vilior minorem. Non est enim aequa virginitati, martyrio, substantiae et mundi despectioni, pudicitia vidualis et conjugalis; praedicatio sine persecutione, largitio eleemosynae licet singula horum bona sint et utilia, stamen vero, quod caetera sustentat, Dei nutum, subtegmen, nostram intentionem potest exprimere, de quibus Dei auxilio et gratia praeveniente virtutum, contexitur 114.0821D| amictus. Pellis laborum tentationem tribulationemque significat, quae in jejuniis, vigiliis et aliis exercitationibus nobis ingerimus. In iis virtutibus, « si alba et rufa fuerit macula, » id est subreptio superbiae vel jactantiae, « recludet eam sacerdos septem diebus » ut supra; si vero post examinationis diligentiam vitium virtuti inhaesisse reperiatur, « comburatur flammis, » id est excommunicationis condemnatione, vel poenae gehennalis terror exhibeatur: si vero in poenis non profecerit, lacrymis poenitentiae abluatur et majori cautela probetur utrum in superbia persistat, quasi septem diebus aliis includatur. 114.0822A| Si autem hominem in quo est, in majori jactantia elevari conspexerit, tantam in acquisito prius favore gloriari quasi licite, damnabilem judicabit. « Sin autem obscurior fuerit. » Hoc est aliquod signum peccati, ipsum a conversatione ejus abscindat unde superbiam in eo pullulasse decernitur. « Quod si ultra apparuerit in his locis, » etc., id est quae recuperaverit pristinum facinus, majori periculo subjacet.

CAPUT XIV.

« Qui egressus e castris, » et reliqua. Christus sacerdos verus venit in mundum egressus a Patre, non relinquens Patrem, per cujus redemptionem emundatur peccator, si tamen in fide recta obtulerit quae praecipiuntur: « duos passeres vivos, » duas videlicet 114.0822B| in Christo naturas, sine contagione peccati. « Lignum cedrinum, » crucem ejus designat. Vermiculus sanguinem passionis. Hyssopus, boni odoris, pulmonem purgans, Spiritus sancti virtutem, qui peccata purgat. Unum ex passeribus immolabit in vase fictili super aquas vivas. Humanitatem ejus passam firmiter credat in carne mortali, post baptismi consecrationem. « Alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo tinget in sanguine immolati passeris, quo asperget illum qui mundatus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet. » Passer vivens Divinitatem ejus designat. Passer vivus cum ligno et hyssopo tingitur in sanguine immolati passeris, quia Divinitas in eo vera fuit, qui passus est in cruce, Christus 114.0822C| videlicet Deus et homo, Divinitate passionem non perferente. Cum hyssopo, quia Spiritus sanctus in passione ejus eum non deseruit. Septies aspergitur qui mundandus est, quia per Spiritus sancti gratiam peccatorum venia conceditur. Passer vivus in agrum dimittitur, quia Divinitas libera a passione cognoscitur. « Cumque homo laverit vestimenta sua, » id est mundaverit mores suos, « radet omnes pilos corporis, » id est, cogitationes suas illicitas abscindet: « lavabitur aqua, » id est lacrymis compunctionis, « purificatusque ingreditur in castra, » mundatus scilicet a praevaricationibus, unitati ecclesiasticae communicationis reddatur. « Ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, » id est usque ad perfectam poenitentiam, indignum se caeterorum consortio 114.0822D| judicabit. « Radet capillos capitis, barbamque et supercilia, » id est emundet cogitationes interiores et exteriores quibus aut in mentis secreto, aut rebus forinsecus positis animus delinquit, lotis rursum vestibus et corpore, id est, moribus et vita. « Die octavo, » et reliqua. Dies octavus ipse et primus est, nam octavus dicitur eo quod septimum sequatur, nam post passionem Dominus resurrexit octava die, quae et prima dies. Jubetur ergo peccator die octavo mundari, id est firmiter in resurrectionem Domini credat. « Assumet duos agnos, » et reliqua. Duo agni Christum designant, qui utrumque sexum 114.0823A| redemit; vel innocentem vitam, quae et interius et exterius servanda est. « Ovem anniculam, » id est mansuetudinem perfectam. « Tres decimas similae, » fidem sanctae Trinitatis, quae oleo misericordiae sit infusa. « Olei sextarium, » catholicam fidem, in qua omnes virtutes, quasi in sextario minores mensurae, continentur. Ostium tabernaculi doctrina est apostolorum, hostia pro delicto, sive pro peccato, poenitentiae est exhibitio. Caetera ut supra.

« Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, ponet super extremum auriculae ejusdem dextrae, » id est, per redemptionem Christi, eum doceat auditum prosperum et benevolum ad audiendum habere justitiam. « Et super pollices manus dextrae et pedis » dextri, ad dirigendas videlicet operationes eminentes, 114.0823B| et incessum in mandatis Dei. « Et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, » id est, fidem integram in hac vita tenendam commendet. Aeterna enim vita in dextera accipitur. « Tingetque digitum in eo, » et reliqua; id est, cum discretione judicii perfactam veniam, quasi septies spargens, ei impetret apud Dominum. « Reliquum olei fundet super extremum auriculae dextrae ejus, » id est, quamvis cuncta propter infirmitatem suam homo Dei mandata opere complere nequeat, studeat tamen audire et discere, ut sciens Domini voluntatem, quod opere non potest, bona voluntate recompenset. « Et super sanguinem qui effusus est pro delicto. » Oleum super sanguinem funditur, quia post redemptionem misericordiae operibus insistendum est, omniaque in Redemptoris 114.0823C| nomine facienda. « Tunc immolabit holocaustum, » et reliqua. Primo enim debemus poenitentiam pro commissis pleniter peragere in memoriam passionis et resurrectionis nostrae, ubi nostri Redemptoris cognovimus effectum, ac deinde purificati sensibus nosmetipsos ex integro in ara laudis Domini immolemus, ut jam non nobis sed illi vivamus, quos mortuos inveniens, ut vivamus per ipsum redemit et adjuvit.

« Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quae dicta sunt, » et reliqua. Si videlicet imbecilitate fragilitatis praeventus quis perfectam innocentiam custodire nequiverit, offerat agnum, id est fidem passionis Christi diligenter custodiat; « decimam partem similae conspersae oleo, » vel fidem 114.0823D| Trinitatis, vel theologiam, quam confiteri et credere jubemur, cum oleo charitatis et misericordiae; « et olei sextarium, » integritatem fidei. De turturibus et et pullis columbae supra in plerisque locis diximus; de die octavo similiter caetera quae in hoc capitulo sequuntur, supra dicta sunt. Septem gentes Chananaeorum vitia exprimunt summa, quae Deus destruxit, dum adventu suo nos, qui de gentibus sumus, purificavit: in qua terra, infidelibus evulsis, quilibet domum possidet, dum sibi commissam doctor regit congregationem. In ea si erroris quidpiam apparuerit, is qui praeest ad conventum ecclesiasticum referat, sicut Paulus de Antiochenorum seductione apud apostolos Hierosolymis consilium quaesivit. « Inde 114.0824A| praecipitur ut auferantur universa de domo, » id est, ut seducti de immundorum consortio separentur, ut postmodum judicio vero ipsum dogma discernatur. Valliculae pravas sententias procedunt; pallor et rubor jactantiam et superbiam. « Statim claudet eam, » hoc est illum damnet errorem, et ne ulterius divulgetur, oppilare contendat. « Reversusque die septimo, » id est post cautam examinationem, « si invenerit crevisse lepram, » et reliqua, id est si errorem perseverare conspexerit, « jubebit lapides ipsos erui, » vel ipsos seductores et eorum dogmata extra Ecclesiam inter haereticos ponat. « Domum autem ipsam intrinsecus, » id est, ipsam mundare congregationem, « et pulverem, » hoc est contagia erroris faciet immunditiae haereticorum deputari, aliosque doctores 114.0824B| pro his ordinari verisque dogmatibus ejusdem corporis compaginari concordiam. Sin autem novis magistris appositis redintegratus error ipsos cum reliqua domo commaculaverit, malitia est perseverans; ideo lapides, et ligna, pulvisque extra urbem in loco immundo projiciuntur, id est, sive doctores, sive illi qui debuerunt fructum bonorum operum parturire cum dogmatibus suis, extra Ecclesiam, post certam agnitionem inter erroneos, anathematizentur. « Qui intraverit domum, » et reliqua. Qui se conjunxerit errori damnato, « immundus est » usque ad peractam poenitentiam. « Qui dormierit in ea et comederit, » et reliqua, id est qui in illo errore requiem se habiturum confidit, vel communicaverit illi, si non est recte baptizatus, abluatur fonte sacro, 114.0824C| sin aliter, lacrymis poenitentiae absolvatur. Si igitur error restrictus inveniatur cum auxilio Domini et poenitentiae instantia, purificanda est domus. De sequentibus hujus capituli in superioribus pleniter dictum est. Per rectam enim fidem omnia impetrare posse creduntur. Varietas leprae varietatem demonstrat errorum.

CAPUT XV.

« Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, » et reliqua, id est per legem et sacerdotium docuit Dominus filios Israel. « Vir qui patitur fluxum seminis, » id est doctor qui animi virtute debet urgere, si in doctrina sua errorem patitur, vel luxum rerum exercet mundanarum, immundus est, maxime si vitium consuetudine nutrit. « Omne stratum in quo dormierit, » 114.0824D| id est illa consuetudo in qua requiem sibi videtur habere condemnatur. Si quis tetigerit lectulum, id est torpori ejus communicaverit, mundet actus suos usque ad perfectam poenitentiam. Si sederit ubi ille sedit, id est imitatur torporem sicut supra. « Qui tetigerit carnem ejus, » hoc est exempla ejus fuerit secutus. « Si salivam hujuscemodi homo ejecerit super eum qui mundus est, » et reliqua. Si videlicet astutia sua et simulatrice sapientia recte credentem commaculaverit: caetera ut supra. Sagina filtrum, vel tapetium, vel aliud quodlibet sessioni paratum, quod cum reliquis postmodum comprehensis varias pollutorum significat perversitates, quibus utuntur. « Qui portaverit horum aliquid, » id est 114.0825A| qui se his subdiderit pollutionibus. « Omnis quem tetigerit, qui talis est, non lotis ante manibus, » et reliqua. Hoc est quemcunque ille immundus, non mundatis prius operibus, suis exemplis attaminaverit, et reliqua ut supra. « Vas fictile quod tetigerit confringetur. » Si quem fragilem, qui facile corrigi non possit, seduxerit, forti disciplina coerceatur, qui se decipi permisit. « Vas ligneum » lenitatem aliquorum significat, quae, dum labitur, per lacrymas poenitentiae restauratur. « Si sanatus fuerit, qui hujusmodi sustinet passionem, » hoc est si suprascriptus correctus fuerit, « numerabit septem dies, » remissionem per Spiritus sancti gratiam sibi credat futuram, mundans opera sua cum veste, id est exteriori conversatione lacrymis poenitentiae. « Die autem octavo, » 114.0825B| in fide autem resurrectionis Dominicae, « sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, » castitatem, et mansuetudinem, et meditationem divinae legis, sicut dicitur: « Meditabor ut columba (Isa. XXXVIII), » de quibus avibus saepe diximus. « Vir de quo egreditur semen coitus, » etc. Hoc est vel qui desideriis saecularibus defluit, mundabitur, ut supra, « vestem et pellem, » id est conversationem, mundet. Pellis uxor potest intelligi, quia et ipsa mundari necesse habet, quia in iniquitatibus conceptio perficitur; sive pellis labor in vigiliis et caeteris operibus intelligitur. « Mulier cum qua coierit, » etc. Duae sunt partes interioris hominis: spiritus, qui de superioribus et interioribus tractat, et anima, quae de exterioribus desideriis disponit. Haec pars inferior, si spiritu inclinante 114.0825C| se ad viliora polluta fuerit, necessarium habet emundari: « Mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, » etc., id est anima quae, veniente Domini gratiae visitatione, in idololatria maculatur, penitus immunda est: « septem diebus separabitur, » id est, divino judicio usque ad perfectam poenitentiam foris communionem excludetur. De tactu ejus et caeteris sequentibus sicut supra intelligitur de viro fluxum seminis patiente. Vas vero secundum historiam cuncta utensilia dici possunt sicut vasa bellica dicimus. « Si coierit cum ea vir tempore sanguinis, » id est si cum idololatris quis sacrificaverit vel recumbit in idolio manducans de idolothytis, « immundus erit septem diebus, » id est perfectam poenitentiam sibi constitutam expleat. Nam persecutione 114.0825D| ad immolandum coacto, et sua sponte reverso, utique poenitentia constituta est. « Mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, » etc., id est anima quae in idololatria post cognitam gratiam occupatur. Dum non sit tempus menstruale, id est, cum jam caecitas gentium lumine veritatis pene sit irradiata, prius omni pene mundo in diaboli servitute errante. Sequentia ut supra. « Si steterit sanguis. » Hoc est, si cessaverit error stultitiae, « numerabit septem dies, » ut supra, caetera quoque ut supra. « Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum, » et reliqua. Id est, fideles caveant ab omni immunditia idololatriae 114.0826A| vitiorum et peccatorum, ne Ecclesiam, quae est domus Domini, corrumpant; sive ipsos, qui templum Domini fieri debent, ut Apostolus ait: « Vos estis templum Dei, » et reliqua (II Cor. VI).

CAPUT XVI.

« Loquere ad Aaron ne omni tempore ingrediatur ad sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio. » Doctoribus jubet ne ea quae humanum excedunt ingenium pro sua libitudine mysterio divinarum rerum disputando usurpent. Periculosum quippe est scientiam sibi vel aliis permittere quomodo verbum Dei aeternum in carne verus homo appareret, et caetera multa talia in quibus cautela pernecessaria est. « Quia in nube apparebo super oraculum. » 114.0826B| Vel in dictis prophetarum apparet Dominus, de quibus dicitur: « Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, » vel in carne humana; unde dicitur: « Ingredietur Dominus super nubem lenem Aegyptum, » id est immundum in carne a peccatis immuni, vel etiam in secretis mysteriorum, in quibus illum penitus investigari non facile est. « Nisi haec ante feceris, » id est, non ingredietur super oraculum in sancta Scriptura, « offeret vitulum pro peccato; » vitulus, de tauris et vaccis ortus, Christum significat, de patriarchis et Synagoga, quae jugum traxerat legis secundum carnem progenitum; aries quoque ipsum, ut supra dictum est. « Tunica linea vestietur, » et reliqua. Tunica linea castitatem; feminalia, continentiam; zona, custodiam mentis; cidaris, custodiam 114.0826C| sensuum corporis significat, quibus indutum convenit esse, qui de mysteriis Domini est tractaturus. Possunt et hae quatuor vestium species virtutes quatuor signare principales: tunica linea, justitiam; feminalia, temperantiam, quae castitatis est mater; zona, fortitudinem; cidaris, quae caput tegit, prudentiam qua mens ornatur. « Quibus, cum lotus fuerit induetur, » id est post baptismum. « Duos hircos pro peccato. » Hi hirci Christum significant, qui peccata nostra tulit pro quibus oblatus est. Qui duo dicuntur propter geminam in Christo naturam. « Cunque obtulerit, » et reliqua. Christus sacerdos, qui animam suam pro nobis posuit; et oraverit pro se et pro domo sua, id est pro humanitate fragilitatis, et pro Ecclesiae, id est corporis sui statu, « duos hircos stare 114.0826D| faciet coram Domino, » et reliqua. Placuit sanctae Trinitati Christum pro humano genere pati, qui in duabus naturis unus est Dei Filius, Deus et homo. Sors mittitur super hircos, quod dispositum erat, juxta quod homo erat, eum pro mortuis mori. Mactatur caper unus pro peccato, quia pro nobis peccatoribus in ara crucis caro ejus immolata est. Caper emissarius statuitur vivus coram Domino, quia divinitas ejus nullam immutationem sui suscepit, ut cum carne hominis pateretur, sed aeterna et vivida virtute coelorum deserta petivit, non mutando locum, quia Deus ubique est, sed cohibens virtutem, ut daret spatium passioni, hoc est desertum ubi bonus pastor, dimissis nonaginta novem ovibus, abiit unam quaerere quae 114.0827A| perierat (Luc. XV.). Fundit sacerdos preces super caprum, quia Christus per divinitatem suam pacificat nos Patri: « Nemo enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Luc. V). » Sunt qui dicant in duobus hircis duas partes populi intelligi, ut immolatos eos designet qui in passione Christi credentes quotidie se mactant in ara fidei; emissus vero in eremum, illos qui in peccatis perdurantes, converti nolentes, tendunt ad tenebras onerati peccatis. Quod uterque pro peccato offertur, ostenditur omnes in originali peccato deprehensos, sed illos a Domino propter fidem susceptos, istos incredulitatis pertinacia damnatos: uterque statuitur eorum Domino, quia « multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII). » Ad omnes enim pervenit Evangelium. Dicant autem preces 114.0827B| fundi super caprum emissarium dum infidelibus aeterna ingeritur maledictio. Qui dimittuntur in solitudine, id est in damnationem perpetuam, Christi vero divinitas semper est et fuit in sinu Patris; ubi ideo solitudo dicit, quia nulli praeter ipsam Trinitatem ad liquidum patet qualiter se eorum aeterna contineat essentia, eorum dico in personis, ejus in substantia. Qui sensus de duabus Christi naturis aptior videtur, qui ille solus tulit peccata mundi non ut sibi haberet, sed ut penitus perimeret. Eligat sibi prudens lector quod sequendum magis videatur, dum in omnibus fidei non vacillet auctoribus. « Assumptoque thuribulo, » et reliqua. Hoc vatillum, linguam intelligimus Dominicam, cum qua nobis, prunas de altari, id est de secreto coelesti doctrinae spiritualis 114.0827C| ardorem ministravit. « Et hauriens manu compositum thymiama, » et reliqua, id est omnem doctrinam suam operibus virtutum est firmans; quae doctrina, in incensum est Domini parata, quia quae omnia fecit, Patri pro odore suavissimo accepta erant, de quo dixit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » « Ultra velum intrabit in sancta. » Ascendit enim in coelos, « aeterna redemptione inventa (Hebr. IX), » « positis super ignem aromatibus. » Totum enim quod fecit, propter charitatem exhibuit dicens: « Majorem charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat, » etc. « Nebula eorum et vapor operiat oraculum, » id est, pacificatio quam pro nobis fecit ad Patrem usque pervenit super omnes virtutes angelicas. « Tollet de 114.0827D| sanguine vituli et asperget digito septies, » et reliqua. Passio Christi non solum hominum, sed et angelorum ordinis restauratio fuit, ideo de sanguine vituli illato dicitur, « digito aspergit, » qui nunc « apparet vultui Dei pro nobis (Hebr. IX). » « Ad orientem. » Oriens ipse Christus est, qui seipsum solem justitiae nobis ostendit, de quo dicitur: « Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI). » De sequenti hirco similiter. Emundet sanctuarium. Praesens enim Ecclesia mundata est sanguine Christi a sordibus infidelitatis. « Quod fixum est in medio sordium haereditatis eorum. » Quia Ecclesia est in medio nationum quam ab originalibus sordibus Christi adventus eripuit. « Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur 114.0828A| sanctuarium, » et reliqua. Quando Dominus Christus per uterum Virginis Ecclesiae suae se copulavit, nondum erat ejus unitas congregata, licet antiquos sanctos ad hujus structuram pertinuisse credamus. Rogat autem Christus sacerdos « pro se, » secundum humanitatem, « et pro domo sua, » id est Ecclesia. « Cumque exierit ad altare, quod coram Domino est. » Altare illud coelestes virtutes sunt, in quibus praesidet Deus. Super quas ponitur sanguis hirci et vituli, quia illis multum profuit passio Christi. Non enim frustra ait Apostolus: « renovare omnia quae in coelis sunt, et quae in terris (Ephes. I). »

