Liber XIII | Liber XV |
I.
recensereEumenes ut Perdiccam occisum, se hostem a Macedonibus iudicatum bellumque Antigono decretum cognovit, ultro ea militibus suis indicavit, 2 ne fama aut rem in maius extolleret aut militum animos rerum novitate terreret; 3 simul an, ut circa se animati essent cognosceret, sumpturus consilium ex motu universorum. 4 Constanter tamen praefatus est, si cui haec terrori essent, habere eum discedendi potestatem. 5 Qua voce adeo cunctos in studium partium suarum induxit, ut ultra bellum omnes hortarentur rescissurosque se ferro decreta Macedonum adfirmarent. 6 Tunc exercitu in Aeoliam promoto pecunias civitatibus imperat, recusantes dare hostiliter diripit. 7 Inde Sardas profectus ad Cleopatram, sororem Alexandri Magni, ut eius voce centuriones principalesque confirmarentur, existimaturos ibi maiestatem regiam verti, unde soror Alexandri staret. 8 Tanta veneratio magnitudinis Alexandri erat, ut etiam per vestigia mulierum favor sacrati eius nominis quaereretur. 9 Cum reversus in castra esset, epistulae totis castris abiectae inveniuntur, quibus his, qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent, magna praemia definiebantur. 10 His cognitis Eumenes vocatis ad contionem militibus primo gratias agit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii fidei sacramenti anteponeret, 11 tum deinde callide subnectit confictas has a se epistulas ad experiundos suorum animos esse.
12 Ceterum salutem suam in omnium potestate esse, nec Antigonum nec quemquam ducum sic velle vincere, ut ipse in se exemplum pessimum statuat. 13 Hoc facto et in praesenti labantium animos deterruit et in futurum providit, ut, si quid simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed ab duce temptari arbitrarentur. 14 Omnes igitur operam suam certatim ad custodiam salutis eius offerunt,
II.
recenserecum interim Antigonus cum exercitu supervenit castrisque positis postera die in aciem procedit. 2 Nec Eumenes moram proelio fecit; qui victus in munitum quoddam castellum confugit.
3 Vbi cum videret se fortunam obsidionis subiturum, maiorem exercitus partem dimisit, ne aut consensu multitudinis hosti traderetur aut obsidio ipsa multitudine gravaretur. 4 Legatos deinde ad Antipatrum, qui solus par Antigoni viribus videbatur, supplices mittit, a quo cum auxilia Eumeni missa Antigonus didicisset, ab obsidione recessit. 5 Erat quidem solutus ad tempus metu mortis Eumenes, sed nec salutis dimisso exercitu magna spes erat. 6 Omnia igitur circumspicienti optimum visum est ad Alexandri Magni Argyraspidas, invictum exercitum et tot victoriarum praefulgentem gloria, decurrere 7 Sed Argyraspides post Alexandrum omnes duces fastidiebant, sordidam militiam sub aliis post tanti regis memoriam existimantes. 8 Itaque Eumenes blandimentis agere, suppliciter singulos adloqui, nunc conmilitones suos, nunc patronos appellans, periculorum orientalium socios, nunc refugia salutis suae et unica praesidia, commemorans solos esse, 9 quorum virtute Oriens sit domitus, solos, qui militiam Liberi patris, qui Herculis monumenta superarint; 10 per hos Alexandrum magnum factum, per hos divinos honores et inmortalem gloriam consecutum. 11 Orat, ut non tam ducem se quam conmilitonem recipiant unumque ex corpore suo esse velint. 12 Receptus hac lege paulatim imperium, primum monendo singulos, mox quae perperam facta erant blande corrigendo usurpat; nihil in castris sine illo agi, nihil administrari sine sollertia illius poterat.
III.
recensereAd postremum cum Antigonum venire cum exercitu nuntiatum esset, conpellit in aciem descendere. 2 Ibi cum ducis imperia contemnunt, hostium virtute superantur. 3 In eo proelio non gloriam tantum tot bellorum cum coniugibus et liberis, sed et praemia longa militia parta perdiderunt. 4 Sed Eumenes, qui auctor cladis erat nec aliam spem salutis reliquam habebat, victos hortabatur. 5 Nam et virtute eos superiores fuisse adfirmabat, quippe ab his V. milia hostium caesa, et si in bello perstent, ultro hostes pacem petituros. 6 Damna, quibus se victos putent, duo milia mulierum et paucos infantes et servitia esse, quae melius vincendo possint reparare quam deserendo victoriam. 7 Porro Argyaspides neque fugam se temptaturos dicunt post damna patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos suos; 8 ultroque eum conviciis agitant, quod se post tot annos emeritorum stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot bellorum ab ipsa missione rursus in novam militiam inmensaque bella revocaverit, 9 et a laribus iam quodam modo suis et ab ipso limine patriae abductos inanibus promissis deceperit, 10 nunc quoque amissis omnibus felicis militiae quaestibus ne victos quidem in misera et inopi senecta quiescere sinat. 11 Ignaris deinde ducibus confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes, ut sua reddi iubeat. Is redditurum se pollicetur, si Eumenen sibi tradant. 12 Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere temptavit; sed retractus desperatis rebus, cum concursus multitudinis factus esset, petit ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.
