Migne Patrologia Latina Tomus 120
Epitaphium Arsenii
Epitaphium Arsenii (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 120.1649B
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
Opus ubi repertum. Quis Arsenius. 120.1557A|
- 1.
Aureum hoc opus de gestis WALAE abbatis, quem alii Walonem Walachum ve appellant, feliciter inveni in ms. codice Parisiacensis monasterii sancti Martini de Campis, qui codex antea fuit bibliothecae sancti Arnulfi apud Crispiacum. Scripturae forma facile persuadet codicem membraneum exaratum esse aetate Paschasii Radberti: cujus fuisse autographum, aut certe primarium exemplum manu ipsius recognitum correctumque, inde conjectabar quod initio corrector apposuit, LEGI, nec aliud exemplum superest in bibliotheca Corbeiensi. Inscribitur hoc opus Epitaphium Arsenii: quo viso titulo, et decurso avide codice ms., existimabam in eo agi de Adalhardo abbate, quem Arsenium dictum aliquando fuisse viri docti colligebant ex libro Paschasii Radberti de Corpore et Sanguine Domini. Verum toto hoc epitaphio diligentius perlecto, animadverti Arsenium esse Walam, Adalhardi fratrem, atque in Corbeiensi regimine successorem; et Adalhardum hic 120.1557B| Antonium appellari, uti appellatum fuisse tradit Paschasius in ipsius Vita. Et tamen Arsenii nomen Adalhardo aptatum veteri errore fuisse intelligo ex Corbeiensi libro ms. Paschasii de Corpore et Sanguine Domini, in quo post ea verba quae initio editorum ita jacent: « Novit igitur, nec ambigo, tua experimento disciplinarum solertia, quod Arsenius noster, quem nostra nunc nobis saecula Jeremiam alterum tulerunt ab illo, in fidei te mihi commiserit ratione: propter quod a primaevo indefessus curavi te rapere de inter undas; sed fateor non in vanum cucurrisse: » post ea, inquam, verba haec sequuntur in ms. codice Corbeiensi: « Praefatus autem Pater, scilicet Adelhardus, uti justitiae faventibus moris est, exsilium fert pro fide, illo ut utar Comici, quia plenus rimarum veritatem sciens silere noluit. Unde adhuc suspecti sumus, quid Dei dispensatio ex eo ulterius velit, quem jam inspicimus promissionibus meritorum hinc inde divinitus agitari. Tu tamen 120.1557C| non es secutus juvenilia. » Et caetera ut in editis. Quod additamentum ut Paschasii sit, certe illa verba, scilicet Adelhardus, inserta sunt a quopiam interpolatore, qui hic de exsilio Adalhardi agi opinatus est, cum sermo sit de exsilio Walae abbatis, quem Paschasius his in libris perpetuo Arsenium et Jeremiam vocat. Historia haec cur aenigmatica.
- 2.
Constat ergo hoc opus esse de gestis Walae abbatis, cujus Historiam cum scriberet Paschasius eo tempore quo Walae aemuli et adversarii in vivis supererant, 120.1558A| homines potentes, visum est illi totam historiam fictis nominibus adumbrare, ne res aemulorum invidiam provocaret. Et certe cum Vita haec duobus libris constet, et in primo quidem de Walae rebus gestis ante Ludovici Pii exauctorationem, in secundo vero de ipsa exauctoratione agatur; lubrica res erat id argumenti pertractare sive Ludovico Pio vivente, cujus principatu scriptus est primus liber, seu regnante Carolo Calvo, ipsius Ludovici filio, quo regnante conditus est secundus. Hinc est quod Paschasius fictitiis nominibus ubique utitur, ut imperitis aenigma potius quam historiam exhibere videatur. Clavis historiae.
- 3.
Quapropter in gratiam eorum qui in historicis rebus minus versati sunt, hic appono clavim historiae, explicando propria nomina, quibus totius rei arcana reteguntur. Walae nomen ARSENIUS; Adalhardo ANTONIUS; Ludovico Pio JUSTINIANUS; Judithae Augustae, Ludovici uxori, JUSTINA; Lothario Augusto, 120.1558B| ipsius Ludovici filio, HONORIUS; Ludovico alteri filio, Bajoariae regi, GRATIANUS; Pippino itidem filio, et Aquitaniae regi, MELANIUS; Bernardo, Septimaniae duci et camerario palatii, NASO et AMISARIUS. Est et alius, PHASUR dictus in lib. II, cap. 16; sed quis sit iste divinare non potui. An forte Ruadbernus seu Rodbernus, qui Juditham ex Italia reduxit, ob id carmine laudatus a Walafrido Strabo, is qui postea Caroli Calvi cubicularius fuit, ex Audradi revelatione. Historia haec quando scripta.
- 4.
Hujus Historiae liber primus a Paschasio editus est statim a morte Walae abbatis ante annum 840, id est, superstite Ludovico Augusto: secundus vero post abdicatum a Paschasio regimen Corbeiensis monasterii, quod anno 851 contigisse in ipsius Elogio demonstratum est. Quia enim liber posterior totus est in exponendis turbis quae in duplici Ludovici Augusti vexatione acciderunt, his scribendis supersedere 120.1558C| visum est Paschasio, ne lubrica et invidiosa res alterutrius partis fautores exasperaret. Paschasio asseritur.
- 5.
Hujus porro lucubrationis auctorem esse Paschasium Radbertum, qui unus ex interlocutoribus est, diffitebitur nemo qui eam legerit; leget autem nemo, qui non multum profecerit sive eximiis virtutum exemplis, sive rei historicae singularibus factis, qua plurima hic referuntur: adeo ut vix ulla, meo quidem judicio, historia sit de gestis sanctorum, in qua plura scitu digna referantur. Nescio an hoc opus 120.1559A| viderat Jacobus Baro, chronographus ac monachus Corbeiensis, qui superiori saeculo scribere desiit. Nam de Wallone agens ait: « Cujus Vitam composuit beatus Radbertus Paschasius cum Vita beati Adalardi abbatis. » Multa peccat iste chronographus in rebus antiquis, in recentioribus probabilior. Haec de Walae Historia fusius praefari necesse fuit, tum ad illustrandam lucubrationem hactenus ignotam, tum ad commendandam gratiam R. P. prioris monasterii sancti Martini de Campis, qui codicem optimae notae mihi utendum humanissime concessit. Wala vindicatur a calumniis.
- 6.
Paschasius in secundo libro totus est in vindicando Wala abbate a calumniis adversariorum, qui eum violatae fidei in Ludovicum Augustum accusabant. Tria fere erant accusationum capita. Primum, quod monachus se civilibus reipublicae negotiis implicarit; alterum, quod Ludovico Augusto fuisset auctor repudiandae Judithae Augustae; tertium, quod 120.1559B| exauctorationis ipsius Ludovici particeps fuisset. Primae objectioni respondet Paschasius in lib. II, cap. 15: Walam nempe ejus fuisse dignitatis et auctoritatis in palatio, ut cum ante monachatum inter primores palatii fuisset postea monachus et Abbas factus, consiliarius totius imperii constitutus sit ab imperatore, qui antea ipsum Lotharii filii sui paedagogum esse jusserat ex lib. I, cap. 25. Sane quantae auctoritatis fuerit, docent nos illius temporis monumenta, in primis Agobardi, Lugdunensis episcopi, Consultatio et Supplicatio ad Proceres palatii de baptismo Judaicorum mancipiorum, beatissimis domnis et dominis, et Patribus sanctis Adalhardo, WALAE, et Helisacharo inscriptas ejusdemque epistola contra praeceptum impium de baptismo Judaicorum mancipiorum: Dominis sanctissimis, beatissimis viris illustribus, Hilduino sacri palatii antistiti, et WALAE abbati directa, quos praecipuos et pene solos in via Dei adjutores Christianissimi imperatoris esse dicit: et propterea in palatio esse unum semper, scilicet Hilduinum; 120.1559C| et alterum frequenter, nempe Walam, ut in operibus pietatis prudentissimis suis suggestionibus imperatori exhortatores et adjutores essent. Ut vero ejusmodi negotiis adhiberetur Wala, faciebat in primis voluntas Ludovici Augusti, cujus ipse consanguineus erat. Secundae accusationi facit satis in lib. II, cap. 8, et sequentibus. Tertiae cap. 18 et aliis, ubi probat Walam exauctorationi Ludovici semper restitisse, ac demum, ubi nihil se proficere intellexit, a factiosis secessisse in Italiam. Sed quia difficile est in ejusmodi turbis ita modum tenere, ut ne aliquid peccetur, aut saltem adversae partis non proritare animos; anno 835 nobilium Francorum conventus Aquisgrani ab imperatore Ludovico indictus est, ut in ipsius Vita legitur, « quatenus reconciliationis mutuae inter se et illum ratio investigaretur. Causa autem praedicta ventilata, atque ad calcem perducta, imperator cum conjuge reconciliari voluit primum ipsi Walae, dimissis 120.1560A| quaecunque in eos commiserat delictis multa alacritate et benignitate cordis; mandavitque per eum et caeteros filio (Lothario) missos, ut quantocius veniret: quod si faceret, consultissime sibi futorum sciret. Qui redierunt, et filio rem retulerunt. Sed ne mandatum imperatoris ad effectum perduceretur, morbus febrisque intercessit: et Walam quidem rebus humanis abduxit, Lotharium vero lectule dejiciens, maximo tempore languere fecit. » Hujus concordiae cum Wala factae per imperatorem Paschasius non meminit, qui tamen plerisque Walae gestis praesens interfuit. Walae annus et dies obitus.
- 7.
De morte Walae iterum agit idem auctor Vitae Ludovici ad praedictum annum: « Ea tempestate quanta lues mortalis populum qui Lotharium secutus est, invaserit, miserabile est dictu. In brevi enim, id est a Kalendis Septembris usque ad Missam S. Martini, hi primores ejus vita excesserunt: Jesse, 120.1560B| olim Ambianensis episcopus; Helias, Trecassinae urbis episcopus; Wala, Corbiensis monasterii abbas, » etc. Hinc constat Walam humanis rebus excessisse anno 835; at quo die, non memorat Paschasius. In vetustissimo indice abbatum monasterii Corbeiensis ab annis fere septingentis ordinato, Wala abbas II Id. Septembris obiisse dicitur, et apud chronographum Corbeiensem superius laudatum, duodecima die Septembris, quod in idem recidit. Et tamen in indice Pastuum ejusdem monasterii, qui saeculo nono itidem scriptus est, de Wala haec habentur: Prid. Kal. Septemb. obiit Wala abbas: de Busco debet fieri ejus memoria. Et ne quis putet mendum irrepsisse in hunc locum, subjicitur obitus Isaaci abbatis V Idus ejusdem mensis. Obiit ergo Wala ante hunc diem: ac proinde corrigendus videtur catalogus abbatum, qui in eodem codice ms. reperitur; corrigendus etiam chronographus, qui praedicto catalogo deceptus est. Nec refert quod in Vita Ludovici Pii Wala dicitur cum aliis obiise a 120.1560C| Kalendis Septembris; nam id de pronuntiatione Kalendarum, quae fit a die 14 Augusti, recte explicari potest: quo modo Kalendas Octobris usurpavit sanctus Benedictus in Regulae cap. 48, ex notatione Menardi nostri in Concordiae cap. 55. De Walae sanctitate coelitus approbata quaedam indicia refert Paschasius in fine libri secundi quae non ejusmodi sunt, ut ex his eum absolute sanctum aut beatum dixerint veteres, nequidem Paschasius ipse, aut Bobienses monachi, apud quos sepultus est. Quapropter venerabilem appellare satius duxi. In praecitato libro Pastuum praecipitur, ut in die obitus Walae procuratio fratribus fiat de Busco, Bus, quae praepositura est exemptionis Corbeiensis prope Montem Desiderii.
- 8.
In fine hic moneo librum hujus Vitae secundum longe praecellere primo, in quo Paschasius dialogos aliquando inutiles interserere videtur. LIBER PRIMUS. Interlocutores: PASCHASIUS, ADEODATUS, SEVERUS, CHREMES, ALLABIGUS, monachi Corbeienses. 120.1559|
INTRODUCTIO. PASCHASIUS. 120.1559D| Saepe mecum, frater Severe, tacitus multumque admiror, liminio tanti luctus expleto, quid novi acciderit Adeodati nostri, quod rursus juxta illud Maronis, te hortante, ut reor, infandos jubet renovare dolores: et rogat Arsenii nostri morum liniamentis 120.1560D| imaginem saeculis in memoriam more Zeuxi pingere. Nec satis igitur cogitat, quod confundor foedus pictor iconiam tanti viri, suis virtutum floribus gloriosam, litterarum in speculo posteris, ne foedior appaream, exhibere. Tamen solatii est licet pro multis confundar, quod ejus illustror virtutum meritis: etsi harum rerum initium ullum nequeam invenire 120.1561A| idoneum. Unde exordiar narrare partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus, et mente plenius intellexi.
SEVERUS. Mirabile quidem quod miraris homo thr, si ejus imaginem morum probitate venustam erubescis prodere, cujus imitator esse, et paternos (ut aiunt) vultus refundere debueras: quamvis et ego eisdem discipulatus gratia astringar votis, praesertim cum nihil timidius sit nihilque ignavius, quod doleas non sentire; vel quibus opprimaris miseriis, plangere non audere.
PASCHASIUS. Nitar, faciam, experiar quod hortaris, Severe, cum nemo quod doluerit, qui nesciat deplorare: 120.1561B| nemo inter tormenta, qui non audeat ingemiscere. Unde potius animam hinc a corpore relinquam, quam illum amare; et cui expedierit, commendare votis praetermittam.
ADEODATUS. Optimum est de aliquo, corpore cum abscesserit, quae virtutis sunt ejus, in animo replicare: ut revirescat in nobis, quod in illo deperisse videbatur. Floridae enim semper virtutes sunt ad praemium, et virides: nec moriuntur in aliquo, nisi vitio perimantur, etsi perimi queant unquam, vel infirmari. Fiducia quippe fidei est et spei solatium, de aliquo quem bene nosti, in Deum obisse praesumere, et debitum charitatis votis prosequi et diligere; alioquin nunquid velut lanugo sumus, quae a vento tollitur, deputandi? absit. 120.1561C| Sed cum tales praecesserint, credere oportet, quod in illo melius adsint, qui ait: Omnis qui credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 26). Propter quod non sunt quasi mortui deplorandi, sed quasi patroni precibus commendandi.
PASCHASIUS. Omittamus ista, mi frater et fili. Erit enim ut his digni efficiamur donis Spiritus sancti munus ( sic ), qui eum ita vernantibus decoravit virtutum floribus. Sed timeo, ne dum vobis placere procuro, multis offendam. An ignoras, Severe, quod nostrae hunc infelicissimae vitae saecula Jeremiam alterum tulerunt ab illo? Audisti namque et ipse quam saepe, ut recolo, hunc Arsenium fusis lacrymis proclamare: Vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, 120.1561D| virum discordiae in universa terra? Jubesque super tumulum, quod tempus adduxit, condere luctum, epitaphium scilicet more priorum lacrymis irrorare, et nunc sopitis discordiarum jurgiis excitari vis ex cinere vastitatem incendii. Necne vides, Severe, adhuc in tota terra, quod omnia flammis cupiditatum conflagrantur, et cuncta vorax invidia vastat?
SEVERUS. Video plane, quoniam juxta illud Apocalypsis, Mons Magnus coram oculis ardens missus est in mare hujus maligni saeculi nostris crescentibus culpis; et stella de coelo magna ardens, tanquam facula (Apoc. VIII), discurrit, et redigit mentes singulorum in favillam. Contra quos Arsenius iste pacem Christi ferens, 120.1562A| maluit flammas ejus exstinguere: sed vicit peccatis exigentibus amaritudo absinthii dulcedinem tanti viri hinc inde, ne contra improbas plebium voluntates praevaleret.
PASCHASIUS. Nihil, ut sentio, hercule de hujus ambigis conscientia: sed tuis ad me reductus verbis referam, quid prius quam haec agerentur, per visum vidi. Videbam enim eminus quasi montem de materie lignorum congestum pene usque ad nubes ignibus succensum: ante quem nescio quis statura procerus, si quo modo magis magisque cremarentur, omnia jam exusta virga decutere moliebatur, cujus incendii finem dignoscere nequivi. Haec aestimo, talia praesignabant.
SEVERUS. 120.1562B| Ut video, threnos edere noster Adeodatus petiit: e contra tu risum excitare velis. Alioquin nisi dormisses, ea quae dixi et cernis ipse minime dubiis et somniorum phantasiis approbasses. Nunc autem velim expergiscaris, et quae petimus insistas.
ADEODATUS. Uteris frequenter, Severe, Crisippi acumine, et jocose [ f. jocos] etiam eximios eloquii tui refellis mucrone. Quaeso, ne juxta tui praesagium nominis severius agas; quin imo nobiscum age, ut imaginem patris stylo formemus modesto.
SEVERUS. Placet quod mones. Sed hujus non unius ex vultu plene formabitur, reor, morum imago, qui gessit 120.1562C| suis in actibus multorum illustrium probitatem. Videbatur namque mihi quam saepe conspersionem morum habere prioris Arsenii; nunc vero personam gerere Patris Benedicti; interdum autem, ut praelibatum est, officio Jeremiae fronte adamantino ( sic ) acrius insistens fungebatur, cum esset mansuetus spiritu et virorum mitissimus.
PASCHASIUS. Satis utique ostendis in animo tibi, dum superesset, illum pietatis calamo depinxisse, quae ad omnia utilis est, juxta Apostolum. Verumtamen si velim ista prosequere [ al. prosequi], nullus vix aut rarus qui credat.
ADEODATUS. Quis unquam ab historico juratores exegit? Tamen 120.1562D| si necesse fuerit, sunt plures quam probi viri, qui tuis assertionibus juramenti dextras dabunt: quo satis indignum est subterfugere veritatis amico, et de veritate aliquid petentibus timide reticere.
PASCHASIUS. Nonne legisti quod inefficacem [ l. inefficax] petat studium res quae caret effectu? quoties ergo veritas sit calcata, istisque de sedibus pulsa plenius nosti. Ideo si probavero nullum amplius nostro in tempore Patris Benedicti formam gessisse, etsi sol iste qui cuncta respicit fuerit attestatus, ratus est, qui audiat, licet veritas tuta maneat.
ADEODATUS. Non credo quod careat res effectu, si dilectionis 120.1563A| pietatisque fert affectum. Unde absurdum non est, etiam invidi si surdi fiant, paulisper relaxare amoris affectum, qui lacrymis bene pascitur, fletibus delinitur, obtutu in eum quem diligis, revirescens defigitur, et tanti Patris tumulum saltim lamenti floribus irrorari.
PASCHASIUS. Verum, inquis, et religiose satis hortaris, sanctam Dei hostiam Deoque placentem cum lacrymis ad coeli palatium prosequi: non quia talem eum habuimus, sed quia talem amisimus, et cum illo delictis praegravati necdum comitari quivimus. Sed si proverbium illud antiquius verum esset, quod sola miseria invidia caret; tum eum libere votis prosequeremur. Nunc autem novi in nostris lacrymarum miseriis 120.1563B| multam quorumdam invidiam non defore, exsertisque brachiis objurare, maxime si adverterint, fabula de quo texitur.
SEVERUS. Hoc est quod supra notavi. Videris mihi quasi litargo [ l. lethargum] pati. Nonne dixisti morum imaginem te picturum, et quasi rei gestam [ l. gestae] historiam texere; nunc autem nobis fabulam adportas.
ADEODATUS. Mirum, Severe, quod tam assuetis uteris semper verborum acrimoniis. Nam mihi videtur fabulam dixisse, non tibi, sed illis quibus totum fabula est et ludus, quod veritate fulcitur. Historiam autem hujus tua in conscientia legis: unde non fabula tibi, sed 120.1563C| veritas declaratur.
PASCHASIUS. Jure, Adeodate, agis, quem precibus fatigas, tuis si faveas votis. Sed quid ignoti facient, cum a conscio criminamur? aut non legisti, quid nuper attulit gentilium thema, quod quidam Drusillam in coelum euntem viderit? Fortassis idem vidisse Arsenium habentem iter in coelum narrabit. Quapropter eum interrogate, si vobismet non creditis, velit nolitve, quae in coelo aguntur, quia divinis non credimus, forsitan se vidisse monstrabit. Quem si interroges, vel soli narrabit; coram pluribus, ut aestimo, nunquam verbum facturus. Nam idem ex quo in Senatu juravit eamdem se vidisse coelum ascendere, eique pro tam bono nuntio nemo credidit; quidquid viderit, 120.1563D| verbis conceptis firmavit se nulli dicturum, etiamsi in foro hominem vidisset occisum.
ADEODATUS. Sentio quid praetendis paulo timidius quam expediat. Putasne narrare quidpiam, quod omnibus aeque placeat, cunctique credant? Quid igitur illo nuntio clarius, quidve felicius, et (quod majus est) quid verius, quod Christus victor ab inferis cum carne coelos petivit, omnibusque illuc volentibus ire 120.1564A| viam praebuit, januas reservavit, peccata remisit, gratiam indulsit. et posse per fidem dedit? Sed quid est quod quidam non credunt, plures operibus contradicunt, et pauci veniunt? ubi tot coruscant miracula, tot patriarcharum concurrunt exempla, et prophetarum quasi digito quod factum est, praeconia demonstrant, elementa sentiunt, Angeli obsequuntur et praedicant. De quibus nimirum promissis et gestorum eloquiis testes sunt omnes apostoli, testes etiam martyres Christi, testes innumeri confessores et virgines, quorum fidei miracula meritis protestantur. Etenim quando tot praeconia et testes de tam bono nuntio contemnuntur, non habes quid queraris, cum plures suae salutis praeconiis non crediderint, et sint qui de illo satis-bona sentiant.
PASCHASIUS. 120.1564B| Verum illud Salomonis, quod ferrum ferro acuitur (Prov. XXVII, 17). Sic et tu, mi frater, saepius amicos quos diligis exacuis, ut diligendo proficiant. Hinc sequor devotus quocunque duxeris: tamen cave ut, ubi emolumentum deest, salutis causa cesset inquiri.
CAPUT PRIMUM. ADEODATUS. Quaeso, conspersionem morum ex quibus interior integer conficitur homo, pandas, quia facie pene cunctis ac genere notissimus erat; vel quibus sit, sicut Severus meminit, comparandus.
PASCHASIUS. Verum quod prioris Arsenii a puero ex militia et dignitate 120.1564C| gloriam ampliavit. Fuit enim consobrinus maximi Augustorum eique prae cunctis acceptior, in sermone verax (ut de illo dicitur, cujus apud nos nuper delati cineres, tantis coruscarunt miraculis), in judicio justus, providus in consilio, et in commisso fidelissimus. In senatu quidem prae cunctis pollebat ingenio, ut si interrogaretur de quibuslibet rerum negotiis, quidquid melius dici aut inveniri poterat, mox in eodem momento sine ulla dilatione quasi de fonte manabat consilii. Eratque jam in illo tunc temporis virtus summa, multis ex rebus amplificata auctoritas, quem et bonitas ac nobilitas morum generisque commendabat. Illustrabatur autem sapientia, adeo ut et in divinis proficeret, cum in humanis caeteris praecelleret. Eloquentiam quoque 120.1564D| utrarumque linguarum, qua sapientia plerumque juvatur, et copiam dicendi ad persuadendum quae vellet, modestam nimis habebat. Unde dum hujuscemodi reniteret bonis, ab omnibus amabatur.
ADEODATUS. Velim talis cum esset, mihi replices, quid sit quod virum rixae, virumque discordiae se progenitum frequenter ingemuerit, praesertim, ut ais, dum ab omnibus amabatur.
PASCHASIUS. 120.1565A| Fateor quia de religione zelus ei accrevit, et de gratia uberior virtus. Necdum enim praesentiarum reipublicae detrimenta noverat, quam augmentari gaudebat. Et ideo plus firmissimas nobilium societates, sanctissimasque plebium amicitias studebat, quam, secundum Jeremiam, peccata et detrimenta rerum, quae necdum adeo excreverant, deplorare. An ignoras, Adeodate, quod vir bonus non plus sibi quam patriae consulit et civibus? Scipionem quoque nosti, et reliquos ejusdem saeculi viros, qui pro maximis patriae ac plurimis virtutum beneficiis odia tulerunt, et varia mortis discrimina.
CAPUT II. ADEODATUS. 120.1565B| Proh dolor! quod innumerosior pars ima petat, utinam inter religiosos nostrae aetatis viros ista non nossem! Nunc is qualiter ad monasticam venerit disciplinam requiro.
PASCHASIUS. Verum saeculi gloria nunquam sine invidia est, nec prosperitas sine discrimine alicujus adversitatis: sed vir probus utrisque partibus utitur ad salutem. Unde Arsenius cum pulsaretur quorumdam insidiis, videns violentorum impudentiam sedes occupare indebitas, quod prius in mente Deo voverat, optatum sibi tempus invenit: et quod callidi dissertorum loca tenerent, et infimi notissimos populo atque amicissimos marsa ( sic ) manu prostrarent. Ergo cum tales 120.1565C| cerneret adversus sapientes potestate potius agere, esseque superiores, et vulgi aestimatione dignissimos; praemonuit multa incommoda, multaque naufragia populo provenire. Tum vero, multis contradicentibus, saeculum et mundi illecebras sine dolore deposuit, quantum ea sine amore tenuerat: qui cum esset divino amore succensus, relictis omnibus, coenobium petiit monasticae disciplinae, ne suis, sed Christi legibus, et spiritu ageretur divino. Legerat enim, quod qui spiritu Dei aguntur, filii Dei sunt (Rom. VIII, 14); et ideo certatim non se sibi, sed Christum praeferebat in omnibus. Ubi qualiter sit conversatus, Severum interroga: quoniam mihi hactenus dum vestra curavi audire, levius tuli quae tolero. Nunc autem mox ut eum attigi quem videram, 120.1565D| qualemque habueram, novos inveni dolores recentesque, quos abisse putabam. Idcirco paulisper sileam, donec oculi mei fontem inveniant lacrymarum, et deducant aquam; quia longe factus est a me consolatur meus, convertens animam meam. Longe igitur factus, quia recessit hinc ad Deum multo miseriarum fatigio pro populo et religione Christi confectus: qui quantorum laceraretur morsibus, cum 120.1566A| esset mori paratus, nostrorum nullus est qui nesciat. Agebant enim quasi dicerent illud Jeremiae in eum: Venite, percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus (Jer. VIII, 18). Quorum tali tantoque affectus taedio, petiit interdum commorandi locum in adjutorio Altissimi et protectione Dei coeli, quo nullus inimicorum violenter posset adire. Sed nos, dum sibi consuluit, ad horam desolatos et moerore plenos reliquit. Unde turbata sunt satis viscera mea, effusum est in terra jecur meum super absentiam tanti Patris, et nequeo morum imaginem respicere prae lacrymis. Sed plorans plorabo, donec tabescant oculi, ut vel sic meis consoler miseriis, qui subito consolatorem animi talem amisi.
SEVERUS. 120.1566B| Precor, paulisper quiescas a ploratu, ne rursus commoveantur recentius viscera fletibus, et non possimus expungere quae novimus. Sed antequam obducantur oculi caligine, morum imago suis venustioribus pingatur coloribus: tum demum plena clari recordatio vultus calentes lacrymarum aperiet fontes, et sic in jubilo illo inspectante desuper dabimus fletus, hinc quidem gaudentes, hinc tristes; hinc moesti, hinc laeti; hinc quoque destituti, hinc subvecti: quoniam etsi doloris est quod amisimus, gaudii esse debet, quod talem eum ad coeli palatium intercessorem praemisimus. An nescitis Jeremiam illum, cujus iste fert typum, licet in lacum satis coenosum a populo dimersus, quod demum levatus ad astra multum orat? Quod si ille pro his ad Deum 120.1566C| preces indesinenter fudit, pro quibus ei interdictum est, dum superesset, ne assumat orationem et laudem; quid putas iste pro his faciet, quos filios utique sibi charos tam subito desolatos reliquit? Dictum namque de illo legimus: Hic est fratrum amator, Jeremias propheta Dei, hic est qui multum orat pro populo, et universa civitate sancta Jerusalem. Quod si ille pro civitate et populo laudem et orationem etiam prohibitus assumit, quem olim vivens sic deflevit, cui threnos composuit, lamenta instituit; quid facturus iste pro suis, quos dilexit? Fateor quod non tantum pro nobis, verum etiam et pro his, uti et ille, quos inimicos pertulit, intercessor erit: quia utrorum que invectio illorum tam severa contra populum, non de odio, sed de amore fuit. Ista licet minus credant, 120.1566D| tamen nos qui eum agnovimus, dubitare nequimus, quod his qui pro veritate tantos pertulit agones, Christi promissis minime privatur. Et si pretio fides emi posset, daremus quatenus cessarent odiis insequi, quem charitas enutrivit, justitia provexit, et pietas decoravit. Unde moneo quiescant, et desinant maledicere, malefacta ne prodant sua: quoniam hujus (ut criminantur) versutiam et infidelitatem 120.1567A| aemulari oportet plus quam eorum perversam fidem.
PASCHASIUS. Acriter invehis, frater Severe. Velim caveas illud Terrentii: Ne quid nimis; quoniam omnes quibus minus est conscientia tuta, plus sunt nescio quo modo suspiciosi, atque ad contumeliam omnia accipiunt, et propter sua quaeque se semper culpari credunt.
CAPUT III. ADEODATUS. Aestimo quod si ostenderis quid sit fides vera proximi, et qualis sit, dominis quae promittitur, servanda; poterit unusquisque nostrum lucidius intueri, et singuli de propria conscientia judicare: quoniam huic 120.1567B| haec impingitur nota, quasi Augusto debitam non servaverit fidem.
PASCHASIUS. Optime hortaris, ut eluceat, quam multi adulterant fidem veram, et corrumpunt, nescii quid sit quod promittunt. Est igitur Christianorum fides, juxta Apostolum, quae per dilectionem operatur. Alioquin tolle dilectionem, et fides abolitur [aboletur], quoniam dilectio jura fidei omnia circumscribit. Porro dilectio Christi et proximi nihil peccati, saltem ex consensu, admittit. Unde constat quod omnis qui diligit aut consentit quod injustum est, inique odit animam suam, et eum quem ad iniquitatem favendo consentit. Ex quo liquido colligitur fidem non quod velit quisque, intendere debere, ut ad voluntatem 120.1567C| etiam domini terreni contra Dei praecepta assurgat, ne forte male consentiendo, fidem quae per dilectionem in proximo operatur, infidelis amittat: sed quae dilectionis sunt impendere; et per fidem quae salutis proximi sunt, constantius et circumspectius adimplere. Alioquin Herodes ille, ejusque complices, quia juramento erat astrictus, alieni a crimine, si fides praescriberet quodcunque velle, et quod promiseris adimplendum. Unde prius cavendum, ne quid fide pollicearis incautus: deinde si voveris, ne ad pejora provenias declina. Nihil enim debeamus, ait Apostolus (Rom. XIII, 8), nisi ut invicem diligamus. Idcirco quisque quod debet solvendo adimpleat, et implendo debeat, fidem videlicet, quae per dilectionem operatur. Alias autem, fides non est fides, quia 120.1567D| non est ex dilectione Dei et proximi, sed terrena objuratio animalis et diabolica devinctio. Nemo igitur bene servat fidem, ubi contemnitur Deus, et negligitur futurae vitae proximi salus.
ADEODATUS. Heu quam misera aetatis nostrae saecula, in quibus semper omnium praecedit velle: deinde quiquid sapit quisque et potest, ad hoc confligere, ut compleatur, licet prava affectu praesertim cum sapere prius esset necessarium quod velle deberes; deinde velle quod saperes; sicque demum agere bonae voluntatis quod posses. Nunc autem monstra omnium pariunt mentes, cum quod sequi debuerat, praecedit; et caput quod praecedere, passim sequitur; mediaque potestas 120.1568A| ludibunda hinc inde tumet, ac per hoc omnibus fit illud quod Comicus ait: Volo, nolo; noloque, volo; et est singulis infelix nimium ac puerilis vertigo.
PASCHASIUS. Hinc sane eorum aliquis ex senatoribus prior, cum contra eum ut se corrigeret ferme ante biennium depromerem, ratione superatus et sententiis divinis: Audisne? inquit. Profecto ista quae narras, licet divina, in eo saeculo, quo nati et quando nati sumus, locum agendae vitae habuere et vim dictorum: nunc autem in isto quo nunc sumus, scias nihil utilitatis et rationis inesse. His itaque dictis discessimus; ille post suum velle desudans, ego a meo posse quiescens.
ADEODATUS. 120.1568B| Ista quippe res non tantum [ l. tam] caecitas esse videtur, mi Paschasi, quam mira mentis amentia. Hic enim sentire quo sit; quidve agat aliquis; recordari vero quo fuerit, qualisve nutabundus eat; nec tamen redire posset aut velle in id quod fuit, sed agendo insensibiliter ire post suum velle, ne ad se redeat qui fuit.
SEVERUS. Quis, inquam, plus sensu deficisci [deficere] potest, quam qui nec se sentit, vel quid dicat ipse non audit? Sed forte, ut reor, putatis vos clarius derogantes nec ipsa furibunda silentia possint audire. Idcirco loqui libere talia minime formidatis.
