Migne Patrologia Latina Tomus 87
Epitaphium (Eugenius III Toletanus), J. P. Migne
Epitaphium
(0389A)
I.
Mole culparum graviter onustus,
Crimine summus, vitiis abundans,
Quem bona nusquam recoles amasse,
Occubat isto.
Vixit horrendo madidus tepore,
Tardus ad sanctum, celer ad malignum,
Ore, non corde monachi retentans
Religionem.
Imprecor inde tumulatus ipse,
Propter has culpas Dominum precari,
Quisque funesto relegis amarum
Carmine Threnum.
II. Item Tetrasticha in senectam.
Nulla bona grata, quae senilis devebit aetas,
Sed dura generat, duraque cuncta parat.
(0389B)Hoc solum praestat miseram attigisse senectam,
Quod luxum carnis jam caro fessa cavet.
III. Versus supra lectum.
Inclyti parentis, alme Christe, pignus unicum,
Membra, quae labore fessa nunc praepono lectulo,
Cerne mitis, et benignus, atque clementissimus;
Tolle monstra, stringe fibras, et soporem tempera,
Improba ne dum quiete praegravantur viscera,
Daemonum fraude maligna sentiant piacula
IV. Item aliud.
Crucis almae fero signum: fuge, daemon.
V. Distichon Philomelaicum.
Sum noctis socia sum cantus dulcis amica,
Nomen ab ambiguo sic Philomela gero.
VI. Item.
(0389C)Insomnem Philomela trahit dum carmine noctem,
Nos dormire facit, se vigilare docet.
VII. Item dialogon tetrastichon.
Dic, Philomela, velis cur noctem vincere cantu?
(0390A)Ne noceat ovis vis inimica meis.
Dic, age, num cantu poteris depellere pestem?
Aut possim, aut nequeam, me vigilare juvat.
VIII. Item carmen Philomelaicum.
Vox, Philomela, tua cantus edicere cogit:
Inde tui laudem rustica lingua canit.
Vox, Philomela, tua citharas in carmine vincit,
Et superat miris musica flabra modis.
Vox, Philomela, tua curarum semina pellit,
Recreat et blandis anxia corda sonis.
Florea rura colis, herboso cespite gaudes;
Frondibus arboreis pignora parva foves.
Cantibus ecce tuis recrepant arbusta canoris,
Consonat ipsa suis frondea silva comis.
Judice me, cignus, et garrula cedat hirundo,
(0390B)Cedat et illustri Psittacus ore tibi.
Nulla tuos unquam cantus imitabitur ales,
Murmure namque tuo dulcia mella fluunt.
Dic ergo tremulos lingua vibrante susurros,
Et suavi liquidum gutture pange melos.
Porrige dulces sonus, attentis auribus escas;
Nollo tacere velis, nollo tacere velis.
Gloria summa tibi, laus, et benedictio, Christe,
Qui praestas servulis haec bona grata tuis.
IX. De ulmis, et passeribus.
En per frondisonas herbosi cespitis ulmos
Concentu pariles dulce queruntur aves.
Hic fessa gelidis tradamus corpora flabris,
Promentes verbis carmina dulcifluis.
X. De jurgio quod accidit.
(0390C)Non sensus, lector, quaeso, non verba requiras,
Scribere nam versus impulit, ecce dolor.
Christe, fove segnis torpentia carmina linguae,
Ut possim questus ipse referre meos.
(0391A)Da guttas oculis posco, da verba querelis,
Nam flere requies, gaudia poena mihi.
Junctus eram nimium dilecto mente sodali,
Cujus ob affectum carmina moesta canunt.
Non sic Eurialum Nisus dilexit amatum,
Nectebat ut nos pax in amore Deus.
Concordes animos solvens discordia carpsit,
Et cessit duris pax tenuata dolis.
Ut turtur solus, percusso compare, plango,
Et frustra lacrymas penso perire meas.
Labor jocari, labor; succurrite fratri,
Praebete socio cum pietate manum.
Pelle, precor, penitus pungentia jurgia, Christe,
Ut possim sacris laetus adesse tuis.
XI. De partibus humani corporis.
(0391B)Partibus constat humanae machina carnis,
Sed multipliciter quae numerentur habes.
