There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


I. Qui modus esse debeat exercitus.

II. Quemadmodum sanitas gubernetur exercitus.

III. Quanta cura prouidenda sint atque seruanda pabula uel frumenta.

IIII. Quemadmodum oporteat prouidere, ne seditionem milites faciant.

V. Signorum militarium quanta sint genera.

VI. Quanta sit seruanda cautela, cum uicinis hostibus mouetur exercitus.

VII. Quemadmodum flumina, quae maiora sunt, transeantur.

VIII. Quemadmodum castra debeant ordinari.

VIIII. Quae et quanta consideranda sint, ut intellegatur, utrum superuentibus et insidiis an publico debeat Marte confligi.

X. Quid oporteat fieri, si quis desuetum a pugna exercitum habeat uel tironem.

XI. Quae ipso die procuranda sint, quo publica committitur pugna.

XII. Inuestigandum, quid sentiant milites pugnaturi.

XIII. Quemadmodum idoneus locus eligatur ad pugnam.

XIIII. Quemadmodum acies debeat ordinari, ut in conflictu reddatur inuicta.

XV. Ratio podismi, quantum spatium in acie inter singulos homines in longum uel inter singulos ordines in latum debeat custodiri.

XVI. De equitibus ordinandis.

XVII. De subsidiis, quae post aciem conlocantur.

XVIII. In quo loco primus dux stare debeat, in quo secundus, in quo tertius.

XVIIII. Quibus remediis uirtuti uel dolis hostium resistatur in acie.

XX. Quot generibus pugna publica committatur et quomodo etiam qui inferior numero et uiribus est ualeat obtinere.

XXI. Viam abscedendi hostibus dandam, ut deleantur facilius fugientes.

XXII. Quemadmodum ab hostibus recedatur, si consilium displicet pugnae.

XXIII. De camelis et catafractis equitibus.

XXIIII. Quomodo quadrigis falcatis uel elefantis in acie possit obsisti.

XXV. Quid fieri debeat, si uel pars fugerit uel totus exercitus.

(XXVI. Regulae bellorum generales.)

Athenienses et Lacedaemonios ante Macedonas rerum potitos prisci locuntur annales. Verum apud Athenienses non solum rei bellicae sed etiam diuersarum artium uiguit industria, Lacedaemoniis autem praecipua fuit cura bellorum. Primi denique experimenta pugnarum de euentibus colligentes artem proeliorum scripsisse firmantur usque eo, ut rem militarem, quae uirtute sola uel certe felicitate creditur contineri, ad disciplinam peritiaeque studia reuocarent ac magistros armorum, quos tacticos appellauerunt, iuuentutem suam usum uarietatemque pugnandi praeciperent edocere. O uiros summa admiratione laudandos, qui eam praecipue artem ediscere uoluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt! Horum sequentes instituta Romani Martii operis praecepta et usu retinuerunt et litteris prodiderunt. Quae per diuersos auctores librosque dispersa, imperator inuicte, mediocritatem meam abbreuiare iussisti, ne uel fastidium nasceretur ex plurimis uel plenitudo fidei deesset in paruis. Quantum autem in proeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit, ut omittam cetera, Xanthippi decleratur exemplo, qui Atilium Regulum Romanumque exercitum saepe uictorem, cum Karthaginiensibus non uirtute sed arte solus ferret auxilium, prostratis exercitibus cepit ac domuit unoque congressu triumphans bellum omne confecit. Nec minus Hannibal petiturus Italiam Lacedaemonium doctorem quaesiuit armorum, cuius monitis tot consules tantasque legiones inferior numero ac uiribus interemit. Igitur qui desiderat pacem, praeparet bellum; qui uictoriam cupit, milites inbuat diligenter; qui secundos optat euentus, dimicet arte, non casu. Nemo prouocare, nemo audet offendere quem intellegit superiorem esse, si pugnet.

I. Primus liber tironum dilectum exercitiumque deprompsit, sequens legionis institutionem disciplinamque edocuit militarem, hic tertius classicum sonat. Ideo enim illa praemissa sunt, ut haec, in quibus peritia certaminum et uictoriae summa consistit, disciplinae ordine custodito et intellegerentur celerius et amplius adiuuarent. Exercitus dicitur tam legionum quam etiam auxiliorum nec non etiam equitum ad gerendum bellum multitudo collecta. Huius modus a magistris quaeritur armorum. Nam cum Xerxis et Darii et Mithridatis ceterorumque regum, qui innumerabiles armauerunt populos, exempla releguntur, euidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam hostium uirtute depressos. Nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo; in itineribus pro mole sua semper est tardior, in longiore autem agmine etiam a paucis superuentum adsolet pati; in locis autem asperis uel fluminibus transeundis propter inpedimentorum moras saepe decipitur; praeterea ingenti labore numerosis animalibus equisque pabula colliguntur. Rei quoque frumentariae difficultas, quae in omni expeditione uitanda est, cito maiores fatigat exercitus. Nam quantolibet studio praeparetur annona, tanto maturius deficit, quanto pluribus erogatur. Aqua denique ipsa nimiae multitudini aliquando uix sufficit. Quod si casu acies uerterint tergum, necesse est multos cadere de multis et illos, qui effugerint, ut semel territos postea formidare conflictum. Veteres autem, qui remedia difficultatem experimentis didicerant, non tam numerosos quam eruditos armis exercitus habere uoluerunt. Itaque in leuioribus bellis unam legionem mixtis auxiliis, hoc est decem milia peditum et duo milia equitum, crediderunt posse sufficere, quam manum praetores uelut minores duces ad expeditionem saepe ducebant. Quod si magnae hostium copiae dicerentur, consularis potestas cum uiginti milibus peditum et quottuor equitum tamquam comes maior mittebatur. Quod si infinita multitudo ex gentibus ferocissimis rebellasset, tunc, nimia necessitate cogente, duo duces et duo mittebantur exercitus cum eiusmodi praecepto: 'prouideant, ne quid respublica detrimenti capiat, consules ambo alterue'. Denique cum in diuersis regionibus, contra diuersos hostes a populo Romano annis prope omnibus pugnaretur, ideo sufficiebant militum copiae, quia utilius iudicabant non tam grandes exercitus habere quam plures, illa tamen ratione seruata, ne umquam amplior multitudo socialium auxiliarium eset in castris quam ciuium Romanorum.

II. Nunc, quod uel maxime prouidendum est, quemadmodum sanitas custodiatur exercitus, admonebo, hoc est locis aquis tempore medicina exercitio. Locis, ne in pestilenti regione iuxta morbosas paludes, ne aridis et sine opacitate arborum campis aut collibus, ne sine tentoriis aestate milites commorentur; ne egressi tardius et calore solis et fatigatione itineris contrahant morbum, sed potius in aestu, ante lucem coepto ininere, ad destinata perueniant; ne saeua hieme iter per niues ac pruinas noctibus faciant aut lignorum patiantur inopiam aut minor illis uestium suppetat copia; nec sanitati enim nec expeditioni idoneus miles est, qui algere conpellitur. Nec perniciosis uel palustribus aquis utatur exercitus; nam malae aquae potus, ueneno similis, pestilentiam bibentibus generat. Iam uero ut hoc casu aegri contubernales oportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur, principiorum tribunorumque et ipsius comitis, qui maiorem sustinet potestatem, iugis quaeritur diligentia; male enim cum his agitur, quibus necessitas et belli incumbit et morbi. Sed rei militaris periti plus cotidiana armorum exercitia ad sanitatem militum putauerunt prodesse quam medicos. Itaque pedites sine intermissione imbribus uel niuibus sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo uoluerunt. Similiter equites non solum in planis sed etiam in abruptis et fossarum hiatu difficillimis semitis seque et equos suos adsidue exercere iusserunt, ut nihil his in necessitate proelii accidere posset incognitum. Ex quo intellegitur, quanto studiosius armorum arte docendus sit semper exercitus, cum ei laboris consuetudo et in castris sanitatem et in conflictu possit praestare uictoriam. Si autumnali aestiuoque tempore diutius in isdem locis militum multitudo consistat, ex contagione aquarum et odoris ipsius foeditate uitiatis haustibus et aere corrupto perniciosissimus nascitur morbus, qui prohiberi non potest aliter nisi frequenti mutatione castrorum.

