EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitome
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

[Praefatio]

[1] Quamquam Divinarum Institutionum libri, quos iam pridem ad illustrandam veritatem religionemque conscripsimus, ita legentium mentes instruant, ita informent, ut nec prolixitas pariat fastidium nec oneret ubertas, tamen horum tibi epitomen fieri, Pentadi frater, desideras, credo, ut ad te aliquid scribam tuumque nomen in nostro qualicumque opere celebretur. [2] Faciam quod postulas, etsi difficile videtur ea, quae septem maximis voluminibus explicata sunt, in unum conferre. [3] Fit enim totum et minus plenum, cum tanta rerum multitudo in angustum coartanda sit, et brevitate ipsa minus clarum, maxime cum et argumenta plurima et exempla, in quibus lumen est probationum, necesse sit praeteriri, quoniam tanta eorum copia est, ut vel sola librum conficere possint. [4] Quibus sublatis quid poterit ‹verum›, quid apertum videri? Sed enitar quantum res sinit et diffusa substringere et prolixa breviare, sic tamen, ut neque res ad copiam neque claritas ad intellegentiam deesse videatur in hoc opere, quo in lucem veritas protrahenda est.

1

[1] Prima incidit quaestio, sitne aliqua providentia, quae aut fecerit aut regat mundum. Esse nemini dubium est, siquidem omnium fere philosophorum praeter scholam Epicuri una vox, una sententia est nec fieri sine artifice deo potuisse mundum nec sine rectore constare. [2] Itaque non solum a doctissimis viris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus. [3] Quis enim de providentia dubitet, cum videat caelos terramque sic disposita, sic temperata esse, ‹ut› universa non modo ad pulchritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum ceterorumque viventium commoditatem aptissime convenirent? [4] Non potest igitur, quod ratione constat, sine ratione coepisse.

2

[1] Quoniam certum est esse providentiam, sequitur alia quaestio, utrumne deus unus an plures. Quae quidem multum habet ambiguitatis. Dissentiunt enim non modo singuli inter se, verum etiam populi atque gentes. [2] Sed qui rationem sequetur, intelleget nec dominum esse posse nisi unum nec patrem nisi unum. Nam si deus, qui omnia condidit, et idem dominus et idem pater est, unus sit necesse est, ut idem sit caput idemque fons rerum. [3] Nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur regatque universa membra tamquam mens una. [4] Si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum

     regibus incessit magno discordia motu;
     (Verg. Georg. 4, 68)

si plures in armento duces, tamdiu proeliabuntur, donec unus obtineat; si multi in exercitu imperatores, nec pareri poterit a milite, cum diversa iubeantur, nec ab iis ipsis unitas obtineri, cum sibi quisque pro moribus consulat. [5] Sic in hac mundi re publica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles aut ne condi quidem omnino potuisset. [6] Praeterea in multis non potest esse totum, cum singuli sua officia, suas obtineant potestates. Nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est verum cognomentum dei, quoniam id solum poterit, quod in ipso est, quod autem in aliis, nec audebit attingere. [7] Non Vulcanus sibi aquam vindicabit aut Neptunus ignem, non Ceres artium peritiam nec Minerva frugum, non arma Mercurius nec Mars lyram, non Iuppiter medicinam nec Asclepius fulmen: facilius illud ab alio iactum suscipiet quam ipse torquebit. [8] Si ergo singuli non possunt omnia, minus habent virium, minus potestatis: is autem deus putandus est qui potest totum, quam qui de toto minimum.

3

[1] Unus igitur deus est, perfectus, aeternus, incorruptibilis, impassibilis, nulli rei potestative subiectus, ipse omnia possidens, omnia regens, quem nec aestimare sensu valeat humana mens nec eloqui lingua mortalis. Sublimior enim ac maior est, quam ut possit aut cogitatione hominis aut sermone comprehendi. [2] Denique, ut taceam de prophetis unius dei praedicatoribus, poetae quoque et philosophi et vates testimonium singulari deo perhibent. [3] Orpheus principalem deum dicit, qui caelum solemque cum ceteris astris, qui terram, qui maria condiderit. [4] Item noster Maro summum deum modo spiritum, modo mentem nuncupat, eamque velut membris infusam totius mundi corpus agitare; item deum per profunda caeli, per tractus maris terrarumque discurrere atque ab eo universas animantes trahere vitam. [5] Ne Ovidius quidem ignoravit a deo instructum esse mundum: quem interdum opificem rerum, interdum mundi fabricatorem vocat.

4

[1] Sed veniamus ad philosophos, quorum certior habetur auctoritas quam poetarum. ‹Plato› monarchian adserit unum deum dicens, a quo sit mundus instructus ‹et› mirabili ratione perfectus. [2] Aristoteles auditor eius unam esse mentem, quae mundo praesideat, confitetur. [3] Antisthenes unum esse dicit naturalem deum, totius summae gubernatorem. Longum est recensere, quae de summo deo vel Thales vel Pythagoras et Anaximenes antea vel postmodum Stoici, Cleanthes et Chrysippus et Zenon, vel nostrorum Seneca Stoicos secutus et ipse Tullius praedicaverint, cum hi omnes et quid sit deus definire temptaverint et ab eo solo regi mundum affirmaverint nec ulli subiectnm esse naturae, cum ab ipso sit omnis natura generata. [4] Hermes, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrina et vetustate philosophos antecessit, quique apud Aegyptios ut deus colitur, maiestatem dei singularis infinitis adserens laudibus dominum et patrem nuncupat eumque esse sine nomine, quod proprio vocabulo non indigeat, quia solus sit, nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit. [5] Huius ad filium scribentis exordium tale est: deum quidem intellegere difficile est, eloqui vero impossibile, etiam cui intellegere possibile est: perfectum enim ab imperfecto, invisibile a visibili non potest comprehendi.