Hoc altare quatuor cornua habet, quia illae virtutes angelicae quatuor utuntur principalium ornamentis virtutum, quae quomodo ab his observentur in Exodo 114.0828B| scripsimus, sanctificet illud « ab immunditiis filiorum Israel, » hoc est per passionem suam pacificans angelorum choros, ne inimicitias ultra propter peccatum originale illi exhiberent. « Postquam emundaverit sanctuarium et tabernaculum, et altare. » Rex paratis coelestibus et humanis per passionem Christi. Offertur hircus vivens, ipse Christus videlicet sine peccato, peccata nostra secundum divinitatis potentiam dimittere proponitur. « Posita utraque manu super caput ejus. » Debemus enim manibus extensis, ut se meminerit pro nobis manus in cruce extendisse, cum humillima scilicet supplicatione peccata confitentes, majestatem ejus exorare, quia fidelis est et remittet. Vere enim languores nostros ipse tulit, etc. « Emittet eum per hominem paratum, » et 114.0828C| reliqua. Ipsum per ipsum mittimus, quia sua voluntate ad nos venit, et ut sibi placuit sese ad propitiandum reduxit, ut ipse ait: « Potestatem habeo ponendi animam meam, » etc. (Joan. X). « Revertetur Aaron ad tabernaculum testimonii; » hoc est quod ipse ait: « Ecce ego sum vobiscum usque ad consummationem saeculi » (Matth. XXVIII). « Depositis vestibus, » id est, carne mortali deposita, immortalitatis induit gloriam; « lavabit carnem suam in loco sancto; » Christus carnem susceptam intinxit sanguine passionis. Offert holocaustum egressus, quia ad Patrem ascendens totam dispensationem pro nostra salute explevit. Offert adipem, id est desiderium suum, quo nostram salutem sitiebat. « Ille vero qui dimiserit caprum emissarium, » et reliqua. 114.0828D| Christus, qui peccata remittit, Ecclesiam, quae est corpus ejus et vestimentum, a confessis peccatis emundavit aqua baptismatis, et sic mansionem suam in sanctis collocavit: vel aliter, ingressus est castra, id est post peractam redemptionem coelos ascendit. « Vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerunt, » et reliqua. Utraque victima Christum significat. Quod cum carnibus, et pelle, et fimo comburuntur extra castra, innuit quod Dominus Jesus Christus in sua persona inseparabilis, qui est verus Deus, pro nobis extra portam passus est. Fimus peccatorum nostrorum sordes ostendit. « Qui autem combusserit ea, » et reliqua. Si quis enim ex interfectoribus ejus crediderat, poenitentia mundatus, in numerum 114.0829A| fidelium receptus est. « Mense septimo, decima die, » et reliqua. Mensis septimus plenitudinem temporis innuit, in quo misit Deus Filium suum, etc. (Galat. IV). Decima dies perfectionis legis, sicut et Andreas decima hora diei cum fratre suo in Evangelio ad Jesum venisse legitur. « Sive indigena, sive advena, » id est sive Judaeus, sive gentilis, « affligetis animas vestras, » secundum litteram: tribus diebus jejunantes usque ad vesperum; hoc est autem principium praedicationis Christi: « Poenitentiam agite, » etc. « Nullumque opus facietis, » eorum videlicet quae ad carnalia pertinent desideria, sicut dicitur: « Operamini non cibum, qui perit, » etc. (Joan. VI). « In hac die expiatio erit, » et reliqua. In hoc enim tempore emendationis tempus indultum est. 114.0829B| « Sabbatum enim requietionis est, » sicut Psalmista dicit: « Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, » etc. (Psal. XLV). « Ut sacerdotio fungatur pro patre suo. » Sicut patrem filius sequitur, sic Christus Aaron, « cujus initiatae sunt manus, » quia ei aeterna data est potestas, in quo est nostra expiatio: « Indueturque stola linea, » id est Ecclesiam in corporis sui accipit unitatem, quae castitatis candore refulget. « Sacerdotes quoque et omnem populum. » Majoribus enim et minoribus Domini adjutorio opus est. « Semel in anno. » Quod sacerdotibus in umbra jubebatur, hoc fecit Dominus Jesus introiens semel in sanctum in anno placabili, quae praedicat semetipsum offerendo aeterna redemptione inventa (Hebr. IX).

CAPUT XVII.

114.0829C| « Homo si occiderit bovem. » Secundum historiam idololatriam prohibet: mystice autem bovem, id est forte opus, ovem innocentiae, vel capram poenitentiae, sive aliud quodlibet opus diabolo, non Domino offert, « sanguinis reus erit, » id est homicidii, quo vitam propriam perdit. « Qui obtulerit holocaustum sive victimam, » et reliqua, per omnia ad superiorem pertinet sensum. Qui comederit sanguinem, id est qui sanguinolenta sequitur opera sive odii, sive omnis malitiae, de quo sanguine corrupto multa leguntur. « Quia anima carnis in sanguine est. » Carnalium enim confidentia in corruptione est voluptatum, quam fragilitatem in amore Domini mortificare debemus, et nobis sumere in exemplum. « Si venatione aut 114.0829D| aucupio ceperit avem aut feram, » id est, si quis doctrina salutis carnalem quemlibet, aut majori ingenio praeditum, ad confessionem nominis Christi perduxerit, « fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra, » id est, carnalem ejus vitam poenitentia operiat, non sumens sanguinem in cibum, id est, sibi de vita ejus prava maculam non contrahens. Possimus etiam dicere quod ideo sanguinem manducare prohibeat, qui vitam significat carnis, quia nullus sibi vivere debet, sed omnia in nomine Domini facere. « Sanguinem universae carnis non comedetis. » Hoc primum concesso esu carnium tempore Noe praeceptum est, et ab apostolis similiter sub gratia; significat 114.0830A| autem homicidium. Quid sit homicidium Joannes apostolus dicit: « Qui oderit fratrem suum, homicida est (Joan. III). » Unde hic prohibemur: « Anima quae comederit morticinum vel captum a bestia, » id est quae hominis in peccatis mortui vel a diabolo depravati se exemplis immiscuerit, mundet se et actiones suas lavacro poenitentiae, et usque ad perfectam poenitentiam rea est, et ita demum mundabitur: si vero non emendationi studuerit, damna praevaricationis incurret.

CAPUT XVIII.

« Juxta consuetudinem terrae Aegypti non facietis, » et reliqua. In capitulo hoc maxime idololatriam prohibet nominis sui saepius illis ingerendo memoriam, spiritualiter etiam monens de praeteritis vitiis 114.0830B| et instantibus valde cavendum. « Facietis judicia mea et praecepta mea servabitis et ambulate in eis, » id est perficite; « quae faciens homo, vivet in eis: » vere enim vivit, qui Domini mandata custodit. « Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, » et rel., ut non videlicet extra legitimam copulationem nubant docet. Nec revelet turpitudinem ejus, id est confitentis tibi peccata non publices, etiam paganorum et sceleratorum facta eis qui inde laedi possint, divulges; et in sequentibus penitus adulterium prohibet. In quibus allegoriam quaerere non habemus necesse, sed in ipsa littera custodiatur satis esse videtur. « In pellicatum, » id est in abjectionem vel concubinatum illius: concubinae enim pellices appellantur. De menstruo mulieris supra 114.0830C| dictum est. « Cum uxore proximi tui non coibis, » id est in paganorum philosophia, qui tibi sunt fragilitate proximi, non decipiaris. « De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, » qui erat deus Ammonitarum: universaliter autem in hoc uno omnia idola comprehendit. « Nec pollues nomen Dei tui. » Polluit nomen Domini, qui, sub specie religionis Dei constitutus, vivit impudenter, qualibus Paulus ait: « Per vos nomen Domini blasphematur in gentibus (Rom. II). » « Ut evomat habitatores suos, » hoc est, contumeliose rejiciat.

CAPUT XIX.

« Loquere ad omnem coetum filiorum Israel: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, » et reliqua. Hoc 114.0830D| non solum filiis Aaron, non solum Levitis, id est majoribus in Ecclesia, sed et omni coetui Israel, id est universis fidelibus, praecipitur ut sanctitatem sectentur in omnibus, quia secundum sanctos habere servos oportet, qui de ejus sanctitate participentur. « Unusquisque patrem suum et matrem suam timeat. » Hoc omnino rectum est et etiam maxime convenit Dominum Patrem timere, et Ecclesiam matrem venerari. « Sabbata mea custodite, » omnes solemnitates vobis statutas, nos vero semper a servilibus, id est a peccati operibus vacare jubemur. De hostia eadem die et secunda comedenda jam diximus in superioribus. « Si messueris segetem terrae tuae. » 114.0831A| et reliqua Praecipitur Judaeis dum Scripturis abundarent, ne peregrinis, id est gentilibus earum communionem detraherent, sed spicas, id est sententias sibi exuberantes, illis dimitterent; similiter « in vinea racemos et grana, » id est, ut Israel prophetas et eorum dicta gentibus permitterent esse communia. « Non facietis furtum, » id est omnem cupiditatem alicujus rei non recte acquirendae non habeatis, et velut plebs Judaeorum Christum resurgentem furto non fingas ablatum. « Non mentiemini. » Docet ne in aliquo, veritate relicta, vel in verbo, vel in doctrina mendacium proferatur. « Nec decipiat unusquisque proximum suum. » In supradictis videlicet duabus rebus. « Non perjurabis in nomine meo. » Sic propter homicidium iram in Evangelio prohibuit (Matth. V), 114.0831B| sicut jurare vetuit ne pejeremus: Quod enim superest, et abundantius est, ex malo est, quia si nos voluntate non propria juramus, id quod juramus ab ejus malitia venit qui credere non vult veritati. « Nec pollues nomen Domini, » male vivendo et injuste nomen ejus usurpando. « Non facies calumniam proximo tuo, » et rel., id est tu, Judaee, populo gentili, id est ecclesiastico, molestus non sis. « Non morabitur opus mercenarii tui apud te, » et rel., id est, redde ei laborem, unde forsitan vivere debet; spiritualiter, praedicatori tuo necessaria corporalis vitae non deneges. « Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum, » id est, coram simplice et praecavere nesciente laqueos non tendas seductionis. « Non considerabis personam pauperis, » et reliqua, id est, licet 114.0831C| misericordia miseris praestanda sit, tamen peccans juste objurgetur, nec dives pro sua potentia levius supportetur. « Non eris criminator et susurro, » et rel. Detractor et murmurator. « Non quaeres ultionem. » Docet hic patientiam. « Jumenta tua non facias coire, » et rel., id est simplices malorum pravitati non facias commisceri. « Agrum non seres diverso semine, » id est, Ecclesiam vera et falsa doctrina simul non imbues. « Veste quae ex duobus texta est, » et reliqua, id est, fidei diversitatem et doctrinae dissimilitudinem in te non suscipias, vel veris virtutibus simulatas non admisceas. « Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, » et rel. Id est vir ecclesiasticus si ad Synagogae, quae ab Apostolo ancilla vocatur, errorem declinaverit, quae etiam nobilis 114.0831D| est, quia de patriarchis propagata, « et tamen pretio non redempta, » id est, cui passio Christi ideo non prodest, quia in duritia perseverat, « nec libertate donata, » id est, liberationem sibi ipsi propter incredulitatem interdicens: « vapulabunt ambo, » id est, seductrix et seductus poena se dignos agnoscant, « et non moriantur, » id est, poeniteant ne pereant. Ideo autem de hoc levius sanxit, quia non tantae perniciei est Judaeorum sectis involvi quantae paganorum insaniis copulari, cum illi unum Deum colant, isti nullum. Non tamen de omni Synagoga supradictam malitiam sentire debemus, sed de his in quibus caecitas contigit. « Pro delicto autem suo offeret Deo ad ostium tabernaculi arietem, » id est, rediens ad 114.0832A| doctrinam apostolicam, fidem passionis Christi, id est redemptionis suae, conservet. « Auferetis praecipua [praeputia] eorum, » id est insistentes divinae Scripturae, carnalem legis culturam projicite, in his duntaxat quae nihil nisi umbram praeferebant. « Poma immunda sunt, » quia tales sententiae superflue observantur. « Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur, » hoc est evangelica gratia per Dominum apparente, eadem figura spiritualiter servanda docebitur. « Quinto autem anno comedetis fructus, » id est temporibus apostolorum, quia post resurrectionem Domini quinquagesimo die, hoc est, quinario decies ducto, Spiritus sanctus gratia adveniente spiritualis intelligentiae vigor apparuit. Quibus ante passionem suam Dominus dixit: « Adhuc multa 114.0832B| habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis, annuntiabit vobis omnia, » et reliqua (Joan. XVI). Non comedetis sanguinem, id est vos, Judaei, in effusione sanguinis victimarum figuralium non confidatis. Non augurabimini. Augurium dicitur quasi avigarrium, id est inspectio et observatio cantus avium; auspicium vero, quasi avium inspectio, id est consideratio volatus earum. « Nec observabitis somnia, » id est falsa somnia. Quidam ex somniis prophetiam vindicaverunt sibi, ideo somnia observare prohibuit: eo enim minus haec observanda sunt, quo haec unde veniunt discernere non valemus. « Neque in rotundum tondes comam, » id est, cogitationes tuas terrenis voluptatibus non confirmes, orbis enim rotundus est. « Nec 114.0832C| radetis barbam, » id est, animam virtutibus non spolietis. « Super mortuo non incidetis carnem vestram, » id est, in carnalibus delectationibus animam non laceretis; « neque figuras aliquas et stigmata, » id est picturas, etc., id est, erroris varietate vel hypocrisi ne commaculemini. « Non prostituas filiam tuam, » id est ad prostibulum non tradas: spiritualiter vero, animam tuam in daemonum et haereticorum voluntatem non tradas. « Et sanctuarium meum metuite, » id est Ecclesiam meam honorate, vel etiam sanctuarium corpus Christi intelligitur honorandum. « Ne declinetis ad magos, nec ab hariolis aliquid sciscitemini. » Omnem ritum maleficii vetat. Harioli dicuntur ararum inspectores, vel horarum, qui in extis pecudum suae divinationis maleficia exercent. Mystice 114.0832D| autem haereticos signant, qui, scientiam quam non habent promittentes, diaboli fraude capiuntur. « Coram cano capite surge, » id est sapientem honora: cani enim sunt sensus hominis. De quibus senioribus, id est sapientibus, Paulus dicit: « Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V). » Et Dominus ad Moysen: « Elige septuaginta viros, quos tu nosti, quod seniores sunt populi (Exod. XXIV). » « Si habitaverit advena in terra tua, » et rel., id est Judaeus gentilem ad Dominum convertentem, quasi fratrem tractet, memor quod ipse natura filius fuisset irae sicut et caeteri. « Nolite facere iniquum aliquid, » et rel. « In regula, » id est in virga mensuraria, et in omni rectitudine 114.0833A| divisionis, et caetera quae sequuntur, in quibus jubemur fraudem cavere, ne minori dare et majori mensura velimus repetere et accipere. « Custodite omnia praecepta mea, » et rel. Sine dubio enim beatus est qui omnium mandatorum Domini voluntatem habet implendorum.