Portio prima caput, collus, ac brachia, truncus,
Intera, sensus iners, femora, crura, pedes.
XII. De Phoenice ave.
Unica sum Phoenix immensi temporis ales,
Cum volo tum morior, et vitam morte resumo.
XIII. De Alcione.
Alcion hibernum cum ponit littore nidum,
Spumea fluctivagi frangitur unda sali.
Duc ergo celerem festinus navita puppem:
Bis septem soles aequora tuta tenent.
XIV. De hirundine.
Arboreas exosa comas, et rura relinquens,
Vestrae tecta domus hospes hirundo colo.
(0391C)Parce, precor, nostros dente contingere natos,
Est namque facinus, hospita membra cibum.
XV. De turture.
Utile conjugibus exemplum praebeo turtur:
Non repeto thalamum, nec conjux casta maritum.
XVI. De pavone.
Fulgida pinna facit illustrem tegmine pavum;
Aurea pluma nitet, sed caro dura manet.
XVII. De avibus loquacibus.
Psittacus, et corvus, cornix, et garrula pica,
Gragulus, et sturni verba referre solent.
XVIII. De bubone.
Vitans plumigeras infelix bubo catervas,
Carmine fatali funera dira canit.
XIX. De echitna pisciculo.
(0391D)
Parvulus echitnas, ingentem pondere navem
Fluctibus in mediis ore tenere vales.
XX. De stellione.
Stellio guttatus nomen de corpore sumpsit,
Stellata maculis languida membra trahens.
XXI. Asyndeton de quinque sensibus.
Auditus, visus, gustus, olfatio, tactus
Aure, oculis, ore, nare, cute corporis exstant.
XXII. De temporibus anni.
Ver gignit flores, pinguescit messibus aestas,
Autumnus uvas, bruma succidit olivas.
XXIII. Distichon prognosticon.
(0392A)
Mane rubens coelum venturos nuntiat imbres,
Vespere puniceum signat consurgere ventum.
XXIV. Item prognosticon.
Cum terras nebula pressant, lux clara propinquat;
Aethera cum densant, imbribus arva rigant.
XXV. De glacie.
Frigore constrictae pendent, ut vellera, limphae,
Et stat fixa loco cursilis unda gelu.
XXVI. Aenigma.
Quae res progenerat, quo demum gignitur ipsa?
Unda gelu generat, gignitur unda gelu.
XXVII. De gagathe lapide.
Sum levis, et lenis, piceo colore gagathes;
Ardeo tinctus aqua, restinguor tinctus olivo.
XXVIII. De magnete.
(0392B)
Magnes ferricolor ferrum suspendere novit:
Sit praesens adamans, quod tenet ille cadit.
XXIX. De asbeston.
Asbeston callido si sit succensus ab igne
Nec valet exstingui, nec sua flamma perit.
XXX. De adamante.
Praedurus adamans ferrum non suscipit omne;
Hircino tactus sanguine mollis erit.
XXXI. De speculari.
Ut Phoebus specular transiens irrumpere nescit,
Sic Christum generans virgo Maria manet.
XXXII. De citri qualitate.
Pulchra cute, carne dulcis, et acerba medullis.
XXXIII. In disco argenteo.
(0392C)
Candida conspicuum produxit massa catinum,
Quo parce nitidus transit in ora cibus.
XXXIV. In vase salario.
Congrua pulmentis introrsus grana geruntur,
Concreta limphis, aut nutrita montibus.
XXXV. In fibulam matronilem.
Officii nostri est vincire segmina morsu,
Ut tensa pulchros palla premat humeros.
XXXVI. In columnam parvulam.
Cum sim parva nimis, ingentia pondera porto,
Nititur et fabricae me super omnis onus.
XXXVII. De arula.
Arula sex rebus semper candescit, asello,
(0392D)Ignibus, et lignis cum forcipe, folle, batillo.
XXXVIII. Interrogatio pro coeli qualitate.
Suspice, si rutilis refulgent aethera flammis.
Responsio pro serenitate.
Lucida lucifluis perlucent sidera signis.
Item pro nubilo.
Ignea nimbivoma compressit nubila palla.
