There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber XIX Liber XXI 


Dionysius e Sicilia Karthaginiensibus pulsis occupatoque totius insulae imperio grave otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratus, copias in Italiam traiecit, 2 simul ut et militum vires continuo labore acuerentur et regni fines proferrentur. 3 Prima illi militia adversus Graecos, qui proxima Italici maris litora tenebant, fuit; 4 quibus devictis finitimos quosque adgreditur omnesque Graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat;

5 quae gentes non partem, sed universam ferme Italiam ea tempestate occupaverant. 6 Denique multae urbes adhuc post tantam vetustatem vestigia Graeci moris ostentant. 7 Namque Tuscorum populi, qui oram Inferi maris possident, a Lydia venerunt, et Venetos, 8 quos incolas Superi maris videmus, capta et expugnata Troia Antenore duce misit, Adria quoque Illyrico mari proxima, 9 quae et Adriatico mari nomen dedit, Graeca urbs est; 10 Arpos Diomedes exciso Ilio naufragio in ea loca delatus condidit. 11 Sed et Pisae in Liguribus Graecos auctores habent; et in Tuscis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Vmbris; Perusini quoque originem ab Achaeis ducunt. 12 Quid Caeren urbem dicam? Quid Latinos populos, qui ab Aenea conditi videntur? 13 Iam Falisci, Nolani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt? 14 Quid tractus omnis Campaniae?

Quid Bruttii Sabinique? 15 Quid Samnites? Quid Tarentini, quos Lacedaemone profectos spuriosque vocatos accipimus? 16 Thurinorum urbem condidisse Philocteten ferunt; ibique adhuc monumentum eius visitur, et Herculis sagittae in Apollinis templo, quae fatum Troiae fuere.


Metapontini quoque in templo Minervae ferramenta, quibus Epeos, a quo conditi sunt, equum Troianum fabricavit, ostentant. 2 Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est. 3 Sed principio originum Metapontini cum Sybaritanis et Crotoniensibus pellere ceteros Graecos Italia statuerunt. 4 Cum primum urbem Sirim cepissent, in expugnatione eius L iuvenes amplexos Minervae simulacrum sacerdotemque deae velatum ornamentis inter ipsa altaria trucidaverunt. 5 Ob haec cum peste et seditionibus vexarentur, priores Crotonienses Delphicum oraculum adierunt. 6 Responsum his est, finem mali fore, si violatum Minervae numen et interfectorum manes placassent. 7 Itaque cum statuas iuvenibus iustae magnitudinis et in primis Minervae fabricare coepissent, et Metapontini oraculo cognito deorum occupandam manium et deae pacem rati, iuvenibus modica et lapidea simulacra ponunt et deam panificiis placant. 8 Atque ita pestis utrubique sedata est, cum alteri magnificentia, alteri velocitate certassent. 9 Recuperata sanitate non diu Crotonienses quievere. 10 Itaque indignantes in oppugnatione Siris auxilium contra se a Locrensibus latum, bellum his intulerunt. 11 Quo metu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt; auxilium supplices deprecantur. 12 Illi longinqua militia gravati auxilium a Castore et Polluce petere eos iubent. 13 Neque legati responsum sociae urbis spreverunt profectique in proximum templum facto sacrificio auxilium deorum inplorant. 14 Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur, quod petebant, haud secus laeti quam si deos ipsos secum avecturi essent, pulvinaria iis in navi conponunt faustisque profecti ominibus solacia suis pro auxiliis deportant.


His cognitis Crotonienses et ipsi legatos ad oraculum Delphos mittunt, victoriae facultatem bellique prosperos eventus deprecantes. 2 Responsum prius votis hostes quam armis vincendos. 3 Cum vovissent Apollini decimas praedae, Locrenses et voto hostium et responso dei cognito nonas voverunt tacitamque eam rem habuere, ne votis vincerentur. 4 Itaque cum in aciem processissent et Crotoniensium centum viginti milia arrnatorum constitissent, Locrenses paucitatem suam circumspicientes (nam sola XV milia militum habebant) omissa spe victoriae in destinatam mortem conspirant, 5 tantusque ardor ex desperatione singulos cepit, ut victores se putarent, si non inulti morerentur. 6 Sed dum mori honeste quaerunt, feliciter vicerunt, nec alia causa victoriae fuit, quam quod desperaverunt. 7 Pugnantibus Locris aquila ab acie numquam recessit eosque tam diu circumvolavit, quoad vincerent. 8 In cornibus quoque duo iuvenes diverso a ceteris armorum habitu, eximia magnitudine et albis equis et coccineis paludamentis pugnare visi sunt nec ultra apparuerunt, quam pugnatum est. 9 Hanc admirationem auxit incredibilis famae velocitas. Nam eadem die, qua in Italia pugnatum est, et Corintho et Athenis et Lacedaemone nuntiata est victoria.