CAPUT XX.

« Si quis dederit de semine suo idolo Moloch. » Ideo hunc solum posuit, quia princeps vel principalis interpretatur, diabolum significans, qui est hujus mundi princeps; cui si quis opera sua consenserit, reus est poenae. « Populus terrae lapidabit eum, » id est duris sententiis convincetur; « et ego ponam faciem meam contra hominem illum, » id est iram 114.0833B| vindictae: « eo quod contaminaverit sanctuarium meum, » id est sive animam suam, quae est imago Dei, sive congregationem, domum videlicet Dei. « Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens, » et rel., id est, si magistri dissimulant, et ita ut dignum est non redarguerint peccantem, ponitur facies Domini super eum, « et cognationem ejus, » ira super eum et ei consentientes. « Anima quae declinabit ad magos et hariolos, » haereticos et simulatores, peribit de coetu sanctorum. « Qui maledixerit patri et matri, » id est Domini Ecclesiam blasphemaverit. « Si moechatus fuerit quis cum uxore alterius, » et rel., id est, si quis Ecclesiam sub alterius pastoris custodia deputatam miserit in sui erroris communionem, et persuasor et consentiens uterque condemnetur. « Qui 114.0833C| coierit cum jumento, » et rel., id est, qui se errori stultorum immiscuerit. « Qui coierit cum masculo, » et rel., cum depravaverit, qui potest opera fortia perpetrare. « Mulier quae succubuerit cuilibet jumento, » et rel., id est anima cujuslibet erroris stultitiae consentiens. « Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, » et rel., id est qui per philosophiam gentilium in errorem ceciderit: menstruum autem a mense dicitur, et mensis a mensura, secundum etymologiam Latini sermonis. Denique gentilium sapientia ideo menstruo comparari potest, quia de mensuris physice philosophandi adorsi sunt solertiam. « Qui coierit cum uxore patrui, » et rel., id est qui ab antecessoribus suis eruditus maculas errorum attigerit, sine mercede bonorum operum peribit. « Qui 114.0833D| duxerit uxorem fratris sui, » et rel., sicut Herodes fecit. Qui necessarium amicum corruperit suis persuasionibus quem Dominus sub specie dexterae manus et pedis commendavit, similiter interibit: « Ne et vos evomat terra quam intraturi estis, » et rel., id est, ne turpiter ab Ecclesia projiciamini, si in ea prave vixeritis, quae est terra generans herbam opportunam cum benedictione. Terra autem habitatores suos evomere dicitur, cum in ea manere non sinuntur exhaeredandi. « Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, » et rel., id est bonis moribus vos dignos qua haereditate facite, nam ipsi libenter possederunt eam. Mystice autem populo fideli praecipitur ut terram Ecclesiae, quae diabolo et erroribus liberata est 114.0834A| per Christum, sancta conversatione incolant et conservent. « Terram fluentem, » id est redundantem omni dulcedine: omnium enim ciborum qui parantur, lac et mel facillime parantur. In quibus eis innuit quod si praecepta ejus custodirent, sine ullo labore, cum omni jucunditate terram promissam essent possessuri. Sed et nobis timentibus Deum promittitur in praesenti dulcedo doctrinae spiritualis et donorum, et in futuro requies sine labore. « Separavi vos a caeteris populis, » quia illis legem dedit; nos quoque separavit, qui nos fecit cognoscere suam potentiam. « Separate jumentum immundum, » id est, popularem hominem in stultitia erroris jacentem, ab eo qui simplicitate sua pauper est spiritu. « Ne polluatis animas vestras in pecore et avibus, » id est ne 114.0834B| decipiamini in stultitia errantium vel philosophorum astutia. « Eritis sancti mihi, » sancte viventes, reliqua ut supra. « Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, » et rel. Major sive minor, qui sequuntur errorem et falsos prophetas, mortis sunt rei, duris sententiarum jaculis convincantur, in peccatis suis, si non poenituerint, peribunt.

CAPUT XXI.

« Non contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum. » Dominus enim ad Ezechiel loquitur cum [ f. de] omnibus sacerdotibus dicens: « Speculatorem dedi te domui Israel: si non annuntiaveris impio iniquitatem suam, in peccatis suis morietur; sanguinem vero ejus de manu tua requiram » (Ezech. 114.0834C| XXXIII), etc. Sic praecipitur magistris ne in peccatis civium suorum polluantur. « Nisi tantum in consanguineis, » etc. Saepe evenit ut aliquis post rerum administrationem domesticarum ad sacerdotium promoveatur. Sed quia illud consortium conjugale non potest sine peccati admixtione haberi, permittitur sacerdos fragilitate pollui, id est curam necessario adjunctarum agere personarum: ubi vix, ut diximus, peccato careretur, non quod nuptias detestemur, sed quod originalis maculae sciamus nos faecibus irretitos. Jubetur enim, secundum Apostolum, is qui ordinandus est, bene praeesse domui suae filios habere pudicos, testimonium habere ab his qui foris sunt (I Tim. III). « Sed nec in principe populi sui contaminabitur, » id est, ne eis adulando peccatis eorum consentiat. 114.0834D| « Non radent caput et barbam, » id est, non ad consentiendum peccatis cogitationes mentis declinent. In barba animi vigorem sive intellectum accipimus. De his similiter accipiendum, sicut de cogitationibus praenotavimus. « Neque in carnibus suis facient incisuras, » id est, in vita sua non patiantur scandalum. « Incensum enim Domini, » id est orationes, « et panes, » id est hostias laudis, offerunt Deo. « Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, » id est, haereticis et paganis non miscebitur, nec repudiatam, id est, Synagogam superstitione a Christo dejectam imitabitur. « Sacerdotis filia, si deprehensa fuerit in stupro, » et reliqua Anima alicujus subjecti, si in errorem ceciderit, poenitentiae flammis 114.0835A| purgatur, vel gehennae exuritur. « Pontifex, id est sacerdos maximus inter fratres, » et reliqua. Christus pontifex aeternus, qui unctus est Spiritu sancto prae omnibus sanctis. « Cujus manus consecratae sunt, » id est in cruce pro nostra justificatione extensae. « Vestitusque est sanctis vestibus, » in coetu sanctorum. « Caput suum non discooperiet, » id est divinitatem suam non deturpet: honorificat enim Patrem humanitati subjectus, divinitate aequalis. « Vestimentum non scindet, » id est Ecclesiam non patitur scindi. « Ad omnem mortuum non ingredietur, » nullius enim peccati particeps fuit. « Super patre quoque et matre, » id est super populo Judaico et Synagoga. « Nec egredietur de sanctis, » id est de Patris voluntate, « ne polluat sanctuarium, » id est Ecclesiam 114.0835B| vel corpus suum, quod omnino non facit. « Virginem ducet uxorem, » cui Apostolus ait: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. » -- « Viduam et repudiatam et meretricem, » et rel., id est Synagogam et paganicam superstitionem; « sed puellam de populo suo, » id est, regeneratam aqua baptismatis Ecclesiam de universalitate gentium. Populum suum dicit, quia unde homo est omne humanum genus quasi cognatum habet. « Nec omnino misceat stirpem generis sui, » et reliqua. Non enim membra sua cum pravis misceri permittit. Haec de Christo potius prophetata quam jussa intelligamus, ut haec omnia veraciter implentem patronum habeamus: « Qui habuerit maculam non offerat panes Deo, » id est, qui maculatam habet conscientiam, 114.0835C| de mysteriis Domini non tractet audaciter. « Si caecus fuerit, » id est scientiae lumen non habens; « si claudus, » id est in mandatis Domini non bene incedens: « si parvo vel grandi vel torto naso, » id est modica discretione vel nimia et perversa; « si fracto pede, » id est non recte incedens in via Dei; « si manu, » id est opere corrupto; « si gibbus, » id est pondere peccatorum oppressus; « si lippus, » id est mandata Domini videns, sed non dignis exsequens actibus; « si albuginem habet in oculo, » id est obscuratum lumen scientiarum; « si jugem scabiem, » id est carnis petulantiam; « si impetiginem, » id est avaritiam; « vel herniosus, » id est mentis superfluis gravatus. Comprehendenda habet haec vitia in duodenario numero, ut ostendat omnia apostolicae illa 114.0835D| esse doctrinae contraria. Qui ergo se hujusmodi maculis oneratum meminerit, non damnet seipsum corpus et sanguinem Domini sumendo indigne. « Vescetur tamen panibus, » et rel., id est, licet talis sit, praebeatur tamen ei doctrinae spiritualis alimentum, ut aliquando resipiscat. « Intra velum non ingrediatur, » vel in reconciliatione non facile inducatur, vel in mysteriorum apertionem, vel ingressum sibi regni coelestis non promittat, quia nihil immundum illuc intrabit. « Contaminare non debet sanctuarium meum, » indigne sibi sancta usurpat. « Locutus est ergo Moyses ad Aaron, » et reliqua. Indicat lex omnia mandata Domini sacerdotibus, cum omni populo Christiano.