5

[1] Superest de vatibus dicere. Varro decem Sibyllas fuisse tradit: primam de Persis, secundam Libyssam, tertiam Delphida, quartam Cimmeriam, quintam Erythraeam, sextam Samiam, septimam Cumanam, octavam Hellespontiam, nonam Phrygiam, decimam Tiburtem, cui sit nomen Albunea. [2] Ex his omnibus Cumanae solius tres esse libros, quia Romanorum fata contineant et habeantur arcani, ceterarum autem fere omnium singulos extare haberique vulgo, sed eos Sibyllinos velut uno nomine inscribi, nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum verum posuit in libro; aliarum confusi sunt. [3] Hae omnes, de quibus dixi, Sibyllae praeter Cymaeam, quam legi nisi a quindecimviris non licet, unum deum esse testantur, principem, conditorem, parentem, non ab ullo generatum, sed a se ipso satum, qui et fuerit a saeculis et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis viventibus honorari. [4] Quarum testimonia, quia breviare non poteram, praetermisi: quae si desideras, ad ipsos tibi libros revertendum est. Nunc reliqua persequamur.

6

[1] Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cuius nec origo excogitari nec vis enarrari potest. [2] Stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse [se], cum ipsi sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a deo data sint, ut per subolis successionem genus omne servetur. [3] Immortalibus vero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec voluptas nec interitus attingit? [4] Illi ergo, qui dii putantur, quoniam et genitos esse tamquam homines et procreasse constat, mortales utique fuerunt, sed dii crediti sunt, quod, cum essent reges magni ac potentes, ob ea beneficia, quae in homines contulerant, divinos post obitum honores consequi meruerunt positisque templis atque simulacris memoria eorum tamquam immortalium retenta est atque celebrata.

[7. 8. 9. 10. 11. 12.]

13

[1] Sed omittamus sane poetas: ad historiam veniamus, quae simul et rerum fide et temporum nititur vetustate. [2] Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus veterum templorum et originem Iovis et res gestas omnemque progeniem collegit; item ceterorum deorum parentes, patrias, actus, imperia, obitus, sepulcra etiam persecutus est. [3] Quam historiam vertit Ennius in Latinam ‹linguam›, cuius haec verba sunt: Haec, ut scripta sunt, Iovis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est. [4] Idem igitur Euhemerus Iovem tradit, cum quinquies orbem circumisset et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque adfectum sempiterna in Creta vitam commutasse atque ad deos abisse; et sepulcrum eius esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KRONOY, quod est Iuppiter Saturni. [5] Constat ergo ex iis quae rettuli, hominem fuisse in terramque regnasse.

14

[1] Transeamus ad superiora, ut originem totius erroris deprehendamus. [2] Saturnus caelo et terra traditur natus. Hoc utique incredibile est, sed cur ita traditur, ratio certa est: quam, qui ignorat, tamquam fabulam respuit. Saturni patrem Uranum fuisse vocitatum et Hermes auctor est et Sacra Historia docet. [3] Trismegistus paucos admodum fuisse cum diceret perfectae doctrinae viros, in iis cognatos suos enumeravit, Uranum, Saturnum, Mercurium. [4] Euhemerus eundem Uranum primum in terram regnasse commemorat his verbis: Initio primus in terris imperium summum Caelus habuit; is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque para‹vit› . . . . . . . . . [lacuna] . . . . . . . . . hominum stultam benevolentiam et errorem divinitas attributa sit.

[15. 16. 17. 18. 19. 20. 21]

22

[1] Unum et ultimum restat, ut, quoniam plerumque accidit, sicut in historiis legimus, ut maiestatem suam dii ostendisse videantur per auguria, per somnia, per oracula, tum etiam poenis eorum, qui sacrilegia commiserant, doceam quae ratio id effecerit, ne quis etiamnunc in eosdem laqueos incidat, quos illi veteres inciderunt. [2] Cum deus pro virtute maiestatis suae mundum de nihilo condidisset caelumque luminibus adornasset, terram vero et mare complesset animalibus, tum hominem de limo ad imaginem similitudinis suae figuratum inspiravit ad vitam posuitque eum in Paradiso, quem conseverat omni genere fructiferi ligni, et praecepit ei, ne una ex arbore, in qua posuerat [ei] scientiam boni malique, gustaret, fore interminatus ut vitam perderet, si fecisset, si vero mandatum servaret, immortalis permaneret. [3] Tum serpens, qui erat unus ex dei ministris, invidens homini, quod esset immortalis effectus, inlexit eum dolo, ut mandatum dei legemque transcenderet. Et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit, sed vitam quam perpetuam deus tribuerat, amisit. [4] Eiecit ergo peccatorem de sancto loco et in hunc orbem relegavit, ut victum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret, ipsumque Paradisum vallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque iudicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur inrepere. [5] Tum secuta est hominem mors ex dei sententia et tamen vita eius, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit et id fuit humanae vitae spatium usque ad cataclysmi tempus. Nam post diluvium paulatim vita hominum breviata et ad annos centum viginti redacta est. [6] Serpens vero ille, qui de factis diabolus, id est, criminator sive delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, persequi. [7] Denique eum, qui primus in hoc orbe generatus est, inspirato livore in caedem fratris armavit, ut de duobus primogenitis hominibus alterum extingueret, alterum faceret parricidam. [8] Nec quievit deinceps, quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae virus infunderet, corrumperet, depravaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut iustitiae iam rarum esset exemplum, sed viverent homines ritu beluarum. [9] Quod deus cum videret, angelos suos misit, ut vitam hominum excolerent eosque ab omni malo tuerentur. His mandatum dedit, ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati honore angelico multarentur. [10] Sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad voluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. Tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt. [12] Ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines converterunt, quos, ut tuerentur, advenerant.

