Liber V | Liber VII |
I.
recensereLacedaemonii, more ingenii humani quo plura habent eo ampliora cupientes, non contenti accessione Atheniensium opum vires sibi duplicatas totius Asiae imperium adfectare coeperunt.
Sed maior pars sub regno Persarum erat. Itaque Hercylides dux in hanc militiam electus cum videret sibi adversus duos praefectos Artaxerxis regis, Pharnabazum et Tisaphernen, maximarum gentium viribus succinctos dimicandum, pacificandum cum altero statuit. Aptior visus Tisaphernes, vir et industria potior et militibus Cyri quondam regis instructior, in conloquium vocatur et statutis condicionibus ab armis dimittitur. Hanc rem Pharnabazus apud communem regem criminatur: ut Lacedaemonios Asiam ingressos non reppulerit armis, sed inpensis regis aluerit merceturque ab his, ut differant bella quam gerant, tamquam non ad unius summam imperii detrimentum omne perveniat. Indignum ait bella non perfici, sed redimi, hostem pretio, non armis submoveri. His vocibus regem Tisapherni alienatum hortatur, ut in locum eius navalis belli ducem eligat Conona Atheniensem, qui amissa bello patria Cypri exsulabat; quippe Atheniensibus, etsi fractae sint opes, manere tamen navalem usum, nec, si eligendus sit ex universis, meliorem alium esse. Acceptis igitur quingentis talentis iussus est Conona classi praeficere.
II.
recensereHis cognitis Lacedaemonii et ipsi a rege Aegypti Hercynione auxilia navalis belli per legatos petunt, a quo centum triremes et sexcenta milia modium frumenti missa; a ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt. Sed tanto exercitui et contra tantum ducem deerat dignus imperator. Itaque postulantibus sociis Agesilaum, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu Lacedaemonii an eum summae rei praeponerent deliberaverunt, quibus futurus imperii finis denuntiabatur, cum regium claudicasset imperium; erat enim pede caudus. Ad postrenum statuerunt melius esse incessu regem quam imperio regnum claudicare.
Postquam Agesilaum cum ingentibus copiis in Asiam misere, non facile dixerim quod aliud par ducum tam bene conparatum fuerit. Quippe aetas, virtus, consilium, sapientia utrique prope una, gloria quoque rerum gestarum eadem. Quibus cum paria omnia fortuna dederit, invictum tamen ab altero utrumque servavit. Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuerunt. Sed Cononem seditio militum invadit, quos praefecti regis fraudare stipendio soliti erant, eo instantius debita poscentibus, quo graviorem sub magno duce militiam praesumebant. Itaque Conon diu rege per epistulas frustra fatigato ad postremum ipse ad eum pergit, a cuius aspectu et conloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet. Agit tamen cum eo per internuntios et queritur opulentissimi regis bella inopia dilabi, et qui exercitum parem hostibus habeat, pecunia vinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte virium inveniri, qua longe superior sit. Postulat dari sibi ministrum inpensae, quia pluribus id mandare perniciosum sit. Dato stipendio ad classem remittitur, nec moram agendis rebus facit; multa fortiter, multa feliciter agit, agros hostiles vastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam cuncta prosternit. Quibus rebus territi Lacedaemonii ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum decernunt.
III.
recensereInterim Pisandrus ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus ingentem classem summis viribus instruit, fortunam belli temptaturus. Nec non et Conon tunc primum cum hostium exercitu concursurus magna cura suos ordinat. Summa igitur non ducum tantum in eo proelio quam vulgi aemulatio fuit. Nam et ipse dux Conon non tam Persis quam patriae studebat, et sicuti adflictis Atheniensium rebus auctor amissae dominationis fuerat, sic volebat idem haberi redditae patriamque vincendo recipere, quam victus amiserat; eo speciosius, quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed alieni proelii viribus dimicet, pugnaturus periculo regis, victurus praemio patriae, gloriamque diversis artibus quam priores civitatis suae duces consecuturus: quippe illos vincendo Persas patriam defendisse, se Persas victores faciendo restituturum patriam esse. Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai etiam virtutum aemulator erat contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neu tot bellis ac saeculis quaesitum imperium brevis momenti culpa subverteret. Eadem militum et omnium reimgum cura erat, quos maior sollicitudo cruciabat, non tam ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam ne pristinas Athenienses reciperent. Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior victoria Cononis.
Victi Lacedaeminii fugam capesserunt, praesidia hostium Athenis deducuntur, populo restituta dignitate condicio servilis eripitur, multae quoque civitates recipiuntur.
IV.
recensereHoc initium Atheniensibus resumendae potentiae et Lacedaemoniis habendae finis fuit.