CAPUT XXII. 114.0836A|

« Ut caveant ab his quae sanctificata sunt, » id est caute tractent. Aperit autem post paululum quid cavendum praemonuerit: « Omnis homo, dicens, qui accesserit de stirpe vestra, » usque « in quo est immunditia. » De his videlicet quae superius relata sunt nunc facit rememorationem. Nobis quoque summopere advertendum est ne indigne mysteria Christi contingamus. « Et non contaminent nomen sanctificatorum, » et reliqua. Contaminat hostiae nomen, qui illam indigne offert, non secundum ejus dignitatem. « Qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis, » et rel. Haereticus vitiisque variatus, et qui fornicationi et carnali inservit voluptati, non prius communicet quam per poenitentiam sanetur. « Qui 114.0836B| tetigerit immundum super mortuo, » et rel., id est in aliquo polluitur morticino; de quibus superius pleniter dictum est. Mystice autem, communionem peccati varius hic tactus immundorum designat, quibus qui polluitur, « immundus est, » usque ad expletam poenitentiam; « sed cum laverit carnem suam, » id est mundaverit conscientiam, et postquam « occubuerit sol, » id est peractae poenitentiae fervor exsuperat, tunc jam, si integre sit mundatus, licenter sanctificatis utatur. « Morticinum et captum a bestia. » De quibus diximus supra. « Custodiant praecepta mea, » et reliqua. Diligenter hoc observemus, ne morte secunda prosternamur. « Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, » id est paganus non admittatur mysteriis Christi. Unde Dominus prohibuit 114.0836C| margaritas jacere ante porcos. « Inquilinus sacerdotis et mercenarius, » et reliqua. Inquilinus quasi inculinus dicitur, eo quod sit intus in domesticis serviens officiis; mercenarius vero qui laborat in agricultura vel pecudum custodia: uterque tamen non ut in domo permaneat servit, sed semper exire paratus, mercedem in praesenti expetere non desistit, eos designans qui in Ecclesia ficte non propter aeternam mercedem conversantes, indignos se Dominico corpore exhibent. « Quem autem sacerdos emerit, » et rel., id est qui evangelica coemptus doctrina fidelem in Ecclesia Christo exhibere servitutem debet, non alienatur: « Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, » et rel., id est anima quae ignobilitati vitiosorum conjungitur, suspendatur a susceptione 114.0836D| sacrorum. « Sin autem vidua vel repudiata, » et rel., id est, si se a vitiis segregaverit, a malo liberata, absque inveteratis hominibus malis restituatur. « Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, » et rel., qui in divinis rebus aliquid praesumptuose tractaverit, quasi ignorans ejus virtutem, ipsum poenitentia persolvet, et quintam partem restituet, id est, unumquemque quinque sensuum ad se corrigendum instituat. « Qui autem obtulerit oblationem suam, » usque « masculus immaculatus erit, » et rel. Quidquid offerimus, in fortitudine firmae actionis, sine malitiae macula exhibeatur. « Ex bobus, » id est forti actione; « ex ovibus, » id est innocentiae virtute; « ex capris, » id est fructu poenitentiae: « si 114.0837A| maculam habuerit, » et rel., si enim bonum opus pro alia qualibet re quam debet agatur, « non erit acceptabile. » « Homo qui obtulerit victimam, » et rel. Bovem offert qui aliquem in magisterio constituit; ovem, humilem intellige auditorem; capram, poenitentiam, tales eos offerat quales hic praecipit. « Si caecum fuerit, » id est lumine scientiae carens; « si fractum, » id est non bene incedens; « si cicatricem habens, » id est praeteriti notam peccati. Sunt enim quaedam peccata quae si manifeste in eo deprehendantur qui ordinandus est, rejicitur ab incoepto; « si papulas, » id est detractionis vitium; « scabiem, » inquietudinem et avaritiam; « vel impetiginem, » quae sine dolore fatigat corpus, et convenit fornicationi, quae carni dulcis, animae est pernicies. Hujusmodi 114.0837B| vitiis polluti nequaquam ad gradus promovendi sunt, quia acceptabiles Domino non sunt. « Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, » et rel. Aurem abscisam habet, qui inobediens est, vel auditum verbi Dei fugit, vel vanarum rerum libens auditor est. Caudam perdidit, qui novissima sua praevidere non curat. Tales voluntarie offerri possunt, sed votum cum eis solvi non potest, qui ad poenitentiam instruendi sunt, ut convertantur, sed tamen in magisterium non suscipiendi. « Omne animal quod contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est, » et reliqua. Testiculi speciem gignendae prolis significant, et ideo omnis qui infructuosus est, id est operum bonorum spe vacuus, non potest Domino esse acceptabilis.

114.0837C| « De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, » et reliqua. Si quid pagani dederint ad offerendum, non est accipiendum. Oramus tamen pro catechumenis et conversione infidelium: caeterum si in errore persistere voluerint, vota eorum detestabilia sunt. « Bos, ovis et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae. » Sive fortis, sive innocens, sive poenitens in hoc tempore meminerit se sub fragilitate naturae detentum. Die autem octavo, etc., id est, in die resurrectionis jam immortalitate recepta, soli Deo sine defectione servient electi. « Sive ille bos, sive illa ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis, » id est cum legis superstitione et vetustate Evangelii novitatem non observandum. De hostia eadem comedenda supra 114.0837D| dictum est. « Eduxi de terra Aegypti, » Christus etiam liberavit nos de diaboli potestate. « Ego Dominus, » ideo ad singula subjungit commemorationem sui nominis, ut terrorem eis incuteret nec peccarent, et dilectionem insereret, ut eos sua mandata diligentius intueri doceret.

CAPUT XXIII.

« Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas, » id est vacationes ab operibus malis quae « Domini » dicuntur, quia Domini implent voluntatem. « Sex diebus facietis opus, » etc. Ostendit in hac vita piis laboribus insistendum, quia postquam ad requiem ventum fuerit, jam operandi tempus non erit. Bene 114.0838A| autem dicit, « in cunctis habitationibus vestris, » quia in futura vita est mansio, in praesenti peregrinatio. « Mense primo quarta decima die mensis, » etc. In tempore passionis Christi, initium enim omnis conversationis nostrae redemptio. Quod « quarta decima die phase » dicit agendum in quinta decima vero solemnitatem, humanitatem Domini ostendit sub Evangelio umbram subsequente veram solemnitatem rationis incipere. De quo die septem azymorum dies dinumerantur, quia nos redemptos a Christo in tota vita nostra ab amaritudine Judaicae perversitatis esse debere immunes et aliorum errorum. « Dies primus erit vobis celeberrimus, » usque « dies autem septimus erit celebrior et sanctior. » Dies primus ingressus est novae vitae, dies septimus consummatio 114.0838B| laborum, in quorum utroque maxime curandum est ne « servile opus, » id est peccato obnoxium facientes inveniamur. Si quis autem circa initium desidiose torpuerit, in fine in bonis inveniri laboret. « Cum ingressi fueritis terram, » et reliq., id est fideles cum in Ecclesia moremini; « et messueritis segetem, » id est populos ad credelitatem perduxeritis, de quibus Dominus dixit: « Videte regiones, quia albae sunt ad messem, afferetis manipulos spicarum, » coetum scilicet sanctorum in primitiva Ecclesia, quod et factum est appositis in una die tribus millibus animarum et altera die quinque. « Qui levabit fasciculum coram Domino, » et rel. Quia eo adjuvante, id est Christo sacerdote magno, fidelium oblatio est Deo per ipsum. « Altero die Sabbati et 114.0838C| sanctificabit illum, » et reliq. In resurrectione sua sanctorum unitatem copulavit. Si vero manipulum Christi carnem vis intelligere, unde nobis panis vitae ministratur, alter dies passionis potest intelligi: uno enim die mysticam coenam celebravit, altero corpus in crucis consummavit supplicio oblatus pro nobis. « In eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus, » id est, quando Christus in ara crucis immolatus est, sanctificata est in sanguine Christi unitas fidelium. « Libamenta offerentur cum eo, » id est, eo passo profluxerunt ex latere sacramenta redemptionis nostrae. « Duae decimae oleo conspersae, » et reliqua. Decimae significant completionem legis. Duae vero, duo Testamenta, vel legem et prophetas, in quibus manifestissime de passione 114.0838D| Domini annuntiatur. « In odorem suavissimum Domino. » Opus enim gratissimum Patri quod Filius agebat. « Liba quoque vini, quarta pars hin. » Vinum doctrina est spiritualis: quarta pars hin dicitur, quia in singulis Evangeliorum libris plenitudo sapientiae invenitur. « Panem et polentam et pultes, » et rel., id est in illam animae tuae requiem praeparare coneris antequam scias fide ejus redemptionis initiatum. « Numerabitis ergo ab altera die sabbati, » et reliq. Manipulus ergo ablatus est et sanctificatus, ut Josephus testatur, sexta decima luna; nunc vero videtur praecipere ut numeret a quinta decima luna, quando ipsae primitiae allatae, nec tamen sunt sacrificio sanctificatae. Nos autem « ab altero die Sabbati, » 114.0839A| id est a resurrectionis numeramus pluralitatem quinquagenariae solemnitatis: sicut enim in monte Sina a praesente Domino legis indicia [ f. judicia] nondum conscripta populo Hebraeorum, die quinquagesima postquam egressi sunt ex Aegypto, monstrata sunt: sic fidelibus post redemptionem quinquagesima die Spiritus sancti gratia de coelis directa est. « Usque ad alteram diem expletionis hebdomadis septimae, » id est hebdomadibus septem peractis, cum una dies adjiceretur, fiebant. « Sacrificium novum ex omnibus habitaculis vestris, » novo genere praecones, nova virtutum munera per omnia conventicula offerre satagebant « panes primitiarum duos, » vel duo praecepta charitatis, vel duorum populorum collectionem. Dicuntur autem duae decimae similae, quia 114.0839B| utrumque Testamentum intima est sapientia formatum. Fermentata dicitur simila, id est firmitate doctrinae repleta. Cocta in primitias Domini, id est, Spiritu sancto stabilita ad sanctificationem incipientium: septem agni immaculati Christum significant, qui per Spiritum sanctum voluit offerri: vel innocentiam vitae, quam nobis gratia contulit Spiritus sancti. Vitulus Christum significat; arietes duo, vel Christum in duabus naturis, vel doctores duobus Testamentis imbutos; libamenta, vel mysteria redemptionis nostrae, vel sapientiae spiritualis admixtionem; hircus poenitentiam sonat, quam Dominus primo praedicavit; duo agni pacem et sanctimoniam, sive humilitatem et mansuetudinem significant. De quibus Dominus ait: « Discite a me quia mitis sum 114.0839C| (Matth. XI), » etc. « Cedent in usum ejus. » Omnia quae egerimus, ad sacerdotem Christum pertinent, quia ab ipso suscipiuntur. « Et vocabitis hunc diem celeberrimum, » et rel. Vere sanctissimus est, in quo sanctificata est omnis Ecclesia. De caeteris ut supra. « Postquam messueritis segetem terrae vestrae, » et rel. O Judaei, legis intelligentiam nolite in litteram de spirituali sensu detorquere, sed quae capere non potestis populo Ecclesiae, pauperi spiritu, allegorica subtilitate investiganda relinquite. Caetera quae supra dicta sunt, et sub gratia spiritualiter impleta sunt, et a nobis quotidie, ut Domino placeamus credenda. « Mense septimo, prima die mensis, » et rel. Hoc est in plenitudine temporum, quando Dominus Jesus praedicavit annum Domino acceptabilem, in 114.0839D| quo requiescere a malis operibus quasi per septenarium jubemur. « Prima die mensis, » id est in initio praedicationis; « clangentibus tubis, » id est personantibus doctrinae clamoribus, « erit sabbatum memoriale, » id est consuetudo perseverans abstinendi a vitiis. « Decimo die mensis hujus septimi, » id est in plenitudine ejusdem temporis, « dies expiationum » est affligere animas nostras; quia hoc tempus acceptabile, per poenitentiam nosmetipsos castigemus, ut expiationem quae in Christi passione nobis concessa est, inveniamus. « Omnis anima quae afflicta non fuerit die hac, » et rel. Id est, quae dum valet pro malis operibus poenitentiam agere, dissimulat, exterminabitur de coetu sanctorum in cunctis generationibus; 114.0840A| quia in Ecclesia suadentibus aliis, idem cultus justitiae servari debebit. « Affligetis animas vestras die nono mensis; a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. » A vespera usque ad vesperam sabbatizare, est in afflictione poenitentiae usque ad finem permanere, donec illucescat mane futurum. « A quinto decimo die mensis hujus septimi erunt feriae tabernaculorum Domino, » et rel. Quindenarius numerus excellentissimos in se continet, id est septem et octo, quorum prior ad legem propter sabbatismum, sequens ad Evangelium propter resurrectionem, non absurde comparatur: in quorum observatione toto tempore hujus vitae memores nos esse oportet, quia « non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Rom. XIII), » ut taliter 114.0840B| vivamus sicut hospites ad patriam festinantes: cujus nobis spiritum donavit, qui nos a diaboli servitute eripuit, sicut illi hanc solemnitatem ob recordationem liberationis suae et eductionis ex Aegypto continuabant. Quod vero diem primum et octavum nominat celebres, ostendit medios simili devotione observandos, omnem quoque nostram vitam ab initio usque ad finem jubet esse custoditam. Est enim coetus atque collectae, id est dies coetus pro genitivo, quasi congregationis; dies coetus collecta, eo quod septem dies in ipso collecti sunt, id est consummati, quia erat finis festivitatis. Potest autem dies octavus intelligi resurrectio, quae est dies coetus et collectae, quia tunc omnes congregabuntur in regnum Dei et temporum finis colligetur. « Offeretis in eis oblationes 114.0840C| Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei, » et rel. Profectus virtutum varios offerre debemus, juxta quod tempus dictaverit, quia « tempus loquendi, tempus tacendi, tempus flendi et tempus ridendi (Eccl. III), » et quae sequuntur. « Exceptis Domini sabbatis, » et reliqua quae praecepta sunt faciamus, caeterum quidquid possimus adjiciamus. « A quinto decimo die mensis septimi, » et rel. Recapitulat quae supra dicta sunt, quorum sensus in propatulo est. « Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, » id est initio gratiae fructus virtutum, quae a Christo proferuntur, et doctrinae ejus custodia: ipse est arbor pulcherrima, qui de se ait: Si in viridi ligno haec faciunt, et rel. « Spathulasque palmarum, » id est virtute justitiae. 114.0840D| Nam palma victores, laurus milites, hedera poetas coronat. « Spathulas » dicit, quasi ad similitudinem spathae longioris per diminutionem: « et ramos ligni densarum frondium, » id est species multiplicium virtutum, ut est charitas, et misericordia, et humilitas: vel sententias sanctarum Scripturarum ramos nominat; « et salices de torrente, » id est castitate in brevitate hujus vitae. Siquidem salix fructum non gignit, torrens cito pertransit « et laetabimini coram Domino Deo vestro. » Spiritualiter potest gaudere, qui se his virtutibus scit exornatum. Sequentia ut supra. « Omnis qui de genere est Israel, » id est in consortio est Christianorum, « ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios 114.0841A| Israel, » etc. Ideo celebramus commemorationes redemptionis nostrae, ut et nos sciamus quantam benignitatem in nobis ostenderit Deus, et eamdem noviter advenientibus manifestemus, ut reddatur Christo laus et gratiarum actio in sempiterna saecula. « Locutus est Moyses super solemnitatibus, » etc. Lex loquitur fidelibus de omnibus observationibus Dei mandatorum.

CAPUT XXIV.

 « Ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ad concinnandas lucernas extra velum testimonii, » et rel. Filii Israel, qui sunt fideles, veram misericordiam exhibeant ad ornandum sua opera intra Ecclesiam: quibus Dominus dicit: « Sic luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V), » etc. Aliter lucernae sunt luminum Dei ibi, in quo misericordia maxime 114.0841B| commendatur. « Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane, » et rel. Id est Christus, ubi sui claritatem et operum decorem in Ecclesia sua confirmat in nocte hujus vitae usque in mane resurrectionis. « Super candelabrum mundissimum, » id est super Christum, qui omnem Ecclesiae suae continet statum. « Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, » et rel. In sapientia divina instruantur doctores secundum apostolicam doctrinam; « habebunt duas decimas, » id est utriusque Testamenti conservent perfectionem; « quorum senos altrinsecus super mensam. » In sancta Scriptura concordant. Aliter panes illi Eucharistiam signant; mensa, altare: quod erant duodecim perfectam significationem 114.0841C| ejus designant. « Et pones super eos thus lucidissimum, » id est orationem vel illuminationem Dei verbi, quia thus oculis prodest. « Per singula sabbata mutabuntur, » id est doctores boni hinc translati ad requiem dicuntur, et alii in sabbato restituuntur propter eamdem requiem, alii subrogantur. « Suscepti a filiis Israel, » a fidelibus enim sancti doctores sumuntur; « eruntque Aaron et filiorum ejus, » quia Christus accipit in semetipsum. « Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris, » et rel. Hic vir eum designat qui, in religione ecclesiastica natus, habet patrem Aegyptium, id est si gentilium philosophia in errorem inciderit, hoc est enim jurgari; et per hoc nomen Domini 114.0841D| blasphemaverit, ut errans, mittitur in carcerem, quia castigandus est fortiter. Qui postmodum jubetur extra castra lapidari, quia in errore perseverans duris sententiis excommunicationis extra Ecclesiam propulsandus. « Homo, qui maledixerit Deo suo, » et rel., id est qui per errorem cultum Dei violare nititur, vel poena poenitentiae, vel aeterna damnatione affliget: « sive civis sive peregrinus, » id est Judaeus gentilisve, « qui occiderit hominem, » id est seduxerit multis utilem, punietur, ut supra. Qui percusserit animal, reddat vicarium, id est qui seduxerit simplicem et stultum, ipsius seductionis culpam poenitentia digna absolvat. « Qui irrogaverit macula, » etc. In quocunque laeserit proximi vitam digna emendatione 114.0842A| purget. « Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit, » sive Judaeus, sive gentilis ad Ecclesiam confluens una emendatione se a praevaricatione mundet.

CAPUT XXV.

