There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Epitaphia Romana
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]


B 52

Hospes, quod deico paullum est, asta ac pellege.
Heic est sepulcrum hau pulcrum pulcrai feminae.
Nomen parentes nominarunt Claudiam.
Suom mareitum corde deilexit souo.
Gnatos duos creauit. Horum alterum
in terra linquit, alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo.
Domum servavit. Lanam fecit. Dixi. Abei.

B 53

Rogat ut resistas, hospes, te hic tacitus lapis,
dum ostendit quod mandavit, quoius umbram te[git.
pudentis hominis frugi cum magna fide,
praeconis Oli Grani sunt ossa heic sita.
tantum est. hoc voluit nescius ne esses. vale.

B 83

Homo es: resiste et tumulum contempla meum.
iuenis tetendi ut haberem quod uterer.
iniuriam feci nulli, officia feci pluribus.
bene vive, propera, hoc est veniundum tibi.

B 129

Quod quisque vestrum mortuo optarit mihi,
id illi eveniat semper vivo et mortuo.

B 151

Mi fili, mater rogat ut me ad te recipias.

B 153

Monumentum maerens mater fecit feiliae,
quae nunquam laesit matre[m

B 154

Dolens et maerens filieis fecit sueis.

B 190

Adeste amici, fruamur tempus bonum,
epulemur laeti, vita dum parva manet,
Baccho madentes, hilaris sit concordia.
eadem fecerunt hi cuncti dum viverent,
dederunt acceperunt, dum essent, fruniti sunt.
et nos antiquorum emitemur tempora.
vive dum vivis, nec quidquam denegaveris
animo indulgere, quem commodavit deus.

B 204

Si pro virtute et animo fortunam habuissem,
magnificum monumentum hic aedifica<vi>ssem tibi.
Nunc, quoniam omnes mortui idem sapimus, satis est.

B 243

Dum vixi, bibi libenter. bibite vos, qui vivitis!

B 244

Quod edi bibi, mecum habeo, quod reliqui, perdidi.

B 397

Rapta sinu matris iacet hic miserabilis infas
ante novem plenos lunae quam viveret orbes.
hanc pater et mater maesti flevere iacentem
parvaque marmoreo clauserunt membra sepulchro.

B 439

D. M. Marcanae C. f. Verae T. Caesius Lysimachus coniugi sanctissimae et sibi vivos posuit.

Ver tibi contribuat sua munera florea grata
Et tibi grata comis nutet aestiva voluptas
Reddat et autumnus Bacchi tibi munera semper
Ac leve hiberni tempus tellure dicetur.

B 465, ll. 20-21

Re]s hominum sic sunt ut [cit]rea poma:
aut matur]a cadunt, aut [immatura] leguntur.

B 507

Tempera iam genitor lacrimis tuque, optima mater,
desine iam flere. poenam non sentio mortis;
poena fuit vita, requies mihi morte parata est.

B 590

Zoticus hic nomen nudum vanumque reliquit,
in cineres corpus et in aethera vita soluta est.

B 659

Felix vita viri, felicior exitus ipse. (...)

B 799

Vos qui transitis, nostri memores rogo sitis:
q[uo]d sumus, h[o]c eritis, fuimus quandoque q[uo]d estis.

B 801

Quid sumus aut loquimur, vita est quid deni[que nostra?
Vel modo nobiscum vixit homo, nunc homo no[n est.
Stat lapis et nomen tantum, vestigia nulla.
Quid quasi iam vita est? Non est quod quaerere cu[res!

B 808

Qui legis hunc titulum, mortalem te esse memento.

B 822

Quod si longa magis nexissent stamina Parcae,
aequius iste lapis patris super ossibus esset.

B 823

Desine iam mater lacrimis renovare querellas,
namque dolor talis non tibi contigit uni.

B 825

Morte cita rapto tumulum fecere [parentes.

B 827

Incolumes salvosque suos in morte reliquit.

B 831

Conliberti et conservi merito posuerunt.

B 838

Hospes, ad hunc tumulum ne meias ossa precantur
tecta hominis. Set si gratus homo es, misce bibe da mi.

B 843

casta pudica decens sapiens generosa probat(a).

B 844

infelix annosa viro nataeque superstes.

B 848

Adulescens, tam etsi properas, hic te saxsolus
rogat ut se aspicias, deinde ut quod scriptust legas.
hic sunt ossa Maeci Luci sita
Pilotimi vasculari.
hoc ego vole[bam] nescius ni esses. vale.

B 998

Quid quereris fatis mortis, carissime coniunx,
cum sit communis omnibus una via?
desine sollicitum pectus lacerare dolore:
temporis hospitium non solet esse diu.

B 1015

Debita libertas iuveni mihi lege negata
morte immatura reddita perpetua est.

B 1051

Tu pater et mater lacrumis retinete dolorem,
nam fato raptam non potes eripere.

B 1134

Hoc desiderium titulo c[oniux et amorem
testatur Laeti Fusca relicta [sui.
quam quia non potuit fletu[s simul eximere a]evo,
iunxit concordi nomen [in] hoc tum[ulo.
O utinam iunctos licuisset amore frui.

B 1173

Flet domus et cari lugunt sine fine parentes
abreptum fatis: contegor hoc titulo.
quis non exempli doleatur mortis acerbae?
si me vidisses aut si mea funera nosses,
fudisses lacrimas, hospes, in ossa mea.