23

[1] Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis loquuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. Ita enim persuaserunt hominibus illecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent. [2] Denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque vitae suae daemonem praedicabat, sine cuius nutu et imperio nihil agere posset. [3] Adhaerent ergo singulis et sub nomine geniorum aut penatium domos occupant. His sacraria constituuntur, his cottidie libatur ut laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus. [4] Hi a principio ut averterent homines a dei veri agnitione, novas religiones et cultus deorum introduxerunt, hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem dei minuerent aut suum augerent, quem peccando amiserant, sed ut vitam hominibus eriperent, spem verae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis caeleste praemium pervenirent. [5] Idem astrologiam prodiderunt et auguratum et aruspicinam; quae cum per se falsa sint, tamen ipsi auctores malorum sic ea gubernant, sic temperant, ut vera credantur. [6] Ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos reppererunt - illorum aspiratione fit ut, quod sit, non esse et, quod non sit, esse videatur -, ipsi necyomantias, ipsi sortes et oracula, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita divinatione deludant. [7] In templis vero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium sic homines circumveniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant. [8] Inrepunt etiam corporibus ut spiritus tenues vitiatisque membris morbos conciunt, quos sacrificiis votisque placati postmodum relaxent, somnia immittunt aut plane terrores, ut ipsi rogentur, aut quorum exitus respondeant veritati, ut venerationem sui augeant. [9] Nonnumquam etiam in sacrilegos edunt aliquid ultionis, ut, quisquis viderit, timidior ac religiosior fiat. Sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut oppressa veritate summi ac singularis dei nomen in oblivionem veniret.

24

[1] Sed dicet quispiam: Cur ergo verus ille deus patitur haec fieri ac non potius malos vel summovet vel extinguit? Cur vero ipse daemoniarchen a principio fecit, ut esset, qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet? [2] Dicam breviter, cur hunc talem esse voluerit. Quaero utrumne virtus bonum sit an malum. Negari non potest, quin bonum. Si bonum est virtus, malum est igitur e contrario vitium. [3] Si vitium ex eo malum est, quia virtutem impugnat, et virtus ex eo bonum est, quia vitium adfligit, ergo non potest virtus sine vitio consistere, et si vitium sustuleris, virtutis merita tollentur. Nec enim potest ulla fieri sine hoste victoria. Ita fit, ut bonum sine malo esse non possit. [4] Vidit hoc Chrysippus vir acris ingenii de providentia dissrens eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a deo factum putant, malum autem negant. [5] Huius sententiam interpretatus est A. Gellius in libris Noctium Atticarum sic dicens: Quibus non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt: «Si esset providentia, nulla essent mala.» Nihil enim minus aiunt providentiae congruere quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur, tantam vim esse aerumnarum et malorum. [6] Ad ea Chrysippus cum in libro peri pronoiaV quarto dissereret, «nihil prorsus» inquit «istis insulsius qui opinantur bona esse potuisse, si non essent itidem mala. [7] Nam cum bona malis contraria sint, utraque necesse est opposita esse inter se et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. [8] Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae, aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae privatio? Quid item fortitudo intellegi potest nisi ex ignaviae adpositione, quid continentia nisi ex intemperantia? [9] Proinde» inquit «homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et importunitas, voluptas et dolor. Alterum enim ex altero, sicut Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum; si tuleris unum, abstuleris utrumque.» [10] Vides ergo, id quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse conexa, ut alterum constare non possit. [11] Summa igitur prudentia deus materiam virtutis in malis posuit; quae idcirco fecit, ut nobis constitueret agonem, in quo victores immortalitatis praemio coronaret.

[25. 26. 27. 28.]

29

[1] Videamus nunc quod [quid sit summum bonum] sit propositum sapienti summum bonum. Ad iustitiam nasci homines non modo litterae sacrae docent, verum etiam idem ipsi philosophi nonnumquam fatentur. [2] Cicero sic ait:

Sed omnium, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intelligi nos ad iustitiam esse natos. (Cic. De leg. I,10,28)

Est hoc verissimum. Nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune. [3] Ferae ad saevitiam gignuntur; aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine victitare. Eaedem tamen, etsi ultima fames urgueat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. Idem faciunt et aves, quas aliarum visceribus pasci necesse est. [4] Quanto magis hominem, qui cum homine et commercio linguae et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet eumque diligere! Haec est enim iustitia. [5] Sed quoniam soli homini sapientia data est, ut deum intellegat, et haec sola hominis mutorumque distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa iustitia: unum deo debet ut patri, alterum homini velut fratri; ab eodem enim deo geniti sumus. [6] Merito ergo ac recte dictum est sapientiam esse divinarum et humanarum rerum scientiam. Oportet enim scire nos, quid deo, quid homini debeamus; deo scilicet religionem, homini caritatem. Sed illud superius sapientiae, hoc posterius virtutis est, et utrumque iustitia comprehendit. [7] Si ergo constat ad iustitiam nasci hominem, necesse est iustum malis esse subiectum, ut virtutem, qua est praeditus, in usu habeat; virtus enim malorum sustinentia est. [8] Voluptates fugiet ut malum; opes contemnet, quia fragiles sunt, et si habuerit, dilargietur, ut miseros servet; honores non appetet, quia sunt breves et caduci; iniuriam nulli faciet; si fuerit passus, non retribuet, et diripientem sua non persequetur. [9] Nefas enim iudicabit hominem laedere et, si quis exstiterit, qui cogat desciscere a deo, nec cruciatus nec mortem recusabit. Ita fiet ut eum necesse sit et inopem et humilem et in contumeliis aut etiam cruciatibus vivere.

30

[1] Quis igitur erit fructus iustitiae atque virtutis, si nihil habebit in vita nisi malum? Quodsi virtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala universa sapientissime perfert ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest nisi ‹ut› merces eius immortalitas sola sit? [2] Nam si cadit in hominem beata vita, ut philosophi volunt in eo solo non dissidentes, cadit ergo et immortalitas. Id enim solum beatum est, quod incorruptum, id solum incorruptum, quod aeternum. [3] Immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis et animi et virtutis est tantum. Ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus. [4] Idcirco nobis deus virtutem iustitiamque proponit, ut aeternum illud praemium nostris laboribus assequamur. De ipsa vero immortalitate suo loco disseremus. [5] Restat logikh philosophia, quae ad beatam ‹vitam› nihil confert. Sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu ‹est›. [6] Quodsi et physica supervacua est et haec logica, in ethica vero, quae sola necessaria est, philosophi erraverunt, qui summum bonum nullo modo invenire potuerunt, inanis igitur et inutilis omnis philosophia reperitur, quae nec rationem hominis comprehendere nec officium potuit munusque complere.

[31. 32. 33. 34. 35.]