PASCHASIUS. Loquimur de fide qualis esse debeat circa proximos, 120.1568C| qualisve servari. Et ideo minime silendum putavi; quia, ut nosti, hanc Arsenius noster tenuit vere, hanc exhibuit, hanc servavit, quae cum dilectione operatur, in cunctis veritate fulcitur, justitia roboratur; non quae assentationibus male decipit, et quae cuique libuerit vitiorum extollit: sed in omni negotio et verbo, in omni re et consensu, amicam sibi scrutabatur inesse veritatem, et quasi ab ungue singulas rerum disquirebat negotiorumque causas, ne forte rimam in aliquo falsitas praecidisset. Deinde ut singulae fidei partes justitiae harmoniam uno concentu praecinerent, sibi coram oculis omnia assignabat, atque ut omnia intrinsecus charitas ageret, quotidie precibus Domino commendabat.
CAPUT IV. ADEODATUS. 120.1568D| Miror quomodo inter varias et innumeras, ut audio, causarum occupationes tam intente Deo vacabat, atque ubicunque sibi praesto aderat, praesertim cum nos quantoties dum vacare Deo volumus, abducimur; et cum quaerimus nosmet, vix invenire possumus.
PASCHASIUS. Fateor, Adeodate mi charissime, quia ubique secum semper cum Deo erat. Non enim se, ut dicitur, rebus tradebat, sed commendabat: suasque cogitationes inter frequentias hominum tractans, aliquid sibi salutare semper in animo gerebat. Et ut infidi 120.1569A| fidem recipiant, testor nunquam me vidisse aliquem, qui sibi ubique tam praesto esset, tamque sollicite passim incederet: ita ut vix, vel nunquam se abduceret, licet rebus occuparetur innumeris et maximis. Inter epulas autem cum aut ipse hospites, aut eum magnorum aliquis vocasset; nunquam tam sobrie potui continuis temporibus dignoscere sumentem, ita ut refectio prandii a plurimis summa putaretur abstinentia et parcimonia victus, si ad tantam, saltem Quadragesimae temporibus, possent contingere abstinentiam. O infelicem me, qui nunc ejus privor aspectibus, nec erubesco agere coram pluribus, quod tunc verebar coram eo. Sciebam enim quod non parceret, si quidpiam immoderate admitterem. De quibus Severum velim interroges, quoniam et ipse 120.1569B| quam saepe mecum istam pertulit disciplinam.
SEVERUS. Satis utique advertor [adverto] quae intendis, ut pateat aliquando, forsitam quod manum avidius ori porrexeram: unde quid invexerit inter nos frequenter habuimus, et adhuc hodie pro quam plurima sua invectione saltem conscientia verberamur. Tamen de quibus dicis, testes sunt patres ac fratres et condiscipuli, qui norunt quod in modum agriculae sarientis, verbum et correptionis sententiam mox in initio peccati pro sarculo ferebat, quatenus Christi messis uberior pullularet. Namque non ut quidam, usque ad excrescentia delicta deliberans agebat: sed mox in singulis peccati originem verbi gladio perimebat. Quomodo igitur suis ignaviter parceret, qui 120.1569C| nusquam et nunquam sublimioribus, nisi moneret, cessit? Fecerat enim sententiam Salomonis suam, quod verba sapientis sint quasi stimuli et clavi in altum defixi; quia defigebat cuspide verbi vitiorum crementa, et virtutum exordia in altum firmius solidabat. Felix nimium beatusque, qui tantis rerum alternisque decursibus occupatus, sibi unus idemque continuus erat censor eximius, qui se tam in alto secessu studiis, Deo charitatique vacabat. Hoc igitur negotium ejus et causa negotii, hoc otium et labor, haec jejunia et vigiliae, haec cura et perpetua mentis sollicitudo, ut nunquam desineret, quod semel coeperat in militia Christi. Unde plurimum aliis enituit, quod sibi ait Deo ac proximis tantus idemque semper fuit; nec ulli plus quam sibi severus, nec 120.1569D| alium magis quam semet judicavit.
PASCHASIUS. Perpendo, frater, et recolo quae sentis: sed necdum est locus, licet invitus quae proponis. Tamen de his fateor aliquando me illum interrogasse, cur sibi tam severus, et, dum solus esset, tam tristis incederet. Ad quod ille: Noveris quia mecum sum, et quod in me est, decerno. Idcirco nullis adhuc, nisi de sola spe, hilaresco gaudiis. Perpendant igitur nostri qui eum rodere conantur, et alienis criminantur culpis, qui se ita percensuit. Putantne contra 120.1570A| Apostolum, quod a Domino ulterius justorum extorris a consilio judicetur? imo Christo cui adhaesit in vita complantatus in corpore, gratulabundus canit: Liberasti me de laqueo venantium et a verbo aspero (Psal. XC, 3). Sed ipse dum talibus et tantis evacuatur malis, nos miseros reliquit: quo velim ignoscant, si prolabimur ad lacrymas secretius in secessu, qui prius repressimus, ne videremur deflere, quem gratis oderant iniqui. Nunc autem tandem illis quiescentibus lamenta relaxabimus, quoniam fletus et lacrymae fomenta sunt desiderii, desiderium autem jucunda recordatio amissi; quoniam, etsi mors aspera deterret, blandi nominis memoria delectat. Unde quidam ait quod amicorum mors quamdam habeat voluptatem, eorumque memoria sit jucunda, 120.1570B| quomodo poma quae videntur suaviter aspera. Cum ergo intervenit spatium, pura ad nos spei jucunditas redit, quia sic quos habuimus, diligimus, tanquam et nos hinc subito ituros, sicque amisimus tanquam habeamus. Gloriosa quidem spes beata et suavis. Idcirco, mi pater Arseni, gratulamur tui, solamur nostri; quia et te ad spei beatitudinem praesumimus pervenisse, nosque tuis illuc meritis credimus adjuvari, licet hinc ad horam moesti, tamen gaudentes: quia tibi felicior successus, quam nobis maneat exitus, nisi prior tuus interveniat recessus. Forte expedierat ut ires, quatenus paraclesis Christi veniat, ut festini, relictis omnibus, tecum simus mente, et indefessis precibus facultas capessendi sit veniam, et perveniendi fiduciam accipiat 120.1570C| animus. Non igitur, mi Pater, miseri de te, sed beati, quibus nec praesentia in spiritu deficit, nec cura minuitur pastoris, sed augetur gratia. Quid enim est mors, nisi somnus? sicut ex multarum Scripturarum locis possumus approbare. Quod si in noctis quiete corporeis adhuc vinculis inhaerentes, et quasi membrorum in carcere religatae animae possunt altiora et quaeque suis discreta imaginibus perspicere: quanto magis exuti omni corruptionis labe spectant, ut quidam sanctorum ait, jam puro aetherioque sensu? Unde plus praesto te nobis Patrem confidimus, quam in istius vitae usu habere nostri prospiciendi ad invicem copiam potuimus. Est enim nobis, ut credimus, ubique praesto dulcisque absentia praesens, quod tunc illius omnia esse non poterant, 120.1570D| sicuti est nunc, insuavis ejus valde praesentia absens; quoniam in eo esse creditur, cui patent et praesto sunt omnia. Magna igitur potestas et virtus ineffabilis, ita ut nec mors, nec tempus avellere possit, quos ipsa eademque majestas Dei beaverit. Unde, mi Pater, potius crederis nunc vivere nobis, qui tibi melius vivis. Fiunt jam lacrymae dulces, jucundior fletus; quoniam, etsi mors odii est, vita nobis tua dilectio. Namque mors ebibita absorpta est in vita, et ideo vivis, Pater, beateque vivis. Quaesumus, adsis nobis, apud quem melius vivis, in quo vivunt omnia, nosque movemur in illo et sumus: cujus nimirum spei promissis refrigeratur ardor animi, 120.1571A| relaxatus quoque paulisque evaporatur affectus. Quo rogo ut advolet assidue tui animi imago, dulcesque perfundat veri (si fas sit dicere) somni visiones, ut totus adsis, qui solis corporeis aspectibus defraudaris. Nam quotidianus tuus usus jugem recordationem excitat, affectus imaginem repraesentat: quibus allatis dolorem renovant. Et ideo, mi Pater, interdum ades, et mente atque animo amplecteris. Osculamur enim te quantoties, alloquimur, comprehendimus. Infelix nimium ego, qui ultima verborum tuorum monita tam longe absens hausi. Ais namque, ut noster mihi Chremes attulit, aisque: Ita, fili, fac, si quomodo, quaecunque scis boni, opere agas, ne tui minor inveniaris. Haec tua, mi Pater, mihi novissima verba, haec tuae aestimationis mandata. 120.1571B| Non quod scierim quod perfectum sit; sed ut sciendo proficerem, sollicite procurabas. Cui nescius mox futurum quod non praeterire licet, longius differri posset, verius quam jocose remiseram, quod aeque tria in homine continuis temporibus non inessent, videlicet scire, velle, ac posse. Quoniam multa quae boni scimus peccatis exigentibus, quandoque nolumus; quod si jam velle adjacuerit, posse interdum non habemus. Deus est autem solus, cujus nec major scientia quam voluntas, nec voluntas amplior quam potestas: sed quidquid scit, vult et potest; ideo in sapientia sua omnia operatur. Porro hominibus nihil horum sine gratia Christi. Et ideo quaeso precibus instaures, votis adjuves, quoniam tunc doctoris perfecta est monitio, si precum quos 120.1571C| monuerit, adjuvet sumptibus. Hoc enim laudis tuae officium est, quia sine offensione in nullo subter fuisti, tuis ut minus annuntiares voluntatem Dei, modo si commendes oratione ac meritis: ut quibus per te scire licuit quod expediat, velle ac posse tribuatur a Deo quod placeat.
CAPUT VI. ADEODATUS. Vellem altius a puero tanti viri tirocinia repeteres, quoniam merita tantae perfectionis cum eo crevisse credimus. Non enim verae virtutes sine innocentia proficiscuntur: innocentia vero virtutum efficacia solidatur. Porro soliditas longa boni operis consuetudine crescentibus meritis firmatur. Alterna quidem proportione perfecti viri ut prudentiae simplicitas 120.1571D| respondeat, et simplicitatem prudentia instauret: quatenus quod est in flore, fructus exhibeat, et fructum bonae spei prius flores promittant. Potest ut flos nonnunquam sine fructu decidat: fructus tamen non sine flore pullulat. Idcirco pandas velim prius flores, quatenus fructus dulcior exuberet; quoniam, etsi utilis fructus, tenerae vitae pulchrior flos redolet. Unde huic quod etsi ante floruit, uberior virtus florendi, Christi gratia fuit.
PASCHASIUS. 120.1572A| Quaeris, Adeodate, quaeris de his forsitan, quando non eram; tamen relatione verorum, quia ab utero notissimus fulsit, plura memoriae dignissima percepi. Fuit enim a puero inter tirocinia palatii liberalibus mancipatus studiis, pollens morum nobilitate ac probitate sensus. Cujus Augustus efficaciam auspicatus ingenii, licet consobrinus ipsius esset, patrui ejus filius, decrevit humiliari cujuslibet instinctu, et redigi inter infimos, non quidem fortuitu, sed divino dispensante judicio, ut tenera aetas fornace tentationis tanquam aurum probaretur, quatenus edisceret adhuc juvenis, non minus adversa fortiter, quam et prospera aequanimiter tolerare. Scriptum quippe est, quod sicut fornax aurum, ita tentatio probat 120.1572B| justos (Sap. III, 6). Et ideo jam justitiae ejus testimonium renitebat, ut amplior gratia praestaretur. Ubi diu multumque camino humilitatis detritus, valde claruit mitissimus: et nescio cui optimatum commissus libera sub custodia probus atque idoneus, plurima ejus quotidie crescebat fama, vitae et laudis praeconia cumulabantur. Quis igitur non agnosceret, quod jam divino probaretur tirocinio, qui nullis existentibus delictorum culpis a proximo sic premebatur innocens et justus, quasi esset reus, Augustique naturae alienus? Ferunt quidam, quod idem tunc temporis cum esset in via moestus, bovesque cum plaustro minaret, quemdam ruricolam obviasse, accinctus [accinctum] balteo et armis. Ad quem ipse: Visne, inquit, o homo, arma quae geris 120.1572C| pauper deponere, istaque quibus astringor assumere? His ita dictis tandem vix credulus viator sine damno, suis se viduavit armis, et munera insperata revexit. Tunc noster Arsenius: Melius mihi, inquit, vilia decent cum plaustro, quoniam non militiae nunc saeculi, sed communis vitae negotiis vaco. Quid igitur iste, fratres, nisi David usus exemplo aiebat: Adhuc vilior fiam, et ero in oculis meis humilis (II Reg. VI, 22); praesertim quia cum sibi quisque pro Deo indignior apparet, Deo acceptior fit: et cum sibi magnus sufficiensque, utique, sicut legitur, parvulus aestimatur. Quid plura? His ita expletis paulo post divina virtus multis eum provexit honoribus, fitque acceptior cunctis, quanto probior. Restituitur palatio, gratia sublimatur. Siquidem quotidie 120.1572D| proficiens atque succrescens, constituitur ab Augusto oeconomus totius domus, et venerabatur passim secundus a Caesare, quasi putares alium Joseph sceptra regni movere. Erat enim in ore omnium, et ad omnia quaeque praecipuus, maxime justitiarum exactor: cujus solertia jus civile bonis sine tergiversatione dabatur, et praesentia non minus terrebat reos, quam mulcebat pios. Senator, ut ita dicam, senatorum, a secretis jam tunc efficacior 120.1573A| cunctis, eo quod nihil vellet, nisi quidquid praestantius scire potuisset: ubique providus, ubique promptus; ac devotus, ubique strenuus; ita ut nullus de se coram illo aliud, quam justum velle significare auderet. Ante quem jus civium venale nunquam venit: sed liberaliter in omnibus agens, ultroneus petentibus apparebat. Nonnunquam igitur ad ea quae Augusto proprie agenda fuerant, specialius mittebatur. Unde jam idem ducatum gerens, exercitum vice Caesaris in hostes duxisse satis fertur egregie: Quem feritas gentium barbararum suis edomita beneficiis, nimium, ut nostis, diligebat, et ad eum demum jam cum monachus foret, quantoties devoti confluebant.
CAPUT VII. SEVERUS. 120.1573B| Fateor nos saepe retractasse quid esset, quod easdem gentes diligeret, etiam ut saepe omissis primoribus nostri Ordinis ad eos alacrius se conferret, et totum se illis infatigabiliter praestaret. Sed facile patet sensus, quod pietatis affectu haec fecerit, ut eos suis provocaret exemplis, et ad morum instrueret honestatem, qui nuper ad fidem Christi venerant.
PASCHASIUS. Ita est, mi Severe. Idcirco apud eos prae cunctis acceptior erat, quod ipse saepe probavi, et prae omnibus charior. Forte recolis, quando illuc causa coenobii novi cum Antonio nostro simul fuimus, ubi qualis quantusve haberetur, probavi, quasi, ut 120.1573C| ita dicam, si advenisset coelitus, magis quam olim ex palatio, profecto cum esset monachus, venerabatur. Unde cum ad quosdam devenissemus, qui eum mutato habitu non agnoscerent, vastarentque iidem hostiliter suorum agros, et depopularentur finitima; voluit eos Antonius noster, ut erat benignus, corripere lenitate sua; nec tamen est auditus. Tum quidem proposuit eis Arsenium, et fecit alloqui, ut se a talibus compescerent. Quo audito, illi coeperunt prospicere attentius, is si esset quem fatebamur; qui etsi multis persuasi, minime credidere, quod tam eximius et praepotens ad tantam venerit humilitatem et dejectionis formam. Quorum unus ad eum: Tu es, inquit, ille quem noster tam inclytum celebrat orbis? Tum ille: Ego, inquit. 120.1573D| Deinde, fateor, alter ait, quod saltem nec minime extrema digiti ejus vales, quanto magis ut talis tantusque dicaris. His ita dictis, nos omnes subrisimus ac discessimus.
ADEODATUS. Velim serius agas: quia talia in quibus fastus commendatur saeculi, non intueor quid prosint, penitus cum mors etiam nostra aboleverit, si qua fuerant 120.1574A| jucunda. An ignoras quod qui mundum colit, pretiosa perdit? Pompam namque saeculi repetere, quid aliud est, quam fidem abnegare Christi?
PASCHASIUS. Ita plane sentio; sed probi viri, licet videantur agere quae mundi sunt, intentum gerunt animum, nec se ad externa omnia sinunt evocari, licet foris universa resonent, et magnis fulciantur tumultibus. Quid igitur putas fortius purpura uti, et vasis auro argentoque confectis, quasi testaceis, vel cilicio; nec moveri? An iisdem licet vilibus sic uti, quasi pretiosissimis, nec paupertate affici?
ADEODATUS. Utrumque magnae virtutis dixerim virum: sed talis vix aut rarus invenitur, quem non dejiciat 120.1574B| altitudo, quem vilitas non moveat, quem non extollat divitiarum atque honoris sublimitas, quem non paupertas afficiat, et variarum rerum negotia non extenuent.
PASCHASIUS. Ita, Adeodate, ita est, sed vera virtus in utrisque est, quam bona mens explicat et devota: ubi nec cupiditas, vel avaritia fomentant animum; sed liberalitas honestat morum, et probitas commendat vitae. Non virtutes dissident, non vitia premunt, non altera affectionum passio alteram vexat, non ea quae sunt exterius devastant. Alioquin etiam in eremo quid prodest universae regionis asperitas et silentium, si affectus improbi fremunt intus, et vitia permutant animum? Ergo placida quies et vera illa 120.1574C| est quam ratio ubique componit, et serenitas religionis commendat. Idcirco quidam, ut comperimus, e saeculo recedentes, adhuc versantur in fluctibus: quia non satis mente exisse probantur. At vero nonnulli, quos tirocinia virtutum enutrierunt in militaribus rebus, postmodum ad Christi militiam puriores ac perspicaciores veniunt, quam si essent inexperti.
ADEODATUS. Tamen esse debet in his virtutum experientia, pro quibus egregii censeantur, quoniam et pagani duntaxat inter suos idonei probique videbantur, vulgique aestimatione nonnulli inter deos allati dicuntur.
PASCHASIUS. 120.1574D| Videris mihi ad omnia quae conferimus, nutabundus, et quasi plebeio infectus colore, nullum alium deinceps posse recipere mentis effectum: praesertim cum varius rumor varias rerum conspersionibus inficiat mentes. Fortassis ergo et tu ita infectus plurium infamiis, ut non queas de hoc aliam jam recipere fidem, quem plures ita laniant, et vulgi imperitia corrodit.
ADEODATUS. 120.1575A| Nonne recolis illud Catonis, quod multi multa loquuntur, et ideo rara est fides? Verumtamen de isto, fateor, optimam habeo fidem, cui adhaesi in novissimis, quem cognovi, licet sero, et dilexi nimium virtutibus decoratum. Sed non omnibus rebus facile fides adhibenda. Unde et Apostoli tardius credidisse leguntur, ne forte fides eorum temeraria videretur. Ita et nos nihil praecipitanter, nihilque inconsulte agere oportet: neque vulgi aut alicujus impressione ita infici, ne meliora recipere valeamus; neque, ut ita dicam, molliri ac si cera, ut omnium sigillorum signa super sculpturam recipiamus. Probanda est igitur imago cujusque, probanda et fides: ut quod semel ad liquidum probaveris, iterum de 120.1575B| illo non judices.
PASCHASIUS. Recte fateris: sed velim perpendas, quam probi viri inter summos saeculi honores vixerint, quam idonei mox de militia ad Christi gratiam pervenerint. Taceo igitur et David, quem nec regalis dignitas multis rerum copiis illexit, nec occupatio negotiorum a dono gratiae retorsit. Taceo de caeteris omnibus, qui in culmine celsitudinis virtutum floribus exornati, Deo placuisse leguntur, et multis mysteriorum sacramentis refulsere. Veniam ad nostros, quos de mundi militia Christi Ecclesia gloriosos suscepit praesules. Ambrosium loquor, qui de praefectura mox cathedram episcopatus est adeptus; et Hilarium, quem doctorem eximium Gallia concelebrat. 120.1575C| Tales ergo et hujusmodi viros saepe saeculum, imo de saeculo Christi gratia provexit. Et ideo nulli dubium, quod et istum inter senatoriae dignitatis infulas virtutum gemmis insignitum providentia instituit divina, et clementia decoxit, ut fieret vas honoris de tanto culmine ad monasticam transmutatus.
CAPUT VIII. SEVERUS. Diu est quod exspecto, quid de illo dubia proponere velitis, quem plusquam nosmet (ut ita fatear) cognovimus, cui conscii fuimus, quem sectatorem justitiae ac veritatis non dubitamus, cui quam nobismet amplius credidimus. Fortassis ergo ut quidam philosophorum omnia dubia tenemus, nihilque certum 120.1575D| posse comprehendi philosophamur. Alioquin interrogate Chremem nostrum, aut istum Allabigum, cujus clangor buccinae forte surdis etiam fidem praestabit, quod adhuc in saeculo morum honestate ac virtutum caeteris clarior vixit.
CHREMES. Nullus qui hoc nesciat, pene quia nulli fuit ignotus: sed livor abnegat, pluribus quod conscientia probat Hinc profecto liquet, quamvis offenderit, quod etiam ab aemulis praestantior omnibus nostri saeculi primoribus fuit: et si eisdem non placeat, bonus tamen ab omnibus praedicatur. Fuit enim in saeculo eleemosynarum largitor, et decimarum ita liberalissimus dispensator; ut probares jam non sua, 120.1576A| sed ad hoc sibi commissa distribuere. Qui post annualem decimationem, quotidianam indesinenter tam ex omni redditu ac dispensatione victus, quam et de variis donorum sumptibus Christi pauperibus impendebat, hanc sibi haereditatis computans partem, hanc lucri pretium, hanc justitiae suae mercimonium. Sed, ut video, Allabigus noster, quasi conviciatus, irascitur, ideo forte nudam manu interdum confricat, nec bene sentit de his quae proponitis.
Tum ille: Quid igitur ludicra jocose seritis? et si calvus vobis videor, Haelisaeum quid contemnitis? An nescis, Chremes, quia multi me venti flaverunt? Fortassis ergo jurando per hoc caput ista contraxi. Nunc autem quia non credunt, hoc novum reperi juxta Terrentium, ut consecter eos, qui se primos 120.1576B| omnium esse volunt, nec sunt; et cum riserint, arrideo, eorumque ingenia admiror; vel quidquid dicunt, laudo; et si negant, laudo; quid quisque negaverit, nego; aiunt, aio. Deinde imperavi mihi omnia assentari, quia is quaestus nunc est valde uberrimus. Tamen saltem parvam adhibeam fidem, qui mihi de illo quam bene sum conscius, nihilque falsi fingam, quoniam meo cordi nullum chariorem invenio. Fuit enim suo in tempore acceptior cunctis, licet prodigiosa hujus saeculi aetas ultima eum insipienter et maligne oderit, atque mendaciis sit insecuta. Verumtamen quaeso me non adeo ignavum putetis, non ingratum, neque inhumanum aut vecordem, ut me non consuetudo tanti viri non irremota vitae conversatio, non amor, non pudor oblivionis 120.1576C| commoveat, ac moneat, illi ut servem fidem, cum quo multa pertuli, a quo plura didici, et ex quo quaeque optima virtutum etiam in saeculo cognovi, pro cujus amore primum post Deum saeculum reliqui. Unde si quis vestrum mihi de cornu quidpiam opposuit, tubam audiat veritatis; quia quamvis obsurdescant invidi, Arsenius iste verus Christi athleta fuit: et si plura enumerare nequeam sermone imperitus, lugere tamen etsi coram non erubesco, quoties ad mentem ea reduco, ut vel sic refrigerer plenas miseriarum nostrarum doloribus. Quia etsi gaudendum censeo, quod talem eum habuimus, satis quoque deflendum, qui cum eo semper viximus, quod absentes in extremis fuimus. Fortassis ergo si cum eo essemus, de spiritu ejus amplius participaremur. 120.1576D| An non legistis, Elias Elisaeo suo petenti, ut spiritus ejus in eo duplex fieret, quid dixerit? Si videris, inquit, quando tollar, erit quod optas (IV Reg. II, 11). Ita et nos, fratres, si essemus cum eo, hinc ad coelos quando abiit, pignus nobis forte refunderet sui spiritus. Nunc autem quam miseri, quibus nec horam scire licuit sui exitus, quem vivere putabamus!
PASCHASIUS. Ut audio, glaber iste qui videbatur idiota, factus est in subito querimoniarum philosophus, nec dubium quin spiritu ejus quem plangimus afflatus. Alioquin nisi eo esset attactus, quomodo talia praeoccupavisset, antequam filius eo veniret, quo circumfusis 120.1577A| visceribus lamentandi erit tempus? Non enim assentator est falsi, ut se finxerat; sed invector, ut sentio, praecoque veritatis. Parvipendet enim aliquis quid audiat; praesertim cum nemo amicorum meorum est hodie, apud quem omnia mea occulta exponere audeam, quamvis hic nostra etiam inimicis detegat; quia nonnunquam apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti piget ineptia, ne infidelis, ne protervus videar. Idcirco nostrum est intelligere, utcunque atque ubicunque opus sit assentari vel obsequi, de isto si quomodo vel tacere. Ergo quia nec praemeditari potuimus tanti viri obitum, nec praescire; nunc praemeditandum, quid vel cui quandoque loquamur. Noster enim satis pavebat animus de illo prius tale aliquid cogitare, qualia demum 120.1577B| contigisse doluimus. Non quod conditionem ignoraremus; sed quidam votorum usus sensum nostrum communis fragilitatis obduxerat, ut de illo nisi secunda cogitare nesciremus. Unde cum olim ab Augusto directus causa negotii quod nostis, antequam in remeando Agrippinam venissem, comperi quem nunc deflemus, exsilium tulisse pro munere, ubi quamplures monachorum simul reficiebamur; eratque lectio in medio Isaiae vatis, ubi legitur: Concurrent Aegyptii adversus Aegyptios, et disrumpetur Aegyptus in visceribus suis (Isa. XIX, 2). Tunc quidem infremui, tunc quasi inundans omni lacrymarum imbre perfusus, atque dolore disruptus emarcui, ita ut omnes mirarentur, alii quidem quid contigerit dicentes, alii quasi reatui illius conscius essem, opinabantur; 120.1577C| nemo tamen mihi eorum hodie quod heri, licet consolatores optimi viderentur. Fateor tamen eadem hora omnia mihi in animo venisse quae postea contigerunt. Unde non dubitandum quod divinus Spiritus ubique omnia repleat, etiam et ea quae non possidet.
SEVERUS. Dicam de his quae mihi in mente sunt, vos decernite. Dum ille fuit solus, dum nulla alia spes, dum posse viguit; favebant plurimi, sibique dabant palmam; nunc postquam res inventa [inversa] est, inventi [inversi] sunt et ipsi de quibus quaereris. Sed non adeo dixerim fortuitu talia contigisse, ut et lectio simul ac lacrymae prodiderint, quod nostra in visceribus suis disrumpenda esset Aegyptus: forte 120.1577D| jam tunc venter praecordiorum contra nefanda futurorum, quasi cythara threnabat.
CAPUT IX. ADEODATUS. Dum varia rerum incidunt negotia, in colloquio confunditur stylus, nec ordo dicendi servatur, nec flendi copia pectoris de fonte uberior hauritur. Ex quo velim fontem aperias nobis calentem, et qualis quantusve venerit ad monastica, insinues: quia etsi pulchrae sunt virtutes sub absconso chlamyde [ f. chlamydis], easque inter mundi illecebras vernare; pulchriores tamen in schola virtutum fiunt, ubi resecatis vitiis fragrat ager aliorum odoramentis commilitonum, 120.1578A| et sola quae Dei et sancta sunt, ab omnibus meditantur.
PASCHASIUS. Si quaeris, Adeodate, qualis venerit, fateor talis qualem Virgilius ille tuus Maro describit, totus teres atque rotundus. Qui nimirum versus, licet in Virgilio vestro magnis extollatur laudibus, longe antiquior legitur in Horatio, qui dum de viro sapiente loqueretur, ait, quod sit fortis, et in seipso totus teres atque rotundus. Unde profecto liquet, sicut et in quampluribus locis, quia Maro vester callidus ingenio de caeterorum sententiis laudem tulit, et de multis, ac si mendicus, philosophorum fragmentis convivium vanitatis, saltem pueris, fecit. Sed laudabilior hic noster illo fulsit mox de saeculo Christi gratia illustratus, 120.1578B| qui fortis in Deo atque teres seu rotundus, ut aiunt, venit; quia nihil ex omni parte rotundius a puncto, quam sibi [ f. si] virtutes rationi Deoque consentiunt. Nonne virtus jure tibi videtur quaedam aequalitas vitae, rationique consentiens undique? Quod si aliud ab alio in vita discrepat; magis, ni fallor, offendit, ut ille egregius ait, quam si aliqua pars circuli majore minoreve intervallo quam aliae partes, distet. Igitur illa est virtus et ratio vera, quae vitam perfectam faciunt; vita vero perfecta undique, si veritati congruat, et virtutibus aequetur. Unde profecto idoneus in vita et probus jure is censetur, qui tam bene et honeste vivit ut secundum Deum virtutibus vivere videatur. Sed de isto vix talia creduntur, quoniam odiis et invidia ubique jugulatur. Qua de causa parcius 120.1578C| laudandum censeo, ubi veritas conviciis suffocatur, et invidia justitia perimitur.
SEVERUS. Forsitan persecutorum tempore si esses, de Christo aut nescire quidquam te assereres, utique aut mutus esses. Nunc autem, quaeso, pone metum: nihil hic iterum jurabis poscenti. Alioquin dic illud, quia si noceo quod amo, sine fine nocebo. Satis enim mihi est amoris, quod semel de illo ebibi, quod aliud recipere non possum. Idcirco si non proficiunt visa, veniamus et ipsi virtutum ad arma: quia pro talibus tantisque Deum si digne laudare non cessem, beatior ero, licet monitis ejus et moribus sim ipse 120.1578D| minor.
PASCHASIUS. Magna molimur, frater Adeodate, sed nulla nisi ardua virtus. Unde narremus, ut fertur, fabulam toto notissimam mundo. Quoniam, ut ais, exigua virtus est praestare silentia rebus; sicut e contrario gravis culpa, quae tacenda sunt loqui; quamvis utile multis dissimulasse prodenda fuerit, tacendaque prodidisse. Venit enim hic noster Arsenius, sicut melius nosti, ad monasterium [ l. monasticam] vitam jam pene perfectus, licet demum major meliorque crevisse credatur, quia nemo qui virtutibus hac in vita proficere nequeat. Venit, inquam, sicuti praefatus poeta tuus ait jam, 120.1579A| Vir bonus et sapiens, qualem vix repperit unum Millibus e cunctis hominum consultus Apollo: Judex ipse sui totum se explorabat ad unguem. Fateor me neminem sui exploratorem vidisse similem huic, qui non dico quotidie, verum jugiter sua tantum rimabat gestorum intima, quantum nemo solertissimus judicum discutit aliena.
ADEODATUS. Quaero abs te, quomodo si jam teres atque rotundus venit, sui major meliorque demum fuit? Nunquid rotundo aliquid rotundius esse potest? quod si omnino potest, restat rotundum non fuisse, ut ab immobili puncto, scilicet divinitatis opere, circulus formaretur virtutum.
PASCHASIUS. 120.1579B| Quantum ad formam geometricae exspectat disciplinae, videtur fore quod ais; sed si ad virtutum, quia semper ex omni parte Christo introrsus modificante in sphaera aequissime circumaguntur, hinc inchoatio ad formam incipitur; illinc ubi civitas virtutum est, consummatur. Unde in comparatione Dei, sicut nemo bonus, ita nemo perfectus; et sicut nemo perfectus, ita nemo teres seu rotundus. Tamen dicitur et bonus, et perfectus homo: et si perfectus, utique teres, quia in Christo conformatur, in cujus nimirum circuitu iris esse legitur (Apoc. IV, 3), ex quo omnis perfectio virtutum designatur. Caeterum nemo proficit ad ista, qui se quotidie major meliorque non invenitur. Hinc quoque propheta: Beatus vir, inquit, cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo 120.1579C| disposuit (Psal. LXXXIII, 6). Quid sit autem ascensiones disponere, subjungit de singulis: Et ibunt, inquit, de virtute in virtutem. Ita ut omnium virtutum forma, propria cujusque charitas efficiat animae quantitatem aut qualitatem. Constat igitur animam virtutibus crescere; decrescere autem vitiis, et ad non esse tendere. Iste vero noster quotidie sic de virtute ad virtutes, ita de esse ad majus esse tendebat; et sicut ad majus et melius, ita licet jam virtutibus teres, ut formatior atque rotundior esset, jugiter Christi manu formabatur. Sed qualis quantusve jam esset, quando saeculi deposuit militiam, testes sunt praesens Pater et fratres, qui satis intenti ac solliciti, multis eum, dum pulsaret novitius ad ostium monasticae disciplinae, perscrutati sunt probationum argumentis 120.1579D| et solertiae disciplinis. Testes quidem, quod velut aurum in fornace fuit probatus, inter omnia increpationum dura et aspera, in tantum qui necdum tiro, ut perfectus jam Christi miles haberetur. Erat in illo Spiritus Dei; et ideo, ut fertur, in nullis frangebatur molestiarum spiculis; sed seipso quotidie probatior renitebat. Quam vera igitur Apostoli sententia, quod omnia cooperantur illis in bonum, qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28). Nam ei et quae pro malo inferebantur, profecto lucrifiebant. Psallebat enim cum propheta Domino: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Fateor, quae multis dura videntur, illi levia erant; erat enim monachus.