Item, cum coelum mistum est.
Pars coeli claret stellis, pars pallet ab umbris.
XXXIX. De qualitate ventorum.
Circius aestivo, vulturnus frigore gratus;
Circius aestivos compescit flamine morbos.
XL. Ad Calidam.
(0393A)
Vivas innumero saeculorum tramite, rector
Effracta nobis aemula colla premens;
Sis regno felix, et pacis munere pollens,
Sis pietatis amans, justitiaeque tenax.
XLI. Ad sabana.
Omnibus effectis, quae poscit cura lavacri,
Praetende membris lintea clara tuis.
Et haec candifico praeniteant tegmina cultu,
Vestrum sic meritum promicet ante Deum.
XLII. Conclusio.
Omnipotens rerum factor, regumque creator,
Accipe propitius quae tibi summe loquor.
Porrige victricem pro sacro principe dextram,
Quae praestet votis prospera bona suis.
(0393B)Perferat insignes semper ex hoste triumphos,
Nec cedat ullis, te comitante, malis.
Sit blandus famulis, sit lenis censor iniquis,
Sic nobis placeat, nec tibi displiceat.
Ut multa breviter parvo sermone perorem,
Sit bona tota gerens, et mala nulla gemens.
Te donante, precor, qui regnas trinus et unus,
Texis in aeternum saecula cuncta Deus.
XLIII. De superbia et humilitate.
Qui petit excelsa debet vitare ruinam;
In terra recubans non timet unde ruat.
PROVERBIA. XLIV. PROVERBIUM PRIMUM.-- De frontis indicio.
Frons hominis mentem proprio depromit amictu:
Qualis vultus erit, talia corda gerit.
XLV. Proverbium II.
(0393C)
Frigidus in bellis frustra praecingitur armis;
Nil valet exterius, deficit ubi propria virtus.
XLVI. Proverbium III.
Ille jubere nefas, ille perhibetur amare,
Qui prohibere valet, nec prohibere volet.
XLVII. Proverbium IV.
Conjugis et nati vitia vix nosse valemus,
Quodque domi geritur, postremi scire solemus.
XLVIII. Proverbium
Cum conjux, natus, vel servus peccat alumnus,
Cantica vulgus habet, nos tamen ista latent.
XLIX. Proverbium VI.
Pane suo vivens, aliena negotia supplens,
Iste sanus aeger est.
L. Proverbium VII.
(0393D)
Carduus et spina cum pastum praebet asello
Lactuca labris compar est.
LI. Proverbium VIII.
Ipse manus sibimet immundo stercore fedat,
Qui canem cauda retentat.
LII. SENTENTIAE SEPTEM.
Esca fies canibus, fueris si furmure mistus.
(0394A)Detrahit adversus famam, componit amicus.
Si barbae sanctum faciunt, nihil sanctius hirco.
Femina nuptura servorum crimina fingit.
At melius vivens catula, quam functa leaena.
Mendax est promissa negans, aut reddere tardans.
Duplex nec bello fortis, nec pace fidelis.
DISTICHON DIVERSUM. LIII. Distichon primum.
Divina bonitas, ne feriat, exerit iram,
Hicque pie cruciat, ne perpetualiter urat.
LIV. Distichon II.
Quisque bene loquitur, et vita pravus habetur,
Hunc sua verba ligant, et vox quoque propria damnat
LV. Distichon III.
(0394B)
Omnia quae metuunt homines, haec rite caventur,
Namque Deum metuens, post ipsum currit ab ipso
LVI. Distichon IV.
Virginitas carnis intacto corpore habetur,
Virginitas animi fidei integritate tenetur.
LVII. Distichon
Mors prima pellit animam, secunda retentat,
Ut nollens subeat meritam de corpore poenam.
LVIII. Monostichon.
Recta fides sensum pandit, non credere claudit.
LIX. Versus in bibliotheca.
Regula quos fidei commendat noscere libros,
Hos nostra praesens bibliotheca tenet.
Quinque priora gerit veneranda volumina legis,
(0394C)Hinc Josues, optimaque hinc Ruth, Moabitica gesta
Bisbis Regum nectuntur in ordine libri.