III. Ordo postulat, ut de commeatu pabulo frumentisque dicatur. Saepius enim penuria quam pugna consumit exercitum, et ferro saeuior fames est. Deinde reliquis casibus potest in tempore subueniri, pabulatio et annona in necessitate remedium non habent, nisi ante condantur. In omni expeditione unum est et maximum telum, ut tibi sufficiat uictus, hostes frangat inopia. Ante igitur quam inchoetur bellum, de copiis expensisque sollers debet esse tractatus, ut pabula frumentum ceteraeque annonariae species, quas a prouincialibus consuetudo deposcit, maturius exigantur et in oportunis ad rem gerendam ac munitissimis locis amplior semper modus, quam sufficit, adgregetur. Quod si tributa deficiunt, prorogato auro conparanda sunt omnia. Neque enim diuitiarum secura possessio est, nisi armorum defensione seruetur. Frequenter autem necessitas geminatur et obsidio saepe fit longior, quam putaris, cum aduersarii etiam ipsi esurientes circumsidere non desinant quos fame sperant esse uincendos. Praeterea quicquid in pecore uel quacumque fruge uinoque hostis inferens bellum ad uictum suum poterit occupare, non solum admonitis per edicta possessoribus sed etiam coactis per electos prosecutores ad castella idonea et armatorum firmata praesidiis uel ad tutissimas conferendum est ciuitates urguendique prouiciales, ut ante inruptionem seque et sua moenibus condant. Reparatio etiam murorum tormentorumque omnium ante curanda est. Nam si semel hostes praeuenerint occupatos, metu uniuersa turbantur, et quae ex aliis urbibus petenda sunt interclusis itineribus denegantur. Sed fidelis horreorum custodia et erogatio moderata consueuit sufficere pro copia, maxime si ab initio procuretur. Ceterum sera parsimonia est tunc seruare, cum deficit. In expeditionibus arduis per capita magis militum quam per dignitates ab antiquis praebebantur annonae, ita ut post necessitatem eisdem a republica redderentur. Hieme lignorum et pabuli, aestate aquarum uitanda est difficultas. Frumenti uero et aceti uel uini nec non etiam salis omni tempore necessitas declinanda, ita ut urbes atque castella ab his militibus, qui minus prompti inueniuntur in acie, armis sagittis fustibalis, fundis etiam et saxis onagris ballistisque defendantur. Praecipueque uitetur, ne aduersariorum dolo atque periuriis decipiatur prouincialium incauta simplicitas. Frequentius enim commerciorum pacisque simulatio credulis quam arma nocuerunt. Qua ratione famem collecti patiuntur hostes, dispersi uero crebris superuentibus facile uincuntur.

IIII. Interdum mouet tumultum ex diuersis locis collectus exercitus et, cum pugnare nolit, irasci se simulat, cur non ducatur ad bellum; quod hi praecipue faciunt, qui in sedibus itiose delicateque uixerunt. Nam asperitate insoliti laboris offensi, quem in expeditione necesse est sustinere, praeterea metuentes proelium, qui armorum exercitia declinarant, ad eiusmodi praecipitantur audaciam. Cui uulneri multiplex medicina consueuit opponi. Dum adhoc separati sunt et in sedibus suis, tribunorum uel uicariorum nec non etiam principiorum ad omnem disciplinam artissima seueritate teneantur nihilque aliud nisi deuotionem moderationemque custodiant. Campicursionem, ut ipsi appellant (inspectionem armorum), adsidue faciant, nullis commeatibus uacent, ad nomen, ad signa obseruare non desinant, ad sagittas iacendas, ad missibilia dirigenda, ad iactandos lapides uel funda uel manu, ad armaturae gestum, ad uectes pro similitudine gladiorum punctim caesimque feriendo multo die usque ad sudorem sunt frequentissime detinendi. Cursu etiam et saltu ad transmittendas fossas nihilominus imbuendi. Seu mare siue fluuius uicinus est sedibus, aestiuo tempore ad natandum cogendi sunt omnes, praeterea siluam caedere, iter per dumos et abrupta facere, materiem dedolare, aperire fossam, occupare aliquem locum et, ne a contubernalibus detrudantur, scutis inuicem obuiantibus niti. Ita exercitati et eruditi in sedibus milites, seue illi legionarii siue auxiliares siue equites fuerint, cum ad expeditionem ex diuersis conuenerint numeris, aemulatione uirtutis proelium magis necesse habeant optare quam otium: nemo cogitat de tumultu, qui fiduciam de arte uel uiribus gerit. Dux autem esse debet adtentus, ut in omnibus legionibus siue auxiliis uel uexillationibus a tribunis uicariis principiisque, si qui turbulenti uel seditiosi sunt milites, non pro inuidia suggerentum sed pro rerum ueritate cognoscat eosque prudentiori consilio segregatos a castris ad agendum aliquid, quod ipsis prope uideatur optabile, aut ad castella urbesque deputet muniendas atque seruendas, tanta subtilitate, ut, cum abiciuntur, uideantur electi. Numquam enim ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpit, sed incitatur a paucis, qui uitiorum scelerumque inpunitatem sperant peccare cum plurimis. Quod si ferri medicinam necessitas extrema persuaserit, rectius est more maiorum in auctores criminum uindicari, ut ad omnes metus, ad paucos poena perueniat. Laudabiliores tamen duces sunt, quorum exercitum ad modestiam labor et usus instituit, quam illi, quorum milites ad oboedientiam suppliciorum formido conpellit.

V. Multa quidem sunt dicenda atque obseruanda pugnantibus, siquidem nulla sit neglegentiae uenia, ubi de salute certatur. Sed inter reliqua nihil magis ad uictoriam proficit quam monitis obtemperare signorum. Nam cum uoce sola inter proeliorum tumultus regi multitudo non possit et cum pro necessitate rerum plura ex tempore iubenda atque facienda sint, antiquus omnium gentium usus inuenit, quomodo quod solus dux utile iudicasset per signa totus agnosceret et sequeretur exercitus. Tria itaque genera constat esse signorum, uocalia semiuocalia muta. Quorum uocalia et semiuocalia percipiuntur auribus, muta uero referuntur ad oculos. Vocalia dicuntur quae uoce humana pronuntiantur, sicut in uigilis uel in proelio pro signo dicitur, ut puta 'uictoria' 'palma' 'uirtus' 'Deus nobiscum' 'triumphus imperatoris' et alia, quaecumque uoluerit dare is, qui in exercitu habet maximam potestatem. Sciendum tamen est ista uocabula cotidie debere uariari, ne ex usu signum hostes agnoscant et explorantes inter nostros uersentur inpune. Semiuocalia sunt quae per tubam aut cornu aut bucinam dantur; tuba quae directa est appellatur; bucina quae in semet aereo circulo flectitur; cornu quod ex uris agrestibus, argento nexum, temperatum arte spirituque canentis flatus emittit auditum. Nam indubitatis per haec sonis agnoscit exercitus, utrum stare uel progredi an certe regredi oporteat(, utrum longe persequi fugientes an receptui canere). Muta signa sunt aquilae dracones uexilla flammulae tufae pinnae; quocumque enim haec ferri iusserit ductor, eo necesse est signum suum comitantes milites pergant. Sunt et alia muta signa, quae dux belli in equis aut in indumentis et in ipsis armis, ut dinoscatur hostis, praecipit custodiri; praeterea manu aliquid uel flagello more barbarico uel certe mota, qui utitur, ueste significat. Quae omnia in sedibus intineribus, in omni exercitatione castrensi uniuersi milites et sequi et intellegere consuescant. Continuus enim usus necessarius uidetur in pace eius rei, quae in proelii confusione seruanda sit. Item mutum et commune signum est, quotiens proficiscente turba excitatus puluis ad similitudinem nubium surgit hostiumque prodit aduentum; similiter si diuisae sint copiae, per noctem flammis, per diem fumo significant sociis quod aliter non potest nuntiari. Aliquanti in castellorum aut urbium turribus adpendunt trabes, quibus aliquando erectis aliquando depositis indicant quae geruntur.