CAPUT X. ADEODATUS. 120.1580A| Quid laudis est, quod monachum eum praedicas? Nonne et nos ac quamplurimi monachi censemur nomine?
PASCHASIUS. Vere censemur tantum nomine, sed falsi invenimur opere. Unde quidam de Patribus bene se intuens: Vae, inquit, mihi, qui nomen monachi falsum porto. Unde si diligenter consideres, rari inveniuntur. Sed hic noster unus erat e millibus, qui solus digito monstrabatur. Annon recolitis oculos ad nos omnium venientium? nam mox inter omnes eum intuebantur, et quasi ad lumen erant defixi, eumque requirentes, soli loqui desiderabant; etiam et cum ultimus 120.1580B| esset a primordio, a cunctis prae omnibus venerabatur. Nemo igitur, ut assolet, etiam apud Patrem levitatis causa quispiam apud eum reprehensibilis voluit inveniri. Gravitas enim ejus et morum probitas illustrabat omnes; et ideo pudica mente vultum singuli coram eo submittebant. Licentius enim coram sole quam coram eo aliquid admitteres reprehensibile. Nunc vero quam miseri sine illo vivimus, multis allecti illecebrarum usibus! Omnes enim licentia deteriores sumus, quae cum alicui in mente inciderit, frequenter frena gravitatis amittit. Unde Severum interroga, si quid de illo nosse desideras.
SEVERUS. Fratres, fratres, quid dicam, quove inveniam dicendi copiam, cum in me nihil remanserit de illo, 120.1580C| nisi flendi ac gemendi facultas? Bonum namque mihi erat, cum eo dum portabam jugum adolescentiae meae, coram illo quasi solitarius ac tacebam, magis quam nunc, cum loquendi licentia relaxatur; et aestimo impunius licere tunc quae verebar ne admitterem. Patior usu, qui pene jam omnium hominum est, ut melius aliena videam et judicem quam mea. Idcirco inhonesta quam saepe committo: praesertim quia cum illis frequenter ago, qui neque jus, neque bonum, aut aequum sciunt. Melius, pejus, prosit, obsit, non curant, neque vident; nihil enim nisi quod libuerit, placet; nihil nisi quae voluerint, scientia defendunt, etsi eos esse res non sinit ut volunt. Porro nos illi palmam damus, eumque magnifice efferimus, qui vim tantam habeat et potestatem atque efficaciam 120.1580D| fallendi, ut falsa pro veris valeat astruere, et improbos optimos judicare. Idcirco non est nunc temporis de isto quidpiam laudabile praedicare; tamen quia omnes norunt, licet oderint et invideant, non multa facundia opus est ad laudem, dum religiosior omnibus nostri temporis a singulis praedicatur et perfectior. Fuit enim in omnibus discipulus monasticae disciplinae, militans diutius sub Regula vel Abbate. Discipulus, inquam, quia in cunctis subditum se et humilem exhibuit, magisque subesse gaudens quam praeesse; prodesse tamen tam sub jugo magistri, quam praelatus postea curavit. Et ideo demum perfectus invenitur Pater et magister, quia discipulus perfectior caeteris approbatur et filius; quod genus rarissimum 120.1581A| invenies, dum singuli magis praeesse gaudeant quam subesse et prodesse. Alioquin non tanta praelatorum penuria perfectorum esset, neque proficiendi magna difficultas; quia plurimi, etsi praesunt, prodesse vix paucis appetunt, obesse multis. Hic autem quantus sub disciplina fuerit obedientiae multorum ore laudatur. Et inde est illud, cum novitius adhuc esset, tumescente alveo fluminis, jussum est more solito, ut fratres irent turgentia resecare herbarum, ne amplius inundaret. Tum ille coepit reliquos exhortari, ut tunicis tantum induti intus introirent, quatenus melius proficerent, Quo dicto, plures una cum eo introiere. Ubi multo perpessi frigore, relatum est Patri ad monasterium; quo jubente mox extracti sunt, atque coerciti, ne ulterius talia auderent. Unde 120.1581B| constat, quod saepe de fervore boni amoris, si dici fas est, contingit excessus culpae, dum mens minus deliberat compellente amore charitatis, etsi Paulus apostolus dicat: Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII, 18). Hinc quoque quam saepe talia Petro legimus accidisse, minus considerans, ore quid exprimeret. Porro excessus iste, ut ita fatear, non est amoris, sed inscientiae nota: unde ipsius flamma levius purgatur. Nonne vidistis eum jam cum hospitalitati nostrae praeesset, qualis quantusve erat? quam humilis, quam devotus! Quem enim aliquando nobilium vidistis tam vilia semper appetere, tam aspera tolerare, tam horrida et foetida diligenter attrectare? non dico vilia calceamentorum hospitum, verum vulnera pauperum, eorumque foetida vestimentorum, 120.1581C| nonnunquam sic quasi aromata bajolans abluebat: omnia quippe eorum sic non lassescens infatigabiliter sustinebat. O Domine bone Jesu, quam infatigabilem eum fecisti ad omnia dilectionis officia! quam strenuum, quam efficacem, quamque devotum! Satagebat enim circa frequens ministerium ita sollicitus, ut pauperum curam et hospitum atque infirmorum ante omnia et super omnia gereret in die; nocte vero somno expleto parvissimi temporis, non minus ante vigilias Fratrum, quam post vigilias una cum Maria indefessus ad pedes Domini Jesu coram sanctis altaribus prostratus humo jacebat. Tu nosti, Domine Christe, quo lacrymarum imbre solum rigabat, te rogans, teque suspirans, te quaerens, ad te pulsans, ut aperires ei januam pietatis 120.1581D| tuae: aperires quoque, ubi ei hactenus clauseras; et susciperes, ubi clementer illi aperueras. Quibus januis apertis, ut credimus, tunc penetrando pulsabat fide, nunc fruendo amplectitur charitatis amore. Poterat enim dicere cum Propheta: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? (Psal. CXVIII, 82.) Fateor ergo saepe me vidisse loca suis mane madentia lacrymarum imbribus, et conspexisse oculos pene consumptos a fletibus. Vidistis et vos eum, ut reor, frequentius squalentem vigiliarum angoribus, vidistis madentem fletibus, vidistis affectum gemitibus, vidistis utique macie tenuatum et pellem ossibus haerentem victus parcimonia, et tabentem faciem laboris vit 120.1582A| suae sudoribus. Utrasque namque vitas suis gerebat temporibus, practicam scilicet in die, theoricam vero in nocte; hinc inde earum respersus floribus noverat cum Maria, etsi frequens esset cum Martha, quod unum esset necessarium: et ideo singula ad hoc unum jugiter solidabat; illuc suspiriis anhelans, hac dilectionis officio ad ea propulsans, satagebat in die agrum corporis sui refundere sudoribus, in nocte vero fletibus. Vidisses enim mane illum quasi rore purpureo perfusum, lacrymarumque imbribus irroratum. Unde si velis plenius cognoscere veritatem, Severum interroga, qui semper plus quam ego vigilare studuit ac potuit, et ideo de his omnibus potiora cognovit.
SEVERUS. 120.1582B| Etsi ficte de me ista dicis, tamen, licet qualitercunque, multa de illo percepi, quae jure debeant praedicari. Annon recolis cum quanto frigore Domino psallebat, qui pene a sanctis altaribus vix semel in noctibus recedebat, ut ad lectum veniret? Quem si interrogasses, an pervigil canendo, petendo, quaerendo, pulsando, noctemque gemitibus et fletibus vincere vellet, responderet illud Catonis: Si velim, aut nolim; et si possim, aut non possim; me tamen vigilare juvat propter illud: Beati qui vigilant ad fores meas, quoniam si mane me quaesierunt, invenient me (Prov. VIII, 34). Alioquin, nisi ob beatitudinem perfecti laboris, nunquam talia et tanta sustinuisset vigiliarum officia. Praesertim nullus mane qui non posset videre roscida humi pavimenta, 120.1582C| quibus in nocte Domino militabat. O quale tunc tempus! vidisses enim quasi ad unius galli cantum continuis noctibus reliquos omnes excitari, et passim hinc inde altis crepitare gemitibus. Nunc vero quanto plus soporamur, tanto plus mortui vivimus; quoniam dum somno servimus, etsi vivimus, mortui sumus.
CAPUT XI. PASCHASIUS. Tu tantum de vigiliis narras; caeterum quantus qualisque vixerit, aut non recolis; aut certe quod in me reprehendis, pandere non audes.
SEVERUS. Audeo plane, sed de nullo temere loquendum.
PASCHASIUS. 120.1582D| Cave, irater, ne comicorum notam incurras: quia, ut aiunt, neminem liberum, neminem obsequentem, neque qui recte tractare verum possit, neque nosse aliquem, neque ab aliquo ubi non recte vivitur, cognosci. Et ideo forsan nec tu illum ostendere vis quanti penderes, nec ille tibi credere est ausus quod aequum est patri. Quae si essent, forsitan nunquam illum silere etiam volens posses.
SEVERUS. Plane cupio de illo quae virtutis sunt ostendere, quem plus me credidi: quia de se sibi nec ipse quidquam retinuit quod non nossem. Transfudit se ad liquidum, ut paternos in me formaret vultus. Non 120.1583A| enim sibi remisit tempus, nec respexit; sed totum se Deo commisit, et transposuit ad ea quae non videntur. Hinc ergo claruit, si quando vice sua hiemalem fratrum calefiebat [ l. calefaciebat] domum, quantis augustius virtutibus renitebat, quantisque acrimoniarum fumi nitoribus pice pressius denigratus aestuabat. In tantum igitur illo cremabatur igne et fornacis incendio, ut videres eum jam non carne vestiri, sed effigiem quamdam fuliginis spiritu vegetari.
PASCHASIUS. Recolo satis et recordor, quoniam tanquam aurum in fornace probabat eum Dominus, ut eum demum quasi in holocaustum acciperet; ipseque se sua sponte laboribus defecabat, plus appetens mala 120.1583B| mundi quam quae suavia sunt, pro Deo in omnibus tolerare. Macerabat se jejuniis, et victus parcimonia temperabat. Gerebat quoque curam de omnibus, et multa fratrum sollicitudine sancta premebatur. Hospitibus vero et fratribus infirmis sedulo serviebat obsequio; cujus cum plures venerationis affectu refugissent obsequium, frequenter aiebat dicens: Heus tu! cur evacuare vis officium meum, et obedientiam mihi commissam tollere? Ad cujus nimirum vocem mox quicunque ejus se manibus praebebat tractabilem. Unde quotidie magis ac magis eum fama ferebat ubique per aures, et praedicabilem commendabat. Quid plura? defuncto Antonio paulo post substituitur Pater eximius ejus in loco. Ob cujus nimirum electionem a fratribus egomet directus, mox 120.1583C| obtinui apud Augustum quod olim plures optabant. Perrexerat enim prius dilitescendi gratia fratres invisere nostros, et illam secundam excolere, quae de nomine matris ipsa est, quae et mater ipsa, sed altera; altera, sed ipsa. Unde revocatus, mox occupavit eum nostra electio. De cujus nimirum vitae abstinentia et rigore castigationis tunc mihi a quibusdam optimatum, ut persensi, Augusto jubente, suasum est, quod non eum ferre possemus, neque vitae vestigia imitari. Ad quod ego quasi arridens: An nescis, heus tu, nos qui sumus? nunquid caudam pro capite, ut quidam assolent, monstruose volumus eligere? quid putas si tantus esset, quantus excellentior aliquis Sanctorum? nunquid quia commeare nequimus, eum praeferre oportet, qui post tergum 120.1583D| eat, et non potius eum qui praecedat? Tum ille paulisper subridens, Augusto haec, ut credo, retulit, quibus ita dictis, cuncta quae volui, et ut volui, penitus impetravi; atque cogente illo, nostris, licet invitus, paruit votis, qui dudum subterfugerat quantisper praelatus.
ADEODATUS. Timeo ne forte qui talem eum oblatrant, sentiant, 120.1584A| de quo proposueras aenigmatice loqui, clarius praedicari.
PASCHASIUS. Non invisa dicimus, neque incognita. Idcirco etsi adumbratur titulus, liniamenta tamen gestorum produnt; uti pictorum mos est, qui bene pingere norunt, qui saepe ita vultus exprimunt, ut sine litteris et voce loquantur. Sed talibus quia necdum apposui labra, et condita sub silentio servo, erit, ut credo, illa dies, mihi cum liceat ejus aperte dicere facta, et quae potiora sunt de illo, manifestius explicare. Interdum [interim] vero, sicut mones, ne quid nimis fiat, cautius loqui juvat, et uberius deplorare, qui sine illo vivimus, cum quo melius mori duxerim; quia mors ejus transposita est in vitam, 120.1584B| forte ante tempus nobis optatum, ne malitia mutaret cor ejus, quod si non est ita, mente pertracta.
ADEODATUS. Vere credo et pertracto, quia veridica vox est, Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet (Joan. XII, 44). Iste vero non perfunctorie, sed ex toto cum dilectione credidit: quoniam ea sola est fides qua vivitur, quae per dilectionem operatur. Et ideo quia sic vixit, et credidit in eo qui vivificat mortuos, non morietur in aeternum.
PASCHASIUS. Etiam et tibi, quia sic credis, suppeditat fides. Quanto magis qui tantis virtutum redolet operibus, credendum, quod jam exinde immarcessibiles capiat fructus? Nam a die professionis suae mortificationem 120.1584C| Christi tulit in corpore sue; et deinceps cum jam Pater esset electus, quasi ejus signifer ad aciem contra immanissimos hostes primus ubique processit ad campum. Mutata siquidem militia mutatus est et miles; et qui primum arma tulerat contra Abitrices gentem indomabilem, demum contra vitiorum portenta virtutum vexilla tulisse gloriosius praedicatur. Unde nunc palmam gestat pro munere, qui olim honores contempsit saeculi pro religione.
CAPUT XII. ADEODATUS. Novimus haec omnia; sed quomodo conversatus sit sub Antonio nostro velim edicas, maxime pro fratribus nostris Saxonia degentibus, quorum fuit 120.1584D| ex genere, ut sciant ad plenum quales habuerint fidei suae fundatores.
PASCHASIUS. Si hoc profecto narrare coepero, non invenio quo incipiam, quo me primum vertam, vel quo progrediar: quia eorum vita eorumque actus sic indissociabilis fuit, ut non invenias, postquam eos agnovi, quid unus eorum sine altero gesserit. Quia etsi opus 120.1585A| quodlibet proprium, aut quasi pro viribus, pro tempore, pro officio in aliquo dispar fuit, commune tamen votum et voluntas una fuit; ita ut videres eos quasi sub uno jugo aequanimiter in hac agricultura Domini aratrum trahere, atque invicem onera supportare. Et si quando contigisset eis pro loco, pro tempore quantisper abesse, videres unum eorum, alterum, ac si bos bovem, cum gemitu et desiderio requirere; quia nemo eorum se totum putabat adesse, cum alter deesset. Quin imo ibi magis affectu quam secum quisque eorum erat, ubi alter esset. Et sicut bos frequenti mugitu quam saepe pium alterius testatur affectum, si forte defuerit cum quo trahere aratrum a latere consueverat, ita sibi ad invicem solliciti congemiscebant prae desiderio, cogitantes quid alter ageret, donec se sibi ad invicem 120.1585B| redderent. Licet enim unus eorum esset aetate senior, et alter admodum juvenis; par tamen in eis desiderium. Quia etsi iste robustior corpore, ille ardore charitatis sublimior; una tamen in eis intentio, unum propositum, unaque voluntas; siquidem iste acutior sensu, sed senex noster in consilio et charitate latior. Iste quasi pro justitia ferventior, sed ille maturior circumspectione, et providentia profundior: ita ut iste in subito acutius responderet ad singula, sed ille longius et simul ad praesens considerabat profutura, et quaecunque evenire possent econtra. Quamvis ergo carne essent fratres, et germanissimi fide et voluntate, moribus tamen in hoc dispares videbantur, quod ille egregium in se 120.1585C| omnibus repraesentabat patrem; iste autem discipulum monasticae disciplinae, et charissimum in omni subjectione filium.
SEVERUS. De his ergo nemo ambigit, quoniam ipsi, ut omnes fatentur, ex omni regali prosapie singulares essent in sanctitate ac religione, atque in bonitate studiosissimi. Idcirco nec mirum, si se mutuis fovebant virtutibus, qui se etiam aliis imitabiles praebebant exemplis. Sed quoniam Antonius noster jam senectute fessus laboribus et curis videbatur inferior, erat tamen in charitate amplior. Cujus semper latus sollicitior iste affectu piae devotionis suo fovebat studio, et curas regiminis suis humiliter complebat officiis. Ita ut videres eum omnia procurare ut 120.1585D| filium, cui exhibebat reverentiam ut junior, famulatum ut servus, diligentiam ut frater charissimus, teneritudinis amorem aliquando ut pater; imperiosum quoque consilium cum omni humilitate ut senior; cui erat tanta in cunctis patientia, ut nullis moveretur molestiarum injuriis.
PASCHASIUS. Bene recolis, frater, ita ut unius necessitudinis gratia complurium nobis necessitudinum officia connumerare videaris: quatenus in uno eodemque non unum nos amisisse doleamus, sed plures. Praesertim cum et in isto, et jam in Antonio quid amisimus, 120.1586A| necessitas tanti doloris recordari compellat, quorum fraterna claritas [ f. charitas] et amoenitas vitae, non tantum nobis, verum in omni imperio regni sic emicuit et resplenduit, quasi videres duo coeli luminaria ubique clarescere: quamvis iste minus, ut ita fatear, et ille majus: quia ille pater erat, et iste filius: ille senex senior, et iste forte agilitate morum acrior, sicut et aetate junior. In quibus nulla adulatio fuit, sed hinc inde expressa pietas, nulla ad invicem dissensio: ita ut non invenires ad eorum propositi simulationem ( id est similitudinem) quid adderes, quoniam unus spiritus erat in eis et una fides, unaque concordia pacis, et vera in omnibus religio sanctitatis. Et ideo inter eos nihil aliud quam totum quae charitatis sunt et pietatis, 120.1586B| deprehenderes ut nec vices mutarent, nec ad invicem aliud velle cognosceres: quorum erat pulchra morum proprietas, ut si qua alter alterum virtute excelleret, unam in eis ad invicem intelligeres harmoniam honestatis, unumque virtutis temperamentum. Erat enim sic proprium in eis quod erat uni, ut commune probares esse ambobus: ita tenus, ut vere iste dimidius alterius diceretur, sicut et ille integritas istius putabatur. Hinc est, charissimi, quod in Saxonia tam unanimes, tamque devoti novae plantationis germina plantaverunt; et utriusque sexus a fundamento coenobia, favente Domino, construxerunt.
CAPUT XIII. ADEODATUS. 120.1586C| Miror cur velis eos coaequare, cum non iste, sed Antonius, quia loci hujus pastor erat, cui facultas suppetebat aedificandi, ea aedificaverit; hic autem ac si unus erat ex plurimis: licet acceptior in gratia, quia frater; profundior in consilio; prior in voluntate, major in adjutorio, sollicitior in voto. Et ideo quamvis semper plurimum se diligerent, laboremque suum alter eorum alterius esse vellet praemium, tamen illi merito deputatur merces operis, in cujus quae gesta sunt, dedicantur labore: quia etsi nunquam alteri eorum sine altero fuit voluntas agendi quod pium et sanctum est; illius interea jure deputatur meriti, cujus fuit potestas agendi, quamvis commune fuerit opus laboris.
PASCHASIUS. 120.1586D| Quantum exterius exspectat in humano judicio, ita fama quam saepe concelebrat laudes in vulgo. Sed divinus Arbiter intus discernit gratiam unicuique quam dedit, et laborem deinceps post gratiam quisque quem impendit. At vero istorum voluntas quia una erat, et utraque eorum ex alterius pendebat voluntate, sermo cum ab ore prodiisset, manifestum est omnibus, quod huic primum divinitus inspiratum est, occasione accepta pro quibusdam sui generis, qui ad nos conversionis gratia venerunt, et de rebus suis nobis tradiderunt, quo locus aedificaretur coenobii. Unde ut erat iste amore fervens 120.1587A| circa Deum et circa religionem sanctam, circa propinquos sui generis et patriam; coepit instantius persuadere, ac crebris Abbatem egregium aequivocum senis, hujus operis ut laborem impenderet, et sumptus praeberet; quia ipse jam tunc erat, in quo domestica monasterii nostri sollicitudo et cura residens publica requiescebat. Quibus Pater ille auditis, Arsenii nostri votum et voluntatem suam esse fecit. Sicque coeptum est opus virtutis, et prosperatum tantisper, donec senex Antonius ab exsilio regressus, in gratia est restitutus. Quo regresso istius voluntas mox facta est senis: ita ut videres filium in hac gratia patrem eximium genuisse, cujus crebrior adhortatio in hac parte unam duorum intentionem fecit, unumque vestigium voluntatis, quibus 120.1587B| Deus unum velle, unumque nolle dedit; quoniam et ipsi antea in reliquis indivisi erant, quando alter nemo sine altero vivere cupiebat, quorum unus erat affectus mentis, unumque desiderium, et una sollicitudo sanctae religionis. Quapropter videat prudentia filiorum, maxime quos pariter eorum fides genuit, et charitas in hac gratia Domino dedicavit; utrumne ulli amplior merces esse debeat, quam ei qui et alios hoc post Deum primum velle fecit crebriori exhortatione; deinde ut perficerent coegit. Qui suo fortissimo adjutorio plus quam propriis humeris subvexit, et consilio sollicitius roboravit, et in omnibus apud Caesarem, apud eximos totius regni, et apud omnes quoscunque potuit, hoc egit omni ingenio, omni arte, omnique studio, ut compleretur 120.1587C| opus laboris, ipso exhortante quod coeptum erat.
CAPUT XIV. SEVERUS. Hoc nos non latet, quia valde persensimus his universa, et conspeximus oculis quae egit: ita ut plures clamarent, quod bona monasterii nostri cuncta diriperet, tantum ut loca illa nostris ditaret sumptibus. Sed hoc laudis ejus portio est, quod sine offensione bonorum, illa ex omnibus ditavit bonis, et locupletavit copiis; nec tamen nostra multum minuit. Gubernabat autem fratris domum, et commendabat jam in se officium abbatis, quod futurum erat, quando intus praestabat solatium et formam sanctae religionis, foris vero scutum defensionis et munimen praestabat ac decus totius honestatis. Porro, 120.1587D| ut dixi, jam tunc cum Patre curam monasterii gerens, quasi arbiter in consilio erat, atque ordinator rerum, curam habens de omnibus. Provisor quoque sollicitus animarum, ne displiceret sanctus senex noster in aliquo Deo, sicque ut placeret in omnibus laborabat. Depulsor enim moeroris erat, et baculus senectutis sanctissimi senis, necnon et omnium nostrorum incitamentum virtutum: in quo sibi sanctus senex pro virore gratiae gaudebat plurimum et congratulabatur, quem ipse suis sanctis illustrabat monitis et virtutibus: ita ut hinc inde 120.1588A| videres eos recreari ab invicem, et proficere in cunctis. Quae omnia melius fortasse Paschasius novit, intus forisve quae et qualiter egerunt, qui eis comes fuit in omnibus specialis, et quasi tertius inter eos in omni negotio.
CAPUT XV. PASCHASIUS. Non abnuo quae astruis, maxime qualiter in gente illa praefata coaedificaverint coenobia utriusque sexus; cum quanta devotione et fervore charitatis, cum quanta humilitate et sublimitate virtutum, ita ut in se monstrarent formam sanctae religionis et exempla perfectionis, ut haberent diebus saeculi sequaces discipuli sub monastica disciplina in eis 120.1588B| quae imitari deberent, quoniam sicut Dominus ait, magister veritatis: Perfectus erit omnis discipulus, si sit sicut magister ejus (Luc. VI, 40). Et ideo isti vere imitatores facti sunt Christi, ut securius in fundamento positi futurus grex construeretur in Domino, ne aut culmen erigeretur sine quadratura virtutum et firmitate fidei, aut fundamenta locarentur sine culmine summae perfectionis. Quapropter quia imitabiles se praebuerunt, vere prae omnibus sequendi sunt, et eorum monita et exempla servanda: ne male vacillet in culmine, quod bene constabilitum est in fundamento; et pejus pullulet in germine quod optime jactatum est in semine. Deinde communis sit noster gemitus pro amissis patribus: quia commune nostrum fuit lucrum, quia cum eis 120.1588C| sub tanta disciplina viximus. Nam in repetendis eorum officiis, recensendisque virtutibus non potest non affici animus; sed tamen in ipsa affectione animi et moerore recreamur, et renovatur affectus, maxime qui eos vidimus. Praeterea mihi, qui cum eis fui, quando eadem inchoarent, quasi reflexa cervice absentiam eorum semper praesentem intueor, cum irent in via, cum essent in loco, cum disponerent singula, cum essent in consilio, et fabularentur ad invicem; cum haurirem oculis eorum gratiam, et auribus perciperem sermones quos proponebant, et exciperem verba quae dicebant. Quod si mihi nunc jucunditas est mentis ea respicere, quid putatis, charissimi, quanta erat tunc gratia, quanta laetitia, quam beata tempora, cum eos viderem 120.1588D| tanta et talia meditantes? Fateor quia non possum retexere, quantum virtutes eorum ipse mecum tacitus admirabar, quantumque mihi applaudebam, quod tales mihi Dominus dederit patronos, quorum in consortio, etsi indignus, tertius eram. Non meritis quidem, non gratia, non ullius dignitatis honore, sed eorum dignatione, tantum visu et auditu intereram pro numero; tamen eis pudice satis adhaerens, simplicitatis et innocentiae saltem efficaciam mihi non desperabam. Quorum cum prudentiam cernerem, simplicitatem columbae in eis valde mirabar; et si ad simplicitatem respicerem, admirandi prudentiae 120.1589A| [ f. prudentiam] spiritus in me pene nullus erat. Quam semper simplicitatem miris jungebant virtutibus; et quae dicebant verbis prudenter coaequabant exemplis; et ea quae ambo vix poterant prius, tunc unus eorum complebat solus; et si aliquando alter agebat aliquid sine altero, jam pro consuetudine simul agendi quasi cerneres ambos. Qui licet interdum unus intectum latus exhiberet, alterius tamen affectum in moribus et in officio praemonstrabat: ita ut mirareris in eis unam sollicitudinem mentis, unam sanctam et irrefragabilem gratiam; etsi non corporis, unum vigorem mentis, unumque propositum et unam modestiam meditationis. Qui cum lineas manu tenderent ad opus, et arundine metirent, ac disponerent utraque loca, 120.1589B| quibus in locis singula fierent; videbatur quod aedificium metirent structurae, juxta Ezechielem (XL, 2), vergentis ad austrum, ut fundamenta et culmen in coelo locarent. Qui cum attollerent pariter gressus, illuc vultum oculosque levabant, ut probares illis committere Deo in coelis, quodcunque fieri disponebant in terris; et illuc locare katabula fundamenti, quo vix aliorum culmina surgunt.
ADEODATUS. Ut video, more Thomae apostoli, isti locorum fundamenta et domorum structuram ponebant, quae nunquam veteresceret; aedificabant officinas, et culmina erigebant, quae nunquam corruerent. Alioquin non credo, quod in tam longinqua regione haec illi tentarent, nisi, quia nova lux Christi in eadem gente 120.1589C| nuper refulserat per Spiritum sanctum, visum est eis, ut coelestia inter eos aedificia constabilirent in terris, quatenus et ipsi possent dicere in spiritu cum Joanne: Vidimus Hierusalem feliciter nostris in locis novam descendentem de coelis, in utroque sexu ornatam monilibus suis. Sic namque ab universis de eisdem locis praedicatur, ut nemini cunctari liceat, quod in eadem gente haec divina sint castra cum suis gemellis fetibus Domino dedicata.
CAPUT XVI. SEVERUS. Quamvis haec omnia ita sint, ut asseritis, vellem tamen scire quid Arsenius noster eo in facto plus fecerit, quam unus eorum, qui cooperatores fuimus 120.1589D| sancto seni, praesertim cum tunc temporis nulla erat ei potestas, nullaque facultas amplius agendi quam caeteris suis commilitonibus. Propterea cavendum ne aliquid ei plus tribuamus quam oportet, et ipsa veritas se habet. Fortassis ergo, ut praemissum est, in eo divinitus aspirata est talis tantaque voluntas; deinceps vero commune habuit velle cum caeteris fratribus suis; commune posse, vel non posse; aliquid commune agere, et obedire in singulis.
PASCHASIUS. Primum praerogativam meritorum, ut asseris, hanc habuit in hoc opere gratiam, ut prior omnibus 120.1590A| ipse haec mente conciperet; deinde, ut res claruit, in hoc plus fecit, quia prae omnibus plus voluit; et sua permaxime prior voluntas omnium voluntates in hoc negotio genuit, excitavit, suisque precibus atque assiduis persuasionibus una cum prudenti consilio enutrivit. Ac per hoc, licet in Antonio fuerit potestas, et eximia sapientia peragendi, et virtus magna perficiendi; in isto tamen quodammodo videtur excellentior gratia, quamvis communis fuerit; quia quidquid ille egit, aut voluit; totum ab isto exorsum est una cum Dei gratia et enutritum. Et non solum quod ille voluit et fecit, verum etiam quidquid alii suis praestiterunt suffragiis, ut puta situs loci amoenissimus et locuples valde ac fertilis, quo dedicatum monstratur coenobium, et omnia 120.1590B| quaeque sunt, quibus in gyro vallatur ille locus. Igitur nemo nostrum ignorat, cujus fuerit haereditas, quam nulli alteri omnino cessisset in vita, etiam, ut ita fatear, nec regi; nisi divinis ab isto fuisset compulsus persuasionibus, cui nihil contradicere poterat; quia ab ineunte aetate ejus charissimus atque familiarissimus fuerat prae omnibus. Cujus [ l. hujus] itaque precibus et consilio appulsus, pro ejus hortatu libenter tradidit Deo quidquid in terra charius possidebat. Unde jure illi haec gratia deputatur, qui et locum talem a Domino electum olim huic operi aptum elegit et impetrare potuit; quia nescio si ullus alter mortalium potuisset. Erat enim in eadem gente idem valde dilectus, et nimium famosissimus. Quod claruit, cum ad quoddam placitum 120.1590C| non multum longe ab eodem loco Antonius venisset, ubi multitudo eorum propter eos confluxerat. A quibus cum suscepti essemus venerabiliter, coeperunt omnes post Arsenium nostrum vultus intendere, eumque pro nimio amore et admiratione pressius circumvallare: ita ut prae gaudio et desiderio abducerent illum a nobis: quia nullus eorum Antonium, cujus erat potestas, respiciebat, quem omnes fulciebamus hinc inde, et venerabamur pro viribus constipati ut dominum: sed nemo eorum nos, nec illum, quinam esset, considerabat. Tum ille gavisus pro sua humilitate, quia nos omnes excluserant, et exsultans pro fratris susceptione, conversus ad me subridens ait: Bene possumus nos hinc, frater, abire, quia nemo nostrum [ f. nos] hic curat, 120.1590D| neque aliquid esse attendit. Sicque acceptis duobus, aliis relictis omnibus, ac si soli, gaudentes et jucundantes regressi sumus ad jam praesignatum locum. Haec idcirco dixerim, ut sciat nobilitas filiorum quales habuerint fundatores: quia et humilia de se sentiebant in omnibus, et nullis, ut alii assolent, movebantur mundi favoribus. Et ideo nec ille pudore confusus est, nec iste honore insolens effectus: quia istius acceptio et fama in populo, illius erat gaudium et exsultatio; non tantum quia gratus erat, et amabatur ab omnibus, sed quia dignus erat amore atque acceptione, ut bene secundum Deum 120.1591A| prosperaretur in cunctis. Alias autem in humilitate nescio quis esset sublimior, nisi aliquis in factis eorum hoc voluerit deprehendere. Nam cum esset uterque secundum saeculi dignitatem eximius, vicissim tamen decertabant ut inveniretur quilibet eorum humilior. Inde igitur est quod Antonius, quamvis pater esset et dominus, tantam reverentiam modeste satis impendebat filio et fratri juniori, quantam nescio si ullus impendere velit aut possit coaequali. At vero econtra quantam iste diligentiam adhibuerit, ne ab ullo praeveniretur in obsequio, in reverentia debiti honoris, in cura et sollicitudine, atque in omni famulatu debitae servitutis, in sermone et habitu, necnon et in incessu; nescio si aliquis dicere sufficiat, cum nemo imitari queat. Caeterum 120.1591B| ad exemplum aliorum quantam de se praebuerint abjectionem, vel unam de pluribus pandam. Iste cum in cibo vilissimo esset parcior cunctis, voluit et usibus patriae esse contentus, dicens quod non esset dignum, ut monachus qui vilioribus juxta usum provinciae in qua degunt, [ l. degit, contentus esse debet] cultioribus vestiretur indumentis, vel lautioribus uteretur cibis quam comprovinciales inter quos degunt [ l. degit]. Unde et calciamenta sibi parare jussit juxta ritum patriae, quos Ruhilingos dicunt, et portare voluit; nisi a Patre discretionis causa prohibitum esset. Sed miror cur ille in hoc facto tam discretus esse voluit, qui in suo (si dici fas est) superstitiosus potest judicari. Nam eo in tempore in itinere positus, nullum in noctibus 120.1591C| apparatum sibi sinebat fieri, sicut solent viantes facere, quo tegeremur imbribus; neque tentorium aliquod sibi permittebat exigere die et nocte; sed fusi super terram quiescebamus, et juxta illud quod quidam canit, salubres nobis herba dabat somnos: nisi quod beatus Pater sibi ac mihi providebat egregie satis profundos atque amplissimos (ut assolent fieri illa in terra) agri sulcos, ubi jubebat mihi nostrum sternere lectum, quorum latera hinc inde pulchris nos ambiendo fovebant fulcris, dum equi sella in medio posita, quae unam mihi alpem ad caput praebebat, alteram illi. Nec aliud quid habentes in eo, nisi quod in die supra et deorsum habuimus. Haec tota mollities lecti erat, et ambitio satis honesta.