Atque bis octoni concurrunt inde Prophetae;
En Job, Psalterium, Salomon, et Verba dierum.
Esdrae consequitur Esther, Sapientia Jesu,
Tobi, et Judith: concludit haec Machabaeorum;
Hic Testamenti Veteris finisque modusque.
Nunc reserare libet carmine scripta Novi.
Quattuor in capite sacrorum dicta librorum,
Quos Evangelia recte dixere priores.
Haec conscripsere clara quos nomina produnt,
Matthaeus, Marcus, Lucas, sanctusque Joannes.
Hic Pauli monita doctrinae flore coruscant,
Qui bis septena concludens fine volumen,
Corda pia mulcet, et terret impia corda.
(0394D)Jacobus hic nitido praepollens ordine nitet.
Et Petri gemina resplendet epistola dictis.
Ac triplex legitur magni doctrina Joannis;
Parvaque, sed prudens gestatur pagina Judae.
Hinc et apostolicos percurrens invenies actus,
Quos sanctus merito conscripsit nomine Lucas.
Hos sequitur plana versis, et plena figuris,
Visio Joannis consummans omnia legis.
(0395A)Haec sunt sacra Dei juris, haec mystica Dei vivi;
Haec servare decet, haec temerare nocet.
His lectis animus divino munere crescit,
Illecebras mundi vincit amore Dei.
Hinc pravum rectumque parat discernere doctus,
Optima perficiens et mala suasa cadens.
Hinc turgens ponit perclusa superbia fastus,
Frenatur luxus, comprimiturque dolus,
Turbida clamosos amittit rixa tumultus,
Acquiriturque fovens pacis amore quies.
Quid jam multa loquar? virtus hic proficit omnis,
Haec perimit totum lectio sancta malum.
Ecce quid omnium per nomen vis cernere corde,
Haec meditare loquens, haec memorare tacens.
Nunc superest fari, quo sint praescripta jubente,
(0395B)Vel cujus studio in Codice missa simul.
Summus et egregius congessit cuncta Joannes,
Rite ministerium pontificale gerens.
Caesareae vastae dum pastor praesidet urbi,
Haec veneranda suo nomine dona dedit.
Credite jam cuncti, post mortem vivere functum,
Cujus post obitum magnificatur opus.
LX. De dilectione.
Impleat ut vestrum Domini dilectio pectus,
Rex ipsum Dominum jugiter rogitare memento.
Diligit ille prior tribuens praecepta suorum
Maxime natorum, cupiunt qui currere callem,
Quem coeli rectam regnator et ipse cucurrit,
Semper amans natos, ut semper ametur ab ipsis.
LXI. De timore.
(0395C)Ut timeas Dominum legis praecepta secutus,
Maxime Daniticos debes percurrere campos,
In quibus aeterno latices de fonte manantes
Invenies tibimet vitalia pocula dantes.
Quae segetem magna foveant dulcedine cordis,
Hic et in aeternum florentia regna ministrent.
LXII. De observandis mandatis Domini.
Quisquis amat Dominum, debet sermonibus ejus
Cernuus in cunctis jugiter parere libenter.
Verba sonant Domini: Si quis me diligit, inquit,
Nostra suis curet discribere munia fibris.
Servus enim factis utillimus esse probatur,
Si cupit exsequier factis, quod auribus hauxit.
LXIII. De sapientia.
Ut valeas vero regi conjugier uno,
(0395D)Regia sit semper regnans sapientia tecum,
Quae tibi consilium valeat conferre beatum,
Amplificet regnum, tribuat sine fine coronam.
Tegmine purpureo temet circumdet, et ornet,
Hic et in aeternum felicia gaudia praestet.
LXIV. De prudentia.
(0396A)
Temperet interea virtus prudentia regem
Actibus in cunctis, et sanctis moribus ornet
Componat mores, sermones ordinet omnes,
Componat linguam, sensusque ministret acumen.
Exornet habitum, gressum componat honestum,
Ipsa Dei virtus tibimet concedat utrumque.
LXV. De simplicitate.
Simplicitas animae virtutum semina nutrit,
Simplicitas regum mores componit, et ornat.