« Quando ingressi fueritis in terram, sabbatizetis Domini sabbatum, » id est intrantes Ecclesiam, requiem quaerite futuram. « Sex annis seres agrum tuum, » id est in hac vita in praeceptis legis labora, et in Evangelii gratia, quod est vineam sex annis putare; « et colliges fructus ejus, » id est labora ut ad fructum vitae pervenias. « Septimo anno sabbatum erit terrae, » et rel., id est in futura requie tempus non erit laborandi nec fructus cum labore quaerendus, 114.0842B| ideo praecipit non metere. « Sed erunt vobis in cibum, » quae a Domino concedentur sine labore percipientur. Nec enim ibi merces illa ullius labore augebitur, sed misericordia Dei, quantum concesserit in cibum, id est refectionem vitae; Domino et servo, id est magistro et subjectis; et mercenario pro aeterna mercede in Ecclesia servienti; « advenae et jumentis » de gentilitate converso et simplicibus. « Mutae enim sunt mansiones in domo patris (Joan. XIV), quia secundum suum modum unicuique retribuetur. » « Numerabis quoque septem hebdomadas annorum, id est septies septem, » quod significat perfectionem requiei, « et clanges buccina. » Canet enim tuba et mortui qui in Christo sunt resurgent primi (I Cor. XV). « Mense septimo decima die, id est 114.0842C| in perfectione promissae quietis; » sanctificabitis annum quinquagesimum. Quinquagenarius remissionem significare in multis ostendimus: in futura enim requie perfecta erit remissio, dum ad regnum vocabuntur omnes electi. Revertetur homo ad possessionem, id est paradisum, unde dudum exciderat, « rediet ad familiam, » suam id est ad angelorum consortium, prout cujusque merita expetunt. De non serendo et non metendo jam dictum est. « Sed statim oblata comedetis, » id est quae Dominus justus judex retribuerit, statim his utamur, non quaerentes seram laborum exercitationem. « Primitias vindemiae non colligetis, » id est secundum litteram jubet ne colligant vinum exprimendum. « Anno jubilaei redient omnes ad possessiones suas, » id est in separatione 114.0842D| corporis et animae, vel in universali resurrectione redient electi ad paradisum, quo latro de cruce perrexit. « Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, » et rel., id est quando fratri tuo doctrinam commendabis, vel emes ab eo obedientiam, « ne contristes eum, » id est non majorem scientiam et actionem quaeras ab eo quam tecum percepit: hoc est juxta numerum jubilaei emere. « Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet pretium, » etc. Quanto longiori tempore quis doctori inhaeserit, tanto potiores fructus recompensare debebit. « Ut habitare possitis in terra, » et rel. Domini mandata custodiamus, ut absque pavore, diabolicae versutiae in Ecclesia conversantes, 114.0843A| fructum vitae in ipsa acquiramus. « Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). » « Dabo benedictionem vobis anno sexto. » Id est in sexta aetate Domino incarnato, sicut Psalmista dicit: « Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII). » Benedictio Domini est super nos, qui redempti in sanguine Christi, fructum virtutum germinare valemus. Benedicimur autem in nomine Domini, qui per Christi adventum Patrem cognoscimus; unde ipse ait: « Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV). » Et faciet fructus trium annorum. Tanta enim benedictio data est, ut in fide sanctae Trinitatis omnibus abundemus. « Seretisque anno octavo. » Hoc est resurgentes stabitis ante tribunal Christi rationem dantes operum bonorum, 114.0843B| pro quibus coronemini. « Et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum. » Id est in operibus bonis quae in corpore acquisistis usque in aeternum laetabimini et ultra, « Donec nova nascantur, edetis vetera. » Id est eo vos deducant cum Dei gratia operum bonorum merita, ubi vobis ministrentur aeterna. « Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est. » Licet multi devient Ecclesia, tamen non subvertetur in aeternum, quia Christus in ea est. « Et vos advenae et coloni mei. » Quamvis homo nascatur in Ecclesia, iterum renasci debet ut intret. « Unde cuncta regio possessionis vestrae, » et rel. Si quis corpus vel animam suam in servitutem peccati converterit, per poenitentiam potest absolvi. « Si attenuatus frater tuus, » et rel. Si frater infirmatus 114.0843C| fide vel actione subdiderit se iniquitati; « et voluerit propinquus ejus, » etc., id est doctor quilibet, si voluerit, per verbum et rationem potest eum revocare. Cui Jacobus dicit: « Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, » etc.-- « Et si ipse pretium ad redimendum poterit invenire, » et rel. Id est si alterius caret auxilio et ipse aliquo se zelo compunctionis correxit, « computabuntur fructus, » et rel., id est cogitet quantum servierit diabolo, et deinceps digno poenitentiae fructu vitam suam redimat. « Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat usque ad annum jubilaeum. » Id est si nondum zelo emendationis eriget se, in magistri potestate est, usque dum perveniat ad jubilaeum, id est per poenitentiam ad 114.0843D| veram remissionem. « In ipso enim omnis venditio redit, » et rel. In perfectione poenitentiae pristinae libertati peccatorum restituitur. Vendita domus in urbe in uno anno redimi potest. Non deinceps anno revoluto, quia cultus in lege traditionibus Pharisaeorum pejoratus in anno, id est in tempore incarnationis Christi, redimi potuit de praevaricatione, si credere voluissent. Qui enim pertinaces in errore fuerunt possedit eos Satanas. « Nec redimi poterunt in jubileo. » In passione Christi, ubi dixit Dominus: « Pater, ignosce illis, » etc. (Luc. XXIII). Qui autem crediderunt incarnationem ejus, in uno anno redemerunt conversationem suam, et illis haec profuit oratio: domus in villa muros non habente sub conditione 114.0844A| agrorum venditur, quia conversatio gentium custodia legis non ligata, si a vero deviaverit post agnitionem, poenitentia redimitur. De jubilaeo ut supra. « Aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi, » id est conventicula apostolorum quae ipsi collegerunt poenitentia, quod prius deliquerant, emundarunt. « Quia pro possessionibus sunt inter filios Israel, » quia illi quos converti fecerunt suis precibus, non eorum meritis, cum Domini pietate salvabant. « Suburbana eorum non veneant, » et rel., id est virtutes nunquam deserantur, quia sine illis vivere non possumus. Sunt autem quaedam virtutes quae nequaquam continuatim haberi possunt, ut jejunia et vigiliae et caetera talia: aliae autem, quibus nunquam homo debet spoliari, ut est charitas, 114.0844B| humilitas, etc. Superiores quoque ita assidue possidentur, si dum non habentur in facto, efficiantur in voto. « Si attenuatus frater tuus fuerit, » et reliq. Si conjunctus tibi in Christianitate infirmetur, actione: et tu « susceperis eum » docendum, quantum ei dederis, exige, id est juxta doctrinam tuam quaere ejus obedientiam. « Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, » et rel., id est doctrinae thesaurum cum infirmo commendaveris, non exigas super possibilitatem ejus operationem. Aliud autem dare pecuniam nummulariis, ut cum usura referatur. Superabundantia frugum obedientiam immoderatam significat. « Si paupertate compulsus vendiderit, se tibi frater tuus, » etc., id est si infirmatus te sibi elegerit in magistrum; non ita eum contemnas ut 114.0844C| famulum, id est paganum, sed pro mercede futura tecum laboret usque ad jubilaeum, id est remissionem peccatorum; dicit enim Paulus: « Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos, qui spirituales estis (Galat. VI), » etc.; « operabitur apud te, » id est virtutes congreget: « et postea egredietur cum liberis suis, » id est operibus suis, « ut revertatur ad cognationem suam, » id est ad evangelicam conversationem « et possessionem patrum suorum, » id est paradisum. « Ne affligas eum per potentiam, » hoc est quod Apostolus praecipit: « Non dominantes in clero, sed forma facti gregis (I Petr. V). » -- « Servus et ancilla sint vobis donationibus, » et rel., id est paganos inferiores vobis ducite; « et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint, » 114.0844D| id est catechumeni, vel illi qui eorum vitam sequuntur; « hos habebitis famulos, » et rel., in aeternum virtutibus super illis eminete. « Si invaluerit apud vos manus advenae aut peregrini, » et rel. Si frater infirmus alicui peccato consenserit; « quod si voluerit de fratribus ejus, » id est Christianis per orationem vel doctrinam potest eum liberare; vel si ipse zelum habuerit poenitendi, reputet tempus venditionis suae, quo servivit peccato, et dignam poenitentiam in sequenti vita studeat exercere. Non affliges eum violenter in conspectu tuo, quasi dicat: Debitor illi es, ut non patiaris eum affligi, sed liberes. « Quod si post haec redimi non potest, » et rel. Id est si per se vel alium citius non 114.0845A| redimitur, aliquando tamen, si poenituerit remissione accepta, cum bonis operibus reddibus libertati. « Eduxi de terra Aegypti, » id est de diaboli potestate redemi.

CAPUT XXVI.

« Non facietis vobis idolum, » et rel., id est avaritiam non habeatis, « quae est idolorum servitus (Ephes. V): » -- « Nec titulos erigetis, » secundum litteram altaria plurima dicit, mystice principalia vitia et crimina capitalia. « Nec insignem lapidem ponetis, » et rel. Hoc juxta historiam patet, allegorice autem prohibet per avaritiae culturam pretiosarum rerum, sive lapidum, sive aliorum metallorum, seu quarumcunque rerum congeriem cumulare. « Dabo vobis pluvias temporibus suis, » id est doctrinam 114.0845B| Scripturarum vel bonorum magistrorum. « Et terra gignet germen suum, » id est vestra vita virtutes bonorum operum. « Et pomis arbores replebuntur, » id est sanctis virtutibus. « Apprehendet messium tritura vendemiam, » et rel. Consummationem unius virtutis alia pro mercede subsequitur, ut Paulus dicit: « Deus, qui operatur in vobis et velle et proficere pro bona voluntate (Phil. II). » Pro bona enim voluntate perfectionem dicit bonis operibus subministrari. « Et comedetis panem vestrum in saturitate, » id est doctrinam spiritualem; « et absque pavore habitabitis. » Qui enim mandata Domini custodit, insidiis diaboli non capitur. « Pacem dabo in finibus vestris, » id est in Ecclesia, sive in unoquoque homine: tunc autem vera pax, dum homo in semetipso 114.0845C| conflictationes vitiorum non sentit. « Dormietis, et non erit qui exterreat, » id est requiescetis nullo perturbante. « Auferam malas bestias, » id est spirituales inimicos. « Gladius non transibit terminos vestros, » id est gladius discordiae vel vindictae. « Persequemini inimicos vestros, » etc., id est bene operando diabolum vincetis. « Persequentur quinque de vobis centum alienos, » id est pauci fidelium qui tunc sensus suos bene regunt, et divinam legem sequuntur, plenitudinem adversae potestatis depellunt: perfecti numeri sicut in bono accipiuntur, ita contrarias habent malorum numerositates. « Cadent inimici vestri gladio, » id est maligni spiritus Dei vindicta. « Respiciam vos, » per misericordiam. « Comedetis vetustissima veterum et vetera novis 114.0845D| supervenientibus projicietis. » Propter fertilitatem terrae dicit. Mystice hoc facimus, dum secundum Apostolum, « quae retro sunt obliti (Philip. III), » id est interiora extendimur: semper enim sancti quasi in initio virtutum sunt, dum praeterita bona sibi sufficere non putant. « Ponam tabernaculum in medio vestri, » id est in unoquoque justo habitationem meam. « Ambulabo inter vos, » id est ut vos ambulare faciam in praeceptis meis. « Et confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti, » id est pondera peccatorum abstuli, ut Deum cognoscatis, et ejus memoriam habeatis, nec terrenis desideriis incumbatis. « Visitabo vos velociter in egestate et ardore, » ut semper sitiatis et nunquam 114.0846A| saturemini; « qui conficiat oculos vestros, » id est ardor oculos vestros deficere faciat, et videant quod nolunt; « et consumat animas, » propter angustias. Ardore et egestate designat contemptoribus mandatorum Dei sitim spiritualis intelligentiae insistere. « Frustra seretis sementem, » et reliq., id est vos, qui sine Christo vultis esse, frustra virtutes aliquas imitamini, quia eas diabolus sua perversitate corrumpit. Quae sequuntur ad eumdem pertinent sensum. « Fugietis nemine persequente, » id est nullam confidentiam habentes, conscientia accusante, in peccatis vestris tabescetis. « Addam correptiones vestras septuplum, » id est perfectam vindictam. Sic et in sequentibus. « Dabo vobis coelum desuper sicut ferrum et terram aeneam. » Simpliciter propter sterilitatem 114.0846B| dicit, quia imbre desuper non veniente terra non gignit. Mystice autem nec divinum auxilium habent, nec fructum in Scripturis, vel in cordibus suis invenient Christum contemnentes. « Nec arbores poma praebebunt, » id est qui videntur fructum facere debere, nullis virtutibus insigniuntur. « Emittam bestias agri, » id est malignos spiritus, « qui consumant et vos et pecora vestra, » id est sapientes et hebetes: « desertaeque fient viae vestrae, » id est actiones, nullo eas exercente. « Ego quoque contra vos adversus incedam. » Qui Domini voluntati contrarii sunt, sciant sibi Dominum non satis esse praesentem ad auxilium. « Inducamque super vos gladium, » et rel., id est verbum Dei, qui vos Judaei convincat sine gratia Evangelii legem non posse 114.0846C| salvare. Cuncta enim haec quae circumstant ad Judaeos pertinent, Christum venientem non suscipientes. « Cumque confugeritis in urbes, » et rel., id est ad prophetas vestros convincet te eorum sensus mortaliter sapere. « Postquam confregero baculum panis vestri, » et rel., id est fortitudinem Scripturae, quam carnaliter observatis. Lex enim sine Christo nihil valet. « Ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, » et rel., id est decem mandata in legis angustia praeparent sensum; « sed minime dent ad saturitatem, » quia latitudinem spiritualis intelligentiae non habent. « Ita ut comedatis carnem filiorum et filiarum vestrarum. » Quod utrumque et in captivitate Babylonica et romana actum est. Caeterum filiorum ac filiarum carnes comedebant, dum discipulos 114.0846D| suos perversa doctrina decipiebant. « Destruam excelsa vestra et simulacra confringam, » id est sacerdotes et magistros. « Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, » Scribas et Pharisaeos, idcirco idola, quia eorum superstitiones Domini mandatis praeferebant, « urbes vestras redigam in solitudinem, » in prophetis carnalem sensum non sequamini; « et deserta faciam sanctuaria vestra, » id est derelinquere cultum et religionem vestram. « Non recipiam odorem ultra suavissimum, » id est victimarum, quae in umbra mihi placuerunt. « Disperdamque terram vestram, » id est Scripturam carnaliter intellectam ita permanere non patiar. « Et stupebunt super eam omnes inimici vestri, cum habitatores 114.0847A| illius fuerint. » Id est conversi de gentibus, qui fidei haereditatem pro vobis acceperunt, duritiam vestram mirabuntur: inimicos autem eos dicit, quasi contrarios. « Vos autem dispergam in gentibus, » sicut deinceps post passionem Christi actum videmus. « Et evaginabo post vos gladium. » Ubique enim verbum Dei illos impugnat. « Tunc placebunt terrae sabbata sua, » id est Scripturae, quod quiescit a carnali observatione, cui vos requiem justae observantiae non praestitistis. « Et qui remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum. » Id est qui prius crediderunt, si reversi fuerint, dabo eis inquietudinem sub Christiano populo constitutis, de propriis sedibus pulsis. « Terrebit eos sonitus folii volantis, » id est sententia prophetarum: quidquid enim gentes viderint de 114.0847B| his quae lex prohibet praesumere, terret eos atque videre refugiunt; « et ita fugiunt quasi gladium, » etc. Dum eis quisquam Scripturarum ostendit, « cadent nullo persequente, » id est putant in malum suum hoc agi, cum non propter aliud quam benevolentiam talis eis charitas ostendatur. « Corruent singuli super fratres suos, » id est deducent in ruinam. « Hostilis vos terra consumet. » Scriptura videlicet evangelica vos errare convincet. « Quod si de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, » etc. Qui persistere volunt in coepto errore patria perdita, ipsi quoque poenis deficiunt, « donec confiteantur iniquitates suas, » vel hic per poenitentiam, vel in futuro ad rationem reddendam. « Et inducam in terram hostilem, » id est in doctrinam 114.0847C| evangelicam, « donec erubescat incircumcisa mens eorum, » a veritate superata. « Et recordabor foederis mei, » etc., spiritualis promissionis. « Terrae quoque memor ero, » id est synagogae eorum. De sabbatismo terrae supra dictum est. « Attamen cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, » etc. Hoc est quod dicit Apostolus « Caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). » -- « Et recordabor foederis mei pristini, » etc., quia eis promissiones exhibitae sunt.