36

[1] Nunc, quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophia, refutavimus, ad veram religionem sapientiamque veniamus. Et quidem coniuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est. [2] Nam deum vere colere, id est, nec aliud quidquam [quam] sapientia[m]. [3] Ille enim summus et conditor rerum deus, qui hominem velut simulacrum suum fecit, idcirco utique soli ex omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tamquam patri et ‹timorem› tamquam domino referret et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. Hoc est verum divinumque mysterium. [4] Illis autem, quia vera non sunt, nulla concordia; neque in philosophia sacra celebrantur neque in sacris philosophia tractatur, et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam, ideo falsa sapientia, quia non habet religionem. [5] Ubi autem utraque coniuncta sunt, ibi esse veritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa veritas quid sit, recte dici possit aut sapiens religio aut religiosa sapientia.

37

[1] Dicam nunc, quid sit vel sapiens religio vel sapientia religiosa. Deus in principio antequam mundum institueret, de aeternitatis suae fonte deque divino ac perenni spiritu suo filium sibi ipse progenuit incorruptum, fidelem, virtuti ac maiestati patriae respondentem. [2] Hic est virtus, hic ratio, hic sermo dei, hic sapientia. Hoc opifice, ut Hermes ait, et consiliatore, ut Sibylla, [et] praeclaram et mirabilem huius mundi fabricam machinatus est. [3] Denique ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figuravit, solus in consortium summae potestatis adscitus est, solus deus nuncupatus. Omnia enim per ipsum et sine ipso nihil (Io. 1,3). [4] Denique Plato de primo ac secundo deo non plane ut philosophus, sed ut vates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus. [5] Cuius verba de Graecis conversa subieci: Dominus et factor universorum, quem deum vocare existimavimus, secundum fecit deum visibilem et sensibilem. Sensibilem autem dico non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et visum. Cum ergo hunc fecisset primum et solum et unum, optimus ei apparuit et plenissimus omnium bonorum. [6] Sibylla ‹Erythraea› quoque deum dicit ducem omnium a deo factum et alia deum dei filium esse noscendum, sicut ea, quae in libris posui, exempla declarant. [7] Hunc prophetae divino spiritu pleni praedicaverunt. Quorum praecipue Salomon in libro Sapientiae, item pater eius caelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Troiani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex deo natum esse testantur. [8] Huius nomen nulli est notum nisi ipsi et patri, sicut docet Iohannes in Revelatione (Apocal. 19,12). Hermes ait non posse nomen eius mortali ore proferri. [9] Ab hominibus tamen duobus vocabulis nuncupatur, Iesus, quod est salvator, et Christus, quod est rex: salvator ideo, quia est sanatio et salus omnium, qui per eum credunt in deum, Christus ideo, quia ipse de caelo in saeculi huius consummatione venturus est, ut iudicet mundum et resurrectione mortuorum facta regnum sibi constituat aeternum.

38

[1] Sed ne qua forte sit apud te haesitatio, cur eum, qui ante mundum ex deo natus sit, Iesum ‹Christum› appellamus, qui ante annos CCC natus ex homine est, rationem tibi breviter exponam. [2] Idem est dei et hominis filius. Bis enim natus est: primum de deo in spiritu ante ortum mundi; postmodum in carne ex homine Augusto imperante. Cuius rei praeclarum et grande mysterium est, in quo et salus hominum et religio summi dei et omnis veritas continetur. [3] Nam cum primum scelerati atque impii deorum cultus per insidias daemonum inrepserunt, tum penes solos Hebraeos religio dei mansit, qui tamen non lege aliqua, sed traditum sibi per successiones cultum patrio more tenuerunt usque ad id tempus, quo de Aegypto exierunt Moyse duce primo omnium prophetarum, per quem illis lex est a deo imposita. Hi, qui Iudaei sunt postmodum nominati, servierunt igitur deo vinculis legis obstricti. [4] Sed idem paulatim ad profanos ritus aberrantes alienos deos susceperunt et derelicto patrio cultu insensibilibus simulacris immolaverunt. [5] Propterea deus prophetas ad eos misit divino spiritu adimpletos, qui illis peccata exprobrarent et paenitentiam indicerent, qui secuturam ultionem minarentur ac denuntiarent futurum, si in iisdem delictis perseverassent, ut alium mitteret novae legis latorem, ut ingrato populo ab hereditate summoto aliam sibi plebem fideliorem de exteris gentibus congregaret. [6] Illi autem non modo perseverarunt, verum etiam eos ipsos, qui mittebantur, interfecerunt. Itaque damnavit eos ob haec facinora nec adiecit ulterius prophetas mittere ad populum contumacem, sed filium suum misit, ut gentes universas ad gratiam dei convocaret. [7] Nec illos tamen, licet impios et ingratos, ab spe salutis exclusit, sed ad ipsos potissimum misit, ut si forte paruissent, non amitterent quod acceperant, si autem deum suum non suscepissent, tum heredibus abdicatis gentes in adoptionem venirent. [8] Iussit igitur eum summus pater descendere in terram et humanum corpus induere, ut subiectus passionibus carnis virtutem ac patientiam non solum verbis, sed etiam factis doceret. [9] Renatus est ergo ex virgine sine patre tamquam homo, ut quemadmodum in prima nativitate spiritali creatus [est] ex solo deo sanctus spiritus factus est, sic in secunda carnali ex sola matre genitus caro sancta fieret, ut per eum caro, quae subiecta peccato fuerat, ab interitu liberaretur.

39

[1] Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant. [2] Apud Solomonem ita scriptum est: Infirmatus est uterus virginis et accepit fetum, et gravata est et facta est in multa miseratione mater virgo. [3] Apud Esaian sic: Ecce virgo accipiet in uterum et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel (Is. 7,14), quod significat «Nobiscum deus». Fuit enim nobiscum in terra, cum induit carnem, et nihilominus deus fuit in homine et homo in deo. [4] Utrumque autem eum fuisse a prophetis ante praedictum est. Quod deus fuerit, Esaias ita dicit: Adorabunt te et in te precabuntur, quoniam in te deus est, et nos nesciebamus, deus Israel. Confundentur et reverebuntur omnes qui adversantur tibi, et cadent in confessionem (Is. 45,14). [5] Item Hieremias: Hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est (Baruch 3,36-38). [6] Item quod homo fuerit, idem Hieremias dicit: Et homo est et quis cognovit eum? (Hier. 17,9). Esaias quoque sic tradit: Et mittet eis Dominus hominem, qui salvabit eos et iudicans sanabit eos (Is. 19, 20). Item Moyses ipse in Numeris: Orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israel (Num. 24,17). [7] Idcirco igitur cum deus esset, suscepit carnem, ut inter deum et hominem medius factus hominem ad deum magisterio suo superata morte perduceret.