VI. Qui rem militarem studiosius didicerunt, adserunt plura in itineribus quam in ipsa acie pericula solere contingere. Nam in conflictu armati sunt omnes et hostem comminus uident et ad pugnandum animo ueniunt praeparati; in itinere minus armatus minusque adtentus est miles et superuentus impetu uel fraude subsessae repente turbatur. Ideo omni cura omnique diligentia prouidere dux debet, ne profiscens patiatur incursum uel facile ac sine damno repellat inlatum. Primum itineraria omnium regionum, in quibus bellum geritur, plenissime debet habere perscripta, ita ut locorum interualla non solum passuum numero sed etiam uiarum qualitate perdiscat, conpendia deuerticula montes flumina ad fidem descripta consideret, usque eo, ut sollertiores duces itineraria prouinciarum, in quibus necessitas gerebatur, non tantum adnotata sed etiam picta habuisse firmentur, ut non solum consilio mentis uerum aspectu oculorum uiam profecturus eligeret. Ad hoc a prudentioribus et honoratis ac locorum gnaris separatim debet uniuersa perquirere et ueritatem colligere de pluribus, praeterea (sub periculo eligendum) uiarum duces idoneos scientesque praecipere eosque custodiae mancipare addita poenae ostentatione uel praemii. Erunt enim utiles, cum intellegant nec fugiendi sibi copiam superesse et fidei praemium ac perfidiae parata supplicia. Prouidendum quoque, ut sapientes exercitatique quaerantur, ne duorum aut trium error discrimen pariat uniuersis; interdum autem imperita rusticatas plura promittit et credit se scire quae nescit. Sed cautelae caput est, ut, ad quae loca uel quibus itineribus sit profecturus exercitus, ignoretur; tutissimum namque in expeditionibus creditur facienda nesciri. Ob hoc ueteres Minotauri signum in legionibus habuerunt, ut, quemadmodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perhibetur, ita ducis consilium semper esset occultum. Securum iter agitur quod agendum hostes minime suspicantur. Verum, quia exploratores altrinsecus missi profectionem suspitionibus uel oculis deprehendunt et interdum transfugae proditoresque non desunt, quemadmodum occurri ingruentibus debeat, intimetur. Dux cum agmine exercitus profecturus fidelissimos argutissimosque cum equis probatissimis mittat, qui loca, per quae iter faciendum est, in progressu et a tergo, dextra laeuaque perlustrent, ne aliquas aduersarii moliantur insidias. Tutius autem operantur exploratores noctibus quam diebus. Nam quodammodo ipse sui proditor inuenitur cuius speculator fuerit ab aduersariis conprehensus. Primi ergo equites iter arripiant, deinde pedites, inpedimenta sagmarii calones uehiculaque in medio conlocentur, ita ut expedita pars peditum et equitum subsequatur. Nam ambulantibus interdum quidem a fronte, sed frequentius a tergo superuentus infertur. A lateribus quoque pari armatorum manu inpedimenta claudenda sunt; nam insidiatores transuersos frequenter incursant. Illud tamen praecipue seruandum est, ut ea pars, ad quam hostis uenturus creditur, obpositis lectissimis equitibus et leui armatura necnon etiam peditibus sagittariis muniatur. Quod si undique circumfunduntur inimici, undique debent praeparata esse subsidia. Ne uero repentinus tumultus amplius noceat, ante commonendi sunt milites, ut parati sint animo, ut arma in manibus habeant: in necessitate subita conterrent, prouisa non solent esse formidini Antiqui diligentissime praecauebant, ne a calonibus interdum uulneratis interdum timentibus et sagmariis clamore pauefactis pugnantes milites turbarentur, ne dispersi longius aut conglobati amplius quam expedit inpedirent suos hostibusque prodessent. Et ideo ad exemplum militum etiam inpedimenta sub quibusdam signis ordinanda duxerunt. Denique ex ipsis calonibus, quos galiarios uocant, idoneos ac peritos usu legebant, quos non amplius quam ducentis sagmariis puerisque praeficerent. Hisque uexilla dabant, ut scirent, ad quae signa deberent inpedimenta colligere. Sed propugnatores ab inpedimentis laxamento aliquo diuiduntur, ne constipati laedantur in proelio. Ambulante exercitu, ut locorum uarietas euenerit, ita defensionis ratio uariatur. Nam in campis patentibus equites magis solent inpugnare quam pedites; at uero in locis siluestribus uel montuosis siue palustribus pedestres magis formidandae sunt copiae. Illudque uitandum, ne per negelgentiam aliis festinantibus aliis tardius incedentibus interrumpatur acies aut certe tenuetur; continuo enim hostes interpellata peruadunt. Praeponendi ergo sunt exercitatissimi campidoctores uicarii uel tribuni, qui alacriores retardent et pigrius incedentes adcelerare compellant. Nam qui multum praecesserint, superuentu facto non tam redire quam effugere cupiunt. Qui uero extremi sunt, deserti a suis ui hostium et propria desperatione superantur. Sciendum etiam, quod aduersarii in his locis, quae sibi oportuna intellegunt, subsessas occultius conlocant uel aperto Marte impetum faciunt. Sed ne secreta noceant, ducis praestat industria, quem omnia prius conuenit explorare; deprehensa uero subsessa, si circumueniatur utiliter, plus periculi sustinet, quam parabat inferre. Aperta autem uis si praeparetur in montibus, altiora loca praemissis sunt praesidiis occupanda, ut hostis, cum aduenerit, reperiatur inferior nec audeat obuiare, cum tam a fronte quam supra caput suum cernat armatos. Quod si angustae sunt uiae, sed tamen tutae, melius est praecedere cum securibus ac dolatoriis milites et cum labore uias aperire, quam in optimo itinere periculum sustinere. Praeterea nosse debemus hostium consuetudinem, utrum nocte an incipiente die an hora reficiendi lassis superuenire consueuerint, et id uitare, quod illos facturos putamus ex more. Iam uero utrum peditibus an equitibus, utrum contatis an sagittariis amplius ualeant, utrum numero hominum an armorum munitione praecellant, scire nos conuenit et ordinare quod nobis utile, illis docetur aduersum, tractare quoque, per diem an per noctem iter expediat inchoari, quanta locorum interualla sint, ad quae cupimus properare, ne aestate aquae penuria obsit euntibus, ne hieme difficiles aut inuiae occurrant paludes maioresque torrentes et impedito itinere circumueniatur exercitus, priusquam ad destinata perueniat. Vt nostra commoditas est sapienter ista uitare, ita, si aduersariorum imperitia uel dissimulatio occasionem nobis dederit, non oportet omitti, sed explorare sollicite, proditores ac transfugas inuitare, ut, quid hostis moliatur in praesenti uel in futurum, possimus agnoscere, paratisque equitibus ac leui armatura ambulantes eosdem uel pabula uictumque quaerentes inprouiso terrore decipere.

VII. In transitu fluuiorum grauis molestia neglegentibus frequenter emergit. Nam si aqua uiolentior fuerit aut aluens latior, inpedimenta pueros et ipsos interdum ignauiores solet mergere bellatores. Ergo explorato uado duae acies equitum electis animalibus ordinantur interuallis conpetentibus separatae, ut per medium pedites et inpedimenta transeant. Nam acies superior aquarum impetum frangit, inferior qui rapti subuersique fuerint colligit atque transponit. At cum altior fluctus nec peditem nec equitem patitur, si per plana decurrat, ductis multifariam spargitur fossis diuisusque facile transitur. Nauigeri uero amnes stilis fixis ac superpositis tabulatis peruli flunt uel certe tumultuario opere colligatis inanibus cupis additisque trabibus transitum praebent. Expediti uero equites fasces de cannis aridis uel facere consueuerunt, super quos loricas et arma, ne udentur, inponunt; ipsi equique natando transeunt colligatosque secum fasces pertrahunt loris. Sed commodius repertum est, ut monoxylos, hoc est paulo latiores scafulas ex singulis trabibus excauatas, pro genere ligni et subtilitate leuissimas, carpentis secum portet exercitus, tabulatis pariter et clauis ferreis praeparatis. Ita absque mora constructus pons et funibus, qui propterea habendi sunt, uinctus lapideri arcus soliditatem praestat in tempore. Festinanter aduersarii ad transitus fluminum insidias uel superuentus facere consueuerunt. Ob quam necessitatem in utraque ripa conlocantur armata praesidia, ne alueo interueniente diuisi obprimantur ab hostibus. Cautius tamen est sudes ex utraque parte praefigere ac sine detrimento, si qua uis inlata fuerit, sustinere. Quod si pons non tantum ad transitum sed etiam ad recursum et commeatus necessarius fuerit, tunc in utroque capite percussis latioribus fossis aggereque constructo defensores milites debet accipere, a quibus tamdiu teneatur, quamdiu locorum necessitas postulat.

VIII. Consequens uidetur, itineris obseruatione descripta, ad castrorum, in qui manendum est, uenire rationem. Non enim belli tempore ad statiuam uel mansionem ciuitas murata semper occurrit, et incautum est plenumque discriminis exercitum passim sine aliqua munitione considere, cum militibus ad capiendum cibum occupatis, ad munera facienda dispersis facile nectantur insidiae; postremo noctis obscuritas, necessitas somni, pascentium equorum dispersio occasionem superuentibus praestat. In metandis castris non sufficit locum bonum legere, nisi talis sit, ut alter eo non possit melior inueniri, ne ultior praetermissus a nobis et ab aduersariis occupatus adportet incommodum. Cauendum quoque, ne per aestatem aut morbosa in proximo aut salubris aqua sit longius, hieme, ne pabulatio desit aut lignum, ne subitis tempestatibus campus, in quo manendum est, soleat inundari, ne sit in abruptis ac deuiis et circumsedentibus aduersariis difficilis praestetur egressus, ne ex superioribus locis missa ab hostibus in eum tela preueniant. Quibus caute studioseque prouisis, pro necessitate loci uel quadrata uel rotunda uel trigona uel oblonga castra constitues, nec utilitati praeiudicat forma, tamen pulchriora creduntur quibus ultra latitudinis spatium tertia pars longitudinis additur. Ita autem ab agrimensoribus podismum mensurae colligi oportet, ut ad quantitatem concludatur exercitus. Nam propugnatores angusta constipant et ultra quam conuenit latiora diffundunt. tribus autem modis definiunt castra muniri posse. Primum in unius noctis transitum et itineris occupationem leuiorem, cum sublati caespites ordinantur et aggerem faciunt, supra quem ualli, hoc est tribuli lignei, per ordinem digeruntur. Caespes autem circumciditur ferramentis, qui herbarum radicibus continet terram, fit altus semissem, latus pedem, longus pedum semis. Quod si terra solutior fuerit, ut ad similitudinem lateris caespes non possit abscidi, tunc opere tumultuario fossa percutitur, lata pedes quinque, alta tres, cui intrinsecus agger excrescit, ut sine metu securus requiescat exercitus. Statiua auten castra aestate uel hieme, hoste uicino, maiore cura ac labore firmantur. Nam singulae centuriae, diuidentibus campidoctoribus et principiis, accipiunt pedaturas et, scutis uel sarcinis suis in orbem circa propria signa dispositis, cincti gladio fossam aperiunt latam aut nouem aut undecim aut tredecim pedibus uel, si maior aduersariorum uis metuitur, pedibus decem et septem, - imparem enim numerum obseruari moris est -; tunc saepibus ductis uel interpositis stipitibus ramisque arborum, ne terra facile dilabatur, agger erigitur; supra quem ad similitudinem muri et pinnae et propugnacula conponuntur. Opus uero centuriones decempedis metiuntur, ne minus foderit aut arrauerit alicuius ignauia, et tribuni circumeunt nec ante discedunt qui strenui sunt, quam fuerint uniuersa perfecta. Ne tamen aliquis superuentus laborantibus fiat, omnes equites et pars peditum, quae non operatur, priuilegio dignitatis ante fossam in procinctu armata consistit et ingruentes repellit inimicos. Prima igitur signa locis suis intra castra ponuntur, quia nihil est uenerabilius eorum maiestate militibus, duci praetorium eiusque comitibus praeparatur, tribunis tabernacula conlocantur, quibus per contubernales deputatos ad munera aqua lignum et pabula ministrantur. Tunc pro gradu legionibus et auxiliis, equitibus et peditibus loca, in quibus papiliones tendant, deputantur in castris, ac de singulis centuriis quaterni equites et quaterni pedites excubitum noctibus faciunt. Et quia inpossibile uidebatur in speculis uigilantes singulos permanere, ideo in quattuor partes ad clepsydram sunt diuisae uigiliae, ut non amplius quam tribus horis nocturnis necesse sit uigilare. A tubicine omnes uigiliae committuntur et finitis horis a cornicine reuocantur. idoneos tamen tribuni et probatissimos eligunt, qui circumeant uigilias et renuntient, si qua emerserit culpa, quos circumitores appellabant; nunc militiae factus est gradus et circitores uocantur. Sciendum tamen est equites extra uallum nocturnas excubias facere debere. Per diem autem castris positis, alii mane alii post meridiem propter fatigationem hominum equorumque agrarias faciunt. Inter praecipua conuenit ducem prouidere, siue in castris siue in ciuitate consistat, it animalium pascua, subuectio frumenti ceterarumque specierum, aquatio lignatio pabulatio secura ab hostium reddatur incursu. Quod aliter non potest euenire, nisi per loca idonea, qua nostrorum ambulat commeatus, praesidia disponantur, siue illae ciuitates sint siue castella murata. Quod si non reperitur antiqua munitio, oportunis locis circumdata maioribus fossis tumultuaria castella firmantur. Nam a castris diminutiuo uocabulo sunt nuncupata castella. Intra quae in agrariis aliquanti pedites equitesque degentes tutum iter commeantibus praestant. Difficile enim hostis ad ea loca audet adcedere, in quibus a fronte et a tergo nouit aduersarios commorari.