Namque veluti cum imperio etiam virtutem perdissent, contemni a finitimis coepere. Primi igitur Thebani Atheniensibus auxiliantibus bellum his intulere, quae civitas ex finitimis incrementis virtute Epaminondae ducis ad spem imperii Graeciae erecta est. Fit itaque terrestre proelium eadem Lacedaemoniorum fortuna, qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat. In eo bello Lysander, quo duce Athenienses victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in exsilium abiit. Igitur Thebani potiti victoriam universum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant. Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt. Occiso enim Lysandro nullius alterius fiduciam ducis habebant. Cuius quoniam serus adventuss erat, conscripto exercitu obviam hosti procedunt. Sed victis adversus paulo ante victores nec animus neque vires pares fuere; prima itaque congressione funduntur. Deletis iam suorum copiis supervenit rex Agesilaus, qui restituto proelio non difficulter recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus victoriam eripuit; ipse tamen graviter sauciatur.
V.
recensereQuibus rebus cognitis Athenienses verentes, ne iterum Lacedaemoniis victoribus in pristinam sortem servitutis redigerentur, exercitum contrahunt eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae indolis iuvenem, duci iubent. Huius adulescentis supra aetatem virtus admirabilis fuit, nec umquam ante eum Athenienses inter tot tantosque duces aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt, in quo non imperatoriae tantum, verum et oratoriae artes fuere. Conon quoque audito reditu Agesilai et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros revertitur, atque ita undique belli formidine circumstrepente clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur. Sed Conon vastatis hostium terris Athenas pergit, ubi magno civium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit. Itaque quae incensa fuerant, praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit;
quae diruta, refecit. Fatum illud Athenarum fuit, ut ante a Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae ex spoliis Lacedaemoniorum restituerentur versaque vice haberent nunc socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur, cum quibus iunctae tunc artissimi societatis vinculis fuerant.
VI.
recensereDum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis discedere; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum; civitatibus libertatem suaque omnia restituit. Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit, sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur.
Fessi igitur tot bellis Graeci cupide paruere. Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. Sed Lacedaemonii securi insidiantes, absentiam Arcadum speculati castellum eorum expugnant occupatoque praesidium inponunt. Itaque armato instructoque exercitu Arcades adhibitis in auxilium Thebanis amissa bello repetunt. In eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus; qui cum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturam poscit (hoc est enim signum apud Graecos victoriae traditae), qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.
VII.
recenserePaucis deinde post diebus neutris quicquam hostile facientibus, cum quasi tacito consensu indutiae essent Lacedaemoniis alia bella adversus finitimos gerentibus, Thebani Epaminonda duce occupandae urbis eorum spem ceperunt. Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur, non tamen adgredi incautos potuerunt. Quippe senes et cetera inbellis aetas, cum adventum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt; et adversus XV milia militum non amplius centum iam effetae aetatis viri pugnae se offerunt. Tantum animorum viriumque patriae et penatium conspectus subministrabat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur. Nam ut videre, inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur sustinuere senes aciem, cui par ante dies universa iuventus esse non potuit. In eo proelio duo duces hostium cecidere, cum interim Ageislai adventu nuntiato Thebani recessere. Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuventus senum virtute et gloria incensa teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret.
Cum victoria Thebanorum esset, Epaminonda, dum non ducis tantum, verum et fortissimi militis officio fungitur, graviter vulneratur. Quo audito his ex dolore metus et illis ex gaudio stupor inicitur atque ita velut ex placito consensu a proelio diceditur.
VIII.
recenserePost paucos deinde dies Epaminonda decedit, cum quo vires quoque rei publicae ceciderunt.
Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris, sic illo, velut mucrone teli, adlato duce Thebanorum rei quoque publicae vires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse quam cum illo interisse omnes viderentur. Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere, ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. Fuit autem incertum, vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi semper, sed patriae quaesivit, et pecuniae adeo parcus fuit, ut sumptus funeri defuerit. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae; quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt, honoresque ita gessit, ut ornatum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirabile videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. Quod ut servatum audivit adlatumque veluti laborum gloriaeque socium osculatus est, iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit Thebanos, bene habere se rem dixit atque ita velut gratulabundus patriae exspiravit.
IX.
recensereHuius morte etiam Atheniensium virtus intercidit; siquidem amisso, cui aemulari consueverant, in segnitiam torporemque resoluti non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatuque ludorum reditus publicos effundunt et cum auctoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra visentes versificatoresque meliores quam duces laudantes. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum. Quibus rebus effectum est, ut inter otia Graecorum sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret, et Philippus obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae cervicibus veluti iugum servitutis inponeret.
Liber V | Liber VII |