Matthaeus Andronicus Tragurinus reverendissimo ac generosissimo domino Nicolao de Chiiak electo Chienadiensi perpetuam felicitatem.
recensere
Omnes cuiuscunque notae auctores, praesul
reverendissime, quos hactenus videre contigit, nullum
opus, qualecunque id esset, sine dedicatione ediderunt,
causam opinor esse livorem ac vitiligationem, amplum
sane malum, et quod ne divinis quidem ingeniis pepercit:
hinc Zoilus ille Homericus, hinc notissimum adagium
arbor suspendio eligenda, cuius mali hoc unum remedium
non illa solum nunquam satis laudata antiquitas, sed
nostra etiam tempora antiquitatis pertinaciter aemula
esse censuerunt. Emissurus itaque epithalamium in
nuptias invictissimi ac felicissimi Pannoniarum ac
Boemiae regis Vladislai et serenissimae reginae Annae
Candaliae multum diuque dubitavi, cuius praesidio
tutissime in medium prodiret, nec ullus sane magis
idoneus te uno se mihi offerre potuit, qui nobilitate
paterna splendidissimus maternum genus ab illo regum
omnium principe Matthia ducis, qui annos decem et octo
natus episcopatu Chienadiensi insignitus fuisti, quae
dignitas licet ampla admodum sit et vix ulla ex parte
regia celsitudine inferior, tamen, si quis eam cum
exactissimis animi tui dotibus conferre velit, non
episcopatum tibi, sed te episcopatui ornamento esse
procul dubio inveniet. Accedit his eximia Latinae
linguae cognitio, quam annis quinque continuis in
Patavino gymnasio non absque summa totius studiosae
iuventutis admiratione non hausisti modo, sed etiam
exhausisti tanta omnium veneratione, quanta nulli unquam
provinciali iuveni in quovis Italiae gymnasio contigit,
quae res quam tibi apud tuos auctoritatem adauxerit, vel
hinc unicuique patet, quod inter omnes regni Pannonii
episcopos ac proceres unus nondum vigesimum aetatis
annum transgressus electus es, qui orator adventui
serenissimae reginae occurreres et cum Veneto senatu de
rebus maximis ac dificilimis ageres. Haec itaque quum
in te vero veriora unusquisque agnoscat, visum est hoc
qualecunque opusculum meae summae erga celsitudinem tuam
observantiae testem offerre, quod si tibi acceptum erit,
mecum praeclarissime actum existimabo omnes invidorum ac
detrectatorum procellas pili (ut aiunt) facturus.
Vale, virtutum omnium unicum columen.