VIIII. Quisquis hos artis bellicae commentarios ex probatissimis auctoribus breuiatos legere dignabitur, quam primum rationem proelii depugnandique cupit audire praecepta. Sed conflictus publicus duarum aut trium horarum certamine definitur, post quem partis eius, quae superata fuerit, spes omnes intercidunt. Ideo omnia ante cogitanda sunt, ante temptanda, ante facienda sunt, quam ad ultimum ueniatur abruptum. Boni enim duces non aperto proelio, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper adtemptant, ut integris suis, quantum possunt, hostes interimant uel certe terreant, in qua parte quae necessaria admodum sunt ab antiquis reperta perscribam. Praecipua ars et utilitas ducis est, ut adhibitis ex uniuerso exercitu scientibus belli et sapientibus uiris de suis et hostium copiis saepius tractet, omni, quae plurimam nocet, adulatione summota, utrum ipsius an aduersariorum homines magis armati sint et muniti, qui magis exercitati, qui sint innecessitatibus fortiores. Quaerendum etiam, utra pars equites, utra pedites habeat meliores, sciendumque in peditibus uel maxime consistere robur exercitus; et inter ipsos equites, qui contatis, qui sagittariis antecedat, quis plures loricas induat, quis utiliores equos adduxerit; postremo loca ipsa, in quibus pugnandum est, utrum inimicis an nobis uideantur adcommoda; - nam si equitatu gaudemus, campos debemus optare, si pedite, loca eligere angusta, fossis paludibus uel arboribus inpedita, et aliquotiens montuosa -; cui magis uictus abundet aut desit; nam fames, ut dicitur, intrinsecus pugnat et uincit saepius sine ferro. Vel maxime autem tractandum est, utrum expediat necessitatem protrahi an celerius dimicari; interdum enim sperat aduersarius expeditionem cito posse finiri et, si dilatus fuerit in longum, aut penuria maceratur aut desiderio suorum reuocatur ad propria aut nihil magnum faciens per desperationem abire conpellitur. Tum fracti labore et taedio plurimi deserunt, aliquanti produnt, aliquanti se tradunt, quia aduersis rebus rarior fides est et nudari incipit qui copiosus aduenerat. Ad rem pertinet, qualis ipse aduersarius uel eius comites optimatesque sint, nosse, utrum temerarii an cauti, audaces an timidi, scientes artem bellicam uel ex usu an temere pugnantes; quae gentes cum his fortes, quae ignauae sint; nostra auxilia cuius fidei quarumque sint uirium; quos animos illius copiae, quos habeat noster exercitus; quae pars sibi magis uictoriam repromittat. (Eiusmodi enim cogitationibus uirtus augetur aut frangitur. Desperantibus autem crescit audacia adhortatione ducis et, si nihil ipse timere uideatur, crescit animus, si ex insidiis uel occasione aliquid fortiter feceris, si hostibus aduersae res coeperint euenire, si uel infirmiores aut minus armatos ex inimicis potueris superare.) Cauendum enim est, ne dubitantem formidantemque exercitum ad pugnam publicam aliquando producas. Interest, utrum tirones an ueteres milites habeas, et utrum ante breue tempus in expeditionibus fuerint an annis aliquot in pace durarint; nam pro tironibus accipiendi sunt qui pugnare longo tempore desierunt. Sed cum legiones auxilia uel equites ex diuersis aduenerint locis, dux optimus et separatim singulos numeros per tribunos electos, quorum scitur industria, ad omnia genera exercere debet armorum et post in unum collectos quasi depugnaturos conflictu publico exercebit ipse saepius temptabitque, quid artis possint habere, quid uirium, quemadmodum sibi ipsi consentiant, utrum ad tubarum monita, ad signorum indicia, ad praecepta uel nutum suum diligenter obtemperent. Si errant in aliquibus, exerceantur atque doceantur, quamdiu possint esse perfecti. Si uero in campicursione, in sagittando, in iaculando, in ordinanda acie ad plenum fuerint eruditi, ne sic quidem temere sed occasione capta ad publicam ducendi sunt pugnam; sed ante minoribus proeliis inbuendi. Dux itaque uigilans sobrius prudens, tamquam de ciuili causa inter partes iudicaturus, adhibito consilio de suis et aduersarii copiis iudicet. Et si multis rebus superior inuenitur, oportunum sibi non differat inire conflictum. Si uero aduersarium intellegit fortiorem, certamen publicum uitet; nam pauciores numero et inferiores uiribus superuentus et insidias facientes sub bonis ducibus reportauerunt saepe uictoriam.

X. Omnes artes omniaque opera cotidiano usu et iugi exercitatione proficiunt. Quod si in paruis uerum est, quanto magis decet in maximis custodiri. Quis autem dubitet artem bellicam rebus omnibus esse potiorem, per quam libertas retinetur et dignitas, propagantur prouinciae, conseruatur imperium? Hanc quondam relictis doctrinis omnibus Lacedaemonii et postea coluere Romani; hanc solam hodieque barbari putant esse seruandam; cetera aut in hac arte consistere omnia aut per hanc adsequi se posse confidunt; haec dimicaturis est necessaria, per quam uitam retineant et uictoriam consequantur. Dux ergo, cui tantae potestatis insignia tribuuntur, cuius fidei atque uirtuti possessorum fortunae, tutela urbium, salus militum, reipublicae creditur gloria, non tantum pro uniuerso exercitu sed etiam pro singulis contubernalibus debet esse sollicitus. Si quid enim illis eueniat in bello, et ipsius culpa et publica uidetur iniuria. Ergo si tironem uel diu armis desuetum exercitum ducit, singularum legionum siue auxiliorum necnon etiam uexillationum uires animos consuetudinem diligenter exploret. Sciat etiam, si potest fieri, nominatim, quis comes, quis tribunus, quis domesticus, quis contubernalis quantum possit in bello; auctoritatem seueritatemque maximam sumat, omnes culpas militares legibus uindicet, nulli errantium credatur ignoscere, in diuersis occasionibus omnium experimenta praecipiat. His, ut oportet, curatis, cum dispersi ad praedandum securi oberrant hostes, tunc probatos equites siue pedites cum tironibus aut inferioribus mittat, ut ex occasione fusis inimicis et illis peritia et reliquis crescat audacia. Ad transitus fluuiorum, ad praecipitia montium, ad siluarum angustias, ad paludum aut uiarum difficultates superuentus nullo sciente disponat atque ita iter suum temperet, ut cibum capientes aut dormientes aut uacantes certe, securos inermes discalciatos, destratis equis, nihil suspiciantes ipse paratus inuadat, quatenus in huiusmodi certaminibus sui fiduciam colligant. Nam qui ante longum tempus aut omnino numquam uiderunt homines uulnerari uel occidi, cum primum aspexerint, perhorrescunt et pauore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt cogitare. Praeterea si excurrant aduersarii, longo itinere fatigatos adgrediatur (et) ultimos uel certe insperatus superueniat; eos etiam, qui longe a suis aut pabuli aut praedae gratia commorantur, subito occupet cum dilectis. Illa enim ante temptanda sunt, quae si male cesserint, minus noceant, si bene, plurimum prosint. Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis. Nulla enim quamuis minima natio potest ab aduersariis perdeleri, nisi propriis simulatibus se ipsa consumpserit. Nam ciuile odium ad inimicorum perniciem praeceps est, ad utilitatem suae defensionis incautum. Unum illud est in hoc opere praedicendum, ut nemo desperet fieri posse quae facta sunt. Dicat aliquis: Multi anni sunt, quibus nullus fossa aggere ualloque mansurum circumdat exercitum. Respondebitur: Si fuisset ista cautela, nihil nocturni aut diurni superuentus hostium nocere potuissent. Persae imitantes Romanos ductis fossis castra constituunt, et, quia harenosa sunt prope omnia, saccos, quos inanes portauerant, ex puluerulenta, quae effoditur, terra complent eorumque cumulo aggerem faciunt. Omnes barbari carris suis in orbem conexis ad similtudinem castrorum securas a superuentibus exigunt noctes. Veremur, ne discere nequeamus quae a nobis alii didicerunt? Haec ex usu librisque antea seruabantur, sed omissa diu nemo quaesiuit, quia uigentibus pacis officiis procul aberat necessitas belli. Sed ne inpossibile uideatur reparari disciplinam, cuius usus intercidit, doceamur exemplis. Apud ueteres ars militaris in obliuionem saepius uenit, sed prius a libris repetita est, postea ducum auctoritate firmata. Scipio Africanus sub aliis imperatoribus Hispanienses exercitus frequenter uictos accepit; hos, disciplinae regula custodita, omni opere fossisque faciendis ita diligenter exercuit, ut diceret fodientes luto inquinari debere qui madere hostium sanguine noluissent. Cum ipsis denique Numantinos capta ciuitate sic concremauit, ut nullus euaderet. Metellus in Africa Albino imperante subiugatum accepit exercitum, quem ita emendauit ueteribus institutis, ut postea eos, a quibus sub iugum missi fuerant, superarent. Cimbri Caepionis et Mallii legiones intra Gallias deleuerunt; quarum reliquias cum Gaius Marius suscepisset, ita erudiuit scientia et arte pugnandi, ut innumerabilem multitudinem non solum Cimbrorum sed etiam Teutonum et Ambronum publico Marte deleret. Facilius autem est ad uirtutem nouos inbuere quam reuocare perterritos.

