Liber XLII | Liber XLIV |
I.
recensereParthicis orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus veluti post longam peregrinationem domum revertitur, ingrati civis olficium existimans, si, cum omnium gentium res gestas inlustraverit, de sola tantum patria taceat. 2 Breviter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat. 3 Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub illo neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. 4 Ob cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant. 5 Itaque Italia regis nomine Saturnia appellata, et mons in quo habitabat Saturnius, in quo nunc veluti ab Iove pulso sedibus suis Saturno Capitolium est. 6 Post hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt, sub quo Euander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit, cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit. 7 In huius radicibus templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit; ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est, quo habitu nunc Romae Lupercalibus decurritur. 8 Fauno uxor fuit nomine Fatua, quae adsidue divino spiritu inpleta veluti per furorem futura praemonebat. Vnde adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur. 9 Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore extincto Geryone armenta, victoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur. 10 Quo tenente regnum Aeneas ab Ilio Troia a Graecis expugnata in Italiam venit statimque bello exceptus, cum in aciem exercitum eduxisset, ad conloquium vocatus tantam admirationem sui Latino praebuit, ut et in societatem regni reciperetur et Lavinia in matrimonium ei data gener adscisceretur. 11 Post haec commune utriusque bellum adversus Turnum, regem Rutulorum, propter fraudatas Laviniae fuit nuptias, in quo et Turnus et Latinus interiere. 12 Igitur cum Aeneas iure victoriae utroque populo potiretur, urbem ex nomine uxoris Lavinium condidit. 13 Bellum deinde adversus Mezentium, Etruscorum regem, gessit, in quo cum ipse occidisset, in locum eius Ascanius filius successit, qui Lavinio relicto Longam Albam condidit, quae CCC annis caput regni fuit.
II.
recenserePost multos deinde huius urbis reges ad postremum Numitor et Amulius regno potiti sunt. 2 Sed Amulius cum vi aetate potiorem Numitorem oppressisset, filiam eius Ream in perpetuam virginitatem, ne quis vindex regni virilis sexus ex gente Numitoris oriretur, demersit, addita iniuriae specie honoris, ut non damnata, sed sacerdos electa videretur. 3 Igitur clausa in luco Marti sacro duos pueros, incertum stupro an ex Marte conceptos, enixa est. 4 Quo cognito Amulius multiplicato metu proventu duorum pueros exponi iubet et puellam vinculis onerat, ex quorum iniuria decessit. 5 Sed Fortuna origini Romanae prospiciens pueros lupae alendos obtulit, quae amissis catulis distenta ubera exinanire cupiens nutricem se infantibus praebuit. 6 Cum saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, rem Faustulus pastor animadvertit subtractosque ferae inter greges pecorum agresti vita nutrivit. 7 Martios pueros fuisse, sive quod in luco Martis enixi sunt sive quod a lupa, quae in tutela Martis est, nutriti, veluti manifestis argumentis creditum. Nomina pueris alteri Remo, alteri Romulo fuere. 8 Adultis inter pastores de virtute cotidiana certamina et vires et pernicitatem auxere. 9 Igitur cum latrones a rapina pecorum industrie frequenterque submoverent, Remus ab isdem latronibus captus et velut ipse esset, quod in aliis prohibebat, regi offertur; crimini datur quasi greges Numitoris infestare solitus esset. Tunc a rege Numitori in ultionem traditur. 10 Sed Numitor adulescentia iuvenis permotus et in suspitionem expositi nepotis adductus, cum eum nunc liniamentorum filiae similitudo, nunc aetas expositionis temporibus congruens anxium tenerent, repente Faustulus cum Romulo supervenit; a quo origine cognita puerorum facta conspiratione et adulescentes in ultionem maternae necis et Numitor in vindictam erepti regni armantur.
III.
recensereOcciso Amulio regnum Numitori restituitur et urbs Romana ab adulescentibus conditur. 2 Tunc et senatus centum seniorum, qui patres dicti sunt, constituitur; tunc et vicinis conubia pastorum dedignantibus virgines Sabinae rapiuntur, finitimisque populis armis subiectis primo Italiae et mox orbis imperium quaesitum. 3 Per ea tempora adhuc reges hastas pro diademate habebant, quas Graeci Æsceptra dixere. Nam et ab origine rerum pro diis inmortalibus veteres hastas coluere, ob cuius religionis memoriam adhuc deorum simulacris hastae adduntur. 4 Temporibus Tarquinii regis ex Asia Phocaeensium iuventus ostio Tiberis invecta amicitiam cum Romanis iunxit; inde in ultimos Galliae sinus navibus profecta Massiliam inter Ligures et feras gentes Gallorum condidit, magnasque res, sive dum armis se adversus Gallicam feritatem tuentur sive dum ultro lacessunt, a quibus fuerant antea lacessiti, gesserunt. 5 Namque Phocaeenses exiguitate ac macie terrae coacti studiosius mare quam terras exercuere: piscando mercandoque, plerumque etiam latrocinio maris, quod illis temporibus gloriae habebatur, vitam tolerabant.
6 Itaque in ultimam Oceani oram procedere ausi in sinum Gallicum ostio Rhodani amnis devenere, 7 cuius loci amoenitate capti, reversi domum referentes quae viderant, plures sollicitavere. 8 Duces classis Simos et Protis fuere. Itaque regem Segobrigiorum, Nannum nomine, in cuius finibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes conveniunt. 9 Forte eo die rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis filiae erat, quam more gentis electo inter epulas genero nuptum tradere illic parabat. 10 Itaque cum ad nuptias invitati omnes proci essent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium.
