Praefatio
recensereSplendor parentum nil mihi maius dedit,
quam quod marito digna iam tum uisa sum.
sed lumen omne uel decus nomen uiri,
Agori, superbo qui creatus germine
patriam, senatum coniugemque inluminas
probitate mentis, moribus, studiis simul,
uirtutis apicem quis supremum nanctus es.
tu namque quidquid lingua utraque est proditum
cura soforum, porta quis caeli patet,
uel quae periti condidere carmina
uel quae solutis uocibus sunt edita,
meliora reddis quam legendo sumpseras.
sed ista parua: tu pius mystes sacris
teletis reperta mentis arcano premis
diuumque numen multiplex doctus colis,
sociam benigne coniugem nectens sacris
hominum deumque consciam ac fidam tibi.
quid nunc honores aut potestates loquar
hominumque uotis adpetita gaudia?
quae tu caduca ac parua semper autumans
diuum sacerdos infulis celsus clues.
tu me, marite, disciplinarum bono
puram ac pudicam sorte mortis eximens
in templa ducis ac famulam diuis dicas.
te teste cunctis imbuor mysteriis,
tu Dindymenes Atteosque antistitem
teletis honoras taureis consors pius.
Hecates ministram trina secreta edoces
Cererisque Graiae tu sacris dignam paras.
te propter omnes me beatam, me piam
celebrant, quod ipse me bonam disseminas,
totum per orbem ignota noscor omnibus.
nam te marito cur placere non queam?
exempla de me Romulae matres petunt
subolemque pulcram, si tuae similis, putant.
optant probantque nunc uiri nunc feminae
quae tu magister indidisti insignia.
his nunc ademptis maesta coniunx maceror,
felix, maritum si superstitem mihi
diui dedissent, sed tamen felix, tua
quia sum fuique postque mortem mox ero.