XI. Praemissis leuioribus artibus belli, ad publici conflictus incertum et ad fatalem diem nationibus ac populis ratio disciplinae militaris inuitat. Nam in euentu aperti Martis uictoriae plenitudo consistit. Hoc ergo tempus est, quo tanto magis duces debent esse solliciti, quanto maior speratur diligentibus gloria et maius periculum comitatur ignauos, in quo momento peritiae usus, pugnandi doctrina consiliumque dominatur. Veteribus saeculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere, ut audaciores sumpta esca redderet et longiore conflictu non fatigarentur inedia. Praeterea obseruandum est praesentibus hostibus, siue ex castris siue ex ciuitate producas ad proelium, ne, sum per angusta portarum particulatim procedit exercitus, a collectis et paratis debilitetur inimicis. Ideoque prouidendum est, ut ante omnes milites egrediantur portas et aciem construant, quam hostis adueniat. Quod si intra ciuitatem manentibus paratus aduenerit, aut differatur egressus aut certe dissimuletur, ut, cum aduersarii insultare coeperint his, quos non putant exituros, cum ad praedam aut ad redeundum conuerterint animum, cum ordines soluerint, tunc illis stupentibus lectissimi quique prorumpant et conferti adgrediantur ignaros. Obseruatur autem, ne longo spatio fatigatum militem neue lassos post cursum equos ad publicum proelium cogas; multum uirium labore inineris pugnaturus amittit. Quid faciet, qui ad aciem marcidus aduentat? Hoc et ueteres declinarunt et superiore uel nostra aetate, cum Romani duces per inperitiam non cauissent, ne quid amplius dicam, exercitus didicerunt. Inpar enim condicio est lassum cum requieto, sudantem cum alacri, currentem cum eo, qui steterit, subire conflictum.

XII. Ipsa die, qua certaturi sunt milites, quid sentiant, diligenter explora. Nam fiducia uel formido ex uultu uerbis incessu motibus cernitur. Ne confidas satis, si tiro proelium cupit; inexpertis enim dulcis est pugna; et noueris te oportere differre, si exercitati bellatores metuunt dimicare. Monitis tamen et adhortatione ducis exercitui uirtus adcrescit et animus, praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem, qua sperent se facile ad uictoriam peruenturos. Tunc inimicorum ignauia uel error ostendendus est, uel, si ante a nobis superati sunt, commemorandum. Dicenda etiam quibus militum mentes in odium aduersariorum ira et indignatione moueantur. Animis paene omnium hominum hoc naturaliter euenit, ut trepident, cum ad conflictum hostium uenerint. Sine dubio autem infirmiores sunt quorum mentes ipse confundit aspectus; sed hoc remedio formido lenitur, si, antequam dimices, frequenter exercitum tuum locis tutioribus ordines, unde et uidere hostem et agnoscere consuescant. Interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent aut interimant inimicos; mores aduersariorum, arma, equos recognoscant. Nam quae ex usu sunt non timentur.

XIII. Bonum ducem conuenit nosse magnam partem uictoriae ipsum locum, in quo dimicandum est, possidere. Elabora ergo, ut conserturus manum primum auxilium captes ex loco, qui tanto utilior iudicatur, quanto superior fuerit occupatus. In subiectos enim uehementius tela descendunt, et maiore impetu obnitentes pars altior pellit. Qui aduerso nititur cliuo, duplex subit cum loco et hoste certamen. Sed illa distantia est, quod, si de peditibus tuis uictoriam speras contra equites hostium, loca aspera inaequalia montuosa debes eligere, si uero de equitibus tuis contra aduersarii pedites uictoriam quaeris, sequi debes paulo quidem editiora loca, sed plana atque patentia, neque siluis neque paludibus impedita.

XIIII. Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere, solem puluerem uentum. Nam sol ante faciem eripit uisum, uentus contrarius tua inflectit ac deprimit, hostium adiuuat tela, puluis a fronte congestus oculos implet et claudet. Haec momento eo, quo acies ordinantur, etiam imperiti uitare solent, sed duci prouido cauendum est in futurum, ne post paululum accedente die noceat solis mutata conuersio, ne uentus aduersus hora solita eo pugnante nascatur. Ita ergo consistuantur ordines, ut haec post occipitium nostrum sint et, si potest fieri, aduersariorum impetant faciem. - Acies dicitur exercitus instructus, frons quae aduersum hostem spectat. Haec in pugna publica, si sapienter disponitur, plurimum iuuat, si inperite, quamuis optimi bellatores sint, mala ordinatione franguntur. Instructionis lex est, ut in primo exercitati et ueteres milites conlocentur, quos antea principes uocabant, in secundo ordine circumdati catafractis sagittarii et optimi milites cum spiculis uel lanceis ordinentur, quos prius hastatos uocabant. Singuli autem armati in directum ternos pedes inter se occupare consueuerunt, hoc est, in mille passibus mille sescenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum, ut nec acies interluceat et spatium sit arma tractandi; inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum sex pedes distare uoluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi atque recedendi; uehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. In his duobus ordinibus et aetate maturi et usu confidentes et muniti etiam grauioribus armis conlocantur. Hi enim ad uicem muri nec cedere nec sequi aliquando cogendi sunt, ne ordines turbent, sed uenientes aduersarios excipere et stando pugnandoque repellere uel fugare. Tertius ordo disponitur de armaturis uelocissimis, de sagittariis iuuenibus, de bonis iaculatoribus, quos antea ferentarios nominabant. Quartus item ordo construitur de scutatis expeditissimis, de sagittariis iunioribus, de his, qui alacriter uerutis uel mattiobarbulis, quas plumbatas nominant, dimicant, qui dicebantur leuis armatura. Sciendum ergo est stantibus duobus primis ordinibus tertium et quartum ordinem ad prouocandum cum missilibus et sagittis primo loco semper exire. Qui si hostes in fugam uertere potuerint, ipsi cum equitibus persecuntur; sin uero ab hostibus pulsi fuerint, redeunt ad primam ac secundam aciem et inter ipsos recipiunt se ad loca sua. Prima autem et secunda acies, cum ad spathas et ad pila, ut dicitur, uentum fuerit, totum sustinet bellum. In quinta acie ponebantur interdum carroballistae et manuballistarii fundibulatores funditores. Fundibulatores sunt qui fustibalis lapides iaciunt. Fustibalus fustis est longus pedibus quottuor, cui per medium ligatur funda de corio et utraque manu inpulsus prope ad instar onagri dirigit saxa. Funditores sunt qui fundis lino uel saetis factis - has enim dicunt esse meliores - contorto circa caput brachio dirigunt saxa. Quibus scuta deerant, siue lapidibus manu iactis siue missibilibus in hoc ordine dimicabant, quos accensos tamquam iuniores et postea additos nominabant. Sextus ordo post omnes a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur; quos antiqui triarios appellabant. Hi, ut requieti et integri acrius inuaderent hostes, post ultimas acies sedere consueuerant. Si quid enim primis ordinibus accidisset, de horum uiribus reparationis spes tota pendebat.