Sermones nitidos puro de corde ministrat,
Odia non retinet, laudes nec captat inanes,
Nec cupit absentum fratrum derodere vitam,
Aufert et illuvies hominis de pectore totas.
LXVI. De patientia.
(0396B)Vir patiens patriam poterit conscendere celsam,
Si hic nitidam primum teneat sine crimine vitam;
Torporem patiens debet calcare nugacem,
Ne pereat tardus, ne quo sub pondere pressus:
Ingenium debet serpentis habere columba,
Callidus et prudens debet nitescere serpens.
LXVII. De judicio.
Dilige judicium, si vis conscendere coelum,
Taliter et vestris censoribus ipse minator:
Discite, si cupitis nostrum conquirere munus
Judicii callem recto percurrere gressu.
Ipse tamen sacras debes perquirere leges,
Ex quibus auxilium valeas conferre subactis.
LXVIII. De justitia.
(0396C)Justitia totum cura disponere regnum,
Quod tibi Rex regum commisit jure regendum.
Judicibus juste manda disponere cuncta.
Vivere Cunctipotens sanxit legaliter omnes,
Nam digitus Domini legum censura lapillo
Scripsit, et in chartis jussit discribere vestris.
LXIX. De misericordia.
Omnia praevideat solers industria regis,
Magna ferat magnis, et praestet parva pusillis:
Non cesses miseros a famis clade levare,
Si cupis in coelo fructum mercedis habere.
Ille poli poterit regnum conscendere celsum,
Noverit hic miseris qui plenam tradere dextram.
LXX. De decimis dandis.
Da decimas Domino, tibimet qui plura subegit
(0396D)Regna, tibi populos jussit servire potentes.
Aurea vasa, ut petit diversa metalla paravit,
Imposuit gemmis ornatam vertice mitram,
Siricio lembo roseo conclusit et ostro,
Ornavit habitum regalis purpura totum.
LXXI. De thesauro in coelo collocando.
(0397A)
Felix qui poterit thesaurum condere coelo,
Clanculo quem rapiens nequeat disrumpere latro,
Tinea nec maculans valeat corrodere mordax.
Est tibi praedives nimium thesaurus et ingens,
Angelicus panis, potusque et vita perennis,
Sufficiens cunctis per grandia saecula justis.
Aurea regna tenet supero thesaurus in aevo,
Illic angelica praefulgida vestis habetur,
Incorrupta manens semper sine fine beatis
Illic gemma nitet, pendentia pallia lucent,
Annulus, armillae, torquex, dextralia, mitra,
Aurea cuncta micant, lucentia cuncta coruscant.
LXXII. De defendendo pupillos et viduas.
Fortis ad auxilium regalia brachia tende,
(0397B)Et viduas, miseros pariter defende pupillos:
Sis clypeus justis, et turris, et arcus, et arma,
Ne valeant actus pravi defendere pravos.
Eripiat cunctos praeclara potentia regis,
Qui jacuere diu pravo sub pondere pressi.
LXXIII. De avaritia.
Pestis avaritiae ne regia pectora tangat,
Munificans cunctis, dilargus et omnibus esto:
Parva dabis parvis, et magnis magna parabis.
Inferat auxilium regalis dextera cunctis,
Omnia discreta regis industria servet,
Munere jucundos faciens per regna ministros.
LXXIV. De pace.
Pax tecum maneat, rex, pacem semper amato:
Pax regnum solidat, regni pax cornua firmat;
(0397C)Pax animam nutrit, retinet concordia pacem;
Pax reprimit litem, concordes nectit et idem.
Lis pacem metuit, refugit discordia pacem,
Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem.
LXXV. De zelo bono.
Zelus et in numerum virtutum transeat, ante
Ferveat ignifero fratris succensus amore.
Pacis amator homo debet zelare propinquos,
Qui moneat fratres germano foedere junctos
Arguat et reprobos frontosa voce superbos,
Pacis et amplexus pariter convertat adulteros.
LXXVI. De clementia.
Luceat in vestro semper clementia vultu
Laetificans vestros per cuncta palatia servos.
Imbres laetitiae regis clementia fundat,
(0397D)Dulciter ut populus valeat laetarier omnis
Viderit ut vultum regis lucere serenum
Clarius argento fulgentem, et purius auro.
