Epitaphium (Hildericus)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitaphium
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 95

Epitaphium (Hildericus), J. P. Migne

Perspicua clarum nimium cum fama per aevum
Astra simul junctum pangant te coetibus almis;
Veridicos, levita, tuos quis, summe, triumphos
Lucifluis, Paule, potuit depromere dictis?
Ut sua, sed lector properans huc noscat, et hospes
Sacrato tumulo requiescere membra sub isto;
Laudis, amande, tuae summatim carmine digno
Almificos actus dignum est reserare canendo.
Eximio dudum Bardorum stemmate gentis,
Viribus atque armis, quae tunc opibusque per orbem
Insignis fuerat, sumpsisti generis ortum.
Tam digna est, postquam nitidos ubi saepe Timavi
Amnis habet cursus, genitus tu prole fuisti.
Divino instinctu regalis protinus aula
Ob decus et lumen patriae te sumpsit alendum;
Cum tua post Tibridem populis et regibus altis
Tunc placida cunctis vita, studiumque maneret,
Omnia sophiae coepisti culmina sacrae,
Rege monente pio Ratchis, penetrare decenter,
Plurima captasses digne cum dogmata, cujus
Resplendens cunctos, superis ut Phoebus ab astris,
Arctoas rutilo decorasti lumine gentes.
Et sic jam nimium, fluidi cum gloria saecli
Condignis ditaret ovans te sedule gazis,
Lucis ob aeternae vitam sine fine beatam
Audacter sprevisti hujus devotus honores:
Regis et immensi fretus pietate polorum
Vernanti huc Domino properasti pectore Christo
Subdita colla dare Benedicti ad septa beati.
Exemplis mox compta tuis ubi concio sacra,
Tum jubar ut fulgens coepit radiare coruscis.
In te nam pietas jugiter, dilectio dulcis,
Nectareus et pacis amor, patientia victrix,
Simplicitas solers nimium, concordia summa,
Omne simulque bonum, semper venerande, manebat;
Nunc ideo coeli te gemmea regna retentant,
Sideream retinens pariter per saecla coronam.
Hoc tibi posco, sacer, gratum sit carmen honoris,
Hilderic en cecini quod lacrymando tuus;
Quem requiem captare tuis fac quaeso perennem
Sacratis precibus, semper amande Pater.