40

[1] Diximus de nativitate, nunc de virtute operibusque dicamus. Quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, videntes illa Iudaei magica potentia fieri putabant ignorantes ea omnia, quae fiebant ab eo, praedicta esse a prophetis. [2] Aegros et vario morborum genere languentes non medella aliqua, sed vi ac potestate verbi sui protinus roborabat, debiles resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis visum restituebat, mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, mortuos aut iam sepultos ad vitam lucemque revocabat. [3] Idem quinque milia hominum quinque panibus et duobus piscibus saturavit. Idem supra mare ambulavit. Idem in tempestate praecepit vento, ut conquiesceret, statimque tranquillitas facta est. Quae omnia et in prophetarum libris et in carminibus Sibyllinis praedicta invenimus. [4] Ob haec miracula cum ad eum magna concurreret multitudo et, ut erat, dei filium et a deo missum crederet, repleti invidia sacerdotes ac principes Iudaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et iniustitiam coarguebat, coierunt, ut eum occiderent. [5] Quod futurum ante annos mille paulo amplius Salomon in Sapientia pronuntiaverat his verbis: Circumveniamus iustum, quoniam insuavis est nobis et exprobat nobis peccata legis. Promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum, gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius et mutatae sunt viae illius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a viis nostris quasi ab immunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem dominum. Videamus ergo, si sermones illius veri sunt, et tentemus quae eventura sunt illi. Contumelia et tormenta interrogemus eum, et sciamus reverentiam illius et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos stultitia eorum et nescierunt sacramenta dei (Sap. 2,12-17/19-22). [6] Harum igitur litterarum immemores, quas legebant, incitaverunt populum tamquam adversus impium, ut eum comprehensum ad iudicium ducerent mortemque eius impiis vocibus flagitarent. [7] Intentabant autem pro crimine id ipsum, quod se dei filium diceret et quod legem solveret curando homines in sabbato, quam ille se non solvere, sed implere dicebat. [8] Cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus in Syriam iudicabat, perspiceret causam illam ad officium Romani iudicis non pertinere, misit eum ad Herodem tetrarcham permisitque Iudaeis, ut ipsi legis suae disceptatores essent. Qui accepta sceleris potestate affixerunt eum cruci. Sed prius flagellis et palmis verberaverunt, spinis coronarunt, faciem conspuerunt, in cibum et potum dederunt ei fel et acetum, et inter haec nulla vox audita est. [9] Tunc carnifices sortiti de tunica eius et pallio suspenderunt patibulo atque adfixerunt, cum postridie pascha, id est, festum diem suum celebraturi essent. [10] Quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent nefas, quod admiserant. Eodem namque momento, quo spiritum posuit, et terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem dies verteretur.

[41. 42. 43. 44.]

45

[1] Superest respondere etiam iis, qui putant inconveniens fuisse nec habere rationem, ut deus mortali corpore indueretur, ut hominibus subiectus esset, ut contumelias sustineret, cruciatus etiam mortemque pateretur. [2] Dicam quod sentio, et rem immensam paucis, ut potero, substringam. Qui aliquid docet, debet, ut opinor, facere ipse, quae docet, ut cogat homines obtemperare. Nam si non fecerit, praeceptis suis fidem derogabit. [3] Exemplis igitur opus est, ut ea, quae praecipiuntur, habeant firmitatem, et si quis contumax exstiterit ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere convincat. Non potest ergo perfecta esse doctrina, cum verbis tantum traditur, sed tum perfecta est, cum factis adimpletur. [4] Christus itaque cum doctor virtutis ad homines mitteretur, utique, ut doctrina eius perfecta esset, et docere et facere debuerat. Sed si corpus hominis non induisset, non posset facere, quae docebat, id est, non irasci, non cupere divitias, non libidine inflammari, dolorem non timere, mortem contemnere. [5] Haec sunt utique virtutis, sed fieri sine carne non possunt. Ergo ideo corporatus est, ut cum vincenda esse carnis desideria doceret, ipse faceret prior, ne quis excusationem de carnis fragilitate praetenderet.

46

[1] Dicam nunc de sacramento crucis, ne quis forte dicat: «Si suscipienda illi mors fuerat, non utique infamis ac turpis, sed quae haberet aliquid honestatis.» [2] Scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a veritate, cum in ea et ratio magna sit et potestas. Nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque viam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret. [3] Suscepit ergo id genus mortis, quod solet humilibus inrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. Praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis eius fas non erat nec os infringi, quod accidit iis, qui capite plectuntur. [4] Crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reservavit. His etiam illud accedit, quod passione ac morte suscepta sublimen fieri oportebat. [5] Adeo illum crux et re et significatione exaltavit, ut omnibus maiestas eius ac virtus cum ipsa passione notuerit. Nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in orientem occidentemque porrexit, sub quas universae nationes ab utraque mundi parte ad requiem convenirent. [6] Quantum autem valeat hoc signum et quid habeat potestatis, in promptu est, cum omnis daemonum cohors hoc signo expellitur ac fugatur. [7] Et sicut ipse ante passionem daemonas verbo et imperio proturbabat, sic nunc nomine ac signo passionis eius idem spiritus inmundi, quando in corpora hominum inrepserint, exiguntur, cum extorti et excruciati ac se daemonas confitentes verberanti se deo cedunt. [8] Quid ergo speraverint de suis religionibus cumque sua sapientia Graeci, cum videant deos suos, quos eosdem daemonas esse non negant, per crucem ab hominibus triumphari?