XV. Explanato, qualiter debeant acies instrui, nunc podismum mensuramque ipsius ordinationis exponam. In mille passibus campi una acies mille sescentos sexaginta sex suscipiet pedites, propterea quia singuli pugnatores ternos occupant pedes. Quod si sex acies in mille passibus campi uolueris ordinare, nouem milia nongenti nonaginta sex pedites sunt necessarii. Si autem in terno hunc numerum uolueris tendere, duo milia passuum conprehendit; sed melius est plures acies facere quam militem spargere. Senos pedes a tergo inter singulas acies in latum diximus interpatere debere, et ipsi bellatores stantes singulos obtinent pedes. Ideoque si sex acies ordinaueris, quadraginta duo pedes in latum et mille passus in longum decem milium hominum tenebit exercitus. Ad hanc rationem, siue uiginti milia siue triginta milia peditum fuerint, iuxta mensurae podismum sine aliqua difficultate poterunt ordinari, nec dux fallitur, cum sciat, qui locus quantos capere possit armatos. Dicunt, si angustior locus sit uel multitudo sufficiat, etiam in deno uel amplius acies ordinari. Magis enim expedit, ut conferti pugnent, quam longius separati; nam si nimium fuerit acies tenuata, cito ab aduersariis facta inpressione perrumpitur et nullum postea potest esse remedium. Qui autem numeri in dextro cornu, qui in sinistro, qui in medio debeant ordinari, uel iuxta dignitates eorum seruatur ex more, uel certe pro qualitate hostium commutatur.

XVI. Constructa acie peditum equites ponuntur in cornibus, ita ut loricati omnes et contati iuncti sint peditibus, sagittarii autem uel qui loricas non habent longius euagentur. A fortioribus namque equitibus peditum protegenda sunt latera et a uelocioribus atque expeditis hostium cornua superfundenda atque turbanda. Scire dux debet, contra quos drungos, hoc est globos, hostium quos equites oporteat poni. Nam nescio qua occulta ratione, immo paene diuina, alii contra alios dimicant melius, et qui fortiores uicerant ab inferioribus saepe uincuntur. Quod si equites inpares fuerint, more ueterum uelocissimi cum scutis leuibus pedites ad hoc ipsum exercitati isdem miscendi sunt, quos uelites nominabant. Quo facto quamuis fortissimi equites hostium euenerint, tamen aduersum mixtum agmen pares esse non possunt. (Unum hoc remedium omnes duces ueteres inuenerunt, ut adsuefacerent iuuenes currentes egregie et inter bonis equites singulos ex his pedites conlocarent cum leuioribus scutis gladiis atque missibilibus.)

XVII. Sed optima ratio est et ad uictoriam plurimum confert, ut lectissimos de peditibus et equitibus cum uicariis comitibus tribunisque uacantibus habeat dux post aciem praeparatos, alios circa cornua alios circa medium, ut, sicubi hostis uehementer insistit, ne rumpatur acies, prouolent subito et subpleant loca additaque uirtute inimicorum audaciam frangant. Hoc primi Lacones inuenerunt, imitati sunt Karthaginienses, Romani postea ubique seruarunt. Hac dispositione nulla melior inuenitur. Nam directa acies hoc solum agere debet et potest, ut hostem repellat aut fundat. Si cuneus sit agendus aut forfex, superfluos habere debebis post aciem, de quibus cuneum uel forficem facias. Si ducenda sit serra, item ex abundantibus ducitur; nam si de loco suo ordinatum militem transferre coeperis, uniuersa turbabis. Si globus hostium separatus aut alam tuam aut partem aliquam urguere coeperit, nisi superfluos habeas, quos contra globum possis obponere, siue pedites siue equites de acie tuleris, dum alia uis defendere, alia periculosius denudabis. Quod si bellatorum tibi copia non abundat, melius est aciem habere breuiorem, dummodo in subsidiis conloces plurimos. Nam circa medias partes campi ex peditibus bene armatis debes habere lectissimos, de quibus cuneum facias et statim aciem hostium rumpas; circa cornua autem de contatis loricatisque equitibus ad hoc reseruatis et leui armatura peditum alas hsotium circumuenire te conuenit.

XVIII. Dux, qui praecipuam sustinet potestatem, inter equites et pedites in parte dextra stare consueuit. Hic enim locus est, in quo tota acies gubernatur, ex quo rectus est liberque procursus. Ideo autem inter utrosque consistit, ut et consilio regere et auctoritate tam equites quam pedites ad pugnam possit hortari. Hic de equitibus supernumerariis mixtis peditibus expeditis aduersariorum sinistrum cornum, qui contra ipsum stat, circumire debet et a tergo semper urguere. Secundus dux in media acie ponitur peditum, qui eam sustentet et firmet. Hic fortissimos pedites et bene armatos de illis superfluis secum habere debet, ex quibus aut ipse cuneum faciat et hostium aciem rumpat aut, si aduersarii cuneum fecerint, ipse forficem faciat, ut cuneo illi possit occurrere. In sinistra parte exercitus tertius esse dux debet, satis bellicosus et prouidus, quia sinistra pars difficilior est et uelut manca in acie consistit. Hic circa se bonos equites supernumerarios et uelocissimos pedites habere debet, de quibus sinistrum cornum semper extendat, ne circumueniatur ab hostibus. Clamor autem, quem barritum uocant, prius non debet adtolli, quam acies utraque se iunxerit. Inperitorum enim uel ignauorum est uociferari de longe, cum hostes magis terreantur, si cum telorum ictu clamoris horror accesserit. Semper autem studere debes, ut prior instruas aciem, quia ex arbitrio tuo potes facere quod tibi utile iudicas, cum nullus obsistit; deinde et tuis auges confidentiam et aduersariis fiduciam minuis, quia fortiores uidentur qui prouocare non dubitant. Inimici autem incipiunt formidare, qui uident contra se acies ordinari. Hinc additur maximum commodum, quia tu instructus paratusque ordinantem et trepidum aduersarium praeoccupas. Pars enim uictoriae est inimicum turbare, antequam dimices; exceptis superuentibus uel incursionibus repentinis ex occasione, quam numquam dux exercitatus amittit: nam in itineribus iam fatigatis, in fluminum transgessione diuisis, in paludibus occupatis, in iugis montium laborantibus, in campis sparsis atque securis, in mansione dormientibus oportunum proelium semper infertur, cum aliis negotiis occupatus hostis prius interimatur, quam praeparare se possit. Quod si cauti sint aduersarii et insidiarum nulla sit copia, tunc aduersum praesentes scientes uidentes aequa condicione pugnatur.

XVIIII. Tamen ars belli non minus in hoc aperto conflictu quam in occultis fraudibus adiuuat eruditos. Cauendum uel maxime, ne ab ala cornuque sinistro, quod saepius euenit, aut certe dextro, quod licet raro contingit, circumueniantur tui a multitudine hostium aut a uagantibus globis, quos dicunt drungos. Quod si acciderit, unum remedium est, ut alam cornumque replices et rotundes, quatenus conuersi tui sociorum terga defendant; sed in angulo ipsius extremitatis fortissimi conlocentur, quia ibi impetus amplior fieri consueuit. Item aduersum cuneum hostium certis resistitur modis. Cuneus dicitur multitudo peditum, quae iuncta cum acie primo angustior deinde latior procedit at aduersariorum ordines rumpit, quia a pluribus in unum locum tela mittuntur. Quam rem milites nominant caput porcinum. Contra quod ordinatio ponitur, quam forficem uocant. Nam ex lectissimis militibus in V litteram ordo conponitur et illum cuneum excipit atque ex utraque parte concludit, quo facto aciem non potest rumpere. Item serra dicitur quae ab strenuis directa ante frontem obponitur hostibus, ut turbata acies reparetur. Globus autem dicitur qui a sua acie separatus uago superuentu incursat inimicos, contra quem alter populosior uel fortior inmittitur globus. Obseruandum quoque, ne sub tempore, quo iam committitur pugna, uelis ordines commutare aut de locis suis aliquos numeros ad alia transferre. Statim enim nascitur tumultus atque confusio, et in imparatos conturbatosque facilius hostis incumbit.