SEVERUS. 120.1591D| Nec hoc superstitiosum videtur, ut aestimas, praesertim cum Jacob dum iret multo labore conjugem emere, in via nihil aliud ad caput quam lapidem habuisse legitur, nec ullas secum delicias vexisse praeter baculum. Quid igitur mirum, iste dum vadit uni viro virginem despondere Christo Domino, et castam exhibere uxorem, si nullis fulciatur honoribus, nulloque ornetur apparatu, dum totum in se praemonstrare debuit et in nobis, quidquid sponsam servare voluit, quam ducebat Christo? ut sanctissimam paupertatem magis semper sectaretur quam delicias mundi; et amplecteretur dura et aspera, per quae omnino itur ad Christum. Novimus enim quod non 120.1592A| solummodo in hoc facto se imitabilem praebuit tam sanctus Pater; verum etiam in omnibus, in quibuscunque Christi religio commendatur. Sed forte quia rari sunt qui de se tale aliquid exhibeant, quoniam omnes pompas saeculi sectantur, tu ideo ista dicis. Sed iste de se ampliora ostendebat filiis virtutum exempla, licet ex occasione itineris ista dixeris.
CAPUT XVII. PASCHASIUS. Quid si omnino in repetendis eorum officiis, recensendisque virtutibus animum appulero? Ipsa recordatio, ut sentio, renovabit dolores nostros, quorum memoria voluptas est animi et incitamentum virtutum. Et ideo eorum meminisse gratia est suavitatis: 120.1592B| quoniam jucundior in mente est atque alacrior eorum sancta recordatio, quam ulla impraesentiarum oblectatio deliciarum; profecto quia instanti tempore jure nulla laetitia est sine moerore, nulla dulcedo sine amaritudine, nulla honestas sine confusione, nulla jucunditas mentis sine tristitia. Nam ubique luctus, ubique dolor et gemitus; quoniam, non dico quotidie, verum omni hora ubique mala audiuntur, neque aliud quam confusio nuntiatur. Porro duo isti, quamvis jam mala crebrescerent, quia viri virtutis erant, non poterant nos admodum moestos relinquere, qui nos suis consolabantur verbis, instruebant exemplis, roborabant consiliis, et piis nutriebant disciplinis. Et ideo hodie adhuc manent nobiscum, et semper manebunt, si veri eorum imitatores 120.1592C| fuerimus et amatores virtutum; quas si vere amamus, jam hic non esse coepimus, sed peregrinamur, saltem ex desiderio, quo melior nostra portio est. Nunquam enim in nobis toti sumus, si eos vere dileximus; sed in illis, quia caput erant, in quibus nostri pars major fuit. Et quia uterque eorum in Christo vivit, propterea melius illic nos devote peregrinari oportet, in quo summa universitatis est et portio singulorum. Hinc eorum recordatio jucundior cunctis opibus, et gratior impraesentiarum quibuslibet bonis, in quo nostrorum universus est fructus. Illuc namque et ipsi antequam irent, sua omnia transplantarunt, ut nos sursum attollerent, quos parvulos in Christo nutriebant. Quanto magis eos illuc conversari oportet filios, quos ad hoc genuerunt, 120.1592D| ut in coelestibus quasi lilia florerent, et quasi cedri Libani in altissimis crescerent?
CAPUT XVIII. SEVERUS. Ut audio, aliter aedificata est Roma a duobus fratribus, et aliter nova nostro de nomine. Illa siquidem carnaliter in terris, ista spiritaliter, ut dilataretur in coelis; illa ut edomaret gentes sub suo imperio, ista ut extraheret suos de mundo; illa ut cresceret rebus, et ditaretur rerum copiis; ista vero ut beata paupertate locuples, fundamentum haberet in coelis. Illa itaque a sanguine coepit aedificari, et cum sanguine rebus bellicis crevit; ista ut paupertatem 120.1593A| amaret praesentis vitae in spiritu, et ditaretur in coelestibus.
PASCHASIUS. Quantum video, tuo more agis, qui severe alios antequam corrigas, culpas. Forte percenses eos, quos isti unanimiter duo plantarunt fratres, ut crescerent et dilatarentur in coelis. Jam tibi contra eorum praecepta et instituta, contra eorum provida satis monita videntur ire, et rebus crescere, deliciis affluere, et honoribus ac pompis saeculi dilatari. Alias autem superfluum esse puto mentionem duorum aedificiorum fecisse, nisi quia illa in sanguinibus terrena aedificata est; istud vero quod ab istis Domino dedicatum est, construitur juxta illud Ezechielis, quasi aedificium vergentis ad austrum. Eisdem 120.1593B| itaque mensuris super eadem fundamenta, eadem latitudine et longitudine, totidem habens portas, easdemque fenestras, et nullam crescendi aliam rerum magnitudinem. Ad hoc quippe duo isti eximii fundamenta in gentibus ad boream civitatis cum ponerent una cum turribus et propugnaculis suis, tria ista omnino monebant: ne rebus multum ditescere gauderent, neque divitias saeculi appeterent, ita ut in eis cor apponerent, sed omnino delicias et voluptates, ac si venena fugerent. Ad ultimum ne ullis, ac si pro religione, honoribus et fastu delectarentur superbiae, ne forte ex toto fatescerent, et in vacuum deperirent, sicut in Galliis multas deperisse a religione ecclesias bene olim fundatas cernimus. Quapropter isti multis jam edocti exemplis, suos 120.1593C| praemonebant filios, ne rebus affluerentur [affluerent] humanis, pro quibus saeculo deservirent, sed ut essent pauperes spiritu, humiles et mansueti, mites ac misericordes, et justitiam semper in omnibus esurientes, quatenus de illis omnes bene vellent propter munditiam cordis eorum; bene optarent, ne propter invidiam rerum et felicitatem eis inviderent, et opprimerent eos saeculi servitute. De quibus adhuc favente Deo omnes bona nuntiant, bene existimant; et sunt adhuc virtutibus illustres et mirabiles probitate vitae: quoniam adhuc in eis eorum odor respergitur, et virtutes vigent, efferuntur laudes, magnificatur religio et praedicatur excellens nobilitas: quorum adhuc benedictio in eis floret; et amplissima vitae dignitas commendatur; crescit quoque uberrimus meritorum 120.1593D| fructus, ac praeclara pullulat et extollitur gratia.
CAPUT XIX. SEVERUS. Esset laudabile, fratres, quidquid de eis amplissima virtutum fama ubique concelebrat, nisi prius res solemniter monasterio nostro delegatas, et omnia illis in partibus quae nobis collata sunt, de jure proprietatis coenobii hujus (quod valde mirabile est) alienaverint, et in sua eos proprietate per sese esse voluerint. Praesertim cum rarus qui locum cui praeest, 120.1594A| ditescere rebus magis magisque non velit, ut valeat amplius dominari et dilatari, quasi pro religione, fastu potentiae. Isti autem e contrario non solum locum, cui praeerant, ditescere rebus, cum possent, noluerunt, verum collatas distraxerunt, et redegerunt in libertate usibus fratrum, ne ad nos pertinerent.
PASCHASIUS. Hoc igitur quod docebant verbis, faciebant ut confirmarent exemplis. Monebant enim, ne aut nos, aut illi res non necessarias susciperemus, neque facultatem habere amplam ambiremus, quasi pro Dei religione: sed rebus et possessioni Ecclesiae modum imponeremus, ne digitum illi ultra extenderent, monente propheta, aut agrum agro usque ad 120.1594B| terminum loci absque concupiscentiae fine copularent. Sed ne injusta vobis videatur hujusce libertas facti, noveritis, quia fructuosius atque honestius est, eo quod justius et utilius esset, eas per se in usibus coenobii Domino sub libertate deservire, quam nostro eas inopportune satis atque superflue dominari haereditatis jure; quia ubi vel ubi Domino seu Ecclesiae suae haereditas deservire comprobatur, cum in usibus servorum suorum religiose satis cum charitate expenditur. Unde valde locupletatur donum gratiae, cum ex una radice perfectae dilectionis duo coenobia monasticae disciplinae geminantur.
CAPUT XX. ADEODATUS. 120.1594C| Satis sit quod hactenus aeque ambos replicas, quorum una fuit virtus operis, una mentis intentio. Sed quia Arsenium in hoc opere lamentis prosequi decrevimus, qui in istis etiam amplius laboravit, solus fletibus commendandus est: quoniam nisi tam cito hinc abisset, forte fratres de quibus loquimur, coeli cives effecisset, qui contemptum saeculi eis in omnibus exhibebat. Fecisset sane etiam eos semetipsos contemnere pro fide, sicut et ipse prius semetipsum contempserat. Redegisset ergo omnium corda in unum gratia charitatis, ne ullus ultra normam et mensuram monasticae disciplinae ad eas quae foris sunt, se extenderet, quod satis ostendit in praelato, quem ibi praeesse maluerant, cum redisset, si non tam cito rursus propulsus Italiam petisset. Pro certo 120.1594D| namque comperimus, quia ultra nequaquam ibi praeesset, priusquam de se humilia sentire didicisset; et non inflari pro genere, non delicias amplecti, non lascivire nugis saeculi et vanitatibus, neque quae mundi sunt, sectari. Vidisses profecto hinc inde quasi aedificia coelestis patriae consurgere ad normam illius civitatis, quam supra commemoravi: quae semper vergit ad austrum, et mensuris coelestibus metitur, et non humanis in saeculo dilatatur. Vidisses hodie turres ibidem et propugnacula fidei usque ad coelos 120.1595A| humiliter exaltari, omniaque virtutum genera consurgere, et non pro fastu superbiae locum rebus dilatari. Verumtamen, quamvis ita fatear, ejus odor adhuc hodie ibi fragrat, virtutes vigent, doctrina morum pollet, nobilitas conversationis manet, gravitas admiratur, collaudatur charitas, et praedicatur in omnibus disciplinae honestas, itatenus ut de fecunditate filiae, matris ubique fama annuntietur valde gloriosa, et ubertas hinc inde dilatata per omnes accrescat prolis. Haec igitur, fratres, Arsenii nostri sunt praeconia, haec ejus operis beneficia et virtutum insignia: cujus dum saecula manent, et religio Ecclesiarum erit; ejus laudes famaque bonae vitae ab ore hominum nunquam deficient. Nec immerito igitur, quia fructus redundabit in semine multiplici, 120.1595B| dum laus satoris crescit rursus in messe, et messis per annos multiplicatur in plures. Unde veri Dei sententia confirmatur, qua ait: Quicunque reliquerit omnia quae possidet, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Reliquit ergo iste plura, sed majora in saeculo acquisivit, qui omnes facultates Ecclesiae, ipsam amando Ecclesiam, suas fecit. Reliquit innumera, qui semetipsum et omnem concupiscentiam praesentis vitae ad liquidum calcavit. Reliquit cuncta, quando semetipsum sic dejecit, ut eum vidimus quotidie laboribus fatigari, innumeris vigiliis excruciare, jejuniis et abstinentia indesinenter corpus macerari: ita ut videres cum propheta David ejus pelles ossibus haerere, et virtutem carnis 120.1595C| prae nimia inedia jugiter tabefieri. Sic denique paupertate Christi vestitus, felix et beatus jure emicuit, qui habitos honores contempsit saeculi pro religione: sed quam strenuus fuerit operum ad virtutes, testis est Severus, qui cum eo multa egit, ut eorum fratres exemplo proficerent.
CAPUT XXI. SEVERUS. Hac lege vobis meam astringo fidem, ut quae novi de illo plura reticeam, et memoriam optime instituam: ut cum tempus venerit, sopitis jam inimicitiarum facibus, palam volentibus audire edisseram; quia si falsum aut vanum vel fictum nunc ex eo aliquis palam enarrat, magis utique placet. Et ideo, uti Allabigus iste fatetur, ego adeo hanc primus 120.1595D| inveni viam: quoniam est genus hominum, qui se primos esse omnium rerum volunt, cum nec sint, hos consector, his ego me comparo: ut rideant, hisque ultro arrideo, quoniam nullus de bonis nunc locus dicendi est, quia tales se detrahi putant, cum alios laudari audiunt.
PASCHASIUS. Bone Jesu! homini homo quid praestat, quod iste sibi virtutem cum re amisit, neque audeat fari quae novit. Fortassis ergo hunc omnes noti omnesque amici et commilitones ita deserunt, ut nullus de eo audeat loqui.
ADEODATUS. Formidolosa res est, Paschasi, quod audio, ob 120.1596A| favorem malorum bonos consectari non audere. Idcirco velim convalescas, fac ut audeas: et, si fieri potest, Severum revoca, ne multum timeat, et ne bona quae didicit, simul abligurriet [ l. abliguriat] spe vana deceptus.
SEVERUS. Ergone istum laudare praetermittam, quem die noctuque desidero, quem cogito, quem admiror, cujus etiam mihi phantasma visu videre refrigerari est? quem cum recolo, amore acrius inardesco; cum commendo, veritate participor. Huncne apud probos laudare desistam, qui etiam apud eos, quorum inficitur odiis, laudandus convincitur? Gestat enim palmam laudis, etsi contradicitur ab his, ut Jeremias sanctus, qui de corde sibi falsa loquuntur: 120.1596B| quoniam jam praelatus, sicut testis est non solum totius, qui praefuit, coenobii congregatio, verum plurium familiaris notitia monachorum, absque ulla exceptione domnus delinquentium, et abbas omnium nostrum fuit. Abbas quidem, quia cunctorum pater, circa singulos viscera charitatis rore Christi repleta gerens, affectu pietatis exhibuit: domnus vero, quia nulli lascivire, ut assolent qui curam pastoralem parvipendunt, ignaviter indulsit: sed inspector omnium moribus et vita singulos praecessit. Ita tamen ut extremos quosque suis traheret hortatibus, et fetantes cum Christo suis virtutum levaret ac portaret humeris. Nullum igitur, quem non suis calefieret [ l. calefaceret] fomentis, tepentem reliquit; nullum quem non sapientiae sale condierit; nullum 120.1596C| quoque quem acrimoniarum non curarit doctrinis, si facultas morbi, Christi cooperante gratia, permisit. Verumtamen apposite ad curandum peccati vulnera medici diligenter officia peregit, et ad persuadendum virtutes non minus vitae praebuit exempla, quam et documenti importune, opportuneve diligentiam. In omnibus unam tenuit charitatem unamque disciplinam; nihil negligens, nihilque parvipendens, quae ad salutem animarum sibi commissarum videbantur proficere. At nunc velim caetera Paschasius prosequatur, qui magis eum semper assensu consilii, quam exemplis operum consectatus est; licet me nunc assentatorem dicat: quoniam comes irremotus ubique cum eo fuit.
PASCHASIUS. 120.1596D| Ego hominem callidiorem te vidi neminem. Nunquid non tu ita fassus modo ea refugis, quae consultum iri tibi plaudebas? tamen ne reticeam quae plures norunt, ad regimen huic similem vidi neminem, qui tanta virtutum polleret industria, et sanctae sollicitudinis cura tam indefessus ubique vigeret; qui gregem sibi commissum absens praesensve ita intenderet: qui pene nihil aliud cogitabat, qualiter de singulis ante tribunal Christi rationem redditurus esset. Unde quam saepe cunctos generaliter non minus, quam plurimos specialiter de voluntate liberi arbitrii, et potestate proprii corporis juxta professionem monasticae disciplinae satis argumentose monebat, ne nostrum aliquis voluntatem propriam sequeretur. 120.1597A| « Alioquin, aiebat, quomodo rationem pro aliquo redditurus ero, nisi et potestatem sui corporis, et voluntatem proprii arbitrii mihi relinquat? quod si ipse sibi in sua se retinuerit potestate vel voluntate, noverit rationem se redditurum, non solum pro suis verborum aut cogitationum vel gestorum factis, verum etiam quia contra professionem monasticae legis in sua se retinuit potestate vel voluntate cordis. Tanto profecto, inquiens, liber ero, quanto non mihi debita potestas concessa manet, neque voluntas sui relaxatur arbitrii. Attamen quaecunque potero, charitative superimpendam, ut de potestate et voluntate liber inveniar, ne aut perfunctoria fallar potestate, aut voluntate meae consectationis decipiar. » Bone Jesu, quanta ovium cura et sollicitudine animarum indesinenter 120.1597B| afficiebatur, nunc generaliter erudiens omnes, nunc specialiter monens singulos; hunc minis, hunc doctrinarum deliniens blandimentis! istum, juxta quod Propheta dicit: Infrenabo te laude mea (Isa. XLVIII, 9); quasi adulatorie laudibus revocabat; illum reprimebat conviciis: omnes tamen suis semper provocabat exemplis. Erant autem verba ejus, ut dixi, quasi clavi defixi in altum: et dum omnibus proponeret in conventu, videbatur unicuique quasi specialius affari. Nihil enim ex omni contextu regulae relinquens intactum, nihil indiscussum; etsi quid omnes quod minus agerent, invenisset, illud coram multis apponens suasionibus, divinis, quamvis parum videretur, non negligere commendabat mandatis. Quod si quispiam ex omnibus sanctae regulae verbis 120.1597C| aliquid excedens non satisfaceret, hunc coram, hunc secretius arguebat, et sale condiebat doctrinae. Nihil enim parvipendebat, sed salutem animarum ante omnia et super omnia gerens, etiam minima quaeque summa ac praecipua judicabat. Omnis ergo sermo ejus sale conditus erat: idcirco aut curabat vulnera, ne morbidis actibus grex periret; aut sanitatem custodiens animarum, virtutem animis inserebat: ut semper oves sibi commissae in herbis virentibus accumberent juxta aquarum fontes, et inde uberius pinguescerent; quosque corporeis provocabat etiam beneficiis, ut custodirent legem regulae, et mandata Christi exquirerent.
SEVERUS. Quidam ait, quod nunquam ita quisquam bene 120.1597D| subducta ratione ad vitam fuit, cui non res, aetas, usus semper apportet novi aliquid, et moneat ut illa quae te scire credas, nescias; et quae tibi putaras prima, in experiendo repudies, quod nobis satis nunc dolendum evenit. Nam nos vitam duram olim qua viximus cum eo, prope jam excurso spatio amisimus. Quamobrem rem ipsam jam censemus facilitate: et nihil esse homini melius, juxta proverbia Salomonis, quam deliciis afflui [affluere], et suis unicuique frui laboribus. Quod nunc nosse perfacile est, quando aliquis suam semper agit vitam in otio, in conviviis, clemens sibi et placidus est luxu voluptatis; 120.1598A| nulli laedere reo ausus pro veritate, nulli contradicere consuetus; arridere omnibus, nullumque redarguere; sibi quidem vivere, sibi sumptus facere: et ecce hunc omnes benedicunt, amant et glorificant. Nos autem denotare quam simus agrestes consuerunt, quam saevi, quam tristes, quam truculenti, quam tenaces, quam caeterorum infamatores. Ergo talibus dum studemus satisfacere, conterimus in quaerendo vitam, aetatem; et capimus ab his odium interdum pro fructu laboris, dum suis potiuntur commodis: eosque amant caeteri ac diligunt, nos quoque fugitant, talesque ut vivant, optant. Illis quidem sua credunt consilia, apud eos sua commendant vota: nostram autem exspectant mortem, et liberos se promittunt futuros, si desierimus ista 120.1598B| culpare, ac nullis eos redarguere posse officiis. Unde si velimus istum laudare, se quoque reprehendi putant.
CAPUT XXII. PASCHASIUS. Age, age, nunc experiamur econtra quidpiam blande si possimus dicere, aut benigne facere; sin autem, quaeramus nos a nostris reamari; et quae digna sunt laude, commendare posteris, etiam et ista dando, obsequendo, suadendo, diligendo tentemus emollire, ut et bona diligant, quamvis nequeant imitari, aut nolint; et quae proponimus veritatis, non spernant. An non recolis tu, quid Arsenius noster egerit, quando quidam e nostris alterius praelationem invidens tumebat, dum se vilissima obsitum 120.1598C| cuculla hiemali conspiceret, eumque antepositum?
SEVERUS. Recolo plane, et satis reminiscor, quoniam mox de sua utilitate invenit antidotum. Induens ergo se cuculla optimi subtegminis praecipua, post triduum jam illo vaniscente tumore, fratri Pater obvius venit, irruensque super collum ejus deosculabatur; accipiensque exutus induit eum cuculla sua, illiusque vestivit. Tuncque frater blanditiis delinitus alacris, sanusque recessit. Tum porro Pater gloriabatur sui, jucundabatur illius; eo quod talem [tale] reperisset vulneris medicamentum, quo et sibi meritum, illi quoque sanitas augeretur. Multis itaque diebus illa indutus veste, nostram conveniebat superbiam, 120.1598D| qui de habitu pretiosiori nonnunquam, unde nos humiliari congrueret, extollimur. Imitatus est ergo summum patremfamilias, qui redeunti filio prior occurrit, eumque stola prima vestiri fecit; ut charitas invitaret ad amorem, quem luxus expulerat ad exsilium. Ecce in uno eodemque facto tria conspeximus, medicinam fratris, Patris augmentum, et omnium nostrum religionis exemplum. Sed quia tales non sumus, valde nobis ingemiscendum, quia de cultioribus dum delectamur rebus, etiam a saecularibus despicimur, profecto quia sciunt quid esse debuimus.
CAPUT XXIII. ADEODATUS. 120.1599A| Miror, cum tantae charitatis fuerit tantaeque sanctitatis, cur etiam aliquando quasi summitatem lacinii praecidentes de ora chlamydis, austerum eum fuisse seu durum inculcant: praesertim cum in reliquis vitae virtutibus multis attollant laudibus?
PASCHASIUS. Ne mireris, quaeso, quod ex Evangelio recognoscis. Nam piger servus dominum durum vocat, non quia durus sit; sed piger servus, quia torpet culpis exigentibus suis, dominum infamare laborat. Hinc redeant tales ad conscientiam, ne forte dum durum istum praedicant, atrociora sibi augeant flagra, ei vindictam cumulent. Nam etsi Dominus colligere 120.1599B| dicitur, quo non sparsit, exigit cum usuris ubi non seminavit. Quid putas austerum eum fuisse, cum pius ac mitis probatur, nisi quia torpentium ignavia id facit severum? Probant igitur se pigros, qui sequi nolunt: eumque durum vocant, qui vitia leniter vix compressit, et ad virtutes suo provocavit exemplo. Alioquin si durus videtur, duriora erunt tormenta deceptoris: quoniam nihil nisi vitia culpavit, et virtutes coluit, ne talentum sibi collatum vacuus reportaret. Quod si Jeremias talibus praeesset, nec dubium quin durior culparetur, quoniam frontem ejus Dominus eorum frontibus duriorem posuerat. Luxus quippe virtutum viros duros judicat semper et agrestes. Verumtamen iste benignus ac pius fuit, qui plus aliis unquam quam sibi indulsit, sed vitia 120.1599C| aut repressit, aut funditus ex initio resecavit. Unde si durus fuit, illis utique, qui nec suppliciis a suis reflectebantur conatibus, nec praemiis moliebantur, quorum profecto cor obtorpuerat, ut nec ejus, nec Christi pia monita sentirent, quia quibusque interdum plus proficit timor quam amor. Hinc quoque scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Et ideo Arsenius nunc minis, nunc plagis, nunc rerum beneficiis, nunc blandis persuasionibus agebat, ut filios nos adoptionis Christi faceret. Omni namque industria et sagacitate curabat circa singulos, ne deceptus diaboli astutia aliquis periret. An non vidistis circa fratrem illum quid egerit, qui vecors recedere gestiebat nolens pati, culpis exigentibus suis quod commiserat?
CAPUT XXIV. SEVERUS. 120.1599D| Vidimus plane, et cum eo egimus, is ne sic efferatus hinc abiret, ponentes ad portam milites, qui eum deterrerent. Unde ille timore compulsus introrsus rediit, atque prostratus ad pedes cecidit suffusus lacrymis.
PASCHASIUS. Gaudeo vere quod recolis, et jucundor nimium: quia de quo loquimur, perfectioris vitae modestiam tenens, plurimum, ut reor, proficit ad virtutes. Bone Jesu, quanta tunc laetitia fuit! Etenim quasi vidisses 120.1600A| prodigum filium revertentem, exsultantemque patrem. Flebat ergo ille prae gaudio, flebat et filius jam mansuefactus. Nam et ego cum vidissem eos plurimum flentes, infremui, simulque multas permiscui lacrymas, Deo gratias agentes, ac si de mortuis eum reciperemus. Talis quippe Patris erat austeritas, talia viscera rigoris, talis voluntas, talisque affectus. Sed nunc quam miseri sumus, quibus peccandi libertas datur! alioquin si tunc nemo impune peccabat, et tamen recidivi surgebant casus; quanto magis cum nunc malis blandimur nostris.
CAPUT XXV ADEODATUS. Ut video, iste perfectae charitatis fuit, qui ad 120.1600B| quod Christus dilexit, diligebat suos; et quod in divinis invenitur disciplinis, operibus exigebat. Sed aiunt, quod non satis conformis erat; idcirco minus redamabatur, minusque frequentabatur a multis.
PASCHASIUS. Fateor quod ei saepe ista intuli verba, licet scissem, quod pene omnibus omnia factus esset. Sed ipse, non ut assolent quidam, excusatorie, imo humiliter respondebat, non tantam se latitudinem cordis habere, quanta est arena maris, ut omnia posset. Ac deinde: Quibus me conformari, inquiens, optas? nunquid ignavis aut vitiosis? nunquid vaniloquis et jocosis? Annon legisti quid Apostolus clamet: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII, 2)? Talibus ergo et hujuscemodi 120.1600C| exemplis altius se jugi conatu erigebat ad virtutes, ne levitas dissolveret mentis, quae gravitas Domino charitatis offerebat introrsus. Miror, frater et fili, quid velint lasciviis et voluptatibus dediti, perfectiores quosque sibi conformes fieri, cum ipsi potius transire deberent ad formam virtutis: alioquin adoptionis filii non erunt, nisi praesciti et praedestinati fiant conformes imaginis Filii Dei. Ad hanc igitur formam praescitus et praedestinatus Arsenius iste, idcirco puerilibus non se multum coaptabat ludicris: licet interdum celsa in petra stans, rari nantes quosque pueros suis ad littus hortabatur facetiis cominus venire; quibus licet risum moventia parum diceret, gravitate tamen agebat, ne dissolveretur virtus argumentosa: sed ut lactans 120.1600D| infantia, suis exuta crepundiis, paternis lactata visceribus, perfectoria appeteret. Nullus tamen eorum vultui credebat risibili coram eo, nisi gravitate se reciperet; quia juxta quod Job ait: Etsi ridebat ad eos, non credebant ei (Job. XXIX, 24). Quoniam etsi resolvebat gravitatem eloquii, lux vultus ejus non cadebat in terram, agens argute, ut sibi colloquentes ad virtutum studia provocaret. Porro eum cum audirent, exspectabant sententiam ejus, et intenti tacebant ad consilium. Licet Job virtutibus longe inferior esset, auris tamen audiens beatificabat eum, et oculus videns testimonium reddebat ei quod liberasset 120.1601A| pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio namque perituri super eum veniebat, quia profecto a puero justitia sicut vestimento est indutus. Unde et causam quam nesciebat, diligentissime investigabat. Quapropter cum paedagogus esset Augusti Caesaris ultra Penninos ( sic ) Alpes, quid egerit in judiciis, quidve in dispositione rerum et justitiae disciplina, Chremem interrogemus.
CAPUT XXVI. CHREMES. Vereor laudare virum, ne id assentandi magis quam quod habeam ex illo, et gratum facere existimer. Tamen ex toto ne reticeam, qualis quantusve investigator veritatis fuerit, quam strenuus in sententia, 120.1601B| quam fortis contra summos judices iniquitatis, quam efficax ingenio contra eos qui corrumpuntur muneribus; unum e pluribus pandam, quo facto nihil iniquius hoc in tempore didici. Nam cuidam judiciario viro vidua quaedam nobilis, quasi defensori, sua seque commisit, cui et per testamentum traditionis, etiam pene dimidium rerum suarum assignavit, ut caetera sibi tuta manerent. Ille vero mox callide ad integrum omnia in eodem testamenta apprehendit, et testes adhibuit. Unde praefata mulier ad sua reverti volens suisque rebus uti, adsunt prohibentes ne ad sua ingrederetur, quasi defensori suo omnia tradidisset: et bene (ut aiunt jocose) omnia defendit, qui possessori nihil relinquit. Tum illa infelix vidua suis viduata rebus, imperatorem 120.1601C| adiit: illeque suis eam cuidam episcoporum una cum reliquis judicibus terrae sacris commendavit scriptis, ut causam ipsius diligenter quaererent, judiciumque rectum agerent. Sed quia declinaverat unusquisque post avaritiam suam, causa viduarum non ingrediebatur ad eos. Hinc sibi fabricantes mendacium, applauserunt una cum testibus, ut populus non intelligeret talia, et universi usque ad sacerdotes Christi facerent dolum. Quibus ita patratis, suis illa rebus jam explosa, defensor ille a senioribus populi relatum accepit, ne ulterius de his ulla rerum controversia fieret. Verumtamen illa multis vexata malis et molestiarum doloribus, tandem per Alpium aspera juga montium longo confecta itinere, repedavit ad Gallias, regemque suis pulsare 120.1601D| fletibus coepit. Tum rex tantis miseriarum gemitibus permotus, Arsenio nostro eam commisit, qui tunc una cum Augusto filio ejus ob institutionem et dispositionem regni a patre quasi fidissimus mittebatur et propinquus. Quam ille praemittens, ad sua ut rediret jussit, donec veniret idem in patria, ut tunc coram cum suis se praesentaret testibus. Quibus auditis, Italia omnis contremuit, et ad sua callida se convertit fraudis argumenta; coepitque moliri insidias 120.1602A| in morte feminae: quia cernebat venire, quem muneribus posse corrumpi non putabat. His igitur armis omnium consuevit infringere mentes, et ad suos illicere concupiscentiarum amplexus: quo [ l. quoniam] pene omnes sequuntur retributiones, et diligunt munera. Sed cum in isto nihil ad impietatem proficere posset, vertit se ad fraudes facto iniquitatis. Cui cum jussisset saltem partem aliquam reddere de rebus, quas injuste per dolum subripuerat; sciens se circumclusum, mox immisi clanculo quadam in via tres de suis qui eam occulte perimerent. Sed quia tres erant in negotio, videbatur non satis tutum ad silentium. Junxit scelus sceleri, ne forte interrogati facinus detegerent. Sepositis longe ab invicem, uni eorum duos interficere 120.1602B| jussit, ut jam nullus esset in superficie terrae, qui sanguinem innocentem dolo perfusum reseraret, parvipendens miser, quid divinus arbiter sentiret, tantum ut humanum judicium evaderet. Sed Arsenius noster Dei succensus zelo multis usus est argumentis, ne lateret occultum, quod manifestum constabat: quanquam nec judicio, nec testibus comprehendi posset, a quo esset factum. Reperitur interdum tamen unus eorum in cujusdam specu subterraneo defossus, et fit inde conjectura dissimilis. Tenetur is quidem reus, in cujus invenitur specu: sed criminatur alter, cujus gestum suspicatur instinctu; nullus tamen eorum convinci potest ab aliquo. Qui, putas, dolor tunc erat in mente Arsenii, quive gemitus? Vidisti, Domine Jesu, quantas coram 120.1602C| te profuderit preces, quantasque lacrymas, qui sanguinem Abel justi de terra clamantem olim audieras, etiam ut horum a quo fusus esset, aperires. Contra quem tota Auxonia una cum suis senatoribus corrupta muneribus decertans agebat, ne inveniretur reus ab uno, qui omnibus notissimus erat raptor et homicida. Tu autem scrutans corda et renes, Deus, omnia noveras, et tamen athletam tuum multo afficiebaris [ l. afficiebas] zelo, nec illi demonstrabas quod patebat plurimis, sed suorum complicibus. Moliebantur omnes pene usque ad unum, ne inveniretur reus: quia in uno jam coram te, Deus, erant plures rei facti. Quantis tunc militem tuum iniqui lacerabant infamiis, quantisve derodebant calumniis, quasi solus prae omnibus esset incredulus, 120.1602D| solus innocentium contra legem afflictor! Legem igitur proponebant, qui justitiam non metuebant infringere: sed sanguis innoxius de terra clamabat: etiam et perempti, quod eum injuste fudissent, jam apud inferos recepti publicabant. Quid plura? etiam omnes proceres palatii nunc legibus, nunc testibus, nunc vero multis argumentorum ingeniis agebant, ut eumdem reum quasi innocentem dimitteret: interdum autem precibus eum fatigabant. 120.1603A| Ipse vero nullis infatuabatur fallaciis, nullis frangebatur opprobriis: sed invictus agebat quodcunque poterat, si quo modo tandem aliquando veritas manifestaretur. Tunc ad ultimum videntes ejus constantiam, decrevere, quod nisi judicium de eo acciperet, nihil amplius, licet lex pro parte manifesta esset, in hac controversia facerent. Applaudebat autem populus, quasi miles Christi nec judicium vellet recipere. Quibus ille auditis, solita repetit arma, sibique jejunium indixit et nobis qui cum eo eramus, ne forte, ut assolet, in eodem judicio aliqua fraus inimici praevaleret. Totam igitur noctem pervigilem duximus in oratione precantes, ut prius Dominus tanti sceleris reum detegeret. Mane autem facto, confisi de Dei pietate processimus quasi ad 120.1603B| spectaculum, ubi omnis populus jam convenerat. Erat quippe tunc magnorum multa insultatio, ita ut plures episcopi ducerentur in hac infestatione: quia profecto causa tanti discriminis non ingrediebatur ad eos. Tunc verus athleta Christi coepit impellere, ut jam judicium pararent; quorum positus in medio, expansis manibus, preces ad Deum fundebat cum lacrymis, ne tanta fatuitas judicii etiam probos quosque maculis afficeret. Quibus ita profusis mox de maxilla, coelum penetrant: et quia tribunal humani judicii munus subverterat, thronum gratiae Christi assistunt lacrymae, cum quibus pariter de terra sanguis innoxius clamabat. Siquidem internus arbiter, quasi Cain rursus vetustam increpans conscientiam, coegit confiteri quod male tegebatur 120.1603C| occultum; et corruit mox ad pedes Arsenii tremens ac gemens: quia judex divinus miseram conscientiam intrinsecus puniebat. Unde novo timore perculsus, coepit etiam omnes denotare, quorum praesidio est usus, ista ut auderet: nihilque sibi ex omnibus quae habere poterat, nisi ut astabat, solummodo remansisse, praesertim circumstantibus omnia contulisset. Unde profecto illi excaecati pervertebant judicium, intantum ut Arsenium suis afficerent odiis, et taediarent insidiis: sed jam divino convicti judicio, confusi omnes discessere; ac miser clementer redditus est poenitentiae.