LXXVII. De consilio.
Accipe consilium multis de cordibus unum,
Quod tibi disponens faciat discretio gratum.
Utile consilium regis confirmat honorem,
Totius et regni fines defendit ab hoste.
Alto consilio debes disponere regnum,
Rex, tibi commissum, regnum per compita totum.
LXXVIII. De praesidio Domini.
(0398A)
Praesidio Domini firmantur brachia regis,
Ejus et in manibus victrix servabitur hasta.
Praesidio Domini regnum defenditur omne,
Crescit et eximium pollens virtutibus annet.
Praesidium Domini custodit denique regem,
A pravis semper defendit et hostibus illum.
LXXIX. De oratione.
Oremus pariter toto corde rogantes,
Ut tibi praesidio coelestia porrigat arma
Arbiter omnipotens, ut possis fortiter hostes
Debacchare tuos foro de cuspide fossos,
Et valeas regum multorum frangere colla,
Qui Dominum verum nolunt cognoscere Christum
Qui Deus est unus vere cum Patre colendus,
(0398B)Quem superus totus cognoscit, et infimus ordo,
Quem chorum angelicum collaudans semper adorat
Et Genitum Patris totum diffusa per orbem
Ecclesia Christum cognoscit et omnipotentem.
Qui mare, tellurem, coelum, qui cuncta creavit,
Quae mundus totus per totum continet iste.
Qui posuit celso lucentia sidera coelo,
Et roseis totum coloravit floribus orbem,
Sideribus variis superum depinxit Olympum,
Muneribus sacris mundum ditavit et imum;
Qui concessit aquis geminos producere fructus,
Et diversa locis diversa ponere sanxit;
Scilicet, altilium sursum, laticumque deorsum,
Ut plebs pinnibula coeli concrescat in auris,
Et squamosalosum fluidis concrescat in undis;
(0398C)Illa poli volitans siccas transverberet auras,
Ista maris bibulas natans transcurrat arenas.
Cujus ad imperium rutilans allampadat ignis,
Et tremulas mittunt timidas tonitrua voces.
Nebula discurrens properat dispergere nimbos,
Grandinis ut fractos jaculet de ventre lapillos.
Arcus in excelso servato foedere durat,
Ne cataclysmus aquae terrarum germina perdat.
Tendit et igniferos mundi per compita crines
Sol nimium rutilus, pulcherrimus atque coruscus
Impleat ut totum proprio de lumine mundum.
Plura quid enumerem Christo parere potenti?
Omnia festinant quae nunc per saecula durant.
LXXX. De sacerdotibus.
Tu decus Ecclesiae, virtus et gloria regni,
(0398D)Semper ama Dominum te quia semper amat.
Praecipe praecipue primum conservet et ornet
Jura sacerdotii pontificalis honor.
LXXXI. De pontificibus.
Ipse prior nitidam ducat sine crimine vitam,
Ut sit commissi splendida forma gregis.
Formoso et nitido perfuso semper olivo,
Culmen apostolicum debet habere caput.
Ambrosium populis praesul conflagret odorem,
Ejus et exemplo concio salva fiat.
(0399A)Tu decus egregium, virtus et gloria regni,
Semper ama Dominum, te quia semper amat.
LXXXII. De presbyteris.
Dicito presbyteris, vestram fuscare serenam
Non debet haeresis simoniaca fidem.
Tollitur aeternum terreno munere munus,
Et maculat parva sportula multa bona.
Deditus esse Dei servus non debet usuris
Terrenis, cujus est super astra locus.
Nec vitio clerus debet succumbere, sacra
Assidue cujus infula colla premit.
Tu decus Ecclesiae, virtus et gloria regni,
Semper ama Dominum, te quia semper amat.
LXXXIII. De admonendo monachos.
Admoneat monachos dulcis vox regia cunctos,
(0399B)Ut rebus careant, regna superna petant.
Non hos vanarum turbet possessio rerum,
Est quibus in coelo vita parata throno.
Exemplo Eliae populi consortia vitent,
Et Pauli, Antonii, atque Joannis ament.