Post haec Crotoniensibus nulla virtutis exercitatio, nulla armorum cura fuit. 2 Oderant enim quae infeliciter sumpserant, mutassentque vitam luxuria, ni Pythagoras philosophus fuisset. 3 Hic Sami de Marato, locuplete negotiatore, natus magnisque sapientiae incrementis formatus Aegyptum primo, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus summam scientiam consecutus erat. 4 Inde regressus Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclitas ea tempestate leges contenderat. 5 Quibus omnibus instructus Crotonam venit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. 6 Laudabat cotidie virtutem et vitia luxuriae casumque civitatium ea peste perditarum enumerabat 7 tantumque studium ad frugalitatem multitudinis provocavit, ut aliquos ex his luxuriatos incredibile videretur. 8 Matronarum quoque separatam a viris doctrinam et puerorum a parentibus frequenter habuit. 9 Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. 10 Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem omnibus ingerebat 11 consecutusque disputationum adsiduitate erat, ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis suae ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia delata in Iunonis aedem ipsi deae consecrarent, 12 prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes esse. 13 In iuventute quoque quantum profligatum sit, victi feminarum contumaces animi manifestant. 14 Sed CCC ex iuvenibus cum sodalicii iure sacramento quodam nexi separatam a ceteris civibus vitam exercerent, quasi coetum clandestinae coniurationis haberent, civitatem in se converterunt, quae eos, 15 cum in unam domum convenissent, cremare voluit. 16 In quo tumultu sexaginta ferme periere; ceteri in exilium profecti. 17 Pythagoras autem cum annos XX Crotone egisset, Metapontum emigravit ibique decessit; 18 cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum facerent eumque pro deo colerent.


Igitur Dionysius tyrannus, quem supra a Sicilia exercitum in Italiam traiecisse bellumque Graecis intulisse memoravimus, expugnatis Locris Crotonienses vix vires longo otio ex prioris belli clade resumentes adgreditur, 2 qui fortius cum paucis tanto exercitui eius quam antea cum tot milibus Locrensium paucitati restiterunt. 3 Tantum virtutis paupertas adversus insolentes divitias habet, tantoque insperata interdum sperata victoria certior est. 4 Sed Dionysium gerentem bellum legati Gallorum, qui ante menses Romam incenderant societatem amicitiamque petentes adeunt, 5 gentem suam inter hostes eius positam esse magnoque usui ei futuram vel in acie bellanti vel de tergo intentis in proelium hostibus adfirmant. 6 Grata legatio Dionysio fuit. Ita pacta societate et auxiliis Gallorum auctus bellum velut ex integro restaurat. 7 His autem Gallis causa in Italiam veniendi sedesque novas quaerendi intestina discordia et adsiduae domi dissensiones fuere, 8 quarum taedio cum in Italiam venissent, sedibus Tuscos expulerunt et Mediolanum, Comum, Brixiam, Veronam, Bergomum, Tridentum, Vincentiam condiderunt.

9 Tusci quoque duce Raeto avitis sedibus amissis Alpes occupavere et ex nomine ducis gentem Raetorum condiderunt. 10 Sed Dionysium in Siciliam adventus Karthaginiensium revocavit, qui reparato exercitu bellum, quod deseruerant, auctis viribus repetebant. 11 Dux belli Hanno Karthaginiensis erat, 12 cuius inimicus Suniatus, potentissimus ea tempestate Poenorum, cum odio eius Graecis litteris Dionysio adventum exercitus et segnitiam ducis familiariter praenuntiasset, conprehensis epistulis proditionis eius damnatur, facto senatus consulto, 13 ne quis postea Karthaginiensis aut litteris Graecis aut sermoni studeret, ne aut loqui cum hoste aut scribere sine interprete posset. 14 Nec multo post Dionysius, quem paulo ante non Sicilia, non Italia capiebat, adsiduis belli certaminibus victus fractusque insidiis ad postremum suorum interficitur.


 Liber XIX Liber XXI