PASCHASIUS. Infelix nimium tempus, quando aliquis, si quid bene velit aut judicat, nemo obtemperare disponit; 120.1603D| sed unusquisque suum velle, et non Dei intendit. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones; aeque cunctis studium, similis pertinacia. Uno eodemque videntur ludo ad malitiam prospicere, et si hujusmodi ullus est lusus. Hinc sane forsitan parvam adhibeant fidem, quia ex suis studiis nostrum judicant Arsenium, quasi nihil aliud possit esse aliquis, nisi quod ipsi sunt, praesertim cum apud eos nulla sit veritas, quia corruit in plateis, et aequitas non potuit ingredi. Unde sanguis viduae non ingrediebatur ad eos: sed quia innocens erat, praedae patuit.
CAPUT XXVII. SEVERUS. 120.1604A| Quid se de his rerum negotiis Chremes tantum permovet? cum et apud nos degens pene quotidie de abditis cordium receptaculis secreta judiciorum conjiciendo protrahebat ad publicum, ut jam vix esset qui ei sua celare auderet occulta: sed perscrutatis delictorum admissis, lenissimam Christi medicinam mox superponebat aegrotis.
CHREMES. Vere ita est, ut recolis: sed hic plures erant, qui cum eo talia perquirerent ad salutem: illuc vero nullus aut rarus inventus est, non modo qui veritatem vel justitiam non corrumperet, verum etiam exsertis brachiis contra eum qui scelera iniquitatis 120.1604B| non defenderet. Hinc quoque quidam cum testamenta haereditatis alterius fraude detulisset, testes adhibuit, et in quadam gladii theca ea occulte posuit; sicque causatori suo dolose reddidit. Ille vero nesciens quid acciperet, mox ibidem casu praetermittens, repetebat paginam haereditatis suae ut redderet. At vero e contrario cum testibus alter agebat, quod ei omnia sui juris instrumenta reddidisset. Sed quia omnis controversiae finis sacramentum est, jurantibus illis miser non habuit quid repeteret: tamen veniens ante praesentiam, querelosis aiebat quid gestum esset vocibus. Tunc noster subridens Arsenius, jussit venire reum, ac si conscius esset ordinem tanti criminis: Infelix, inquit, nimium, quomodo hujuscemodi calliditatis stropham tantam 120.1604C| taliterve excogitasti? At ille videns se quasi deprehensum, corruit ad pedes, et quod latebat aperuit.
ADEODATUS. Ut video, sapientia Salomonis in isto fuit, et ideo ad investiganda secreti negotia tam sagax erat.
CAPUT XXVIII. PASCHASIUS. Saepe contigit, quod Parmenus ait, ut homo quilibet imprudens plus boni interdum nesciens, quam prius sciens unquam agat. Sed hic noster nihil imprudenter egit a professione sua, qui saepe latentia suis comprehendit conjecturarum retibus, quod et ipsi quam saepe videmus in quorumdam Fratrum 120.1604D| delinquentiis. Ab initio enim semper peccantes umbras adeunt, et gestiunt subterfugere, ne appareat culpantibus, quod divinis patet aspectibus. Sed quia longe diu Italiam ingressi, eis Penninas Alpes exsulati sumus, ubi aurea vidimus Saturnia regna artesque malignas, seu in quibuscunque mundus regnat et meretricatur Auxonia cespes; Gallias tandem, pene omnibus correctis rebus, et Eugenio sanctissimo apostolicae sedis ordinato antistite, in cujus nimirum ordinatione plurimorum laborasse dicitur, si quo modo per eum deinceps corrigerentur, quae diu negligentius a plurimis fuerant depravata, regrediamur.
CAPUT XXIX. ADEODATUS. 120.1605A| Fortassis ergo, Paschasi, non minus occulte, quam callide seu ingeniose, quem laudare decreveras, acriter culpas: quasi videris quae detulit fratribus oblata munuscula, universa pene quibus divitiarum genera vel ornamentorum mundus regnat; talia namque vel tanta, qualia nullus nostrum se vidisse simul testamur.
PASCHASIUS. Nunquam itaque crediderim quod tam suspiciosus esse tamque nemorosus [ l. morosus], intantum ut ea quae sinceriter dicta sunt, mei ad calumniam vertas. Nam de his tu forte moveris more quorumdam, ex quibus alium notas. Tamen illa omnia benedictiones 120.1605B| ( id est munera) fuisse castae dilectionis, aut obsequia magnatorum, quia procurator regni et magister imperatoris erat, debitae venerationis, nemo qui dubitet, dum recte de proximi conscientia censeat. Qua profecto conscientia tutus coram omnibus nobis: Ista, inquit, omnia quae cernitis, tam secure sine alicujus discrimine potestis accipere, quam ego sine concupiscentiarum elogio, vel sine ullius rerum dispendio gratis Deo et vobis in me suscepi oblata causa honestae acceptionis, et honore Augusti, vestraeque utilitatis. Alioquin pro his nullus injuste aliquid aut acquisivit, aut perdidit; neque accepta vel data doluit: imo, ut verum est, a plurimis cum nollem accipere, vobis deferri quasi in eleemosynam precati sunt. Quapropter his ita susceptis, patet, 120.1605C| non, ut opinaris, a me dictum fuisse, sed usus patriae et regni delicias praenotasse; quia omnino hunc tam liberalem et mundi contemptorem in omnibus noveram, ut semetipsum juxta Domini vocem reliquerit. Ergo qui semetipsum tam perfecte, ut omnes scire licuit, dereliquit; quid sibi, non dico inique aut cupide, verum etiam licite sibi acquirere potuit? Imo, ut fassus sum, et res patuit nobis, ea magis suscepit, ne forte aut illi (ut assolet) qui dare volebant, laederentur offensi, aut nos, nostris expensis vacuus si rediret, his auditis, quod sprevisset quae nobis mittebantur, calumniaremur.
ADEODATUS. Placet quod objecerim eum te culpasse, quia auditum erat de his quae attulerat: ut omnes intelligant, 120.1605D| quam liberalis fuerit, quam alienus a saeculo, quamque mundo mortuus, qui nec pro his omnibus 120.1606A| a nobis, neque pro aliis quibuslibet beneficiis, ab extraneis inhoneste saltem gratiam requisivit, sed conscius sibi semper in omnibus Deo placere studuit.
PASCHASIUS. Ita est, mi frater, ut asseris, intantum ut quidam ex nostris non intellexerint tunc temporis ea illi pro munere data, sed nobis a quamplurimis magnorum, aut a summo Pontifice sedis apostolicae, qui ei quamplurima largitus est, transmissa. Unde contigit quadam ex die, cum quidam e fratribus eum pro talibus et hujuscemodi factis laudaret, alius respondisse fertur: Quid de illo talia in laude fertis? nonne nobis ea quae detulit, fuere directa? ad quod, cum dixisset, risimus omnes. Tunc alius: Te 120.1606B| forte decet, inquit, tibi talia tantaque mittantur. Misera, inquam, plane humana conditio, quae tam est hebes, invida, vel ingrata; alias autem eorum is nisi in aliquo laborasset, nequaquam ita fassus esset. Verumtamen constat nostrum Arsenium tantum tunc temporis dilectum fuisse atque famosum, quantum nullus eo in regno. Idcirco talibus tantisque oblectabatur muneribus, intantum ut nolens cogeretur accipere gratis, ne laederetur amor dilectionis. Agant alii quod possunt; insidientur et terreant quantum possunt; vendant justitiam pro muneribus; saeviant fraude vel dolis, et omnia cunctis venalia praestant: nulli tamen eorum tam multiplicia, tamque praecipua, quam isti solummodo pro amore ac veneratione gratis offerebantur. Quibus ita dictis, 120.1606C| quia tandem ad Gallias rursus stylum vertimus, finem libri ponamus: quoniam ea quae deinceps cum gemitu prosequenda sunt, tam dira sunt, tamque immania, ut vix aut nullus qui mente valeat comprehendere, quia formidolosa sunt nimium et confusa. Quae cum attigerit calamus, quamvis lapideum cor gerat scriptor illarum rerum, nescio si litterae prae lacrymis possint formari, ne abluantur fletibus: quanto magis ut formetur narrationis ordo et status! Hinc consolemur interdum [interim] nos gaudio conscientiae, quod talem eum tantumque cognovimus et habuimus, de quo gaudere in Domino non veremur. Et ne ullis frangamur infamiis praevidendum: quia nunc in tempore plurimi etiam honestiores obloquuntur bonos, ita ut nullus exire intactus 120.1606D| possit.
LIBER SECUNDUS. Interlocutores: PASCHASIUS, ADEODATUS, THEOPHRASTUS. 120.1605|
INTRODUCTIO. ADEODATUS. 120.1605D| Post innumeras intus officii curas, post immensas exterius occupationum causas, post varios rerum negotiorumque eventus et vitae dispendia, post 120.1606D| longa huc illucque diversi itineris fatigia et concursus ubique, post indefessas omnium pressuras; tandem divino dispensante judicio, relictis omnibus, quia tibi, Paschasi, reddita est quies et libertas animi, recordari oportet quod omisimus olim, quatenus 120.1607A| deinceps aliquando epitaphii Patris formam expleamus, quam commendare litteris coepimus pridem: alioquin esset honestius non inchoasse, quam inchoata non explere.
PASCHASIUS. Confiteor ita esse, mi frater. Sed vereor post surda vitae silentia, post omissa litterarum studia, repetere quod aut oblivio abduxit, aut levitas morum jam audire fastidit. Insuper etsi esset de talibus tempus loquendi, praesertim jam nulla est mihi, etsi quandoque fuerit litterarum facundia scribendi. Tamen ne quod coepimus, infectum veniat in opprobrium, inimicis in gaudium, et desidiosis in exemplum, experiar quod hostaris, et incipiam, licet inexplebilia sint gestarum rerum lamenta quae restant. 120.1607B| Sed quia interdum Severus ingressus est felix viam universae terrae, et Chremes inter discrimina nostra jam discessit, necesse est unum eligamus de his more sanctorum Patrum, qui nobiscum cum eo versati sunt: quatenus per eum et veritas, quasi sub tribus testibus, melius commendetur; et noster planctus non diversus vel numero inveniatur. Idcirco, frater, quia tuum fuit quae coepimus reincipere, tuum sit consortem in hac parte eligere.
ADEODATUS. Quamvis ergo minus idoneus sim praejudicio discernendi; quia devotus tuis existo jussis, non abnuo quod exigis. Non enim philosophum ad lamentum rite quaerimus, sed eorum aliquem, cujus aut memoria piae recordationis, aut affectu ad lacrymas 120.1607C| incitemur. Unde si tibi videtur, licet glaber sit, ex omnibus eligamus Theophrastum.
THEOPHRASTUS. Nequaquam igitur cogitaverim, quod jocos ludo velitis serere, aut puerilia sectari.
PASCHASIUS. Noli mirari, frater, si te glabrum ad hoc Adeodatus elegit, cum me decrepitum longe diu talibus oblitteratum studiis non omiserit: quoniam threnos et veritatem audientibus maxime probi et bene conscii amantes commendare debent. Ideo nos duo in multis possumus jam diu vexati quam bene filiis et amicis nostros pandere fletus.
CAPUT PRIMUM. ADEODATUS. 120.1607D| Sed antequam veniamus ad lamentum, rogo, indices nobis initium tanti discriminis: quia nullus est sani capitis, qui credat haec sine offensa Dei in populo contigisse.
PASCHASIUS. Verum, nercule, quod ais: sed necdum omnia licet omnibus reserare, maxime quibus veritas odio est, et scelera placent. Tamen etsi minus bona eisdem placeant, verum non semper occulendum est: quia hic de quo loquimur, etiam exprobrantibus sibi 120.1608A| verbum veritatis libere loquebatur. Ex quo fit, antequam haec mala totius imperii apparerent, crebrescentibus jam jamque quotidie Dei justo judicio in populo diversis calamitatibus et flagellis, ut imperator una cum suis senatoribus et proceribus terrae requireret, quid esset quod divina majestas offensa tot taliaque longo in tempore isto praemonstraret in populo: quia jam, Scriptura teste (Isa. XXVIII, 19), sola vexatio intellectum dabat auditui. Tumque praecipitur, ut singuli de hoc diligentius quaererent usque ad alium Placitum, quid esset in quo Deus offensus esset, vel quibus placari posset operibus. His ita quidem jussis, statuit mox Arsenius noster coram oculis miserum orbem, et divinas leges, simulque Patrum decreta: in quibus conspexit illico, 120.1608B| quantis Ecclesiae Christi depravatae forent modis, qualibusque populus universus carnalium rerum operibus corruptus. Qua de causa parvam edidit schedulam quidem sibi ad memoriam, in qua litteris depinxit universa regni hujus efficaciter vitia, sicque circumspecte, ut nullus adversariorum omnia ita non esse negare posset. Inde ad comitatum rediens, omnia coram Augusto et coram cunctis ecclesiarum praesulibus et senatoribus proposuit singillatim diversorum ordinum officia, excrescentibus malis, et ostendit cuncta esse corrupta vel depravata.
THEOPHRASTUS. Obstupesco valde, cum ejus tantis provocamur 120.1608C| exemplis, quod nemo nostrum qui ad plenum veritatem de illo audeat posteris narrare, licet audeat detegere peccata populi longe diu accumulata, clades, pestilentias, fames, inaequalitates aerum, terroresque etiam visionum. Quibus profecto malis praecessit prior pulverum fallax adinventio, sub qua tanta fuit vexatio et prodigium mendacii, ut prudentibus daretur intelligi, quod universus orbis ad tentandum esset expositus in manibus inimici. Ex quo liquet, pro talibus et hujuscemodi causis peccata regni, quae necdum completa sunt, quod quotidie in pejus cumulentur. Sicque restat, quod in multis factum comperimus, ut destruatur. Unde timendum ne fiat in nobis, quod in multis jam gentibus actum legimus. Nequaquam igitur dixerim sine causa miracula sanctorum 120.1608D| longe diu in Christo quiescentium nuper coruscasse, quanta et qualia nunquam sunt audita a saeculo facta uno in tempore ad reliquias sanctorum: quia omnino, quasi in gallicinio, sancti hoc in regno huc illucque delati, se invicem excitarunt quasi ad concentum cantus. Ut daretur intelligi, quod nostra infidelitas, juxta Apostolum, id exigeret, quia signa non fidelibus, sed infidelibus, ipso teste, verissime dantur: si quo modo post tenebras caecitatis nostrae ad veram lucem, quae Christus est, tandem expergefacti resurgamus.
ADEODATUS. 120.1609A| Fortassis ergo iste prius si vocatus esset ad colloquii lamentum, quasi proditor nos detegeret, non valens cohibere spiritum in loquendo. Idcirco etsi vera sint quae tangit, suo in loco dicere non exspectat.
THEOPHRASTUS. Nequaquam igitur quae proposui, alio in loco rectius proferuntur: quoniam mala quae per partes creverant, primum isto in tempore feriuntur. Crevit enim hoc imperium prosperis successibus usque ad praesens, quasi perfectam aetatem plenitudinis: sed vitia quae per partes, ut assolet, in prosperitate commissa sunt, coacervata inoleverant; justo Dei judicio, non minus flagellis quam et novis virtutum miraculis arguuntur. Propterea igitur, ni fallor, 120.1609B| isto denotanda et plangenda sunt loco: ut si non nobis, saltem posteris veniant correctionis ad exemplum.
CAPUT II. PASCHASIUS Ita esse negare non possumus: tamen quae noster Arsenius coram omnibus et summis proceribus tum proposuit, omittere non debemus; quoniam ista et hujuscemodi alia eum ad hoc impulerant, ut cunctis ex divina auctoritate, ac si Jeremias alter ostenderet, in quibus Deum omnes offenderant: et monuit constanter charitatis officio, ut mala quae admiserant, destruerent, dissiparent et evellerent; bona vero praetermissa deinceps aedificarent, ac plantarent in reliquo. « Interea nostis, inquit, quibus ordinibus Christi constat Ecclesia. Certum quippe quod secundum 120.1609C| singulorum officia requirendus est ordo disciplinae, et status Reipublicae. Unde primum considerari oportet intus divina, tum exterius humana: quia procul dubio his duobus totius Ecclesiae status administratur ordinibus. Ut sit imperator et rex suo mancipatus officio: nec aliena gerat, sed ea quae sui juris competunt propria; neque praetermittat ea, quia pro his omnibus adducet eum Dominus in judicio. Episcopus vero et ministri Ecclesiarum, specialius quae Dei sunt, agant. Deinde rex rectores in regno tales constituat, quales eos Dominus diligenter in lege perquirere jubet, et in quibus rex et pro quibus securus maneat, quos utique probos ad regendum populum sanctum Dei et idoneos cognoscat, non secundum proprios libitus qui ei faveant, sed 120.1609D| qui avaritiam oderint, et Deum ac justitiam diligant: cujus profecto officium est, semper quae recta et justa sunt disponere, et quae depravata corrigere. Alioquin tu, rex, nisi servaveris quod praeceptum est, fortior tibi cruciatus instat, et omnibus in te, si avertatur Deus, unus interitus. Ideo providendum nihil negligas: quia in te uno, secundum Salomonem (Sap. VI, 26), totius stabilimentum est regni: in divinis autem ne ultra te ingeras quam expediat. »
ADEODATUS. Ut sentio, non immerito tu altrum eum Jeremiam dicebas, ob constantiam fidei et frontis duritiam, qui tam audenter Augusto invexit, tanta quae vidimus, ob luxus desidiam, necnon et pessimas regum consuetudines, 120.1610A| officii sui negotia, cum esset praeoccupatus vanis rebus, praetermisisse.
PASCHASIUS. Acriora sunt, frater, quae tunc prolata sunt, de quibus pauca pandam. Ait namque Caesari: « Velim, reverentissime imperator Auguste, dicas nobis, tuis quid est quod tantum propriis interdum relictis officiis, ad divina te transmittis? vel quid est quod das, quando honores ecclesiarum, imo, ut sentio, onera quae largiris? Quod si res Domino jure eleemosynarum legitime consecratae sunt, ecclesiarum ejus sunt: quia suis pauperibus et specialiter sibi servientibus legaliter datae sunt. Si autem benedictiones et Spiritum sanctum, quem digne Deo electi deinceps a Domino et a sacris consecratis praesulibus 120.1610B| percepturi sunt, auctoritate divina dare te existimas, noveris, quod extra officii tui est quod praesumis. Caeterum auctoritate sanctorum Patrum si circumspectius est agere secundum Deum quod agis et fructuosius quod largiris, ita temperandus est modus una cum clero, et plebe Dei, et sanctis pontificibus: ne aut tu tibi tua eligas, tibique divina usurpes, aut vulgus tantam gratiam, seu quilibet personarum in aliquo confundat: quoniam in his non nisi divina consideranda sunt, et salutis nostrae documenta. Ideo identitas est pene et in rebus ecclesiarum: quia facultas earum nihil aliud est, quam pretia peccatorum, vota fidelium, patrimonia pauperum. Idcirco quod semel legitime consecratum est Deo, in suis militibus et pauperibus ad usus militiae 120.1610C| suae libere concedatur. Habeat igitur rex rempublicam libere in usibus militiae suae ad dispensandum: habeat et Christus res ecclesiarum, quasi alteram rempublicam, omnium indigentium et sibi servientium usibus, suis commissam ministris fidelibus: et hoc sit regis officium, ut talibus committatur, qui et fideliter dispensent, et sapienter provideant: quatenus omnes glorificent Deum et gaudeant in Christo, non minus ex futurorum promissis, quam et ex praesentiarum consolationibus. Sin alias, ut Apostolus ait, qui aliena diripiunt, regnum non possidebunt aeternum: quanto magis qui ea quae Dei sunt et ecclesiarum, defraudantur [defraudant], in quibus sacrilegia [ f. sacrilegis] copulantur? »
THEOPHRASTUS. 120.1610D| Quod si ita est, ut asseruit, et de his ulla providentia apud Deum, nescio principum nostrorum quis salvus esse possit, quibus nihil tam dulcia ( sic ) sunt, quam praedia ecclesiarum, nihilque tam suavia, sicut scriptum est: Panis absconditus suavior est, et aquae furtivae dulciores (Prov. IX, 17).
PASCHASIUS. Verum, mi frater, et ideo ira Dei effusa est super principes nostros, qui errare facit eos in invio, et non in via: dum et saeculares ad divina diripienda indebite se ingerunt. Sacerdotes vero Christi et ministri altaris una cum divinis ad exteriora de intimis se ejiciunt, jam quod pejus est sine pudore et transfundunt: 120.1611A| quamvis scriptum legant, quod nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Hinc pessima praesumptio nascitur et confusio, hinc vorax concupiscentiarum flamma, hinc virtutum evacuatio et peccati fomes, dum aut ministri Christi facultatibus rerum, ne amittant, illecti, ad ea quae sibi non expediunt, expelluntur [ f. impelluntur]- aut saeculares concupiscentiarum succensi aestibus, quae Dei sunt, quasi auctoritate regia defensi, temerario jure contra Deum erecti diripiunt. Quibus ita coram rege, et coram Christi praesulibus et principibus terrae ad liquidum explicitis, nullus eorum abnegavit.
ADEODATUS. Miror quid negari posset, quod omnibus in propatulo est, et pene nullus qui contradicat: imo ad invicem 120.1611B| provocati deteriorantur omnia hinc inde, et ad usus convertuntur pessimos.
CAPUT III. PASCHASIUS. Proh dolor! quod talis quotidie crescit insania impraesentiarum, ita ut omnes pro talibus gestis et dictis convertantur ad pejus magis, quam ad correptionis augmentum. Hinc igitur tunc omnes coeperunt, maxime ecclesiastici viri, quaerere et contradicere, quomodo aliter dignitas et honor ecclesiarum stare potuisset, ac si decreta sanctorum Patrum non legissent. Quibus Arsenius noster: « Considerate, inquit, quae contra auctoritatem divinam veniunt, 120.1611C| quatenus ea ipsius auctoritate Dei corrigantur. Vestris enim in manibus sunt jura non minus humana, quam et divina. Tum saeculares viri: Licet ita sint omnia, inquiunt, quia respublica multis attenuata de causis per se sufficere non valet; nobis cum rebus ecclesiasticis et militibus agendum est, nosque suffragio facultatum earum juvandi. Quapropter pande, aiunt, quod moliris. At ille: Miror, inquit, quid requiritis. Ecce rex noster, ut saepe ostensum est, de facultatibus ecclesiarum multa in suis suorumque praesumit usibus: sanctorum autem Patrum anathemata multa sunt nimis divina auctoritate prolata, ut ipsi prae manibus quam saepe relecta scitis, quae penitus condemnant, si res ecclesiarum vi aut potestate fuerint usurpatae ullius judicis. 120.1611D| Propterea rogo, cogitate si aliquis fidelium sua vota super altare Deo detulerit, parum multumve sit; veniens autem quilibet temere vi aut furto ea quae delata vel consecrata sunt, rapuerit; super hoc, quaeso, vitium hujus facti quale sit, censeatis? Qui simul, ac si novo intus tacti oraculo, sacrilegium esse sanxerunt. Tum ille: Nemo te, inquit, Augustorum clarissime, fallat: quia valde periculosissimum est, res semel Deo fideliter dicatas, ad usus pauperum et servorum Dei, violenter postmodum diripere, et ad saeculares usus contra auctoritatem divinam retorquere. Quod si secundum sententiam veritatis, quaecunque 120.1612A| ligaverint isti sancti pontifices super terram ligata erunt et in coelis, timendi sunt tot anathematismi sanctorum Patrum qui leguntur pro talibus prolati in sacris canonibus: quoniam non minus eorum viget auctoritas, quantum aestimo, qui jam cum Deo regnant. Idcirco, ut dicitis, si respublica sine suffragio rerum ecclesiarum subsistere non valet, quaerendus est modus et ordo cum summa reverentia et religione Christianitatis: si quid vos, vestrique ab ecclesiis ob defensionem magis, quam ad rapinam accipere debeatis: ne cum maledictionibus et exsecratione sanctorum Patrum itatenus praesumatur. Porro isti sancti pontifices, si quid ad usus militiae exhibendum est, sic exhibeant: et sic fiat rationabiliter in quibuslibet rebus, ne ipsi cogantur ad saecularia 120.1612B| transvolare, et pompis saeculi quibus abrenuntiaverunt, irreligiosus deservire: quia juxta Apostolum, ut dixi, nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Sin alias eorum aliquis, nec verus est Christianus, quia adhuc pompis et operibus deservit diaboli. Quo dicto, quaerere coeperunt quid essent pompae. Ille autem: Vestrum est, inquit, hoc decernere, et virum magis evangelicum exhibere, quam in quibus saeculum regnat et gloriatur inhiare. »
CAPUT IV. THEOPHRASTUS. Hoc quippe est, ut audio adhuc hodie, quod de eo nonnulli calumniantur; quia voluerit res ecclesiarum dividerentur, tantumque remaneret ecclesiis quantum 120.1612C| admodum sufficeret; caetera vero militiae saeculi deservirent.
PASCHASIUS Nequaquam igitur ita est, ut male sentis, sicuti et tunc temporis plurimi sensere: quia ille super hac re nihil temere praefinivit, vel significavit: sed hortatus est solummodo, quodcunque fiendum esset, sic omnino fieret, ne utri eorum pro rebus terrenis in Deum peccarent. Unde cum a quibuslibet tentaretur episcoporum, quid exinde vellet; nihil aliquis aliud rescire potuit, quam quod omnibus coram Augusto simul dixit. Monasteriorum interea, dum haec tractarentur, ostendit et enumeravit pericula, cum jam tunc temporis nonnulla jam a laicis tenebantur: etsi hodie multo minus inveniuntur, quae de proprio 120.1612D| regantur ordine, sed sunt pro poena peccati omnia pene mundi usibus et studiis occupata vel depravata: quia cum bene coepisset rex de his, in fine crebrescentibus malis a saecularibus sunt pervasa. Identidem autem et tunc plurimum detestatus est, quod episcopatus secundum canonicam auctoritatem non rite darentur, neque electio servaretur. Quibus itaque omnibus ita hinc inde ostensis, cum nullus eorum negare posset, quod ordo ecclesiasticus in omnibus corruptus non esset, excogitaverunt ut tribus in locis synodi fierent, in quibus de hoc diligentius quaererent, non quod (quantum exitus probavit) 120.1613A| emendare talia vellent; sed ut regi interdum faverent: quoniam jam tunc ea quae postea monstrata sunt, moliebantur humana; idcirco minus procurata sunt divina.
ADEODATUS. Miror absentem, cum ejus commemorantur dicta, quem non mirabamur praesentem. Nam cum esset tam humilis, quo nullus humilior, nullusque magis mortuus mundo videretur, quid est quod tam inter summos ecclesiarum, praesulum videlicet et senatorum, consules, in senatu coram Augusto consulte constanterque loquebatur?
PASCHASIUS. Non ignoras, frater, quod is erat iste, quem nec 120.1613B| terror minarum, nec vis rerum, nec spes praesentium, nec metus futurorum, nec promissa facultatum, aut interminata suppliciorum genera, aut ulla auctoritas poterat revocare a charitate Christi a dilectione patriae et populi, ab amore ecclesiarum et fide imperatoris. Propterea igitur talia et quamplura, veluti alter Jeremias, constanter loquebatur. Praesertim et militiam clericorum in palatio, quos capellanos vulgo vocant, quia nullus est ordo ecclesiasticus, denotabat plurimum: qui non ob aliud serviunt, nisi ob honores ecclesiarum et quaestus saeculi, ac lucri gratiam sine probatione magisterii, atque ambitiones mundi, quorum itaque vita neque sub regula est monachorum, neque sub episcopo militat canonice; praesertim cum nulla alia tirocinia 120.1613C| sint ecclesiarum, quam sub his duobus ordinibus. Aiebat namque idem, quod aut canonicus quisque esse deberet, aut laicus, aut monachus. Quod si neutrum, jam sub nullo monstratur ordine, quia videntur esse sine capite. Quae profecto haeresis, quamvis aliunde sibi hoc nomen vindicaverit, tamen ut fassus idem est, nulla alia isto in tempore pejor invenitur ecclesiarum scabies: quae omnia ejusdem jura, ex quo coepit, corrupit, intantum, quia multi eorum vitiosi erant, ut a laicis pene omnia monachorum et canonicorum, necnon et feminarum monasteria occupentur, et sint omnia depravata. Propter quae nunquam, quia futura praeviderat, dubitavit sententiam pro statu regni, pro salute populi, pro stabilitate ecclesiarum, et religione pacis dignam 120.1613D| dicere etsi quibuslibet displicuisset.
CAPUT VI. ADEODATUS. Quantum datur intelligi, tales qui tunc fuere, non consules, non provisores patriae fuerunt, sed latrones: quorum mentes angustas praesentiarum caligo caecavit, humilitas prava tenebris opplevit, concupiscentia sordibus maculavit, in tantum, ut ipsum consulatus nomen, seu splendorem illius honoris, et 120.1614A| magnitudinem tanti imperii, nec intelligere aut intueri, nec capere aut sustinere potuissent. Unde non consules, sed mercatores ac venditores tantae dignitatis, et perturbatores ecclesiarum sunt dicendi, qui non modo isto monente non consuluerunt, verum subterfugerunt, everterunt et prodiderunt in invicem, ne aut talia corrigerentur, aut etiam deteriora quae imminebant, obstarent cum potuissent. Et ideo, sicuti Paschasius paulo superius doluit, non immerito talia contigerunt, imo quia noluerunt recipere spiritum veritatis ad correptionem, receperunt spiritum erroris ad vertiginem. Inde est quod adhuc hodie nemo principum explicare potest reipublicae vias ad justitiam.
PASCHASIUS. 120.1614B| Nec immerito, quia pro Deo stare noluerunt, neque quae Dei sunt, primum quaerere, ut corrigerent quae jam depravata erant; si Deus ab eis recedens, consilium patriae deperierit, fides evanuerit, pax aufugerit, et prosperitas ullarum rerum hodie desperata jaceat. Jam rarus qui regibus fidem exhibeat, nullus patriae aut civibus qui recte consulat, nullus qui sociis et amicis debitam charitatem impendat. Judices non nisi venale aliquid agunt, populus imperialibus non suffragatur officiis, auctoritas non viget praelatorum, quoniam imperialis et regum deperiit: respublica et ecclesiarum pauperrima est, quia praedones ea diripiunt: eloquentissimi omnes muti facti sunt, quoniam evacuata est virtus agendi et loquendi. Nam a saeculo has in partes nihil majus 120.1614C| scitum est, neque argumentosius ad excogitandum: sed posse ac scire post uniuscujusque velle desudat. Idcirco, quantum credo, quia tunc vocem hujus, imo Dei non audierunt, versa est omnis prosperitas eorum in contrarium, et confractae sunt vires; consilium aufugit, et omnis sapientia, juxta prophetam, devorata est. Quod sane ipse, jam futura praevidens, in eodem Placito his explicitis praemonuit. Ubi mox eum vehemens infirmitas, quam lienteriam medici vocant, apprehendit, quatenus virtutem in infirmitate perficeret. Hinc quoque deinceps conticuit, donec Dei judicium nos apprehenderet, et peccata quae jamjam consummata erant, clarescerent in facto, intantum ut, quae agimus, solummodo jam non peccata sint, sed poena peccati.