XX. Depugnationum septem sunt genera uel modi, cum infesta ex utraque parte signa confligunt. Vna depugnatio est fronte longa quadro exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri. Sed hoc genus depugnationis periti armorum non optimum iudicant, quia, in prolixo spatio cum tenditur acies, non aequalis semper campus occurrit, et si hiatus aliqui in medio uel sinus aut curuatura fit, in eo loco acies frequenter inrumpitur. Praeterea, si multitudine aduersarius antecedit, a lateribus aut dextram aut sinistrum alam circumuenit. In quo periculum magnum est, nisi supernumerarios habeas, qui procurrant hostemque sustineant. Hoc genere solus debet confligere qui et plures et fortes habuerit bellatores; ex utroque cornu hostem circumueniat et quasi in sinum sui concludat exercitus. Secunda depugnatio est obliqua, plurimis melior. In qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaueris, etiam si multitudine hostium et uirtute turberis, tamen poteris reportare uictoriam. Huius talis est modus. Cum instructae acies ad congressum ueniunt, tunc tu sinistram alam tuam a dextra aduersarii longius separabis, ne uel missibilia ad eam uel sagittae perueniant; dextram autem alam tuam sinistrae alae illius iunges et ibi primum inchoa proelium, ita ut cum equitibus optimis et probatissimis peditibus sinistram partem illius, ad quam te iunxeris, adgrediaris atque circumeas et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga peruenias. Quod si semel aduersarios exinde pellere coeperis, adcedentibus tuis indubitatam uictoriam consequeris et pars exercitus tui, quam ab hoste submoueris, secura durabit. Ad similitudinem autem A litterae uel libellae fabrilis acies in hoc dimicandi genere conponuntur. Quod si tibi prior aduersarius fecerit, illos, quos post aciem supernumerarios diximus debere poni, tam equites quam pedites, ad sinistrum tuum colliges cornum, et sic aduersario resistis magnis uiribus, ne arte pellaris. Tertia depugnatio est similis secundae, sed in hoc deterior, quod a sinistro cornu tuo cum illius incipis dextro confligere. Nam quasi mancus impetus est eorum et aperte cum difficultate adgrediuntur hostes qui in sinistro dimicant cornu. Quod apertius explanabo. Si quando alam sinistram longe habueris meliorem, tunc ei fortissimos equites peditesque coniunge et in congressu ipsam primam applica ad alam hostium dextram, et quantum potes, aduersarii dextram partem pellere et circumire festina. Tuam autem aliam exercitus partem, in qua deteriores bellatores habere te nosti, a sinistra illius longissime separa, ne uel gladiis inuadatur uel ad eam tela perueniant. In hoc genere cauendum est, ne inimicorum cuneis transuersa tua acies elidatur. Hoc autem modo uno casu utiliter pugnabitur, si aduersarius inferiorem dextrum cornum habuerit et tu longe fortiorem sinistrum. Quarta depugnatio talis est. Cum ordinaueris aciem, ante quadringentos uel quingentos passus, quam ad hostem peruenias, non sperante eo subito ambas alas tuas incitare te conuenit, ut ex utroque cornu inprouisos hostes uertas in fugam et celerius uictoriam consequaris. Sed hoc genus certaminis, licet cito superet, si exercitatos fortissimosque produxerit, tamen periculosum est, quia mediam aciem suam qui sic dimicat nudare compellitur et in duas partes exercitum separare. Et si primo impetu uictus non fuerit inimicus, habet occasionem, qua inuadat et diuisa cornua et mediam aciem destitutam. Quinta depugnatio est quartae similis, sed hoc unum amplius habet, quod leuem armaturam et sagittarios ante primam aciem ponit, ut illis resistentibus non possit inrumpi. Nam sic de dextro cornu suo illius sinistrum et de sinistro cornu suo illius dextrum adgreditur. Quod si fugare potuerit, statim uincit; sin minus, media acies ipsius non laborat, quia a leui armatura sagittariisque defenditur. Sexta depugnatio optima est, prope similis secundae, qua utuntur qui de numero suorum et de uirtute desperant. Et si bene ordinauerint, quamuis cum paucioribus semper uictoriam consecuntur. Nam cum instructa acies ad hostes accedit, dextram alam tuam sinistrae alae hostium iunge et ibi per equites probatissimos et uelocissimos pedites incipe proelium. Reliquam autem partem exercitus tui longissime ab aduersariorum acie remoue et in directum porrige quasi ueru; nam, cum sinistram partem illius et a lateribus et a tergo coeperis caedere, sine dubio uertis in fugam. Aduersarius autem nec de dextra parte sua nec de media acie potest suis laborantibus subuenire, quia acies tua extenditur et tota se porrigit ad similitudinem I litterae longissimeque recedit ab hostibus. Quo genere in itineribus saepe confligitur. Septima depugnatio est quae loci beneficio adiuuat dimicantem. In hac quoque et cum paucioribus et cum minus fortibus poteris aduersarium sustinere, hoc est, si montem aut mare aut flumen aut lacum aut ciuitatem aut paludes aut abrupta in una parte habeas, ex qua hostis non possit accedere, reliquum exercitum tuum directa acie ordines, sed in illa, quae munitionem non habet, omnes equites et ferentarios ponas. Tunc securus pro tuo arbitrio cum hoste confligis, quia ab una parte loci natura te munit ab alia duplex prope ponitur equitatus. Illud tamen obseruandum est, quo nihil melius inuenitur, ut, siue dextro cornu solo pugnare uolueris, ibi fortissimos ponas, siue de sinistro, ibi strenuissimos conloces, siue in medio facere cuneos uolueris, per quos acies hostium rumpas, in cuneo exercitatissimos ordines bellatores. Victoria enim per paucos fieri consueuit. Tantum est, ut electi a duce sapientissimo in his locis, in quibus ratio et utilitas postulat, ordinentur.

XXI. Plerique rei militaris ignari pleniorem uictoriam credunt, si aduersarios aut locorum angustiis aut armatorum multitudine circumdederint, ut aditum non inueniant abscedendi. Sed clausis ex desperatione crescit audacia, et cum spei nihil est, sumit arma formido. Libenter cupit commori qui sine dubio scit se esse moriturum. Ideoque Scipionis laudata sententia est, qui dixit uiam hostibus, qua fugerent, muniendam. Nam cum abscedendi aditu patefacto mentes omnium ad praebenda terga consenserint, inulti more pecudum trucidantur. Nec insequentium ullum periculum est, cum uicti, quibus defendi potuerant, arma conuerterint. Hoc genere, quanto maior fuerit, tanto facilius multitudo prosternitur. Neque enim ibi requirendus est numerus, ubi animus semel territus non tam tela hostium cupit declinare quam uultum. (Ceterum clausi, licet exigui numero et infirmi uiribus, hoc ipso tamen sunt hostibus pares, quia desperantes sciunt aliud sibi licere non posse.)

XXII. Digestis omnibus, quae ratio militaris experimentis et arte seruauit, unum superest edocere, quemadmodum recedatur ab hostibus. Nam disciplinae bellicae et exemplorum periti nusquam maius periculum inminere testantur. Qui enim ante congressum recedit ex acie, et suis fiduciam minuit et inimicis addit audaciam. Verum quia hoc saepius necesse est euenire, quibus modis tuto possit fieri, declarandum est. Primum ut tui nesciant, ideo te recedere, quia declinas inire conflictum, sed credant arte aliqua se ideo reuocari, ut ad oportuniorem locum inuitetur hostis ac facilius superetur aut certe insequentibus aduersariis secretiores conlocentur insidiae. Nam ad fugam parati sunt qui ducem suum sentiunt desperare. Illud quoque uitandum est, ne hostes te recedere sentiant et statim inruant. Propterea plerique ante pedites suos equites posuerunt, ut discurrentes aduerasrios uidere non sinerent, quem ad modum pedites abscedebant. Item particulatim incipientes a primis singulas acies subducebant retroque reuocabant, in gradu suo manentibus reliquis, quos subduxerant primum. Aliquanti exploratis itineribus noctu cum exercitu recedebant, ut hostes, die orta cum intellexissent, non possent conprehendere praecedentes. Praeterea leuis armatura praemittebatur ad colles, ad quos subito totus reuocaretur exercitus, et si hostes insequi uoluissent, a leui armatura, quae ante occupauerat locum, additis equitibus fundebantur. Nihil enim periculosius existimant, quam si inconsulte insequentibus ab his, qui in subsessa fuerint uel qui ante se parauerint, obuietur. Hoc tempus est, quo opportune collocantur insidiae, quia aduersus fugientes maior audacior et minor cura est. Necessario autem amplior securitas grauius solet habere discrimen. Inparatis, cibum capientibus, in itinere lassis, equos suos pascentibus ac nihil tale suspicantibus superuentus adsolent fieri. Quod et nobis uitandum est et hosti in eiusmodi occasionibus pernicies inferenda. Hoc enim casu obpressis nec uirtus potest nec multitudo prodesse. Qui in acie publica uincitur pugna, licet et ibi ars plurimum prosit, tamen ad defensionem suam potest adcusare fortunam; qui uero superuentum insidias subsessas passus est, culpam suam non potest excusare, quia haec uitare potuit et per speculatores idoneos ante cognoscere. Cum receditur, talis fraus fieri consueuit. Recto itinere pauci equites insecuntur, ualida manus occulte per alia mittitur loca; ubi ad agmen inimicorum peruenerint equites, temptant leuiter atque discedunt; ille credit quicquid insidiarum fuerat praeterisse et sine cura resoluitur ad neglegentiam; tunc illa manus, quae secreto itinere destinata fuerat, superueniens obprimit ignorantes. Multi, cum ab hoste discedunt, si per siluas ituri sunt, praemittunt qui angusta uel abrupta occupent loca, ne ibidem pataintur insidias; et rursus post se praecisis arboribus uias claudunt, quas concaedes uocant, ut aduersariis facultatem adimant persequendi. Et paene utrique parti in itinere ad subsessas communis occasio est: nam qui praecedit, oportunis uallibus uel siluosis montibus (quas) post se relinquit insidias, in quas cum inciderit inimicus, recurrit ipse et adiuu suos; qui uero sequitur, auersis semitis longe ante destinat expeditos et praecedentem aduersarium arcet a transitu deceptumque a fronte et a tergo concludit. Dormientibus noctu aduersariis et qui praecessit potest regredi et qui sequitur, quantumuis intersit, potest superuenire per fraudem. In transfretatione fluuiorum qui praecedit illam partem temptat opprimere, quae prima transiuerit, dum reliqui alueo separantur; qui autem sequitur festinato itinere, illos, qui nondum potuerunt transire, conturbat.