CAPUT XXVII.

« Qui spoponderit animam suam, sub aestimatione dabit pretium. » Qui vitam suam Domino voverit 114.0847D| pro aestimatione virium illi serviat. « Si masculus fuerit a vicesimo anno usque ad sexagesimum, » id est, fortis ad bene operandum, a completione legis, quae in decalogo constat, qui et secundum litteram et allegoriam debet observari usque ad sexagenarium, id est perfectionem operum. Senarius perfectus per denarium, aeque perfectum, multiplicatur, ut hic proponitur. Dabit quinquaginta siclos, id est, totam vitam suam Spiritualiter vivat. « Si mulier, triginta, » id est, infirmior actu Trinitatis fidem cum observatione mandatorum. « A quinto anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, » id est, postquam sciverit quinque sensibus corporis uti, usque ad supradictam completionem 114.0848A| ipsam diligenter, si firmior est, observationem exhibeat, « Si autem mulier, decem, » id est, infirmior tamen historialiter decalogum servet. « Ab uno mense usque ad annum quintum, » id est, ab initio conversationis usque ad observationem sensuum fortior, quinque siclos, id est quinque sensuum dominationem; infirmior, tres, hoc est Trinitatis fidem offerat Deo. Quibus incipientibus Petrus dicit: quasi modo geniti infantes (I Petr. II), etc. « Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos. » Sexagenarius jam bello et nuptiis non satis aptus, et eum signat qui ad culmen summarum virtutum ascendere minus idoneus est, sicut est virginitas et martyrium et monachorum recta conversatio. Qui haec jam minus implere potest, reddat 114.0848B| quindecim siclos, id est fortiter quinque sensuum custodiam cum legis observantia, « femina, decem, id est infirmior, decalogi vel historialem observantiam. Si pauper fuerit, » etc., id est, si inops virtutum, promissa recompensare non potuerit, quantum ei imponatur a majoribus considerata ejus virtute perficiat. « Animal quod immolari Domino potest, » etc. Discipulus quem ad Domini servitium disposueris non abjiciatur, ut quaeras alium, « nec melius malo, nec pejus bono. » Bonum malo non commutes. Si vero malus est, de correctione ejus ne deficias nec penitus abjicias, sed ad promissum praesentare satage. « Qui mutaverit, » etc., id est si alium pro illo meliorem, acquisieris, ambos salvare memento. « Animal immundum, quod immolari 114.0848C| Domino non potest, » etc. Id est, si quis eum Domino promiserit cujus vitia ne offeratur contradicunt, pretium ejus ponatur, id est studium impendatur, ut de illa immunditia liberetur. Quod sacerdos dijudicat bonum an malum sit, significat illum magistrum considerare debere utrum sit corrigibilis an non, etsi sit, studium correctionis ei adhibeat. Quod si facere voluerit, addet quintam partem, id est per intellectum suum hoc efficiat. Ideo quintam partem intellectum dicimus quia singulis quinque sensuum idem praeest. « Homo si voverit domum suam, » etc., id est domesticam Ecclesiam; qualis sit probet et quantum valet, tantum in Domini servitium redigatur. « Si autem ille qui voverat voluerit redimere eam, » id est si iterum eum 114.0848D| gerere voluerit juxta intellectum suum, fructus ejus recompenset. « Quod si agrum possessionis suae voverit, » etc., id est meditationem, quam in divina Scriptura debet habere; juxta mensuram sementis aestimabitur, id est secundum capacitatem sensus sic promittatur. « Si triginta modiis hordei seritur, » etc. Si per Trinitatis fidem sensus legis in littera latentis capit, ad Spiritus sancti gratiam percipiendam meditetur. « Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit, » etc. Si in initio conversationis meditationem suam ad divinam legem scrutandam commendaverit, quantum laborare potuerit, tantum remunerabitur. « Sin autem post aliquantum temporis, » etc., id est si in provectiori aetate ad hoc 114.0849A| agendum convolaverit, sicut minus jam capere poterit, sic minorem recipit mercedem. « Si voluerit redimere agrum qui voverat, » etc. Id est si meditationem suam ut semetipsum in Scripturis instruat revocare voluerit, non ut semper alterum audiens, nunquam sibi ipsi praebeat refectionem, juxta intellectum veritatis eam percipiat, ut ejus fructum recompenset Domino cui illam promisit, et sibi fructum inde dulcedinis metat. « Si autem noluerit redimere, sed alteris civilibus fuerit venundatus, » etc. Si meditationem suam, ut per se legat et intelligat, ad se reducere tardaverit, et alteri semper inniti voluerit, potest contingere ut illi adhaereat, de quo errorem capiat, unde non facile redimatur. « Quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, » 114.0849B| etc. Cum enim venerit dies retributionis, « ad jus pertinet sacerdotis, » quia ei per quem Domino oblatus est merces restat laboris, licet ipse postea perierit. Ipse enim qui vovit sacerdos Dei est. « Si ager emptus et non de possessione majorum, » etc. Id est, si discipulus aliunde veniens meditationem inferit erga te, qui non sit de schola tua, supputa quantum in eo possis elaborare, et studium adhibe lucrandi eum. « In jubilaeo autem revertetur ad priorem Dominum, » id est, ei qui primum laboravit in eo merces laboris impendet, te studii tui suscipiente remunerationem. « Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur, » omnis judicii et negotiorum diversitas juxta doctrinam ecclesiasticam pensetur. « Siclus viginti obolos habet. » Ipse quidem 114.0849C| modus doctrinae divinae in decalogo continetur, qui in vicenario bis ducitur, vel quia duo praecepta continet charitatis, vel quia et historialiter et allegorice est observandus. « Primogenita quae ad Deum pertinent, » etc. Hi qui in primordio conversationis semetipsos Deo dedicant, non possunt in eis alii conversationis sibi usurpare effectum. « Sive bos, sive ovis, » ut supra. « Quod si immundum est animal, » 114.0850A| etc. Debilitatis immunditiam dicit. Si quis semetipsum constrinxerit in aliquo voto, sicut est virginitatis promissio, et rursus in aliquo vitiosus fuerit, in eo quod ex sua promissione servavit, ab alio non potest Deo offerri; in alio vero, quo minus perfectum est redimi, juxta considerationem necessitatis opus habet. « Si redimere noluerit, vendetur alteri. » Si unus eum non redemerit, alius eum suo studio poterit restaurare. « Omne quod Domino consecratur, sive homo, » etc., sive rationalis et sapiens, sive subjectus, sive meditatio Domino offeranda consecratur, non commutetur alio, ut supra dictum est; « nec redimi poterit, » id est commutatione alterius. « Morte moriatur. » Quidquid Domino promittitur nullo modo praetermittatur, sed 114.0850B| usque ad mortem servetur. Dicit etiam Apostolus de fidelibus Domini: « Carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). » « Omnes decimae terrae, » etc., id est, omnium operum perfectio Domino consecretur. « Si quis redimere voluerit decimas suas, » etc., id est bona opera sibi confirmare justo intellectu, eorum fructum Domino recompenset. « Omnium decimarum, » etc., omnium ordinum qui sub disciplina Christi sunt. « Quidquid decimum venerit, » etc., id est, quicunque legis justam habet intelligentiam, Domino sine ulla commutatione ex debito hostia offertur: caetera ut supra. Pietatem autem tuam, Deus omnipotens, obnixe deprecor ut me facias tibi semper placitum sacrificium laudum tuarum offerre, ut et quae agenda 114.0850C| sunt veraciter agnoscam, et agnita fideli operum exsecutione perficiam, ne ignis Spiritus sancti et venerandae charitatis quem perpetuo servandum praecepisti, quem per effusionem veri sanguinis in corde et pectore meo confirmasti, deficiat; sed ad laudem et honorem nominis tui, in tuae servitio dilectionis ardescat in saeculum. Amen.

(no apparatus)