47

[1] Una igitur spes hominibus vitae est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abiectis, quibus tenebantur, erroribus aperiant oculos mentis suae deumque cognoscant, in quo solo domicilium veritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud deum stultitia est, pro nihilo computent, sed vera sapientia, id est, religione suscepta fiant immortalitatis heredes. [2] At enim repugnant non tam veritati quam propriae saluti, cumque haec audiunt, velut aliquod inexpiabile nefas detestantur. [3] Sed ne audire quidem patiuntur, violari aures suas sacrilegio putant, si audierint, nec iam maledictis abstinent, sed quantis possunt verborum contumeliis insectantur. Idemque si potestatem nacti fuerint, velut hostes publicos persequuntur, immo etiam plus quam hostes, quorum, cum bello victi fuerint, aut mors aut servitus poena est nec ullus post arma deposita cruciatus, quamvis omnia pati meruerint, qui facere voluerunt, et inter mucrones locum pietas habet. [4] Inaudita est crudelitas, cum innocentia nec victorum hostium condicionem meretur. Quae tanta huius furoris est causa? Scilicet quia ratione congredi non queunt, violentia premunt, incognita causa tamquam nocentissimos damnant, quia constare de ipsa innocentia noluerunt. [5] Nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur, quos irrationabiliter oderunt, sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed veritas parit; quae idcirco male viventibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos, quibus facta eorum placere non possunt. Hos omni modo cupiunt exstinguere, ut possint libere sine teste peccare.

48

[1] Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant. Primum, si dii sunt et habent aliquid potestatis ac numinis, defensione hominis patrocinioque non indigent, sed se ipsos utique defendunt. [2] Aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem iniurias possunt vindicare? Stultum igitur et vanum deorum esse vindices velle, nisi quod ex eo magis apparet diffidentia. [3] Qui enim patrocinium dei, quem colit, suscipit, illum esse nihili confitetur; si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum velle defendere, a quo ipse est defendendus. [4] Nos igitur recte. Nam cum isti, defensores falsorum deorum, adversus verum deum rebelles, nomen eius in nobis persequuntur, nec re nec verbo repugnamus, sed mites et taciti et patientes perferimus omnia, quaecumque adversus nos potest crudelitas machinari. Habemus enim fiduciam in deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem. [5] Nec est inanis ista fiducia, siquidem eorum omnium, qui hoc facinus ausi sunt, miserabiles exitus partim cognovimus, partim vidimus, nec ullus habuit impune quod deum laesit, sed qui sit verus deus, qui verbo discere noluit, supplicio suo didicit. [6] Vellem scire, cum invitos adigunt ad sacrificium, quid secum habeant rationis aut cui praestent, quod faciunt. Si diis, non est ille cultus nec acceptabile sacrificium, quod fit ingratis, quod extorquetur per iniuriam, quod eruitur per dolorem; [7] si autem ipsis, quos cogunt, non est utique beneficium, quod, quis ne accipiat, etiam mori mavult. Si bonum [non] est, ad quod me vocas, cur malo invitas? Cur non verbis, sed verberibus? Cur non ratione, sed cruciatibus corporis? Unde apparet malum esse illud, ad quod non illicis volentem, sed trahis recusantem. [8] Quae stultitia est consulere velle nolenti? An si aliquis prementibus malis ad mortem confugere cogatur, num potes, si aut gladium extorseris aut laqueum ruperis aut ‹a› praecipitio retraxeris aut venenum effuderis, conservatorem te hominis gloriari, cum ille quem servasse te putas nec gratias agat et te male secum arbitretur egisse, quod mortem sibi prohibueris optatam, quod ad finem, quod ad requiem malorum pervenire non siveris? [9] Beneficium enim non ex qualitate rei debet, sed ex animo eius qui accipit ponderari. Cur pro beneficio imputes quod mihi maleficium est? [10] Vis me deos tuos colere, quod ego mihi mortiferum duco? Si bonum est, non invideo, fruere solus bono tuo; non est quod velis errori meo succurrere quem iudicio ac voluntate suscepi. [11] Si malum, quid me ad consortium mali rapis? Utere sorte tua (Verg. Aen. XII,932). Ego malo in bono mori quam in malo vivere.

49

[1] Haec quidem iuste dici possunt. Sed quis audiet cum homines furiosi et impotentes minui dominationem suam putent, si sit aliquid in rebus humanis liberum? Atquin religio sola est, in qua libertas domicilium collocavit. [2] Res est enim praeter ceteras voluntaria nec imponi cuiquam necessitas potest, ut colat, quod non vult. Potest aliquis forsitan simulare, non potest velle. [3] Denique cum metu tormentorum aliqui aut cruciatibus victi ad exsecranda sacrificia consenserint, numquam ultro faciunt, quod necessitate fecerunt, sed data rursus facultate ac reddita libertate referunt se ad deum eumque precibus et lacrimis placant agentes non voluntatis, quam non habuerunt, sed necessitatis, quam pertulerunt, paenitentiam, et venia satisfacientibus non negatur. [4] Quid ergo promovet, qui corpus inquinat, quando immutare non potest voluntatem? At enim homines inanis cerebri, si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant et, quasi hostem sub iugum miserint, gaudent. [5] Si vero aliquis nec minis nec tormentis territus fidem vitae anteferre maluerit, in hunc ingenium suum crudelitas exserit, infanda et intolerabilia molitur. Et quia sciunt gloriosam esse pro deo mortem et hanc nobis esse victoriam, si superatis tortoribus animam pro fide ac religione ponamus, et ipsi enituntur ut vincant. [6] Non adficiunt morte, sed excogitant novos inauditosque cruciatus, ut fragilitas viscerum doloribus cedat, et si non cesserit, differunt adhibentque vulneribus curam diligentem, ut crudis adhuc cicatricibus repetita tormenta plus doloris immittant. Et ‹dum› hanc adversus innocentes carnificinam exercent, pios utique se et iustos et religiosos putant - talibus enim sacris dii eorum delectantur -, illos vero impios et desperatos nuncupant. [7] Quae ista est perversitas, ut, qui torquetur innocens, desperatus atque impius nominetur, carnifex autem iustus piusque dicatur?