IV.
recensereIussus ab universis dicere facto silentio laxatisque vinculis prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit. 2 Cernitis, milites inquit, habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam inposuit; nam hoc etiam solacio foret. 3 Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis. 4 Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; 5 unum oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter vos me velitis mori. 6 Nam neque illius interest, quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia mortis liberatus. 7 Hoc si inpetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis. 8 Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date et permittite, quod vos facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro vobis sine religione iuris iurandi facere. 9 Cum non obtineret, preces in iram vertit. 10 At vos, ait, devota capita, respiciant dii periuriorum vindices talesque vobis exitus dent, quales vos ducibus vestris dedistis. 11 Nempe vos diem paulo ante et Perdiccae sanguine estis aspersi et in Antipatrum eadem moliti. 12 Ipsum denique Alexandrum, si fas fuisset eum mortali manu cadere, interempturi, quod maximum erat, seditionibus agitastis. 13 Vltima nunc ego perfidorum victima has vobis diras atque inferias dico: 14 ut inopes extorresque omne aevum in hoc castrensi exilio agatis devorentque vos arma vestra, quibus plures vestros quam hostium duces absumpsistis ÿ. 15 Plenus deinde ira custodes suos praecedere ad Antigoni castra coepit. 16 Sequitur exercitus prodito imperatore suo et ipse captivus, triumphumque de se ipse ad victoris castra ducit, 17 omnia auspicia regis Alexandri et tot bellorum palmas laureasque una secum victori tradentes; 18 et ne quid deesset pompae, elephanti quoque et auxilia orientalia subsecuntur. 19 Tanto pulchrior haec Antigono quam Alexandro tot victoriae fuerunt, ut, cum ille Orientem vicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens victus fuerat, superaverit. 20 Igitur Antigonus domitores illos orbis exercitui suo dividit, redditis eorum quae in victoria ceperat. 21 Eumenen verecundia prioris amicitiae in conspectum suum venire prohibitum adsignari custodibus praecepit.
V.
recensereInterea Eurydice, uxor Arridaei regis, ut Polyperconta a Graecia redire in Macedoniam cognovit et ab eo arcessitam Olympiada, 2 muliebri aemulatione perculsa, abutens valetudine viri, cuius officia sibi vindicabat, 3 scribit regis nomine Polyperconti, Cassandro exercitum tradat, in quem regni administrationem rex transtulerit. Eadem et in Asiam Antigono per epistulas nuntiat. 4 Quo beneficio devinctus Cassander nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit. 5 Dein profectus in Graeciam multis civitatibus bellum infert. 6 Quarum excidio velut vicino incendio territi Spartani urbem, quam semper armis, non muris defenderant, tunc contra responsa fatorum et veterem maiorum gloriam armis diffisi murorum praesidio includunt. 7 Tantum eos degeneravisse a maioribus, ut, cum multis saeculis murus urbi virtus civium fuerit, tunc cives salvos se non existimaverint fore, nisi intra muros laterent. 8 Dum haec aguntur, Cassandrum a Graecia turbatus Macedoniae status domum revocavit. 9 Namque Olympias, mater Alexandri regis, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida, rege Molossorum, veniret prohiberique finibus ab Eurydice et Arridaeo rege coepisset, 10 seu memoria mariti seu magnitudine filii et indignitate rei moti Macedones ad Olympiada transiere, cuius iussu et Eurydice et rex occiditur, sex annis post Alexandrum potitus regno.
VI.
recensereSed nec Olympias diu regnavit. Nam cum principum passim caedes muliebri magis quam regio more fecisset, favorem sui in odium vertit. 2 Itaque audito Cassandri adventu diffisa Macedonibus cum nuru Roxane et nepote Hercule in Pydnam urbem concedit. 3 Proficiscenti Deidamia, Aeacidae regis filia, et Thessalonice privigna, et ipsa clara Philippi patris nomine, multaeque aliae principum matronae, speciosus magis quam utilis grex, comites fuere. 4 Haec cum nuntiata Cassandro essent, statim citato cursu Pydnam venit et urbem obsidione cingit. 5 Cum fame ferroque urgeretur, Olympias longae obsidionis taedio pacta salute victori se tradidit. 6 Sed Cassander ad contionem vocato populo, sciscitaturus quid de Olympiade fieri velint, subornat parentes interfectorum, qui sumpta lugubri veste crudelitatem mulieris accusarent. 7 A quibus accensi Macedones sine respectu pristinae maiestatis occidendam decernunt, inmemores prorsus, 8 quod per filium eius virumque non solum vitam ipsi inter finitimos tutam habuissent, verum etiam tantas opes imperiumque orbis quaesissent. 9 Sed Olympias ubi obstinatos venire ad se armatos videt, veste regali, duabus ancillis innixa ultro obviam procedit. 10 Qua visa percussores adtoniti fortuna maiestatis prioris et tot in ea memoriae occurrentibus regum suorum nominibus substiterunt, donec a Cassandro missi sunt, 11 qui eam confoderent, non refugientem gladium sed nec vulnera aut muliebriter vociferantem, sed virorum fortium more pro gloria veteris prosapiae morti succumbentem, ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere. 12 Compsisse insuper expirans capillos et veste crura contexisse fertur, ne quid posset in corpore eius indecorum videri. 13 Post haec Cassander Thessalonicen, regis Arridaei filiam, uxorem duxit; filium Alexandri cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendos mittit.
Liber XIII | Liber XV |