CAPUT VII. THEOPHRASTUS. 120.1614D| Cur talia acciderint, jam luce clarius manifesta sunt: sed quod habuerint initium, non ab re quaeritur, quoniam jure actum credimus, ut eorum corda obdurarentur, ne audirent culpis exigentibus; divina ultio postmodum ut amplius in nobis peccatoribus juste desaeviret.
PASCHASIUS. 120.1615A| O dies illa, quae pene aeternas huic orbi tenebras attulit et discrimina, quae pacatum imperium et unitum conscidit particulatim ac divisit, germanitates violavit consanguineos dirempsit, inimicitias ubique procreavit, et concives dispersit, fidem exterminavit, charitatem delevit, ecclesias quoque violavit et omnia corrupit! Unde quotidie civilia surgunt bella, ut ita loquar, et plusquam civilia. Exercitus totius patriae pene huc illucque perimitur: provinciae, pagi, et urbes passim depopulantur. Si qui residui sunt, sine viribus ubique aut fugiunt, aut caeduntur gladiis. Hinc undique paganorum et hostium incursiones, hinc quod omne vulgus conciditur, villae, civitates innumerae cremantur. Heu! misera 120.1615B| dies, quam infelicior nox sequitur! sed nulla infelicior illa, quando sceleratus NASO vocatus est ab Spaniis, Amisarius ille, qui cuncta reliquit honesta, in quibus erat ordinatus; et immersit se fatuus ad omnia coeni volutabra; siquidem ut advenit, ac si ferus aper evertit palatium, destruxit consilium, dissipavit omnia rationis jura; consules omnes, divinos, humanosque expulit, et attrivit; thorum occupavit, atque factiose, ita ut insidiae viderentur, manifestius omnia pervasit; sicque caecus, ut nihil aliud esse posset, quam quod ipse invenerat, postposuit divina, ad humana se immersit per fas nefasque, cuncta in subito convulsit ac commaculavit, et omnem dignitatem regiam evacuavit; foedera disrupit, confudit ordinem; ut nullus esset status, 120.1615C| singula immutavit; diem convertit in noctem, rursus noctem commutavit in diem. Patri abdicavit filios, et patrem filiis, sicque tyrannidis ejus profecit, ut excederet ultra omnes, et nihil integrum reliquerit. Honores debitos qui habuerant, amittebant; qui necdum indebite qualescunque assequebantur optimi quique virorum, amplissimi et nobiles atque dignissimi, jam auctoritatem agendi omiserant [ l. amiserant]: quia profecto nullus aliam tunc temporis habuit viam expeditiorem ad honores retinendos et acquirendos, seu ad ea quae vellet vel concupierat, quam illa sequi, quae tunc tyrannus Naso mallet. Interea confregerat omnia ossa virtutum vis feminea. Ideo stultus, sine oculis et sensu, ad omnia se immerserat. Movebatur enim jam vertigo totius imperii, 120.1615D| ne ullus acquireret potentiam, ne ullus honorem, ne ullus facultates, sine scelere, aut sine aliorum damnationis dispendio. Iste quippe fructus est infidelitatis et discordiae. Ideo consultissimum est semper serere prudentiae, justitiae, fortitudinis ac temperantiae semina, ut metere possis centuplicatum fructum laboris; quam concupiscentiarum et vitiorum molimina, ex quo remetiatur judicium, et crescat ultio perditionis. 120.1616A| O dies illa, dies tenebrarum et caliginis! o dies exsecranda, quando tale coeptum est consilium! Et haec est hora furoris Dei, hora nostrae ad vindictam retributionis, in qua aperti sunt oculi omnium cum Balaam ariolo; ubi cecidimus omnes, et evigilavit virga furoris Dei; ubi violata sunt omnia jura legum.
CAPUT VIII. ADEODATUS. Proh nefas! quod in subito tam immania, tam horribilia crevere in regno detrimenta, licet per partes peccata coaucta id exegerint. Unde petimus quid fuerit, quod rursus Arsenius ad tam acerrima, tamque perniciosa periculorum genera se injecerit: nec potuit fortassis providere quem finem haberent, quibus 120.1616B| obviam venire voluit, quaesumus ut aperias.
PASCHASIUS. Verum, frater, quia videbat mala quae quotidie surgebant innumera et immensa: sed praenoscere non valuit quae futura erant: quibus, quantum ex se fuit, obviare voluit, et resistere pro fide regni et regis, pro amore patriae ac populi, pro religione Ecclesiarum et salute civium: quae omnia chariora illi erant, quam sua vita. Sed quia in initio haec non fuerant repulsa et refutata, culpis exigentibus impune ad omnium perniciem praevaluere, ita ut nullus jam esset fortis ac sapiens qui obviaret. Nam idem cum jam de sua infirmitate convaluisset, coepit audire undique flagitiosa et obscenissima, turpia et inhonesta; non qualiacunque, sed qualia nunquam 120.1616C| in isto nostro audita sunt saeculo. Pro quibus profecto mox commota sunt omnia viscera ejus pietatis affectu, eo quod esset theatrum, honestatis olim, palatium factum, in quo tanta sortilegarum praestigia recidiva scaturierunt, quanta in omni mundo jam non credebantur esse. Nec enim poterat se continere prae dolore et amore a fletibus, cum haec illi a bonis, et summis, ac veracissimis die noctuque nuntiarentur viris: quia quanto plus Ecclesiam Christi et Augustum una cum populo et prole dilexerat, tanto magis afficiebatur doloribus. Veniebant autem et primi palatii ex utroque ordine, qui omnia ita esse asserebant, imo pejus quam vulgo dicebatur. Tum ipse per se delegit illuc qualitercunque venire, si forte quivisset suis argumentose persuasionibus aut 120.1616D| consiliis subvenire: furia illa ut rediret, antequam perturbaret omnia, et subverteret. Qui veniens egit quodcunque potuit; et cum Augusto, et cum proceribus locutus est quod intellexerat; et praemonuit, in his quae fiebant, quod senserat. Nam et belluae factiosissimae, quia prius ei pater ejus et ipse amicissimi fuerant, affatus est fideliter cum omni amicitiarum obsequio. Nec immerito igitur, eo quod olim 120.1617A| uxorem sibi sororem ipsius, filiam nobilissimi viri et magnificentissimi duxerat. Unde ab incunabulis quasi pater circa eum in omnibus pium gerebat affectum, curam ac sollicitudinem, plus etiam quam si pater esset. Sed cum vidisset, quod caecus jam mente alienatus esset, et per praeceps rueret; dixit quodcunque potuit: licet jam moribus efferatus, quia felle concupiscentiarum inebriatus erat, audire noluisset, sicque cum in nullo proficere se vidisset, prospectis omnibus dolens ac gemens ad monasterium sine effectu remeavit. Quem mox, dato parvissimo temporis intervallo, secuti sunt jam expulsi et dejecti rectores et primi palatii, flentes et lugentes, quod ab uno impudico violarentur omnia jura totius imperii, pellerentur optimi quique, et opprimerentur 120.1617B| ubique fortes et clarissimi viri, non illius virtute constupratoris, sed dolo et fraude pessimae deceptionis. Nuntiant autem singuli pejora pessimis, et omnes confluunt hinc inde ad Arsenium, et requirunt quasi de fonte consilium. Ille autem moerens ac lugens, totus animo pendebat ad Deum suspectus, si forte Deus in talibus suis subveniret periculis. Hortatur omnes singillatim, ut sustineant et exspectent Dei judicium. Deinde singuli ut redeant ad palatium, et videant, et intelligant, persuadeant quoque meliora salutis; conentur nisu quo possunt, obviare talibus tantisque perturbationibus. Quo facto, repelluntur summi, dejiciuntur eximii, colliguntur improbi, honorantur vanissimi, et introducuntur scelesti. Tunc itaque, his ita compertis, renuntiant 120.1617C| Arsenio mala in saeculo, quae unquam vix sunt audita, ut in tam glorioso imperio subito sic omnia fuerint permutata. Fit palatium prostibulum, ubi maechia dominatur, et adulter regnat: coacervantur crimina, requiruntur nefanda et sortilega maleficiorum omnium genera, quanta nunquam credidi in saeculo remansisse: nihil de universis praetermissum malis, nuntiatur ubique omnibus. Verumtamen vir gravis et cautus, nec sic interdum movebatur, nisi ad lacrymas, donec eorum proderetur factio, et firmaretur ab ipsis, qui erant de tam pravissimis consiliis plane conscii, quod vellet idem tyrannus Augustum perimere clam quolibet pacto, quasi sua infirmitate subito mortuus videretur: deinde filios ejus, una cum optimis regni principibus, quoscunque 120.1617D| dolo prius praeoccupare potuisset. Cum autem haec nuntiantur a gravissimis et veracissimis viris ita absque dubio esse; nimio moerore perculsus, misit iterum rursus atque iterum idoneas et sanctae religionis personas, et probatissimas, occulte qui venirent, et essent tantisper infra palatium apud quosdam, qui erant qualitercunque in eisdem consiliis: quousque quid verum esset, diligentius perscrutarentur. Qui mox omnia ut dicta erant, a secreto vere pertractata compererunt, qualiter tyrannus, quando 120.1618A| vel quomodo decrevisset fieri quod moliebatur: et quod pro certo jam qui conscii erant hujus consilii talia mandassent, retulerunt. Tunc una cum summis consulibus et sanctis quibusdam episcopis, necnon et cum summis officialibus palatii coepit quaerere in fide Christi, ne talia perficerentur ad subversionem totius imperii, quid agere debuisset. Tunc omnes una voce, flentes et ejulantes, magni et summi, cum omnibus qui aderant servis Dei, constanter [ supple dixerunt], quod non esset Deo fidelis et sanctae ipsius Ecclesiae, qui in talibus subvenire posset periculis, nec fecisset. Ita siquidem multis exhortantibus, accepto consilio, una cum electissimis et clarissimis viris misit se pro fide Christi, pro statu imperii, pro pace Ecclesiarum, pro amore regis et regni, 120.1618B| pro salute filiorum ejus, zelo Dei succensus, ne fraus praevaleret adversarii, ut dignitas servaretur patriae, salus maneret civibus, in magnum discrimen; et salutem suam pro justitia et fide devotus ob omnium libertatem obtulit: alioquin si vellet favere in partibus, acceptior esset omnibus, et honorabilior haberetur universis. Sed is cum esset fortis animo, sanctitate praeclarus, justitia vestitus, fide solidatus, charitate fundatus, virtutum armis indutus, magis elegit mori, quam tale facinus et tam crudelissimum sustinere scelus, quod omnibus esset ad ruinam, ad perditionem, et ad exitium, si consentirent, aeternae damnationis. Idcirco nihil jam de se timere coepit, tantum ut praevenire potuisset christianissimis principibus, praesulibus Ecclesiarum et omni populo, ac 120.1618C| liberare omnes de tam atrocissimo mortis periculo: quoniam omnibus bonis unus imminebat interitus.
ADEODATUS. Unum debuimus deplorare: sed valde diriora nos cogunt quae contigerunt, quia nimium amariora et crudelissima sunt, quam quae proposuimus lamentari. Unde oportet ea retexere plangentis affectu. Neque enim ille tam plangendus est, quam jugiter ista deploranda, ut avertatur ira Dei a nobis. Verumtamen sic quae dolemus, fletibus commendanda sunt, ne hic noster ullis involvatur adversariorum criminibus: etsi singulis, quamvis facultas esset perorandi, respondere nequimus quae dicuntur ad singula. Idcirco petamus potius pietatis gratiam, quam ingeramus interdum reprehensionum querelas: offeramus 120.1618D| praecordiorum nostrorum dolores, quam ingenii nostri ad defensionem ejus suscipere partes. Deinde si acrius aliquid constanter egerimus, aut liberius quam debemus, et ipsi velint; obsecramus tantum imperitiae vel intemperantiae ignoscant, quantum pio dolori vel justitiae concedendum putant. Namque nullus major esse potest dolor, quam hic noster, in quo tantus Pater in subito sublatus deploratur, tantisque a malis dilaceratur infamiis et odiis, qui multo dignus fuerat amore, quotidie et insequitur. 120.1619A| In quo et cum quo excidium patriae, Ecclesiarum eversiones, calamitates pauperum, divitum oppressiones, barbarorum incursiones, caedes vulgi, bella superbientium, insidias universorum, et (quod atrocissimum) perditiones animarum simul immaniter deploramus: quia illo spreto, cum non est auditus, haec omnia contigerunt. Quapropter rogo, ne deficias, etiam minis insectatus, et blasphemiis lacessitus. Et ne dicat aliquis, in threnis quod talia non sint coacervanda neque replicanda: sciat quod nullo in loco amplius, maxime quando talia crebescunt mala, quando veritas insectatur odiis, quando justitia debellatur. Sic itaque Jeremias propheta post increpationes, post persecutiones et impulsiones, ad lamenta se convertit, et omnia quae acciderunt 120.1619B| pro delictis, amarissime deflevit.
CAPUT IX. PASCHASIUS. Bene nos hortaris, frater, nisi tanta essent, quanta rememorare non sufficimus, nec intueri: non dico quae olim acciderant, sed de his tantum, ex quo iste impurus atque impius hostis omnium religionum confudit, conturbavit et pervertit, honesta omnia obscenis permiscuit, et religiosa vanis: intantum, nec mens, nec lingua, nec vox, quae narrare queat istius vecordissimi molimina quae coepit, ex omnium scelerum colluvione vallatus. Arbitrabatur enim diabolicis omnia praeoccupare maleficiis; superare, non consilio, sed auspiciis; praeripere et auguriis: eo quod sacratissimum Augustum sic haberet suis 120.1619C| delusum praestigiis, ut omnes repelleret, quos aut ipse, aut magnus pater ejus imperator nutrierat a secreto, a colloquio, a familiaritate et consilio, a fidei fide, ab honoribus, et ab omni consortio prioris vitae. Qui furia et auctor sceleris, cum esset munitus potestate regia, praenituit quod esset ultio praeteritorum scelerum, et incrementum mali. Unde factum est, ut in regno nullus aliud posset, nisi quod ipse vellet, aut mandaret. Ita omnes siquidem oppressi sunt, quasi ex indicio furoris Dei, ne ullus auderet resistere vel contraire: quia potestas et voluntas pii imperatoris, ac si innocenter, cum spurcissimo erat. Quod factum ad memoriam sempiternae turpitudinis factum est. Quandoquidem cum jam inchoarentur quae dudum coepta erant, quae inierant consilia, cum 120.1619D| iter arriperet rex et regina, illius saevissimae bestiae ducatu; ibat Augustus quasi innocens agnus ad victimam; ibat imperator magnus et clemens, deceptus a qua eum Salomon cavere monuerat, imo lenonis ejusdem insidiis, ad mortem: qui non ob aliud servabatur, nisi ejus potestate jus diriperetur imperii, et fraus inimici redundaret in omnes. Nemo igitur est qui credat, nemo qui recogitet quae gesta sunt, quae acta, qualiter aut quanta: idcirco nemo est qui intelligat, cur aut quomodo acciderint, quive auctores fuerint mali, vel qui boni. Propterea omnes inscii, mali et pessimi, Arsenium culpant, quasi incentorem malorum. Interea cum haec ita aguntur, imperator, ac si agnus innocens ad victimam, cum a loco 120.1620A| promovisset, et iret et nesciens ad mortem, facta est manus Domini super omnem populum: qui simul omnes, ac si divinitus coacti, venerunt in unum pro fide regis et regni, pro salute populi et patriae, pro stabilitate imperii, et filiorum successione: quoniam audierant omnes, et compererant singuli de locis suis unum esse interitum omnibus praeparatum. Ubi ac si divinitus evocati cum simul essent, retulerunt singuli mala quae audierant, nonnulli quae viderant et cognoverant, aut interfuerant: quibus undique ita explosis ad liquidum claruit, quod Augusto et filiis una cum universis principibus unum immineret exitium atque interitus vitae. Nam et Melanius filius piissimi Caesaris cum his confluxerat, et periclitabatur, rex, cum esset una cum suis omnibus; quia contra 120.1620B| eum iter arreptum erat inscio patre, ut ipse prior post patrem perimeretur. Deinde cum pro his universi quid agerent, nutarentur moerore perfusi, advolavit extimis a custodiis, et sacramentis diu detentus, quae cum patre eo in tempore pertulerat Gratianus, et retulit voce propria quae dicta, quae gesta, quaeve futura cognoverat: quia in his longe diu commoratus, nihil aliud jam quam mortem imminere sibi videbat: ad quos cum fugisset, narravit omnia, quae intus detentus resciverat. Ubi de adulterio nulla universis remansit dubitatio, de praestigiis sortilegorum et divinationibus: tuncque per eum audita sunt, quanta et qualia nusquam jam remansisse credebantur, quae tunc ex omni parte orbis ad palatium coierat [ f. coierant], ac si Antichristus cum suis maleficiis 120.1620C| apparuisset. Ad ultimum vero de nec patris et de totius imperii edixit subversione, qualiter auspiciis, auguriis, consiliis, atque insidiis, necnon et omnibus malignis artibus esset praefixum. Tunc omnes hi proceres et filii duo, Melanius et Gratianus, qui aderant, decernunt potius mori debere eos, quam ultra haec quoque consentire, ut unus eis scelestus, flagitiosus et auctor totius malitiae omnibus esset in contumeliam, in ruinam, et in opprobrium sempiternum. Quod sane consilium et definitionem tunc Arsenius cum divino timore moerens ac dolens consensit: quia nullum jam alium evadendi ingenium invenire potuit: non ut Augustus imperio privaretur, aut inhoneste (quantum rei eventus sinebat) in aliquo aut ab aliquo tractaretur; sed ut hostis pelleretur 120.1620D| una cum suis complicibus; et moechia qua jam publica erat, in confusionem omnium ne diutius celaretur. Sortilegae ibidem aggregatae, divini, conjectores et muti, nec non somniatores, et hi qui exta consulebant; vel alii quamplures malignis instituti artibus, a sacro pellerentur palatio: quorum tanta et talia erant nefandissimae artis praesagia, etiam ut plurimos traherent in errorem: quia videbantur omnia diabolicae artis figmenta in mundo repullulasse, in tantum, cum haec omnia ita fraude seu dolo circa Augustum agerentur, ut in nullo penitus sentire posset quotidie quae fiebant. Alioquin malitiosis nisi esset praeventus artibus, nequaquam fieri posset, ut fidelissimos quosque consules 120.1621A| et sanctissimos praesules non audiret, vel crederet sibi talia narrantibus, quos olim semper in consilio habuerat. Non enim alium in fide recipiebat, nisi quem Justina vellet: neque alium aut audire, aut diligere valebat, aut assentire, quousque ista viguerunt, nisi quem illa ei in fide commendabat: et, quod prodigiosius est, ut aiunt, nec aliud velle, praeter quae ipsa vellet. Unde quidam episcoporum, cum coram eo astarent omnes praesules Christi et senatus totius imperii, nec non et omnis populus, eumque jam arguerent constanti fide pro talibus: Scio, inquit, quamvis talia et tanta quae dicuntur, male deceptus his artibus hactenus assensisses, cum his exutus fueris quibus vestiris, quia te recipies, et eris optimus imperator, quod semper ante 120.1621B| fuisti.
ADEODATUS. A saeculo hujusmodi res gesta, quantum video, non legitur, ut populus pro principe contra principem sic ageret. Fuit enim, aestimo, aut nimia dilectio senatorum et praesulum circa Augustum et ejus prolem, clarescentibus causis, quod eum tam reverenter rursus erigunt in regnum; aut caeca temeritas, quod talia praesumpsere nullis exstantibus, nisi vulgi aestimatione, causis, moechiae sortilogorumque et aliis quibuslibet quorumdam offensis. Unde non mihi videtur, quod pro talibus deberet omnis religio ecclesiastica et ordo totius populi itatenus insurgere et commoveri adversus Caesarem, nisi forte aliud lateat, quod gravius videatur. Et hoc petimus, quia 120.1621C| in eadem concione et negotio fuisti; paulo clarius aperias, ut Arsenius noster magis excusabilis videatur.
CAPUT X. PASCHASIUS. Verum, ut ais, in eadem concione me fuisse, quando universi principes simul pacifice, quantum intelligere tunc potuimus, aggregati, de his altercati sunt contra Augustum, non abnuo: sed omnia retinere quae dicta, quaeve responsa sint, omnino nequeo. Nec itaque mirum, cum et vos ea non recolitis, quae in brevi paulo superius connumeravi. Alioquin nisi immemor esses, certe aut calumniator; nunquam parva quae dolenda retuli, existimasses: quoniam nihil scelestius esse posset, si proceres regni, et 120.1621D| creati jam reges filii, fieri permisissent quae connumeravi. Unde rex in illa concione, cum populo gratias pro his referret; quamvis in corde aliud occuleret: « Vos enim, inquit, fecistis, qualia nunquam 120.1622A| populus unquam fecisse cernitur: quia et ego prior admisi et feci, qualia nullus ante me rex fecisse invenitur. Et ideo, inquit, gratias omnipontenti Deo, qui tam imminens malum ad tam pacificum deduxit exitum. Porro deinceps nihil tale, nihil sine vestro consilio me acturum ulterius profiteor. Imperium namque a me, ut olim ordinatum est una vobiscum, et constitutum, ita manere decerno et volo. Feminae quoque huic, quam adjudicastis, quia mea est in illa ultio, juxta communes leges, sicut deposcitis, vitam concedo: ita tamen ut sub sacro velamine deinceps degeat ( sic ), et poenitentiam gerat. » Quibus ita pacifice in eadem concione dispositis, relevatur in throno gloriosus imperator, et erigitur cum laudibus, et subditur ei 120.1622B| omnis populus in fide amplius fidelis, si posset fieri, quam prius. Talis quippe est infidelitas Arsenii, falso ut opinantur, quibus non est praecognitum, quod suo sapienti consilio tyrannum praevenerit, ne perficeret quae moliebatur, ut perimeret Augustum, prolemque ejus omnem exstingueret, et uxorem quam infideliter coinquinaverat, acciperet. Cum qua, si cederetur, imperium pervaderet, et omnes seniores terrae aut interficeret, aut male subjugaret oppressos; sin alias, ad Hispaniam cum ipsa se transponeret. Propterea ergo dedit se periculo Arsenius, et liberavit omnes a tanti sceleris malo. Nihil itaque idem contra Caesarem, quamvis aliter inscii malignantes sentiant; sed pro Caesare fecit et imperio, pro patria et pro omnibus majoribus natu, 120.1622C| pro fide et zelo Dei, pro religione Christianitatis et salute civium. Rescinduntur ergo eo in facto paulo post jura legum omnia, divina scilicet et humana. Occultabatur autem nimia fraus, quasi sub fidei schemate et voluntate regia. Hinc hercule est, quod adhuc hodie plures in eo errant, et dicunt bonum malum, et malum quod omnes tunc detrectabant, bonum. Ex quo sane malo innumera creverunt, et quotidie atrociora crescunt mala. Tunc tamen eum quasi liberatorem omnium omnes magnificabant, et extollebant ubique laudibus; maxime cum Caesar Augustus Honorius ab Italis evocatus venisset, eoquod consortem imperii Justinianus sibi olim et successorem totius monarchiae cum voluntate et consensu omnium eum fecerat; quem una cum patre 120.1622D| praefatus exterminare et subvertere conabatur, cum reliquis fratribus suis regibus: in cujus nimirum adventu detecti sunt plurimi, et quae dicebantur reserata. Pro quo consilio illius furiae frater, quia 120.1623A| convictus et confessus est consensisse, in eodem placito caecatus est judicio publico, vita sibi clementer concessa. Sed quia cuncta quae fiebant, non erant ex corde Justiniani, neque ex animo, quoniam ab aemulis verae fidei et justitiae instigabatur et adulabatur; femineo rursus devictus instinctu, quasi multa contra eum inhonesta, non pro fide facta fuissent, qui nisi se de his vindicaret, bene deinceps regnare non posse; rursusque si ablatam sibi uxorem non reciperet post velamen. Tegitur interdum vulnus in corde valde defixum, augentur complices iterum, ut rescindatur imperium. Honorius, qui erat longe diu consors a patre, et ab omnibus procreatus imperator, removetur a potestate, repellitur a consortio; sacramenta universorum, quae illi facta 120.1623B| fuerant, auctoritate paterna violantur; boni quoque atque inclyti viri, qui dudum pro fide certaverant, tyrannum fugarant, moechiam, et universa turpia a conspectu palatii pepulerant; qui patriam et populum salvarant; qui etiam Augustum, ut diximus, et filios liberarant; qui seipsos cum multo discrimine, post talia, quibus eum restituerant in throno imperii, una cum filii consortio in fide, qui pro fide egerant, subdiderunt; ita ut in eis nihil nisi fides et veritas appareret. Sed insidiantibus malis quaeritur opportunitas temporis, et locus electus; disperguntur universi, qui ei prius fidem servarant: senatus exsiliatur, et magnati omnes, atque olim charissimi et primi damnantur palatii: inter quos etiam Arsenius noster rapitur, 120.1623C| pontificum tamen officio, jubente Augusto, ac si cum honore ingenti, exsiliatur. Retruditur autem et elevatur in quadam longissimo terrarum spatio altissima et arctissima specu quo nullus esset accessus, divino agente judicio, nisi angelicus: ubi cum non post diu ab Augusto directus ob ecclesiasticarum rerum et monasticarum negotia devenissem; quanquam non sine periculo, ob suum solamen, ad eum visitandum ascendi. Ubi simul inter salsissimas abundantissime gaudii et moeroris lacrymas, laetum, etsi tristes, duximus diem: laeti quidem de mutua visione et conscientia pura, quia in eo nulla erat reatus culpa: tristes vero, quod pro tantae virtutis beneficio exsilium tulit et odium, et custodiam carceris, et injuriam dirae calamitatis. 120.1623D| Cum quo cum essem, inter dulcia amaraque verba, volui ei persuadere, ut in aliquo se excessisse fateretur, et deinceps, quae Augustus vellet, in omnibus assentire: si quo modo una cum quibusdam amicis agere quivissem, ut in gratiam rediret; quod et Caesar satis optabat, si ei solummodo consensisset. Ad quod idem: « Miror te, inquit, si de mea in aliquo dubitas conscientia, qui nihil mihi de his negotiis, pro quibus culpor, magis quam tibi sum conscius. 120.1624A| Idcirco te oportuerat amplius me pro justitia persuadere certare debere, quam vel in modico tepescere; vel contra verum quidpiam, vel contra quod honestum est, assentire vel confiteri. » Tum ego: Nequaquam, inquam, dubito: neque amplius vellem in hac parte, quam excessus verbum, et assensus de vobis habere: quia in his duobus credo amicos et me obtinere posse, non solum veniam pro offensis, verum et ampliorem gratiam, honores quoque proprios et majores; insuper quidquid de eo et ab eo vobis placuerit. Tunc ita ille subsannando paululum subridens: « Tu forte, inquit, eum et omnes eos qui eum favent, in tua aestimas potestate? Nunquid Dei judicia non pertimescis? Quid si ego falso contra me protulero sententiam confessionis et reatus mendacium, 120.1624B| relicta justitia verae fidei et puritate cordis? Potest igitur contingere, ut in contrarium vertatur sententia, divino exigente judicio, quam tu existimas; et si ego pro ullius gratia, aut pro honoribus, vel timore, vel favoribus, veritate relicta falsum contra me dixero aliquod; et in his deprehensus Dei justo agente judicio, proprio condemnatus ore, mortis sententiam excepero; dum leviora vitare me rogas pericula, et honores quaerere vel gratiam; cavendum, ne crudeliora excipiam: et dum temporales injurias fugere, vel honores quaerere me rogas; ineffabili dispensante judicio, sempiternae mortis damnationem acquiram. Quapropter, frater, stemus in via veritatis ingressi: et spem habeamus, quia haec nos ad vitam sempiternam, quae Christus est, 120.1624C| admittunt. » Unde his dictis confusus silui. Et constat quod in eo nulla conscientia erat, nisi secundum Deum et propter Deum, circa Augustum et filios, circa patriam et Ecclesias, circa proceres et magnatos, circa religionem et salutem populi: quia non sua in ullo, sed quae Christi erant, quaerebat. Idcirco errat, qui arbitratur Arsenium in periculum exsilii vel capitis vocari, quod deliquerit in his negotiis aliquid sciens vel volens: quod patriam laeserit, quod majestatem imperii violaverit, quod Augustum et filios exinhonoraverit ( sic ), quod fidem corruperit, quod pacem perturbaverit. A bonis enim et prudentibus non accusatur, quod ecclesiastica jura non dilexerit, regis gloriam et imperii amplitudinem non amaverit: sed quia nimium ea diligendo 120.1624D| in aliquo deliquerit. Propterea merito non reus citatur [accusatur] malevolentiae in his omnibus, sed reus virtutis; quoniam beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Vocatur autem jure novus virtutum homo, qui perniciosum fraudis et doli restinxit insaniam et furorem; Caesarem liberavit a morte, filios a perditione, regnum et imperium ab invasione tyranni. A palatio namque sacri imperii pepulit omnes abominationes, moechiam 120.1625A| fugavit, sortilegas damnavit personas, honestatem restituit; patrem filiis, et filios patri reddidit, monarchiam tunc ire in partes non permisit, sacramenta filio Augusto facta violare vetuit. Omnia quippe bona servare voluit, et mala dejicere, ac proterere: quatenus tutam et tranquillam secundum Deum vitam omnes viverent; electio quae solemniter facta fuerat in filio a patre et ab omnibus; et consecratio imperialis, apostolicae sedis auctoritate firmata, inconcussa maneret, ob pacis concordiam, ob monarchiae firmitatem et principatus laudem, ob honorem et gloriam Christianae religionis, quae pene jam ubique a perfidis et inimicis tanti nominis conculcatur, affligitur, et tenetur. Voluit enim sui consilii vigilantia providere, tam gloriosum regnum et 120.1625B| Christianissimum ne divideretur in partes: quoniam, juxta Salvatoris vocem, omne regnum in seipsum divisum desolabitur (Matth. XII, 25): quod hodie omnes factum satis dolemus, momentis singulis et plangimus. Voluit juramenta, ut diximus, quae facta fuerant Honorio et fides promissa integra servaretur, ne tantis populus universus fuscaretur perjuriis. Voluit ut unitas et dignitas totius imperii maneret ob defensionem patriae et ecclesiarum liberationem, ob integritatem rerum, et dispensationem facultatum ecclesiarum: nunc autem, ut cernimus, omnia sunt immutata vel perturbata. Quapropter advertat quilibet inimicus, et intelligat, quam praeclaris Arsenius ornatur virtutibus; quam multiplicibus pro justitia commendatur testimoniis: quem non boni 120.1625C| et probi viri dilacerant vel infamant; sed nocentes et maligni vel inscii, rumoribus decepti, insectantur odiis: quem honestissima et lautissima ubique commendant acta, et protestatur vita. Idcirco qui cupiunt ejus detrahere vitam, et imminuere laudes, seipsos accusant quod aut non habeant sensum, certe aut noluerint virtutibus decertare, adulatores effecti, ne talia quae plangimus devenirent; alioquin gloriam quaerere et honores, vanum est, sine laboribus et virtute. Unde habeat noster Arsenius laudem, quia ipse una cum Christi gratia aeternae vitae conquisivit honores; habeat famam et praeconia, quia jam ei post inhonorationes, post exsilia datur vita et immortalitas.
ADEODATUS. 120.1625D| Obstupesco satis, nec admirari queo virum, qui tantis et manifestis attollitur praeconiis; qui omnium ore laudatur; de quo conscia est omnis Ecclesia, omnis populus, quod mala quae tunc vigebant et augmentabantur, semper suo depulerit consilio; gloriam regi et imperium ac filiis servaverit; tantisque obviare malis-voluerit, ne provenirent, quibus nunc omnis Ecclesia, omnis populus, omnis aetas et ordo patitur et plangit. Quid est, quod sentire nolunt 120.1626A| et intelligere? praesertim cum et ipsi eisdem vexantur malis, nec volunt animadvertere nec sentire, unde vel a quo haec exorta sint, a quibus procreata, vel a quo nutrita et propagata: quia si hujus auditum esset consilium, longe aliud foret quod omnibus profuisset, et omnibus hodie placeret. Sed ne praevaleret consilio contra insidias malignantium oppugnator malorum, contra improbitates iniquorum, imo contra ipsumque Augustum, qui contra filios, contra imperium, contra patriam, contra salutem populi, ut manifestum est quotidie potestate, honoribus, ingenio, arte qua poterat, armis, multitudine militum decertabat; expellitur, dejicitur, exsilio mancipatur, religatur [relegatur], ut asseris, altissima in specu; ne ulli mortalium jam ultra 120.1626B| consilium salutis porrigere posset, quod voluntati pessimae obviare posset. Quoniam non praecedebat sapientia vel consilium, ut voluntas bona duceretur ad prospera et salubria: sed praeibat intentio pravae voluntatis; et agebatur astutia, ingenio et potestate iniqua, ne frangeretur semel deliberata crudelitas et coepta voluntas.