50

[1] Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a maioribus traditas exsecrantur. Quid? Si maiores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus vanis, sicut iam supra ostendimus, praescribetur nobis, quominus vera et meliora sectemur? [2] Cur nobis auferimus libertatem et quasi addicti alienis servimus erroribus? Liceat sapere, liceat inquirere veritatem. [3] Sed tamen, si libet maiorum defendere religiones, cur impune habent Aegyptii, qui pecudes et omnis generis bestias pro diis colunt? Cur de diis ipsis ‹mimi› aguntur et qui eos facetius deriserit, honoratur? Cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt, aut, si sunt, nihil curare nec humana respicere aut nullam esse omnino, quae regat mundum, providentiam disserunt? [4] Sed soli ex omnibus impii iudicantur, qui deum, qui veritatem sequuntur. Quae cum sit eadem iustitia, eadem sapientia, hanc isti vel impietatis vel stultitiae crimine infamant nec perspiciunt, quid sit, quod eos fallat, cum et malo vocabulum boni et bono mali nomen imponunt. [5] Plurimi quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles de iustitia multa dixerunt adserentes et extollentes eam summa laude virtutem, quod suum cuique tribuat, quod aequitatem in omnibus servet: et cum ceterae virtutes quasi tacitae sint et intus in clusae, solam esse iustitiam quae nec sibi tantum conciliata sit nec occulta, sed foras tota promineat et ad bene faciendum prona sit, ut quam plurimis prosit; [6] quasi vero in iudicibus solis atque in potestate aliqua constitutis iustitia esse debeat et in non omnibus. Atquin nullus est hominum ne infimorum quidem ac mendicorum in quem iustitia cadere non possit. [7] Sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam virtutem, id est commune omnium bonum paucis tribuerunt eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt. [8] Nec inmerito exstitit Carneades homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem et iustitiam, quae fundamentum stabile non habebat, everteret, non quia vituperandam esse iustitiam sentiebat, sed ut illos defensores eius ostenderet nihil certi, nihil firmi de iustitia disputare.

[51. 52. 53.]

54

[1] Duas esse humanae vitae vias nec philosophis ignotum fuit nec poetis, sed eas utrique diverso modo induxerunt. Philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse voluerunt, sed hoc minus recte, quod eas ad sola vitae huius commoda rettulerunt. [2] Melius poetae, qui alteram iustorum, alteram impiorum esse dixerunt; sed in eo peccant, quod eas non in hac vita, sed apud inferos esse aiunt. [3] Nos utique rectius, qui alteram vitae, alteram mortis et hic tamen esse has vias dicimus. Sed illa dexterior, qua iusti gradiuntur, non in Elysium fert, sed in caelum - immortales enim fiunt - sinisterior ad Tartarum; aeternis enim cruciatibus addicuntur iniusti. Tenenda est igitur nobis iustitiae via, quae ducit ad vitam. [4] Primum autem iustitiae officium est deum agnoscere eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem. Idem enim, qui nos genuit, qui vitali spiritu animavit, qui alit, qui salvos facit, habet in nos non modo ut pater, verum etiam ut dominus licentiam verberandi et vitae ac necis potestatem, unde illi ab homine duplex honos, id est amor cum timore debetur. [5] Secundum iustitiae officium est hominem agnoscere velut fratrem. Si enim nos idem deus fecit et universos ad iustitiam vitamque aeternam pari condicione generavit, fraterna utique necessitudine cohaeremus; quam qui non agnoscit, iniustus est. [6] Sed origo huius mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis vinculum dissolutum est, ab ignoratione veri dei nascitur. Qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest. Inde est quod ex eo tempore, quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata, sicut poetae ferunt, iustitia diremptum est omne foedus, dirempta societas iuris humani. [7] Tum sibi quisque consulens ius in viribus computare, nocere invicem, fraudibus aggredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere, non cognatis, non liberis, non parentibus parcere, ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro vias, maria infestare, libidini autem, qua furor duxerat, frena laxare, nihil denique sancti habere, quod non cupiditas infanda violaret. [8] Cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab iniuriis facerent. Sed metus legum non scelera comprimebat, sed licentiam submovebat. Poterant enim leges delicta punire, conscientiam punire non poterant. [9] Itaque quae ante palam fiebant, clam fieri coeperunt; circumscribi etiam iura, siquidem ipsi praesides legum praemns muneribusque corrupti vel in remissionem malorum vel in perniciem iustorum sententias venditabant. His accedebant dissensiones et bella et mutuae depraedationes et oppressis legibus saeviendi potestas licenter adsumpta.

[55. 56. 57. 58. 59. 60. 61. 62.]

63

[1] Consideremus ergo, quae ratio fuerit huius tanti tamque immensi operis fabricandi. Fecit deus mundum, sicut Plato existimavit, sed cur fecerit non ostendit. Quia bonus est, inquit, et invidens nulli, fecit, quae bona sunt (Plat., Tim. 29e). Atquin videmus in rerum natura et bona esse et mala. [2] Potest ergo exsistere perversus aliquis, qualis fuit atheus ille Theodorus, et Platoni respondere: «Immo quia malus est, fecit quae mala sunt.» Quomodo illum redarguet? Si, quae bona sunt, deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praevalent bonis? In materia, inquit, continebantur. [3] Si mala, ergo et bona, ut aut nihil fecerit deus aut, si bona tantum fecit, aeterniora sint mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. Finem igitur habebunt, quae aliquando coeperunt, et permanebunt, quae semper fuerunt. [4] Mala ergo potiora sunt. Si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. Ergo aut utraque semper fuerunt et deus otiosus, aut utraque ex uno fonte fluxerunt. Est enim convenientius, ut deus omnia fecerit potius quam nihil. Ergo secundum sententiam Platonis idem deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala. [5] Quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a deo mundum, quia bonus est [mundus]; omnia enim complexus est, et bona et mala. Nec fiet propter se quidquam, sed propter aliud. [6] Domus aedificatur non ad hoc solum, ut sit domus, sed ut suscipiat et tueatur habitantem. Item navis fabricatur non ut navis tantum videatur, sed ut in ea possint homines navigare. Vasa item fiunt non ut vasa sint solum, sed ut capiant ea, quae sunt usui necessaria. [7] Sic et mundum deus ad usum aliquem fecerit necesse est. Stoici aiunt hominum causa factum, et recte. Homines enim fruuntur iis omnibus bonis, quae mundus in se continet. Sed ipsi homines cur facti sint, aut quid in illis utilitatis habeat fabicatrix illa rerum providentia, non explicant. [8] Immortales esse animas idem Plato adfirmat; sed cur aut quomodo aut quando aut per quem immortalitatem assequantur, aut quod sit omnino tantum illud mysterium, cur ii, qui sunt immortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis vitae spatio atque abiectis fragilium corporum exuviis ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non comprehendit. [9] Denique nec iudicium dei nec discrimen iusti et iniusti explicavit; sed animas, quae se sceleribus inmerserint, hactenus condemnari putavit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum revertantur; et hoc fieri semper nec esse finem transmeandi. Ludum mihi nescio quem inducit somnio similem, cui nec ratio ulla nec dei gubernatio nec consilium aliquod inesse videatur.

