Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epithalamia
1601
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

Clarissimo juris utriusque Doctori Domino Jano Grutero, Sponso


PerLVCet noVa LVX, MaII ter qVarta reCVrrIt.
Casta tIbI CLara sponsa, GrVtere, VenIt.
Nonne recurva venit vasti per cornua Rheni?
Hoc quid? nonne Nicer clarior esse solet?
Praestantes intra certum versare puellas;
Nec tamen ex illis omnibus una placet?
Non hoc caeca Venus, non hoc Fortuna volucris,
Non homo, non astrum, non agit invidia.
Ast ita providit, patulum qui condidit orbem:
Qui mentes hominum, qui regit astra, Deus.
Condidit ipse virum dulcique sopori sepulti
Illius e costa condita virgo fuit.
Conditor hanc illi firma compagine jungit:
Una, inquit, posthac sint caro, qui duo erant.
Ille, Rebecca, tuum longe te duxit ad Isac:
Fecit, ut et Samson vellet habere suam.
Et tibi post alios septem dat, Sara, Tobiam
Praeparat, et junctos mandat inire thoros.
Cuncta Dei arcano fiunt sponsalia nutu:
Corda ignota pio jungit amore Deus.
Ut, quos conjungit, nequeat disjungere nemo:
Sic, quos disjungit, jungere nemo potest.
Ergo, Grutere, piis sponsam complectere votis,
Quam tibi divino cedere jure vides.
Principium felix, medium felicius, inde
Optatus finis sit tibi Conjugii.


Antonius Praetorius,
Ecclesiastes Lautenbaci.