XXIII. Camelos aliquantae nationes apud ueteres in acie produxerunt et Vrcilliani intra Africam uel ceteri Mazices hodieque producunt. Sed genus animalium, harenis et tolerandae siti aptum, confusas etiam in puluere uento uias absque errore dirigere memoratur. Ceterum praeter nouitatem, si ab insolitis uideatur, inefficax bello est. Catafracti equites propter munimina, quae gerunt, a uulneribus tuti, sed propter inpedimentum et pondus armorum capi faciles et laqueis frequenter obnoxii, contra dispersos pedites quam contra equites in certamine meliores, tamen aut ante legiones positi aut cum legionariis mixti, quando comminus, hoc est manu ad manum, pugnatur, acies hostium saepe rumpunt.

XXIIII. Quadrigas falcatas in bello rex Antiochus et Mithridates habuerunt. Quae ut primo magnum intulere terrorem, ita postmodum fuere derisui. Nam difficile currus falcatus planum semper inuenit campum et leui inpedimento retinetur unoque adflicto aut uulnerato equo decipitur. Sed maxime hac Romanorum militum arte perierunt: ubi ad pugnam uentum est, repente toto campo Romani tribulos abiescerunt, in quos currentes quadrigae cum incidissent, deletae sunt. Tribulus autem est ex quottuor palis confixum propugnaculum, quod, quoquomodo abieceris, tribus radiis stat et erecto quarto infestum est. Elafanti in proeliis magnitudine corporum, barritus horrore, formae ipsius nouitate homines equosque conturbant. Hos contra Romanum exercitum primus in Lucania rex Pyrrhus eduxit, postea Hannibal in Africa, rex Antiochus in Oriente, Iugurtha in Numidia copiosos habuerunt. Aduersus quos diuersa resistendi excogitata sunt genera. Nam et centurio in Lucania gladio manum, quam promuscidem uocant, unius abscidit, et bini catafracti equi iungebantur ad currum, quibus insidentes clibanarii sarisas, hoc est longissimos contos, in elefantos dirigebant. Nam muniti ferro nec a sagittariis, quos uehebant beluae, laedebantur et earum impetum equorum celeritate uitabant. Alii contra elefantos catafractos milites inmiserunt, ita ut in brachiis eorum et in cassidibus uel umeris aculei ingentes ponerentur e ferro, ne manu sua elefas bellatorem contra se uenientem posset adprehendere. Praecipue tamen uelites antiqui aduersum elefantos ordinauerunt. Velites autem erant iuuenes leui armatura et corpore alacri, qui ex equis optime missibilia dirigebant. Hi equis praetercurrentibus ad latiores lanceas uel maiora spicula beluas occidebant, sed crescente audacia postea collecti plures milites pariter pila, hoc est missibilia, in elefantos congerebant eosque uulneribus elidebant. Illud additum est, ut funditores cum fustibalis et fundis rotundis lapidibus destinatis Indos, per quos regebantur elefanti, cum ipsis turribus affligerent atque mactarent, quo nihil tutius inuenitur. Praeterea uenientibus beluis, quasi inrupissent aciem, spatium milites dabant. Quae cum in agmen medium peruenissent, circumfusis undique armatorum globis cum magistris absque uulneribus capiebantur (inlaesae). Carroballistas aliquanto maiores - hae enim longius et uehementius spicula dirigunt - superpositas curriculis cum binis equis uel mulis post aciem conuenit ordinari, et, cum sub ictum teli accesserint, bestiae sagittis ballistariis transfiguntur. Latius tamen contra eas et firmius praefigitur ferrum, ut in magnis corporibus maiora sint uulnera. Aduersum elefantos plura exempla et machinamenta rettulimus, ut, si quando necessitas postulauerit, sciatur, quae sint tam inmanibus beluis opponenda.

XXV. Sciendum uero est, si pars exercitus uicerit et pars fugerit, sperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi possit uindicare uictoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus sunt habiti qui minime desperarunt. Nam in simili condicione fortior creditur quem aduersa non frangunt. Prior ergo de caesis hostibus spolia capiat, quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare uideatur. Hac fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit, quasi uictor ex omni parte discesserit. Quod si aliquo casu omnis in acie fundatur exercitus, perniciosa clades; tamen reparationis multis fortuna non defuit, et medicina quaerenda est. Dux ergo prouidus sub ea cautela publico debet Marte confligere, ut, si quid pro uarietate bellorum uel condicionis humanae secus acciderit, absque graui detrimento liberet uictos. Nam si uicini colles fuerint, si post terga munitio, si ceteris abscedentibus fortissimi quique restiterint, se suosque seruabunt. Frequenter iam fusa acies dispersos ac passim sequentes reparatis uiribus interemit. Numquam exultantibus maius solet euenire discrimen, quam cum ex subito ferocia in formidinem commutatur. Sed quocumque euentu colligendi sunt superstites, bello erigendi adhortationibus congruis et armorum instauratione refouendi. Tunc noui dilectus, noua quaeruntur auxilia et, quod amplius prodest, captatis occasionibus in ipsos uictores per occultas insidias impetus faciendus ac sic audacia reparanda. Nec oportunitas defit, cum pro felicitate superbius et incautius mentes efferantur humanae. Si quis hunc casum ultimum putat, cogitet euentus omnium proeliorum inter initia contra illos magis fuisse, quibus uictoria debebatur.

(XXVI. REGVLAE BELLORVM GENERALES) In omnibus proeliis expeditionis condicio talis est, ut quod tibi prodest aduersarium noceat, quod illum adiuuat tibi semper officiat. Numquam ergo ad illius arbitrium aliquid facere aut dissimulare debemus, sed id solum agere, quod nobis utile iudicamus. Contra te enim esse incipis, si imiteris quod fecit ille pro se, et rursum quicquid pro tua parte temptaueris contra illum erit, si uoluerit imitari. In bello qui plus in agrariis uigilauerit, plus in exercendo milite laborauerit, minus periculum sustinebit. Namquam miles in acie producendus est, cuius antea experimenta non ceperis. Aut inopia aut superuentibus aut terrore melius est hostem domare quam proelio, in quo amplius solet fortuna potestatis habere quam uirtus. Nulla consilia meliora sunt nisi illa, quae ignorauerit aduersarius, antequam facias. Occasio in bello amplius solet iuuare quam uirtus. In sollicitandis suscipiendisque hostibus, si cum fide ueniant, magna fiducia est, quia aduersarium amplius frangunt transfugae quam perempti. Melius est post aciem plura seruare praesidia quam latius militem spargere. Difficile uincitur qui uere potest de suis et de aduersarii copiis iudicare. Amplius iuuat uirtus quam multitudo. Amplius prodest locus saepe quam uirtus. Paucos uiros fortes natura procreat, bona institutione plures reddit industria. Exercitus labore proficit, otio consenescit. Numquam ad certamen publicum produxeris militem, nisi cum eum uideris sperare uictoriam. Subita conterrent hostes, usitata uiliscunt. Qui dispersis suis inconsulte sequitur, quam ipse acceperat, aduersario uult dare uictoriam. Qui frumentum necessariaque non praeparat, uincitur sine ferro. Qui multitudine et uirtute praecedit, quadrata dimicet fronte, qui primus est modus. Qui inparem se iudicat, dextro cornu suo sinistrum cornu pellat inimici, qui secundus est modus. Qui sinistram alam fortissimam habere se nouit, dextram alam hostis inuadat, qui est tertius modus. Qui habet exercitatissimos milites, in utroque cornu pariter proelium debet incipere, qui quartus est modus. Qui leuem armaturam optimam regit, utramque alam hostis inuadat ferentariis ante aciem constitutis, qui quintus est modus. Qui nec numero militum nec uirtute confidit, si depugnaturus est, de dextra sua sinstram alam hostium pulset reliquis suis porrectis in similitudinem ueri, qui sextus est modus. Qui pauciores infirmioresque habere se nouit, septimo modo ex uno latere aut montem aut ciuitatem aut mare aut fluuium aut aliquod debet habere subsidium. Qui confidit equitatu, aptiora loca quaerat equitibus et rem magis per equites gerat. Cum explorator hostium latenter oberrat in castris, omnes ad tentoria sua per diem redire iubeantur, et statim deprehenditur explorator. Cum consilium tuum cognoueris aduersariis proditum, dispositionem mutare te conuenit. Quid fieri debeat, tractato cum multis, quid uero facturus sis, cum paucissimis ac fidelissimis uel potius ipse tecum. Milites timor et poena in sedibus corrigit, in expeditione spes ac praemia faciunt meliores. Boni duces publico certamine numquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt. Magna dispositio est hostem fame magis urguere quam ferro. Quo genere depugnaturus sis, nesciant hostes, ne aliquibus remediis obsistere moliantur.) De equitatu sunt multa praecepta; sed cum haec pars militiae usu exercitii, armorum genere, equorum nobilitate profecerit, ex libris nihil arbitror colligendum, cum praesens doctrina sufficiat.

Digesta sunt, imperator inuicte, quae nobilissimi auctores diuersis probata temporibus per experimentorum fidem memoriae prodiderunt, ut ad peritiam sagittandi, quam in serenitate tua Persa miratur, ad equitandi scientiam uel decorem, quae Hunnorum Alanorumque natio uelit imitari, si possit, ad currendi uelocitatem, quam Saracenus Indusque non aequat, ad armaturae exercitationem, cuius campidoctores uel pro parte exampla intellexisse gaudent, regula proeliandi, immo uincendi artificium iungeretur, quatenus uirtute pariter ac dispositione mirabilis reipublicae tuae et imperatoris officium exhiberes et militis.