64

[1] Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem, qui vera dixerunt, conlatis in unum causis atque rationibus conectere potuerunt. Factus est a deo mundus, ut homines nascerentur; nascuntur autem homines, ut deum parentem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est iustitia; colunt, ut mercedem immortalitatis accipiant; accipiunt immortalitatem, ut in aeternum deo serviant. [2] Videsne quemadmodum sibi conexa sint et prima cum mediis et media cum extremis? Inspiciamus singula et videamus, utrumne illis ratio subsistat. [3] Fecit deus mundum propter hominem. Hoc qui non pervidet, non multum distat a pecude. Quis caelum suspicit nisi homo? Quis solem, quis astra, quis omnia dei opera miratur nisi homo? Quis colit terram? Quis ex ea fructum capit? Quis navigat mare? Quis pisces, quis volatilia, quis quadrupedes habet in potestate nisi homo? Cuncta igitur propter hominem deus fecit, quia usui hominis cuncta cesserunt. [4] Recte ergo viderunt hoc philosophi, sed illud, quod sequitur, non viderunt: quod ipsum hominem propter se fecerit. Erat enim consequens et pium et necessarium, ut, cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit et mundum propter ipsum eique cultum et honorem debitum redderet. [5] Hic Plato aberravit, hic perdidit quam primo arripuerat veritatem, cum de cultu eius dei, quem conditorem rerum ac parentem fatebatur, obticuit nec intellexit hominem deo pietatis vinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum, propter quod immortales animae fiant. Sensit tamen aeternas esse, sed non per gradus ad eam sententiam descendit. [6] Amputatis enim mediis incidit potius in veritatem quasi per abruptum aliquod praecipitium nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione verum invenerat. [7] Colendus est igitur deus, ut per religionem, quae eadem iustitia est, accipiat homo a deo immortalitatem, nec est ullum aliud praemium piae mentis; quae si est invisibilis, non potest ab invisibili deo nisi invisibili mercede donari.

[65. 66.]

67

[1] Tunc caelum intempesta nocte patefiet et descendet Christus in virtute magna et anteibit eum claritas ignea et virtus inaestimabilis angelorum et extinguetur omnis illa multitudo impiorum et torrentes sanguinis current et ipse ductor effugiet atque exercitu saepe reparato quartum proelium faciet, quo captus cum ceteris omnibus tyrannis tradetur exustioni. [2] Sed et ipse daemonum princeps auctor et machinator malorum catenis alligatus custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat et vexata tot saeculis terra requiescat. [3] Pace igitur parata conpressoque omni malo rex ille iustus et victor iudicium magnum de vivis et mortuis faciet super terram et viventibus quidem iustis tradet in servitium gentes universas, mortuos autem ad aeternam vitam suscitabit et in terra cum iis ipse regnabit et condet sanctam civitatem et erit hoc regnum iustorum mille annis. [4] Per idem tempus et stellae candidiores erunt et claritas solis augebitur et luna non patietur deminutionem. Tunc descendet a deo pluvia benedictionis matutina et vespertina et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit. [5] Stillabunt mella de rupibus, lactis et vini fontes exuberabunt. Bestiae deposita feritate mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, vitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens virus non habebit, nullum animal vivet ex sanguine. Omnibus enim deus copiosum atque innocentem victum ministrabit. [6] Peractis vero mille annis ac resoluto daemonum principe rebellabunt gentes adversus iustos et veniet innumerabilis multitudo ad expugnandam sanctorum civitatem. [7] Tunc fiet ultimum iudicium dei adversus gentes. Concutiet enim a fundamentis suis terram et corruent civitates et pluet super impios ignem cum sulpure et grandine et ardebunt et se invicem trucidabunt. Iusti vero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium et videbunt campos cadaveribus opertos. Tunc fiet terrae motus et scindentur montes et subsident valles in altitudinem profundam et congerentur in eam corpora mortuorum et vocabitur nomen eius Polyandrium. [8] Post haec renovabit deus mundum et transformabit iustos in figuras angelorum, ut immortalitatis veste donati serviant deo in sempiternum. Et hoc erit regnum dei, quod finem non habebit. Tunc etiam impii resurgent, non ad vitam, sed ad poenam. Eos quoque secunda resurrectione facta deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati et aeternis ignibus traditi merita pro sceleribus supplicia persolvant.

68

[1] Quare cum haec omnia vera et certa sint prophetarum omnium consona adnuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem Sibyllae cecinerint, dubitari non potest quin spes omnis vitae ac salutis in sola dei religione sit posita. [2] Itaque nisi homo susceperit quem deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum deum per eum cognoverit, nisi mandata eius legemque servaverit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus. [3] Proinde fragilia contemnenda sunt, ut solida consequamur, spernenda terrena, ut caelestibus honoremur, temporalia fugienda, ut ad aeterna veniamus. [4] Erudiat se quisque ad iustitiam, reformet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad virtutem, ut si forte adversarius indixerit bellum, nulla vi, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono depellatur. [5] Non se substernat insensibilibus figmentis, sed verum et solum deum rectus agnoscat, abiciat voluptates, quarum inlecebris anima sublimis deprimitur ad terram, teneat innocentiam, prosit quam plurimis, incorruptibiles sibi thensauros bonis operibus adquirat, ut possit deo iudice pro virtutis suae meritis vel coronam fidei vel praemium immortalitatis adipisci.