Propria dimittant, habeant ut propria cuncta,
Vir nihil extraneum pacis amator habet.
Tu decus egregium, virtus et gloria regni,
Semper ama Dominum, te quia semper amat.
LXXXIV. De judicibus.
Judicibus jubeat vestra praeclara potestas,
Rite regant populum semper ubique tuum.
Non hos decipiat auri decoctio pura,
Noxius argenti nec male captet amor.
(0399C)Censoribus populi obediant, ut postulat ordo;
Sic pax obtineat omnia regna tua.
Et tibi sit laus, virtus, et gloria, Christe,
Hic et in aeternum sit tibi semper honor.
EPITAPHIA. LXXXV. Epitaphium Chindasvinto regi conscriptum.
Plangite me cuncti, quos terrae continet orbis,
Sic vestra propriis probra laventur aquis.
Sic Christus vobis dimittat debita clemens,
Sic pateat summi fulgida porta poli.
Promite funereum contrito pectore fletum,
Et faciat luctum collacrymando pium.
Suspirate Deo, gemitum producite moestum,
Ac pro me misero dicite: Parce, precor.
Chindasvintus ego noxarum semper amicus,
(0399D)Patrator scelerum Chindasvintus ego.
Impius, obscenus, probrosus, turpis, iniquus,
Optima nulla volens, pessima cuncta valens.
Quidquid agit qui prava cupit, qui noxia quaerit,
Omnia commisi, pejus et inde fui.
Nulla fuit culpa, quam non committere vellem,
(0400A)Maximus in vitiis et prior ipse fui.
En cinis hic redii sceptra qui regia gessi;
Purpura quem exuit, jam modo terra premit.
Non mihi nunc prosunt biblatea tegmina regni,
Non gemmae virides, non diadema nitens.
Non juvat argentum, non fulgens adjuvat aurum,
Aulica fulcra nocent, nec mihi gaza placet.
Omnis enim luteae deceptrix gloria vitae,
Et flatus abiit, mox liquefacta perit.
Felix ille nimis, et Christi munere felix,
Qui terrae fragiles semper abhorret opes.
LXXXVI. Epitaphium Nicolao avo.
Quisquis Romulidum fasces, clarumque senatum
Concelebrare cupis, quod venereris habes.
Si tibi bella placent, aut te prudentia mulcet,
(0400B)Perfer ad hunc tumulum funeris obsequium.
Nicolaus ille, perpes quem fama loquetur,
Cuique alium similem saecula nulla ferent;
Postquam magnificos gessit ex hoste triumphos,
Dura sorte necis hic tumulatus inest.
O felix vita! o mortis sententia dira!
Sic vixisse placet, sic abiisse dolet.
LXXXVII. Epitaphium Evantio.
Ecce patet aditus, et sacri janua templi,
Reddite vota Deo, ecce patet aditus.
Hanc in honore Dei supplex Evantius aulam
Sacram fabricans hanc in honore Dei;
Hic patrios cineres praeciso marmore clausit,
Servet ut omnipotens hic patrios cineres.
Nicolae genitor, pro te devotio summa est,
(0400C)Hic tibi fructus erit, Nicolae genitor.
Jure mea tua sunt, quo non serente, nec essem,
Sed qui sum fateor, jure mea tua sunt.
LXXXVIII. Epitaphium Basillae.
Sparge rosas, lector, et lilia candida pone,
Et rite sacrum sic venerare locum.
Hic dilecta Deo recubans Basilla quiescit,
Clara parentatu, clarior et merito.
Virtutum gemmis, et morum flore venusta:
Hanc imitare velis, si bonus esse cupis.
LXXXIX. Fragmentum epitaphii.
. . . . . . . . lacrymas subduc suspiria, lector,
Non jacet in tumulo res lacrymanda . . . .
Hic raptus recubat felici sorte sacerdos,
Quem laetum coelis intulit alma fides.
(0400D)Nomine Baptistam referens et mente Joannem,
Doctrina pollens, virginitate nitens.
Corde pius, vultu placidus, et mente benignus,
Prudenter simplex, simpliciter sapiens.
Omnibus in studiis tantum celebratus habetur,
Cedat ut ingenio Graecia docta suo.