11 Introducta deinde virgo cum iuberetur a patre aquam porrigere ei, quem virum eligeret, tunc omissis omnibus ad Graecos conversa aquam Proti porrigit, qui factus ex hospite gener locum condendae urbis a socero accepit. 12 Condita igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis in remoto sinu, velut in angulo maris. 13 Sed Ligures incrementis urbis invidentes Graecos adsiduis bellis fatigabant, qui pericula propulsando in tantum enituerunt, ut victis hostibus in captivis agris multas colonias constituerint.
IV.
recensereAb his igitur Galli et usum vitae cultioris deposita ac mansuefacta barbaria et agrorum cultus et urbes moenibus cingere didicerunt. 2 Tunc et legibus, non armis vivere, tunc et vitem putare, tunc olivam serere consuerunt, adeoque magnus et hominibus et rebus inpositus est nitor, ut non Graecia in Galliam emigrasse, sed Gallia in Graeciam translata videretur. 3 Mortuo rege Nanno Segobrigiorum, a quo locus acceptus condendae urbis fuerat, cum regno filius eius Comanus successisset, adfirmante quodam regulo, quandoque Massiliam exitio finitimis populis futuram, opprimendamque in ipso ortu, ne mox validior ipsum obrueret. 4 Subnectit et illam fabulam: canem aliquando partu gravidam locum a pastore precario petisse, in quo pareret, quo obtento iterato petisse, ut sibi educare eodem in loco catulos liceret; ad postremum adultis catulis fultam domestico praesidio proprietatem loci sibi vindicasse. 5 Non aliter Massilienses, qui nunc inquilini videantur, dominos quandoque regionum futuros. 6 His incitatus rex insidias Massiliensibus struit. Itaque sollemni Floraliorum die multos fortes ac strenuos viros hospitii iure in urbem misit, plures sirpeis latentes frondibusque supertectos induci vehiculis iubet, 7 ipse cum exercitu in proximis montibus delitescit, ut, cum nocte a praedictis apertae portae forent, tempestive ad insidias adesset urbemque somno ac vino sepultam armatis invaderet. 8 Sed has insidias mulier quaedam regis cognata prodidit, quae adulterare cum Graeco adulescente adsolita in amplexu iuvenis miserata formae eius insidias aperuit periculumque declinare iubet. 9 Ille rem statim ad magistratus defert; atque ita patefactis insidiis cuncti Ligures conprehenduntur latentesque de sirpeis protrahuntur. 10 Quibus omnibus interfectis insidianti regi insidiae tenduntur. Caesa cum ipso rege hostium septem milia. 11 Exinde Massilienses festis diebus portas claudere, vigilias agere, stationes in muris observare, peregrinos recognoscere, curas habere, ac veluti bellum habeant, sic urbem pacis temporibus custodire. 12 Adeo illic bene instituta non temporum necessitate, sed recte faciendi consuetudine servantur.
V.
recenserePost haec magna illis cum Liguribus, magna cum Gallis fuere bella, quae res et urbis gloriam auxit et virtutem Graecorum multiplicata victoria celebrem inter finitimos reddidit.
2 Karthaginiensium quoque exercitus, cum bellum captis piscatorum navibus ortum esset, saepe fuderunt pacemque victis dederunt, 3 cum Hispanis amicitiam iunxerunt, cum Romanis prope ab initio conditae urbis foedus summa fide custodierunt auxiliisque in omnibus bellis industrie socios iuverunt. Quae res illis et virium fiduciam auxit et pacem ab hostibus praestitit. 4 Cum igitur Massilia et fama rerum gestarum et abundantia opum et virium gloria virente floreret, repente finitimi populi ad nomen Massiliensium delendum velut ad commune extinguendum incendium concurrunt. 5 Dux consensu omnium Catumandus regulus eligitur. Qui cum magno exercitu lectissimorum virorum urbem hostium obsideret, per quietem specie torvae mulieris, quae se deam dicebat, exterritus ultro pacem cum Massiliensibus fecit, 6 petitoque ut intrare illi urbem et deos eorum adorare liceret, cum in arcem Minervae venisset, conspecto in porticibus simulacro deae, quam per quietem viderat, repente exclamat illam esse, quae se nocte exterruisset, illam, quae recedere ab obsidione iussisset. 7 Gratulatusque Massiliensibus, quod animadverteret eos ad curam deorum inmortalium pertinere, torque aureo donata dea in perpetuum amicitiam cum Massiliensibus iunxit. 8 Parta pace et securitate fundata revertentes a Delphis Massiliensium legati, quo missi munera Apollini tulerant, audiverunt urbem Romanam a Gallis captam incensamque. 9 Quam rem domi nuntiatam publico funere Massilienses prosecuti sunt aurumque et argentum publicum privatumque contulerunt ad explendum pondus Gallis, a quibus redemptam pacem cognoverant. 10 Ob quod meritum et immunitas illis decreta et locus spectaculorum in senatu datus et foedus aequo iure percussum. 11 In postremo libro Trogus: maiores suos a Vocontiis originem ducere; avum suum Trogum Pompeium Sertoriano bello civitatem a Cn. Pompeio percepisse, 12 patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse; patrem quoque sub C. Caesare militasse epistularumque et legationum, simul et anuli curam habuisse.
Liber XLII | Liber XLIV |