CAPUT XI. PASCHASIUS. Animadvertis, frater, vorax incendii flamma quo veniat: quia nisi esset quibuslibet praestigiis mens male delusa, et inflammata potestas, conservata voluntas invicta, fidelium fides cum omni reverentia humilis et devota; nequaquam agere potuisset tam perniciose contra suam et omnium salutem, partim 120.1626C| persuasionibus, partim potestate et ingeniis. Sed quia fides eorum fuit intemerata et incontaminata; qui boni erant, nimia decepti reverentia, noluerunt injuriose contraire ad primum: ideo incurrerunt damnationis discrimen, et facta est ruina pene omnium una. Unde identidem, cum esset in eadem specu, plurimum de se laetabatur, quod pro justitia injuriam pateretur: sed dolebat pro periculis quae imminere jamjamque videbat. Dolebat quod boni et optimi oppugnabantur; viri innocentissimi, et fideles quique premebantur et exhonorabantur, tradebanturque exsiliis, carceribus, et diversis injuriarum fatigiis. Qui cum pene inter nubes iste elevatus vitam ageret (quantum mortalibus fas est) angelicam non satis tuta visa est Augusto et suis, fautoribusque 120.1626D| Justinae, quae redierat in conjugium, ejus custodia, propter Honorium, qui illis in partibus et ipse rejectus rex a consortio imperii morabatur. Verebantur enim ne consilium salutis daret eidem vel primoribus, per quod iniquitas frangeretur, et cessaret coepta virtutibus superata crudelitas. Propteroa quam cito deponitur de specu praecelsa, et transportatur ad Herum infra Oceanum insulam, omnium terrarum ultimam: si quomodo cum beato Joanne 120.1627A| solummodo quae divina sunt cernat, nec valeat numana contingere sensu, vel recuperationis ulli porrigere verba.
THEOPHRASTUS. Quantum mente concipio, calamitas illata viro et exsilium sine lege, sine judicio, sine culpa, imo pro fide, pro defensione, pro justitia, non poena peccati est, sed praeconium laudis: quia non imminuit clarissimi nominis gloriam, verum etiam illustravit, et honestam ubique aspergit famam. Nam si quis hodie illuc venerit ubi fuit, sentiet odoramenta virtutum quae reliquit: quoniam omnis vita ejus plena gravitatis, plena operibus bonis, plena religionis fuit: ideo ei laudem ubique ad sempiternam memoriam temporis pressura vel tribulatio propagavit. Quia 120.1627B| etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine injuria, tamen ad immortalitatis gloriam et fructum aeternae retributionis plus affert praemii labor pii certaminis, quibus nullus est finis, quam delicata quies. Propterea idem semper fortis et constans in omni optima ratione et labore pio fuit, semper mansuetus et patiens; paratus excipere cum omni devotione quidquid virtus divina decrevisset. Non enim exsilium sibi, ubi vel ubi cum esset, quia cum Deo erat, sed patriam deputabat. Erat igitur in omni loco cum Apostolo bonus odor Deo: et ideo ad famam et gloriam sancti nominis huc illucque deportabatur.
PASCHASIUS. Ita est ut asseris: et ideo non exsulem eum appellare 120.1627C| licet, sed eos qui eum exsulare cogebant; quoniam ipsi in quocunque loco essent, exsulabantur a se, a sensu, a consilio, cum omnem patriam civibus et optimis curis [ l. viris vacuam] simillimam exsilio suis sceleribus reddebant. Quid est enim exsul ipsum per se nomen? calamitatis utique poena et turpitudinis. Quando igitur est turpe? Revera, cum est poena peccati. Opinio est etiam hominum, sicuti huic, cum est poena injuste damnati. Alias autem hic non in peccato suo nomen tulit exsilii, sed decreto injusto, juste Deo agente. Quia nemo tam insanus mente, qui peccatum dicat agere sancto consilio, pro fide, pro vita Caesaris, pro filiis et imperio, pro salute populi, et salvatione patriae, pro justitia et legibus Augustorum, pro stabilitate et 120.1627D| unitate regni, pacisque concordia, pro depulsione vitiorum et abominationum, pro adulterio, quod ultimum est, et pro contumelia totius imperii. Adeo igitur nemo furiosus, nemo insanus, nemoque tam imperitus, qui felices eos censeat vel sensatos, qui talia contra conscientiam, contra salutem omnium facta laudant, et hunc vituperant. Quasi non felices fuerint hi omnes, qui pro justitia agonizantes tales sustinuerunt injuriarum triumphos: de quorum omnium collegio electus est suo in tempore iste, qui pro eximiis beneficiis et innumeris, contumeliarum honores perciperet. Hinc etiam novo genere ad Herum magnificentissime honoratus ad exsulandum deducitur, teste conscientia eorum, qui talia ministrabant 120.1628A| consilia: quoniam innocens et optimus non ob aliud sic vexabatur, nisi ne contrairet bonis consiliis pessimos conatus. Agebant ergo, quod omnes olim perfidi contra sanctos exercuere: unde et iste similia pertulit, compassus, ut conregnaret.
ADEODATUS. O prodigiosa intentio et nefanda! Quis unquam audivit ut aliquis eos odiret quorum consilio et providentia reservatus esset ad vitam, suique ac sua eorum salvata fide et auxilio? vel quis ita sapuit, ut illos diligeret ad consensum qui hostes sui erant suorumque, quorum contumeliae spurcitiarum honestatem ejus omnem suo scelere foedarant? Heu quam novae obscenitatis dementia, ubi omnia vitiorum ostia aperiuntur! quando Justina, etsi polluta, 120.1628B| recipitur: quod non corrigitur, neque datur locus timori, ut corrigatur. Unde huic parantur insidiae, et removetur de loco ad locum: quoniam vitiis ubique virtutes displicent; nec satis tute creduntur a vitiosis, dum alicubi esse creduntur. Idcirco virtutis vir, castitatis amator, justitiae defensor, ejicitur huc illucque sine testibus: quia publica erat ejus virtus, sine judicio, sine crimine, sine audientia, et sine scelere. Quapropter velim ad Herum deportatus, ultimam terrarum insulam, quid egerit pandas.
CAPUT XII. PASCHASIUS. Fateor plane, quod aromata solent, quod in praedicta 120.1628C| specu: nisi quod ibi coelum et Penninas Alpes, nec non Limanium lacum cernebat: hic vero solummodo mare coelumque; hic autem et illuc Deum meditabatur in mente, secum semetipsum semper sibi praesentem ferebat. Cernebat autem, juxta David, mirabiles elationes maris, cernebat mente in altis Dominum. Ergo considerabat rotas et volubilitates, quibus vertitur saeculum; se autem gaudebat in solido constabilitum, et congratulabatur plurimum, quasi in paradiso deliciarum prae amoenitate nimia constitutus eo quod evasisset de profundo iniquitatis, ubi indesinenter elevant flumina sibi compugnantium fluctus usque ad coelum, ab impulsione daemonum, nec tamen operiunt terras: quorum fluctus et elationes, sicut nemo qui dinumerare 120.1628D| possit, ita potentia divinae dispensationis nemo qui apprehendere queat. Unde fidelis quisque audiat vocem Domini cum Arsenio dicentis mari et saeculo: Usque huc venies, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Alias autem, nisi his solidatus esset promissionibus, et fundatus super firmam petram; inter tot volumina injuriarum, collisiones et fragores tentationum, tam immobilis et inconcussus non permaneret. Ubi non diu, proh nefas! cum beato Joanne, etsi inferior, cum exsultatione et alacritate cordis divina cernere licuit mysteria, tamen quantisper jucunditate refectus aeternae contemplationis, reliquit bonum exemplum fratribus, et posteris famam sanctae religionis. Et quia nullo in loco satis creditur, 120.1629A| quod timidius formidatur: idcirco nec hic extra solum, ac si extra mundum, retrusus permanere patitur; nam et Joannes in carcere religatus pertimescitur. Unde et Justina jam enixa, cum ad conjugium redisset velamine conculcato, requisivit quo idem esset, quem nullo in loco vivere, quantum arbitror, voluisset. Sed et invidus omnium bonorum diabolus, invidit diutius eum frui tantis virtutum oblectamentis: quia nullo in loco esse poterat in hac vita mortali, quo magis delectaretur; ideo removetur a tam amoenissimo deliciarum loco.
CAPUT XIII. ADEODATUS. Quaeso pandas nobis quid fuerit, quia jam nullus tutior invenitur locus, neque remotior, quod inde 120.1629B| expellitur, ubi nullus accessus hominum videtur, neque recessus, nisi longo maris navigio. Nam et ibidem olim Antonium positum fuisse ob firmissimam constat custodiam. Unde et iste ab omnibus plurimum amabatur, licet suis satis jamdudum bonis et beneficiis amaretur. Qui profecto Antonius multa virtutum deposita ibi reliquit, apud Deum merita commendavit, et secum ubique aromata virtutum portavit.
PASCHASIUS. Quod interrogas, qualis occasio fuerit, prius ostendi, qualem et Joannes habuit in carcere, ut feriretur gladio. Tamen Melanius rex illis erat affinis in partibus, super quem manus mittere decreverant. Ne consilio juvaretur, provisum est, quia idem 120.1629C| multis caecabatur peccati actibus. Hac quippe occasione, quamvis cum honore, quia venerabatur meritis, et timebatur consiliis; relevatur cum injuria exsilio, et deportatur officiosissime, quasi incensum odoriferum, per medias Gallias ad Germaniam. Ipse vero semper ubique secum patriam ferebat: quia ubique notus, ubique dilectus, ubique ab omnibus quanto innocentior, tanto charius amabatur. Equidem jam perfunctus tentationibus, nullam vim, nullum metuebat imperium: etsi necdum expleverat animos adversariorum, neque placaverat odia improborum; saturaverat tamen tantisper perfidiam et scelus proditorum; quamvis non ad plenum, quia reluctabat [reluctabatur] animo quod volebant. Et ideo timore afficiebantur, ne bonis subveniret consiliis, 120.1629D| et fraus detecta deperiret. Non enim ei hostes erant jam expulso, sed virtutibus, quas ubique amittere non valebat, Dei protegente auxilio. Quid plura? reliquit monachorum alvearium virtutibus mellificatum; et ecce cum gaudio rursus, ubi perducitur ad Germaniam, monachorum chorus eum suscipit, rursus episcoporum ducatu ad eumdem locum et abbatum, quamvis inhoneste, quodammodo honestatur.
THEOPHRASTUS. O misera nostra tempora! o stultae discordiarum 120.1630A| nostrarum insidiae, quae ad tantam civilium debachationem perduxere pacatissimum regnum! Sed felix de quo ubique tanta virtutum respergitur fama. Puto quod nulla sit regio, nullum terrarum nostrarum solum, etiam ultimarum; non pontus, non insulae, non littora; non locus, non domus, non civitas, in qua non exstent hujus viri laudis praeconia, et ubi non maneant impressa casti consilii vestigia, quae cunctis praestitit cum incredibili gravitate, virtute, atque constantia, et puritate cordis. Erat enim in eo integritas mentis, religio sancta, diligentia rerum, moderatio virtutum, quibus auctoritas in eo plurimum commendabatur. Idcirco, ubi vel ubi, quasi eximius venerabatur patronus, et ducebatur: quia in eorum etiam conscientia venerabilis 120.1630B| erat pro vitae merito et virtute, a quibus, quantum in ipsis fuit, exsilio damnabatur. Sed omnino illi non erat exsilium, imo augmentum meritorum: quia, sicut in psalmo canitur, eundo ibat de loco ad locum, mittendo semina sua (Psal. CXXV, 6). Ubique confessores Christi intercessores habuit; ubique eorum exempla exhortationis gratia sibi a Deo praestita invenit; ubique et ipse confessor sua reliquit; et monachorum catervam, inter quos fuit, secum habuit, quorum commendaretur precibus, foveretur solatiis, et solemnibus mulceretur officiis; quos et ipse suis instruebat exemplis, exhortabatur oraculis, praestruebat consiliis. Unde adhuc hodie in eisdem locis, quocunque fuit, plurimum diligitur et amatur; praedicatur quoque et commendatur incessanter, 120.1630C| etiam ab his qui eum non viderunt, quatenus ejus semper fama vigeat et praeconia.
CAPUT XIV. PASCHASIUS. Verumtamen in eodem, ad quod pervenerat monasterium, non diu rursus licuit permanere, ne forte Gratiano illis in partibus misceretur consilio vel colloquio: quoniam ipse ubique idem erat; et secundum Deum quae semel velle debere deliberaverat, infatigabiliter tenebat, ne virtus animi ullis frangeretur molestiarum injuriis. Quid plura? reducitur ad proprium eisdem privatus honoribus coenobium, quia venerabatur ubique, ne locum haberet contra voluntatem semel illapsam agendi. Qua 120.1630D| de causa, cum redisset, non minus moerore, quam gaudio suffusi sumus: quia hinc moesti, quod suo privabatur officio; hinc vero laeti, quod eum saltem videre meruissemus, nobiscumque habere licuisset. Ubi cum quanta humilitate et subjectione interdum [interim] fuerit, quam devotus et paratus ad omnia, credo quod a memoria non delebitur. Etenim paulo post, quamvis multis fatigatus injuriarum molestiis, advenerunt missi apostolici, regumque filiorum et seniorum, quod omnes simul cum eodem sanctissimo advenissent, pro pace et unitate, pro indulgentia 120.1631A| et satisfactione patris: ut veniam impetrarent auctoritate Pontificis, et salvaretur imperium. Qui detulerunt epistolas ex omni auctoritate divina valde gravidas, et praecipiunt cum omni adjuratione, quamvis pro his multis jam perpessus, ut in adjutorium summi antistitis obviam veniret. Quod si nollet, jusserunt Augusti vi eum abducere, cum omni tamen honore et reverentia. Quod cum audissemus omnes, pertimuimus valde, maxime quia totum a militibus nostrum occupabatur coenobium. Nos tamen primum nesciebamus quid sibi vellent. Unde plurimum expavimus, et quaesivimus quid esset. Tum illi rei veritatem pandentes; sed idem ire cumeis recusavit. At illi in nos irruentes dicebant, quod si aliter non possent, vi eum auferre deberent. 120.1631B| Quibus profecto dictis, hinc inde valde moerore ac terrore afficiebamur, quoniam multum nobis et illi pariter imminebat periculum, facere, aut non facere quod rogabant: siquidem pro multis ejus jam periculis nimium tristabamur; et quia in nullo prius profecerat, ne rursus repeteret, deterrebamur. Ostendebatur coram auctoritas, et legebatur, summi pontificis, pro pace, pro reconciliatione patris et filiorum, principum et seniorum, pro statu ecclesiarum, pro adunatione populi et salvatione totius imperii. Erant autem et alii ex parte filiorum pro eis rogantes eum, ut illis suis succurreret consiliis, qui jam pro eis multa pertulisset, ne eos in fine desereret discriminis. Nuntiabatur et virtus divina, quae praeruptam viam Alpium Penninarum obviam 120.1631C| coram sacrosancto complanasset apostolico, quae obstrusa multis fuerat argumentis, ne ultra de illis in partibus ullus amplius huc transiret exercitus: quae ultro, ut fertur, aperta est eis. Quibus ita prolatis, et aliis innumeris dictis, coepimus exhortari eum, ut obediret pro pace summo Dei pontifici, etiamsi eum mori cum eo contingeret: quoniam multa est, inquimus, auctoritas, qua vocaris; multa etiam necessitas et justitia, pro qua vocaris. Nec minor itaque obedientia, sub qua devotus Deo bonis et sanctis obedire congruit tanti pontificis, una cum caeteris sanctis Dei fidelibus, jussis.
CAPUT XV. ADEODATUS. 120.1631D| Hoc est quod multi calumniantur, quasi non oportuerit de his eum ultra curare; neque talibus se admiscere negotiis. Cum omnino Spiritus sancti gratiae nulla praescribit auctoritas cujuslibet regulae; imo cuncta Christi dispensat providentia, singuli quantum in singulis, vel quomodo proficiant officiis. Siquidem considerandum quid quisque agat, vel quomodo et ubi. Quia, sicut in eadem legitur Regula, claustra sunt monasterii virtutum instrumenta et bonorum operum, quo diligentius omnia regulariter 120.1632A| compleantur. Qua de causa, cui non licet sine jussione abbatis quidpiam agere, providendum, si licuit ad tam grandia et incerta sine transgressione insilire: quia periculosissimum est quempiam suum relinquere propositum, et ad ea quae non expediunt, neque suo congruunt officio, inconsiderate se admittere .
PASCHASIUS. Multorum vox ista est: sed eorum qui non attendunt cujus dignitatis esset iste, vel ordinis. Nam postquam electus ab omnibus est pastor, et rectoris officium vocatus a Deo suscepit, ut credimus, consiliarius totius imperii una cum caeteris praeelectis constitutus, etiam in fide ac consilio reliquis antepositus; quod et antea jam erat etiam quam idem 120.1632B| esset electus: quia pro genere, pro vitae merito, pro institutione, quam perceperat pene ab ineunte aetate infra senatum et sapientes regni; pro mentis efficacia et nobilitate sensus plurimum ab omnibus audiebatur, et venerebatur a singulis. Idcirco qui jam cum esset praelatus una cum caeteris ecclesiarum pastoribus, est ordinatus senator cum eisdem ipsis, et cum aliis quibuslibet palatii vel regni senatoribus, ut consilium daret de singulis; non mihi videtur, quod sine periculo sui praetermittere posset, prius ne consilium de his inveniret quae annumeravimus, in quibus unus omnium profecto imminebat interitus. Alioquin nullus monachorum major vel sanctior Joanne, qui ideo decollatus est: nullus acceptior Elia, nullus religiosior Eliseo, seu caeteris 120.1632C| sanctis et prophetis, qui viriliter regibus restiterunt, et pro justitia decertarunt usque ad mortem. Nam Zacharias ideo peremptus, Isaias secatus, Jeremias in lacum demersus: sed iste longe inferior in specu altissima est levatus. Errat igitur quicunque dicit quod pro justitia non debuerit stare, pro fide non decertare contra tot mala taliaque quae occiderunt, non debuerit, quia armis non licebat, saltem consilio, exhortatione, persuasionibus non resistere. Quae profecto mala omnibus tunc et deinceps in manifesto venerunt majora et atrociora, quam quae noster stylus fluendo prosequi velit aut possit. Ideo quicunque ea dissimulat se scire, qualia quantaque fuerint, vel quam pessima quae de his orta sunt et permanent, omnino aut desipit, aut insanit. Propterea 120.1632D| nemo sani capitis qui hunc infamare vult, quod talia sapienti suo consilio voluerit contraire.
THEOPHRASTUS. Mirabar nimium, et mirantur plurimi quid esset, quod pro tanto imperio, pro tanta dignitate regni et ecclesiarum, nequaquam satis multi praesules vel senatores forti et magno animo invenirentur, qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu totius imperii, pro communi salute. Hoc tempore miretur potius quilibet nostrum, si quem 120.1633A| bonum et fortem virum viderit, quam si quem aut timidum, aut sibi potius quam reipublicae, quia aut nulla aut parvissima est, consulentem; itaque neque ecclesiis, neque populo, quia omnino non est qui audeat, vel qui corrigere quae depravata vel perversa sunt, possit. Nam ut omittamus de uniuscujusque casu recordari, uno aspectu intueri possumus eos qui cum consilio, vel cum bonis omnibus tunc temporis dignitatem regiam, et ecclesiarum, afflictam et dejectam, vel constupratam reerexerint, et a latrocinio domestico liberaverint; deinceps eos moestos, exhonoratos, infideles adjudicatos, et reos capite, fama, carceribus et exsilio: eos autem qui omnia divina et humana violarunt, vexarunt, perturbarunt, everterunt suis rapinis, non solum 120.1633B| exsultantes et laetos, fortissimos atque optimos [ f. opimos], honoratos honoribus et gloriosos; verum inclytis, et sapientibus, atque honeste zelantibus insidias moliri et pericula; sicque de se nihil timere. In quo nimirum negotio cum multa sint indigna et detestabilia; nihil minus tamen perhorrescenda, quod jam non per latrones et rapaces tantum, atque egestate confectos, facinorosissimos quosque, seu suo perditos scelere; verum et per optimos qui fuerant olim viros, per eximios auctoritate religionis, per sublimes nobilitate carnis, pericula mortis et degradationis calamitates inferuntur, a quibus etiam rapinae et oppressiones inferuntur; quia jam pene nullus, qui suis justisque stipendiis ducat post se milites, sed de rapinis et 120.1633C| violentiis: quod Naso ille spurcissimus omnium primus docuit, et ad finem usque semper publicus praedo vixit. Nunc vero et isti, quanto sunt amplius latronibus constipati, tanto potentiores, ne ullus ad rapinas eis contradicat. Sed quamvis militia augeatur pro talibus, nemo tamen eorum, nisi ad civile malum, vires habere videtur. Idcirco nec mirum, si iste vocatus a summo antistite talibus contradixerit, qui primum optabat deleri de libro vitae cum Moysi pro populo Dei, pro Augusto et filiis; nec non et cum Paulo pro fratribus et ecclesiis anathema fieri.
ADEODATUS. Nec mirum itaque, tantis fatigatus exsiliis, tantisque sordidatus infamiis si restitit ad primum: 120.1633D| quia, sicut vidimus et cognovimus, nisi ab omnibus nobis violenter cogeretur, et tanta auctoritas summi pontificis eum non premeret, jam ulterius nihil tale assentisset. Nunc vero a fratribus impulsus, a summo pontifice cum adjurationibus vocatus, a filiis Augusti regibus imploratus; a populo et praesulibus, cum quibus olim fuerat in causa hujus exordii, deprecatus, pro concordia et pace tandem censuit aliquando coactus illuc venire, summoque antistiti obedire, seque illi conjungere, qui tantum pro omni populo 120.1634A| Dei assumpserat laborem; si forte cum eo pacem in regno restituere posset, et discordias removere. Quapropter detrahendi nullus est locus, imo major esset reprehensio, si desereret tantae auctoritatis jussionem pro ullius discriminis praesentis vitae periculo: quoniam laudabilius est bene mori, vel periclitari cum bonis et optimis, quam male vivere, aut consentire cum pessimis. Aliud quippe poena judicii est, aliud vero augmentum peccati. Et ideo non inconsulte, ut aiunt, neque contra propositum verae religionis rursus idem tradidit se discrimini: sed valde officiosissimum et laudabiliter se obtulit, et medium pro utriusque partibus, si reciperetur aeque ab omnibus; neque suis deterreri poterat periculis, qui se multoties ingesserat pro alienis. Unde deinceps 120.1634B| Paschasium prosequamur, qui cum eo comes fuit irremotus, quem nullus deterrere potuit praesentis vitae casus, ne sequeretur quem amaverat in Christo, quem imitari proposuerat; cum quo etiam bene conscius de eo mori optarat pro fide Christi, si tempus immineret discriminis.
CAPUT XVI. PASCHASIUS. Fateor plane, quocunque affectu id dicas quod dicis, quia ita est ut dicis. Quod satis probat iter, quod suscepimus inter medias concursiones insidiantium, inter legiones huc illucque qui nobis adversabantur discurrentium: inter quos, donec ad Augustos reges et ad ipsum sacrum pontificem venimus, 120.1634C| satis periculosissime semper cum metu ac tremore incessimus, timentes ne non venire ad destinatum licuisset: quia omnino, si compertum esset, arctior nos susciperet custodia quam olim ei esset illata: quia erat cum Angusto Justina tunc temporis, quae movebat totius monarchiae rursus sceptra, concitabat fluctus et maria, impellebat ventos, et corda virorum ad omnia quae vellet convertebat: a qua quia unum ejecerant, de quo diximus, flagitiosissimum, alii serviebant facinorosissimi. Nos autem, quia declinare, nisi inter medias eorum cohortes iremus, non potuimus, per medium protegente Deo prospere pervenimus: ubi cum venissemus, cum nimio suscepti sumus gaudio a regibus, a principibus, et ab omni populo. Deinde 120.1634D| oblati sanctissimo Pontifici, satis venerabiliter cum magna alacritate nos excepit: quia cruciabatur et ipse animo pro talibus quae repererat, qualia nunquam prius credere potuisset. Terrebatur autem (quod valde dolendum est) ab Augusto, et ab omnibus suis, etiam ab episcopis, qui sibi pridie quam venissemus dextras dederant, quod unanimes essent ad resistendum his qui ex adverso erant, regibus filiis, principibus et populo: insuper consiliabantur firmantes, proh dolor! quod eumdem apostolicum, 120.1635A| quia non vocatus venerat, deponere deberent. Erat enim ibi Phasur, et reliqui eadem cum Justina sentientes. Quibus auditis, pontifex plurimum mirabatur, ac verebatur. Unde et ei dedimus nonnulla sanctorum Patrum auctoritate firmata, praedecessorumque suorum conscripta, quibus nullus contradicere possit quod ejus esset potestas, imo Dei et beati Petri apostoli, suaque auctoritas, ire, mittere ad omnes gentes pro fide Christi et pace ecclesiarum, pro praedicatione Evangelii et assertione veritatis: et in eo esset omnis auctoritas beati Petri excellens et potestas viva, a quo oporteret universos judicari, ita ut ipse a nemine judicandus esset. Quibus profecto scriptis, gratanter accepit, et valde confortatus est.
THEOPHRASTUS. 120.1635B| Qualem putamus Augustum tunc fuisse, qualemve Justinam, quae suo tunc cuncta vertebat nutu; qualesque principes, quando tales inventi sunt praesules Christi, ut sicut illi in humana, ita et ipsi consurgerent in divina! Ventilabant enim suis cornibus, ut olim pseudoprophetae, in omnem ventum populum, et insurgebant contra caput totius Christi Ecclesiae, ne pacem ferret inter patrem et filios, inter Augustum et principes, ne reconciliarentur, qui dispersi, et exsiliati, atque dehonorati injuste erant; ne pax redderetur ecclesiis, ne statuta priorum temporum, et divisa inter filios regna manerent inconcussa et indiscussa. Haec erant, quia Justina sic inflammabat studia eorum, neque principi consilia 120.1635C| ex corde aut ex animo dabant: sed assentando et adulando pro favoribus, veritatem, justitiam, pacem ac concordiam conculcantes, contra eos qui pro his decertare videbantur, pro viribus repugnabant. Verumtamen quam justitiam habuerint filii et populus, quia hinc inde sibi invicem adversantes pater moliebatur in filios, et filii consurrexisse videntur contra Patrem, atque ideo inimici omnes: quia interfuisti, rogamus aperias nobis.
CAPUT XVII. PASCHASIUS. Justitiae partes constat quia plurima sunt. Alia siquidem est justitia regni Dei, alia regni terreni: alia inter parentes et propinquos, alia inter externos 120.1635D| et alienos intantum, quot sunt leges et consuetudines gentium, tot dicantur ex usu justitiae partes. Propterea ex lege Dei, non minus quam ex lege patriae, de istis colligendus est modus justitiae, etiam et ex lege naturae: quia, sicut scriptum est, filii, obedite vel deferte parentibus, ita et patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Quod si 120.1636A| utrumque servatum providenter esset, tantum malum non accrevisset. Tamen ut elucescant quae proposui, commemoranda sunt Capitula, quae Augustus pater quasi pro querela filiis direxit, ut enuntiaret quid contra requireret.
Primum rememorari eos monet, quod filii ejus sint, et ipse eos Deo auctore genuerit.
Ad quod ipsi: « Gratias omnipotenti Deo, inquiunt, qui, quod verum est, de nobis talia recogitare vobis concessit: et quia non solum recogitare, verum etiam mandare dignati estis. Nos enim, praecellentissime Augustorum, in vita nihil post Deum charius, quam vos sacratissimum genitorem; nihil gloriosius possidemus, quam quia vestri filii censemur et sumus; nihil locupletius, nihil ditius, 120.1636B| nihilque nobis magnificentius ad honores, ad excellentiam et dignitatem, ad laudem nominis et splendorem gloriae. Idcirco, gloriosissime, venimus humiles et devoti, subditi, ut decet, et subjecti: tantum dignetur pietas vestra et mansuetudo recogitare de nobis, ne condemnemur injuste, ne abdicemur sine crimine, ne exhaeredemur sine culpa. Non enim insurgimus contra vos, sicut loquuntur et accusant nos, qui nos perdere inimici moliuntur: sed supplices veniam, indulgentiam et misericordiam postulamus. »
Deinde in alio capitulo: « Mementote, inquit, etiam quod mei vasalli estis, mihique cum juramento fidem firmastis. »
Ad quod rursus idem: « Bene, inquiunt, recolimus 120.1636C| ita esse uti mandastis: quoniam et a natura, et a promissis, et ab omni vere fidei sacramento profecto fideles sumus. Unde sicut nunquam deseruimus militiae vestrae servitutem, ita donec spiritus in nobis superest, nunquam desertores erimus: quia nobis gloria vestra, honor et prosperitas charior est quam vita nostra. Et ideo non contra vos venimus, sed pro vobis in omnibus parati sumus: tantum ut gratiam pristinam et misericordiam impetremus. Neque contra vos, hos qui nobiscum sunt, conduximus: sed quia, ut docuerat, simpliciter venire non audemus, pro his qui nobis insidiantur, volentes nos perdere, et imperium gloriae vestrae pervertere, etiam animum vestrum serenissimum pium et mansuetum, a natura summae generositatis bonis omnibus 120.1636D| repletum, et Christi gratia illustratum, conantur conturbare et corrumpere contra nos et contra fideles quosque, ac permutare in amaritudinem naturae alienae: quia nihil aliud olim egerunt, nisi etiam ut vos perimerent. Contra quae sic venimus ad vestram clementiam, ut et ipsi detegantur, et thronus imperii vestri et majestas, eorum clarescentibus 120.1637A| culpis, admodum gloriosius confirmetur: nosque reconciliemur ad veniam, qui in nullo, quantum in nobis est, unquam volendo contraximus culpam. »
Addidit quoque: « Scire vos, inquit, oportet quia longe diu defensionem sedis apostolicae devotissime suscepi, quamvis nunc indebite usurpetis contra me illud, ut excludatis me ab hujuscemodi officio, quod quandiu advixero, praetermittere non queo. »
Unde Honorius una cum fratribus: « Perpendat, ait, sublimitas vestra, et recordari dignetur, quod aeque me praestantissima in Christo providentia vestra suscipere fecit hanc curam et defensionem ipsius permaxime, caeterarumque ecclesiarum, quando me consortem totius imperii celsitudo vestra 120.1637B| una cum voluntate populi constituit in omni potestate et honore, in omni conscriptione et numismate, in omni dispositione, vestro conservato honore et providentia. Equidem et ad eamdem sedem clementer me vestra imperialis eximietas misit, ad confirmandum in me quidquid pia dignatio vestra decreverat, ut essem socius et consors non minus sanctificatione quam potestate et nomine. Unde quia coram sancto altare, et coram sancto corpore beati Petri principis apostolorum, a summo pontifice, vestro ex consensu et voluntate, benedictionem, honorem et nomen suscepi imperialis officii, insuper diademata capitis et gladium ad defensionem ipsius Ecclesiae et imperii vestri; nemo vobiscum magis, qui eam quam ego defendere velit aut debeat. 120.1637C| Et quia audivi quod plurimi insidiantur huic, manifestum esse omnibus volo, quod ei sine me nemo nocebit, quem pro pace et concordia conduxi vicarium beati Petri, ad vestri reconciliandam serenissimam animi pictatem. »
Mandavit namque gloriosus Caesar rursus, non justum esse quod eumdem apostolicum ad se venire minime permitterent, eique vias veniendi prohiberent.
Ad quod Honorius: « Nequaquam igitur, serenissime, vias ei prohibuimus veniendi, sed auxiliante Deo reseravimus, cum essent jussu vestro obstrusae inter angustias Alpium et praeruptae, ita ut nemo mortalium libere transire posset, donec virtute Dei nostroque labore complanatae sunt: ita ut queam dicere cum propheta, quod factae sint pravae in directas, 120.1637D| et asperae in vias planas: ad hoc quippe ut ad vos tam ille quam et nos devotissimi veniremus, quem profecto hunc ideo laborem assumere coegimus, ut ipse vobis summus intercessor vice beati Petri occurreret, cujus potestas in eo vivit et auctoritas excellit. Propterea non prohibemus, ut culpamur, sed officiosissime exhibemus, quem auditi suppliciter 120.1638A| in causa Dei et nostra humiliter deprecamur. »
Iterum Augustus inquit: « Injuste agis, quod filios nostros, fratres tuos, tecum retines, et eos contra me insurgere facis. »
« Absit, absit, Honorius inquit, mi domine, siquidem quia fugati erant et abjecti, longeque persecutionibus expulsi, ad vestram eos clementiam reducere decrevi, rogans suppliciter dignetur sancta paternitas vestra recogitare quia vestri sumus filii, ne nos sine culpa abdicare, vel perdere dignetur majestas vestra: imo moveat viscera pietatis vestrae affectus carnis, et justitia non minus legis naturae, quam et legis Dei; nostrique misereri dignemini. »
Tunc ad ultimum: « Vassallos quoque, inquit, 120.1638B| nostros indebite recepisti, et eos tecum retines. »
Honorius: « Non itaque, sciat beatitudo vestra, ita est: sed cum essent et ipsi dispersi, fugati, aut in custodiis et exsiliis detenti, fecerunt ad nos, et ad istum beatum antistitem confugium, quatenus pro illis apud vestram serenissimam clementiam intercedat, ne injuste damnentur, qui pro fide vestra et justitia exstiterunt, ne fraus praevaleret et dolus scelestissimorum. Hoc semper audivi in vestro sacro concilio, et in clarissimorum senatu virorum, hoc semper in vestris recognovi factis, hoc a vobis audivi, hoc legimus in gestis antiquorum, fortes viros et clarissimos, ac bene meritos honorari magis debere, et gloria illustrari quam depelli; qui pravorum hominum impetus et conatus provide represserunt; 120.1638C| qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi et consiliis insidiantium audaciae restiterunt: eorum scilicet hominum, qui levitate sua et pernicie vestrum cum omni improbitate foedaverunt imperium. Quos quia isti detexerunt et fugarunt, honorandi essent et glorificandi potius quam a pestilentissimis viris criminandi: quia et ipsi primum vestris sunt enutriti disciplinis, vestrisque edocti consiliis, vestra sublimati dignitate, et illustrati honoribus, semper habiti sunt primi et eximii palatii. Unde censuimus eos reducere ad vestram misericordissimam pietatem, vestrisque repraesentare aspectibus: et ideo non debemus offensam contrahere, si quos fraus factiosorum perdidit, vestris restituimus et reconciliamus profectibus. »
120.1638D| Haec siquidem est alterna altercatio, hae querelae ad invicem: haec propositio paterna, et responsio filiorum. Cum nec sic ullum assensum obtinere quivissent veniae, mittitur sanctus et summus pontifex intercessor, vicarius beati Petri: qui cum venisset nullo susceptus est honore condigno: tamen more suo data benedictione, proposuit pro quibus venerat. 120.1639A| Cui imperator inquit: « Nos ideo te more antiquorum regum, sancte pontifex, non suscipimus cum hymnis et laudibus, alioque dignitatis tuae et religionis honore, quia tu non sic venisti, sicut tui praedecessores ad nostros vocati venire consuerant. » Cui ille: « Nos, inquit, bene venisse scias, quia pro pace venimus et concordia, quam auctor salutis nostrae nobis reliquit; et mihi praedicanda universis commissa est, et proferenda omnibus. Idcirco, imperator, si nos et pacem Christi digne susceperis, requiescet in vobis ipsa, nec non in regno vestro: sin autem pax Christi ad nos revertetur, uti legistis in Evangelio, et nobiscum erit. »
THEOPHRASTUS. Proh dolor! quid contigerit, quod tam religiosissimus 120.1639B| et devotissimus imperator prae omnibus qui ante se fuerunt, sic insipienter et inconsulte egit, nec honorem Deo dedit, nec beato Petro apostolo. Mala, inquam, et pessima mentis obstinatio ac duritia cordis mala; et persuasio feminea, quae primum decepit parentem, haec et hunc male decepisse cognoscitur quod dolemus. Et ideo tantae auctoritatis et sanctitatis virum plangimus multa caligine pressum, non recordatum quod Veritas ait: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos audit, me audit (Matth. X, 40). Heu! quae et qualis tunc fuit fascinatio et mentis obcaecatio, quae talem et tantum virum, inter tot tentationes et pericula, inter tot scandala sic decepit, ut nunquam revocari potuerit, neque ullis mederi Scripturarum sanctarum consiliis. 120.1639C| Qui quotidie visus est meditari in lege Dei, et tam longe a lege verae dilectionis indurato corde recessit. Alioquin filios nunquam tam pertinaciter contra mandatum ad iracundiam provocasset, nunquam eos gladio hostili abdicatos tam frequenter et crudeliter insecutus esset: cum ipsi nihil contra eum mali vellent, nisi ea ut inconcussa manerent, quae ipse primum et populus universus ordinarant, et juramento firmarant. Quod si aut populum, aut Ecclesiam Christi sibi a Deo commissam, certe aut rempublicam diligeret aut procuraret, nunquam pro unius feminae voluntate vel persuasionibus tanta admisisset mala in regno quae acciderunt, quae nunquam fortassis in perpetuum non ingenio, non virtute hominum, non consilio, non potentia alicujus 120.1639D| cessabunt. Interea quia multum dolemus, rogamus quid summus pontifex cum eo egerit, vel quid obtinuerit, pandas.
CAPUT XVIII. PASCHASIUS. Quod saepe legistis, legati, non impetrata pace, unde venerant, rediere: ita et iste sine effectu, sine honore, et sine fructu tanti laboris regressus est. Verumtamen post diem qua rediit, insequenti nocte facta est manus Domini super omnem populum justo Dei judicio, et immutatae sunt mentes singulorum, 120.1640A| terrore Dei concussi ac tremefacti omnes. Unde in eadem nocte reliquerunt Augustum sine ullius (quantum rescire potui) persuasione aut exhortatione; adieruntque omnes, a minimo usque ad maximum, Honorium, suisque castris se junxerunt, et apparuerunt in mane omnium eorum circa eum fixa tentoria: ita ut singuli dicerent a parte filiorum et pontificis: Manu! quod interpretatur, quid est hoc? Quia omnino nescientibus cunctis valde mirabile fuit. qui pridie tam fortes erant et constantes, confisi in multitudine, in promissis omnium, in consilio pontificum et senatorum, in auctoritate paterna, in promissionibus multiplicibus; quod tam permutabiles inventi sunt et infirmi, ut sine consultu et sine aestimatione alicujus, Caesarem solum relinquerunt cum 120.1640B| Justina sua: et ad filium, contra quem venerant, et firmarant, circumcirca, quasi pulli sub alas, tota in nocte convolarent; et mane castra metati, unus populus appareret. Unde valde diluculo ad eumdem pontificem venimus pro miraculo, quod acciderat: et ecce in medio unus Romanorum exclamans, ait voce canentis: Dextera Domini fecit virtutem, et caetera quae sequuntur. Tunc ab eodem sancto viro, et ab omnibus qui convenerant, adjudicatum est, quia imperium tam praeclarum et gloriosum de manu patris ceciderat, ut Augustus Honorius, qui haeres erat, etiam consors factus et procreatus a patre et ab omnibus, eum relevaret, et acciperet. Alioquin nisi fecisset, dixerunt omnes quod sibi eligerent unanimiter, qui eis auxilium et defensionem ferret. Quibus 120.1640C| dictis consensit Honorius, et suscepit, nescio quo judicio, patrem ducens secum, totius monarchiam imperii. Quae cum vidissem, interpellavi pro his Arsenium, ac dixi, quod malum mihi videretur tam fortuita res sine majori consilio et ordinatione diligentiori, tantum imperium in subito permutari, qui erat consors factus in fide, ut mox omnem monarchiam ex casu patris sibi evindicaret. Ad quod idem: « Nostrum fuit, inquit, huc venire, pro omnibus bona voluntate labore, pacisque consilium dare, intestinum bellum, quod imminebat, sedare. Nunc autem, sicut nemo nos audit, ita nemo quae didicimus qui attendat: quia omnes, ut legisti, aut metuunt, aut cupiunt, aut gaudent, aut dolent. Metuunt pridem quod accidit, ne rursus quod factum 120.1640D| est, vindicetur. Cupiunt autem omnes, et unusquisque eorum, dum tempus est, ad ea quae habuit, ocius pertingere; vel quae nundum habuit acquirere. » Gaudent vero pro eis de honoribus avidius, et exsultant: quia sua omnes quaerunt, pauci quae Dei sunt, et utilia. Ergo dolent reliqui, qui timent perdere: quorum audacia vel consiliis talia Caesar Augustus contra filios gessit.
CAPUT XIX. ADEODATUS. Quantum intelligo, et isti potius milvi fuerunt, 120.1641A| quam consules, qui nihil aliud quam de honoribus propriis arbitrati sunt statuere, unusquisque sibi quanto amplius rapere potuisset: cum deberent jam, quia ceciderat imperium de manu patris, cogitare atque perquirere cum eodem pontifice, una cum Honorio et fratribus, cur ceciderit: deinde simul ea corrigere, ac firmare, et constabilire, quomodo deinceps unitum et inconcussum maneret. Multa siquidem providentia primos et summos, multoque consilio invigilare oportuerat, ne respublica et status totius imperii collapsus, rursus per discordiam deperiret: quoniam nullus discordiarum alius solet esse exitus inter claros et potentes viros, nisi aut universus interitus, aut victoris dominatus, et regni rursus unitas, pacisque, ac concordiae reparatio. Sed quia 120.1641B| nec iste consulte constabilitur in solio, nec victor dominatum, quia ex Dei judicio pater cecidit, cum Deo tenuit; neque pax, dum singuli sua quaerunt, ad plenum restituitur: et ideo regnum iterum deperiit in manu filii et relabitur, sicque alternatim dum neuter eorum sinceriter coram Deo incedit, labefactatum adhuc hodie jacet et divisum. Manet quoque obscurum odium inter fratres, atque in pectoribus insitum vulnus penitus, et inustum animis hominum amplissimorum: pro quibus indesinenter ad pejus tendit respublica, et collabitur. Quaeruntur occasiones, singuli et exspectant tempus: quia cecidit auctoritas regum, quae deceat, et expediat ad regimen, et consensus omnium divulsus habetur et disruptus. Perierunt judicia, rectaque consilia. Suffragia 120.1641C| namque virorum coacervantur: sed effeminati viribus non proficiunt, in tantum ut vix inveniatur vir, qui se pro patriae salute opponat, aut pro civibus offerat se periculis. Idcirco juxta Veritatis sententiam, divisum regnum quotidie desolatur, et corrumpitur: quoniam ubi non est gubernator, populus corruit. Gubernatorem autem Deum hinc inde amiserunt singuli, quando ficto inter discrimina requisierunt corde. Unde cum quadam die primi et consules palatii secretius insisterent, ac vigilarent; cum Augusto filio totum sibi diviserunt imperium, non attendentes praerogativa ( sic ) parentum, nec coaequalitates magnorum, non innumerositatem nobilium, non bene meritorum retro fidelium, non ecclesiarum (quod majus est) dignitatem, non Dei ex corde reverentiam. 120.1641D| Quod cum subito factum esset, supervenit Arsenius. At illi confusi, quia conscii, obtulerunt ei distributionis sortes, si quidpiam esset quod displicere potuisset. Tum ille, ut erat sagax in responsis: « Totum, inquit, bene dispositum est, nisi quod Deo sui juris nihil reliquistis, neque quod bonis placeat ordinastis. » Quibus ita illatis, magis magisque contristari coepit: quoniam pene in nullo jam audiebatur, caecorum cupiditate superatus. Unde factum est, momentis singulis regia potestas labefactata potius deperiret, quam cresceret. Augmentantur scelera, inflammatur rursus discordia, concitantur jurgia, nutriuntur insidiae: reanimatur Augustus pater plurimis exhortantibus, recreari debere ad thronum 120.1642A| imperii. Concitantur hinc inde seditiones, et augentur discrimina, in tantum ut nulla sit domus, nulla civitas, nullumque municipium, nullus pagus, et nulla provincia, in qua non regnet hactenus discordia. Sed tunc vicissim majora augebantur pericula, quousque Augustus pater resuscitaretur in sede regni, et filius pelleretur.
CAPUT XX. PASCHASIUS. Non itaque pulsus est, ut asseris, neque tam insipienter egit, ut tu plangis: quoniam regnum et imperium quod ceciderat, comitante secum Augusto patre sustinuit, et servavit: neque in eo quidpiam admisit, nisi quod universus senatus coegit et populus, 120.1642B| in potestatis privatione et judicio praesulum, qui eum sub poenitentia redegerunt. Haec omnia quidem Arsenius noster una cum Dei gratia temperabat, ne utra eorum pars in altero crudelius quam natura sinit, aut scelestius pro tanto discrimine ageret. Sed cum vorax flamma discordiarum amplius saeviret, nec pater Augustus in aliquo acquiescens sponte emollesceret; ne forte parricidium proveniret, fecit suo sancto consilio, Augustus filius relicto patre rursus in solio imperii, petita venia, cum suis omnibus qui cum eo consenserant, liber ut abiret: quia hinc inde super omnem populum furor Dei effusus efferbuerat. Nam secundum Job (II, 6), tabernacula abundabant praedonum ex utrisque partibus, qui satis audacter provocabant suis pravis operibus Deum. Et ideo jam 120.1642C| minus Arsenius suis proficiebat consiliis. Erant enim ostia concupiscentiarum ubique aperta, et conflagrata cupiditas. Idcirco suspendium elegit, de medio eorum ut recederet: quia cum Deus omnia dedisset in manibus eorum, nemo tamen Deum ex corde quaerebat, apud quem est sapientia et fortitudo: ipse quidem habet consilium et intelligentiam. Unde liquido constat quod quem ipse omnipotens destruxerit, nemo est qui aedificet; quem concluserit, nemo est qui aperiat. Et ideo, quia hos alternatim destruebat quos erexerat, et reerigebat quos concluserat, maluit abscedere liber, quam inter eos manere servus peccati. Considerabat enim jam stupefactus, quod fortitudo hominis et ingenia nulla essent, quod sapientia magis stultitia recte videretur; nam, teste 120.1642D| Scriptura (Job XII, 16), decipientem et eum qui decipitur, ipse novit. Propterea cum vidisset diversos dolos et fraudes hinc inde compugnare, fecit ut filius patri deferret, et cum suo exercitu illaesus abiret; ac pater cum his qui cum eo vellent, in imperio remaneret, ita ut daretur omnibus intelligi quod ipse sit rex solus omnipotens, qui adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem: balteum quoque regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum, quod huic sane contigisse vidimus. Sed quia neutra pars eorum ex toto digne Deum requisierat, vicissim alternis successibus commutantur, et flagellatur populus: ut intelligant omnes quod ipse sit Deus, qui adducit sacerdotes inglorios, et optimates 120.1643A| supplantat. Alioquin nunquam, nisi eorum ex culpis, tanta esset vexatio et confusio omnium. Commutatum namque erat labium veracium, et ablata doctrina senum. Propterea solus iste non poterat jam contra omnes, nisi tantum quod egit: ne tunc rerum eventus in pejus deveniret, quod hinc inde plurimi hortabantur: quoniam effusa erat contentio ac despectio super principes. Sed quod tunc obstitit, proh dolor! postea factum vidimus, ne civile bellum inter eos surgeret. Verumtamen hic noster potius mori, quam tale aliquid assentire, aut interesse vellet. Hinc persuasit filius ut abscederet una cum suis omnibus; et pater olim male tractato potiretur imperio, quandoquidem Deus, quia indurarat cor ejus qui commutat corda principum terrae, et decipit 120.1643B| eos, ut frustra incedant per invium; ejus totum commisit judicio, ne aliquid quod scelestius esset, proveniret inter eos. Erat enim triste tunc videre, culpis exigentibus, quod Job ait: Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce; et errare eos faciet quasi ebrios: quoniam ipse solus est, cujus nemo avertere potest cogitationem; sed faciet quaecunque voluerit, suo justo judicio (Job XII, 25). Quae nimirum judicia considerans hic noster quae acciderant, quae quotidie fiebant pejora, et augebantur; idcirco, licet sero, praevidit futura, quae hinc inde ad praesens jam completa cernuntur. Unde elegit magis aufugere, quam cum aliquo eorum remanere. Nam pater voluit eum me teste, multum instanter secum tunc cum omni honestate et reverentia summi honoris retinere, 120.1643C| etiam si vellet juramentum a suis fidemque facere: deinde Augustus filius secum abducere. Verumtamen ille neutrum eorum audiens, imo fortiter resistens, ab utrisque discessit, pennigeroque gressu Italiam ingressus, infra coenobium, sancti Columbani se recepit: quod sane coenobium ne invaderetur a raptoribus, ut caetera omnia sunt pervasa, ipsis petentibus fratribus suscepit ad regendum; et quandiu advixit, nobiliter ac pacifice eum [id] rexit.
CAPUT XXI. THEOPHRASTUS. Hinc est quod multi eum reprehendere conantur, quia suum in quo professus et electus est, reliquit; et aliud, quasi cupiditate ductus, quolibet pacto 120.1643D| praeripuit. Fortassis ergo religiosius esset, aut in suo permanere, paulo ante quod fassus es pacifice facere potuisse: aut in eodem sine regiminis onere subsistere. Esset quippe in uno eorum voti adimpletio, in altero vero humilitatis cum laude exsecutio.
PASCHASIUS. Forte non legisti Vitam et Actus ejusdem beati Columbani, qui expulsus zelo cujusdam feminae a 120.1644A| Luxovio, hunc rursus [ pro item] coaedificavit locum, et praefuit ibi multis fratribus laudabiliter usque ad finem vitae. Non enim talentum sibi creditum abscondere in terram debuit, sed erogare fratribus, quod beatum Benedictum et alios quamplurimos fecisse legimus. Nequaquam igitur minus videtur eum defendisse ab hostibus, et religiosissime rexisse sub sancta Regula, et augmentasse studiosissime; in ipsa eademque professione quam primum illud inchoasse. Namque in suo quia non satis se credidit quiete vivere posse, neque in officio regiminis proficere; credo quod nullus sanae mentis eum reprehendere velit, si ad quietem et ad utilia valde fratribus sub eadem religione se contulit, plurimis profuturus: qui nescio si se salvare posset nobiscum inter tot 120.1644B| discrimina, ubi jam nulla fides, vel vix rara invenitur, maxime inter eos, qui summi esse cupiunt, vel videntur: inter quos, honores contemnere saeculi pro religione, ignavia putatur.
CAPUT XXII. ADEODATUS. Novimus haec omnia, quomodo conversatus sit inter eos: et si honores contemnere criminis est, paupertatem Christi amare, imprudentia judicatur. Sed quoniam retro quae gesta sunt, quae contigerunt, Paschasii, doluimus, rerum discrimina et varios eventus deflevimus, tentationes quoque recensuimus, et varia causarum negotia plangentes enumeravimus; nunc restat ad finem intendere, ejusque obitum, quia praesentes non fuimus; nec ad excubias ejus, 120.1644C| et circa tumulum lacrymas pro floribus sparsimus; saltem longe post absentes precibus Domino commendemus: nosque quia dies [ l. diem) sepulturae ejus nescivimus; vel diem anniversarium, dum vita nobis manet, commemoremur. Quae profecto dies, futurae quietis est nostra in mente repraesentatio, in qua vivit qui mortuus putatur; ejusque memoriae commendatio declarat, quod melior est dies mortis, quando perpetuam ingressus est vitam, quam dies nativitatis ejus, quando ut vivere coepit, mox morti obnoxius fuit.
PASCHASIUS. Bene nos hortaris, frater, qui ejus obitum sic adoriri jubes et retexere, ut nostrum doceas non lugendum: quoniam sicut per unius peccatum mors in 120.1644D| omnes homines pertransiit, ita et per unum resurrectio praestatur, apud quem omnes qui pie moriuntur, beate vivunt. Et ideo quia auctorem non refugimus generis, auctorem non valemus effugere mortis: et si eum non effugimus, nec vitare possumus quod commune omnibus est; indecens est ut desperemus de vita, quae in Christo est, quoniam ipse unus auctor vitae et resurrectionis est. 120.1645A| Ac per hoc sicut per unum mors, ita credendum verissime, quod et per unum Jesum Christum vita; et non qualiscunque vita, sed beata et sempiterna vita. Idcirco, dilectissimi, dies obitus Patris nostri potius dies vitae est quam mortis, quando sempiternam hanc per mortem intravit vitam. Hinc nos magis consolari decet quam plangere, quia mors ista usus omnium est: nec debemus durum putare quidquid universorum est. Unde nec lugenda est, primum quia communis est et cunctis debetur; deinde quia nos ab omnibus saeculi aerumnis absolvit; postremo quia species somni est, dum ab istius mundi laboribus seu curis nos liberat, et quietem post miserias et dolores praesentis vitae praestat. Et ideo nobis annua haec dies jure vigorem tribuit fidei, 120.1645B| spem dat perveniendi, et charitatem refundit amoris. Quem enim non soletur resurrectionis gratia? quem non sustollat spes, et non corroboret perveniendi fiducia? quem non accendat charitas, et quem non vivificet tantus amor interius, qui nonnisi de Spiritu sancto nascitur? Propter quod etsi varios accidentium casus et miseriarum labores hactenus deflevimus, restat nunc mentem illuc dirigere, diemque illam conspicere, in qua Deus vivit; intentionem nostram post eum refundere: quia melior est dies illa, quamvis una et singularis, in atriis Domini, super millia; ita ut non totis sensibus defigamur in Patrem, ne obrepat moestitia rursus pro absentia. Sed ne exsules simus tantae pietatis et gratiae ab eo quem diligimus; mente cum eum commorari oportet, 120.1645C| ubi tanta praedicantur gaudia, ad quae nimirum invitatus venit, et ipse ad ea cum gaudio introivit.
THEOPHRASTUS. Quid igitur est quod invitatum eum dicis? Nunquid non omnes invitati sunt, qui regenerationem per fidem susceperunt baptismi? Omnes quidem ad eamdem immortalitatem sunt vocati, et ideo absurdum est hunc quasi mortuum deplorare: quamvis etiam stultum sit id specialius deflere, quod scias omnibus praescriptum esse, quia hoc est animum super conditionem extollere, legem mortis communem non recipere, naturae consortium recusare, mensuram carnis nescire. Si autem iste, ut ais, ad hanc invitatus venit, ut volens eam susciperet, causam exponis 120.1645D| justi debitoris, qui quod debet, sponte occurrit, paratus reddere quod debet.
CAPUT XXIII. PASCHASIUS. Nequaquam igitur sine causa invitatum eum venisse dixi: quia quodam sancto narrante audivi episcopo, antequam dies obitus ejus appropinquasset, non solum semel, verum et secundo per visum vocatum fuisse et invitatum, quasi legationem suam 120.1646A| expleturus ante conspectum aeterni Regis, et pro laboribus gratiam accepturus: ita ut Arsenius noster ei diceret, etiam antequam febrem incurreret mortis, quod paulo post hinc iturus per mortem esset. Et, ut ipse praefatus intelligere potuit episcopus, alacrior in spe deinceps vixit, et securior in febre non diu laboravit: qua correptus sollicitior pro Augusto imperatore, apud quem tunc agebat, quam pro se erat: ne forte quod nuper patri promiserat, omitteret occasione accepta: quia ipse febribus vexabatur. In quo patet quia invictus permansit in fide, et in charitate devotus, spe consolatus suae vocationis. Quo profecto triplici funiculo religatus ad Christum, securus animam coelo reddidit: cujus corpusculum in basilica qua beatus 120.1646B| Columbanus requiescit, ad latus terra suscepit. Nec igitur ab re factum crediderim, ut pariter una domus ambiret, unaque vicinitas sepulturae commendaret, quos una religio tenuit, aequa pene tentatio a suis quasi peregrinos expulit sedibus, et Italiam fugavit. Fuerunt enim reginae non dispari nequitia, quae hoc fecerunt duae, non uno in tempore, sed sub uno impietatis scelere conjunctae et consociatae: quae pro consimili zelo non ferentes sanctos viros earum consimilem reprehendere nequitiam nefandam satis, neque in aliquo contraire; idcirco coegerunt dolo et fraudibus eos insidiando, ut relictis in quibus praeerant propriis coenobiis, Auxoniam peterent. Qua demum quorum una fuit conversatio, etsi parum dispar causa; una religio, unaque fuga insidiarum duarum mulierum; 120.1646C| una esset quies laboris et sepultura funeris. Ille siquidem ut sanctus confessor Christi virtutibus approbatus; iste ut ejus pedisequus meritis fulciretur, commendaretur praeconiis, et auxiliaretur precibus. Nec igitur absque providentia Dei factum credo, qui pro fide, pro zelo Dei, pro religione, pro aequitate judicii atque intentione virtutum se discrimini obvios obtulerunt, quod uno in loco finem perceperunt laboris. Et ideo dubitare non licet, quod Pater egregius cum sancto confessore Dei togatus requiescat in aeterna requie, qui pari exemplo exsul pulsus est de coenobio suo, dejectus a patria et ab officio regiminis: ut quorum fuit una tentatio, una eos refoveat consolatio quietis in aeterna pro qualitate meritorum, et exornet alterna proportio justitiae 120.1646D| in coelo.
Unde oportet pro tanta spe nos ad invicem consolari potius, quam dolere: quia moestitiam tanti luctus non solum fiducia beatitudinis ejus lenivit; verum tempus oblitteravit, et ratio devicit, necnon et prudentia jam olim mitigavit. Etsi planximus jure, dum varias ejus deflevimus impulsiones, et tentationes multiplices dinumeravimus, casus quoque exposuimus; decet nos deinceps jam congratulari illi, 120.1647A| et gaudio refoveri pro luctu, laetitia bonae spei recreari pro moerore, et exsultatione intus indui pro tristitia; eo quod pro certo scimus, quia Pater egregius corpori supervivit. Qui licet absens fuerit a nobis, quando obiit, praesens tamen est: quia in eo qui ubique est, beate vivit. Nam depositis proprii sensus anima ejus repagulis expedita, jam libero cernit obtutu, quae ante sita in corpore videre non poterat. Si enim dormiendo anima ad altiora se subrigit, velut sepulta in corpore, et renuntiat nonnunquam corpori rerum absentium vel etiam coelestium visiones; quanto magis cum absoluta est aerumnis saeculi, et tota vivit in Domino, qui ubique vivit, et ubique omnia complet et regit? Non enim alicubi longe peregrinatus est Pater noster, nisi ad 120.1647B| eum, cui et in quo vixit, qui ubique in se est, et ubique vivit. Ad hoc quippe quotidie moriebatur cum Apostolo, ut perfectius viveret Deo: quia, ut philosophi dicunt, sapientis viri vita, meditatio mortis est. Meditabatur autem pervenire ad id quod perfectum est, quando revelata facie, non ex parte, neque in aenigmate vel in umbra, sed in veritate, prout est, speculanti appareret aeterna visio manifesta, quod impraesentiarum esse non poterat, quia, juxta Apostolum, impraesentiarum ex parte scimus, et ex parte prophetamus. Cum autem pervenerit in nobis quod in ea vita perfectum est, evacuabitur quod ex parte; et erit tunc perfectum, quod nunc ex parte est (I Cor. XIII, 9). Nam nemo festinaret ad finem fide confisus in Domino, nisi vitae istius fugeret incommoditates, pro quibus David plangit dicens ad 120.1647C| Deum: Ecce dies meos veteres posuisti coram te, et substantiam meam tanquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Et ideo iste, fratres, postquam cognovit, postquam didicit, nunquam moratus est fugere voluntatem suam, neque voluit in saeculo vane conturbari, neque sperare in incerto divitiarum: sed speravit in Deo vivo, ad quem pervenit; et ideo dum mortem gustavit corporis, vitam invenit, quia non primam animae incurrit mortem. Triplici namque modo mors dicitur: uno cum morimur peccato et vivimus Deo; alio cum peccamus ad mortem, de qua dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4); tertio est vitae hujus excessus, qua 120.1647D| mortuus est etiam Christus; et omnis quicunque vitam gustaverit istam, morietur, ne ultra peccare possit. Unde una spiritalis vocatur, altera naturalis, tertia quoque poenalis. Sed quae naturalis jam vocatur, quamvis quibusdam poenalis videatur, non eam pro poena Dominus dedit, ut ipsi volunt qui de bono mortis scripserunt libros, sed pro remedio datam dicunt, quoniam Adae aliud praescriptum est ad poenam, et aliud ad remedium. Nam pro poena cum dicitur: Quia audisti vocem uxoris tuae plusquam me, et manducasti de quo praeceperam ne manducares, maledicta terra in opere tuo, seu caetera, donec revertaris in terram, de qua sumptus es (Gen. III, 17). 120.1648A| Ecce poenarum genera, cum maledicitur, et in operibus ejus spinae et tribuli germinantur: quae spinae et tribuli verbum suffocant vitae; curas quoque ac sollicitudines generant, quibus necatur et excluditur cibus qui de coelo venit: quo vivit omnis homo, qui Deo vivit; et includitur mors, qua anima poenaliter vivat. Unde a pio Domino mors ista pro remedio data est, quasi finis malorum. Hinc quoque Adae non dicitur: Quia audisti vocem uxoris tuae, reverteris in terram; haec enim si dixisset, esset poenalis sententia, quemadmodum est illa: Maledicta terra in opere tuo, et caetera. Habes igitur mortem animae, peccatum; habes et poenam, quae vera mors jure vocatur; habes et mortem, quae magis poenarum nostrarum finis est et remedium, qua cursus hujus 120.1648B| vitae ad horam praeciditur. Hinc ergo mors ista, qua mortuus est Abraham, mortuus est et Pater noster, qua morimur omnes, non solum malum non est, verum etiam bonum est. Et ideo etiam beatus Ambrosius de Bono mortis edidit librum satis pernecessarium. Quapropter si planximus in obitu tanti Patris, varios rerum moerores et ejus labores plurimos, gaudeamus cum eo, quia ei vivere Christus fuit et mori lucrum. Commoriamur autem cum eo, ut vivamus in Christo cum eo; discamus quotidianis usibus mori saeculo, ut segregemur a carne, et tanquam in coelo meditatione vivamus. Suscipiamus interdum imaginem mortis, ne poena nos invadat mortis: ut per bonum mortis ad vitam possimus pertingere sempiternam, in qua mors jam ultra non 120.1648C| erit, neque luctus. Moriamur autem morte justorum, ut cum illis vivamus; moriamur et morte tanti Patris, quia ipse, ut credimus, jam beate vivit, ut cum eo et nos vivere valeamus: quod ipse semper oravit, et docuit. Offeramus in nobis vota ejusdem Patris, quia ipse nos Deo vovit et obtulit, ac si hostiam, maxime fratres nostros, oblationem novam in sacrificium, quos Domino dedicavit. At non solum quos ipse instituit et collegit, sed et eos quicunque futuri sunt ibidem ad eamdem institutionem, quam ipse Domino dedicavit: qui non solum sibi vixit et Deo, verum omnibus nobis vixit ad exemplum et doctrinam, ut nos doceret vivere Deo. Et ideo ejus vivere nobis profuit, cui cum Apostolo mori lucrum fuit. Hinc supplices exoremus, ut Christus qui Deo 120.1648D| Patri sanctorum offert vota, ipse in nobis pro ejus augmento meritorum sua conferat dona, quae largius ad cumulum mercedis ejus offerantur Deo Patri pro eo, ut simul nostra atque ejus in nobis oblatio per Christum accepta sit in sacrificium sempiternum: quatenus quorum in sacramento sacrae confessionis una fuit professio, una sit et aeternae remunerationis participatio in gaudio.
CAPUT XXIV. Quod autem ad aeternae vitae gaudia angelicis sit ipse deportatus manibus, venerabili referente Ermengardi regina omnino cognovimus. Quae quam saepe piae recordationis affectu aiebat, in exitu 120.1649A| tanti viri, et in hora obitus ejus misisse se per diversa Italiae loca, ut singuli beati viri animam precibus Domino commendarent. Inter quae, quod miserit etiam ad monasterium suum valde egregium, quod est infra moenia Brixae civitatis Domino dedicatum, distans a Ticino ferme quadraginta millibus, in quo sanctimonialium multitudo Domino famulatur, similiter eis praecipiens obnixius et obsecrans, ut beatam animam viri Dei Christo Deo precibus commendarent. Ad quod municipium missi cum pervenissent directi, invenerunt eadem Christi famulas de obitu praefati viri jam pertractantes, atque horam et tempus exitus ejus praescias, loquentes ad invicem. Tuncque relectis sacris litteris quas regina miserat, invenerunt omnia de eo, ut illis ab 120.1649B| angelis declaratum fuerat. Nam exstiterant inter eas duae sacratissimae virgines, quae haec omnia illis, ut praedixerant, testabantur, eo quod audissent choros angelicos, in coelum, quasi per eumdem locum, animam beati viri deferentes. Ad cujus exsequias inter caetera hymnum Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, alternis vocibus more ecclesiastico decantabant, et symphonizando beati viri exsequias pio Domino commendabant. Quas cum duae tantum longe diu laudes intenderent, demum convocarunt reliquas omnes, ut et ipsae easdem audirent: sed nemini earum admodum concessum est, ni illis duabus solummodo, ut testes existerent veritatis. Quibus, ut dixi, ita loquentibus, relectis sacris litteris quas praefati detulerant veredarii, invenerunt hora 120.1650A| et die eadem eum obisse in qua ipsum angeli detulerant cum laudibus. Unde constat verum esse quod Scriptura testatur: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac. I, 12). Et ut haec ita esse manifesta fierent, verissimo relatu ab omnibus mandatum est reginae, quod duae tantummodo haec talia et ineffabilia alia audissent.
Sed forte ad haec sycophanta quilibet incredulus dicturus est, virum tantis expositum tentationibus, et jactatum pressuris, talia non promeruisse, praesertim cum ipse judex Christus, qui exposuit et probavit, probatum autem, ut credimus, remuneravit, sicut promisit in Evangelio dicens: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra 120.1650B| multa te constituam, intra in gaudium domini tui (Matth. XXV, 21): fac ergo falsa esse quae dico, cum sint vera . . . . quae de eo retro narrantur. Idcirco propriis justisque . . . est a Deo, aeternae vitae praemia percepisse . . . pro eo ex Evangelio dicentem (Matth. XX, 23): Amice, non facio tibi injuriam . . . gratis dono. Nonne et tu convenisti mecum ex denario vitae aeternae? Annon licet mihi facere quod volo? quoniam non nisi gratis alicui aliquid rependo mercedis, quia ego bonus sum. An oculus tuus nequam est, quod gratis impendo . . . nulli nisi quia . . . ex opere Deo. Unde, quaeso, gratis agamus Deo, fratres, qui huic ista concessit, et nobis se promisit, talia ei praestitisse . . ...
(no apparatus)