B 1184

Si quis forte mor]ae patiens vis scire viator
parvolus hic a]tris titulis quid noster aratus
reddat ager lacrim]as, paulum consiste, docebo.
Haec Aeli Steph]ani quondam carissima coniux
dum vixit, fuerat] Flauia Nicopolis,
nec uiuet non ca]ra mihi, cum vita manebit.
Delectat iam nulla] quies nisi mortis imago,
in somnis repeto quam r]apuere dei.
Semper ego ut Manes possint] audire iterabo,
Flauia Nicopolis, nomen dulce tuum,
et tumulo spargam saepe meas lacrimas.
O mihi si superi uellent praestare roganti
ut tuo de tumulo flos ego cerna novum
crescere vel viridi ramo vel flore amaranti
vel roseo vel purpureo violaeque nitore,
ut qui praeteriens gressa tardante viator
viderit hos flores, titulum et sibi dicat:
"Hoc flos est corpus Flaviae Nicopolis."

B 1194

Mater si poss[em], fili, vice morte subirem.
nunc iacis hoc tumulo, sit tibi terra levis.

B 1247

Quod superest homini, requiescunt dulciter ossa
nec sum sollicitus ne subito esuriam
et podagram careo nec sum pensionibus arra
et gratis aeterno perfruor hospitio.

B 1269

Vivos mi feci, ne post me lentius heres
conderet exsiguo busta suprema rogo.
sacri sunt Manes, hic iaceo in tenebris cum Successa
coniuge sancta, s(it) m(ihi) t(erra) l(evis).

B 1274

Morborum vitia et vitae mala maxima fugi:
nunc careo poenis, pace fruor placida.

B 1299

Quid lacrimas? factum est, | vir bone, vive vale.|
sed tibi, invide, opto, qui | ossucula mea hic sita esse | gemis,
morte tardata vivas | aeger inops.

B 1308

Have Septima, sit tibi terra levis.
quisque huic tumulo possuit ardente lucernam,
illius cineres aurea terra tegat.

B 1323

Si modo sunt Manes, sentiant: spes vit(a)e nostr(a)e fueras,
nuc quis ubi iaceas, indicat iste lapis.

B 1331

Nomen non dico nec quod vixerit annis,
ne dolor im mentem cum legimus maneat.
infans dulcis eras, sed tempore parvo.
mors vitam vicit, ne libertatem teneres.
he.iu non dolor est, ut quem amas pereat?
nunc mors perpetua libertatem dedit.

B 1420

Patricium domus haec aeterna laude tuetur:
astra tenent animam, caetera tellus habet.

B 1428

Coniu[gio nostro] spatium breve contigit aevi:
non capiunt longas gaudia magna moras.

B 1449

Hoc qui scire cupis iaceant quae membra sepulchro,
disces, dum relegas hos modo versiculos. * * *

B 1451

Tu qui carpis iter gressu properante, viator,
siste gradum, quaeso. quod peto, parva mora est.
oro ut praeteriens dicas: s(it) t(ibi) t(erra) l(evis).

B 1452

Dic rogo qui transis: sit tibi terra levis.

B 1493

Ulterius nihil est morte neque utilius.

B 1494

Vos ego nunc moneo, semper qui vivitis avare:
nudus natur(a) fueras a matre creatus,
nudus eris. obitis gratia nulla datur.

B 1495

Nihil sumus et fuimus mortales. respice lector,
in nihil ab nichilo quam cito recidimus.

B 1496

Olim non fuimus, nati sumus unde quieti:
nunc sumus ut fuimus, cura relicta vale.

B 1497

Vita bonum est et vita malum, mors neutrum habet ho[ru]m:
perspice si sapias, [q]uid magis expedia[t.
set quia sunt Man[es], sit tibi terra lev[is.

B 1498

Evasi effugi. Spes et Fortuna valete,
nil mihi vobiscum est, ludificate alios.

B 1500

Es, bibe, lude, veni.

B 1532

Cara mieis vixi, virgo vitam reddidi.
mortua heic ego sum et sum cinis, is cinis terrast,
sein est terra dea, ego sum dea, mortua non sum.
rogo te, hospes, noli ossa mea violare

B 1540

Tu qui stas et spectas mortem monimenti mei,
aspice quam indigne sit data mihi.
vixi annis VI, in VII escendens animam deposui meam.
noli dolere mater, Fatus hoc voluit me[us.
te, lapis, obtestor ne puellae tenerae gravis esse velis.

B 1570

V(iva) Salvidiena Q. l. Hilara Salvidienae Faustillae
deliciae suae eruditae omnibus artibus.
reliquisti mammam tuam gementem plangentem plorantem.
vix(it) an. XV mensib. III dieb. XI hor. VII.
virginem eripuit Fatus malus.
destituisti, vitilla mea, miseram mammam tuam.

B 1609

D(is) M(anibus) s(acrum). memoriae aeternae C. Valeri Saturnini, qui vix(it)
annis noviens denis, prope convenientibus annis.
h(ic) s(itus) e(st): o(ssa) t(ibi) b(ene) q(uiescant).

B 1796

karissimae, t(u) m(ihi) d(ebueras) f(acere), n(unc feci) ego tibi.

B 1892

L. Octavi Silvane, bene quiescas.
mater tua rogat te ut se ad te recipias. vale.

B 2164

Moneo te lectis litteris, ne contemnas et velis
titulum movere, et corpori iniuriam facere. Si quis
autem sibi admiserit, non bono suo fecerit, et
superos et inferos iratos habeat. Lecto meru(m) profunde.


CIL 2.6130

Vixi, quem ad modum volui; quare mortuus sum, nescio.

CIL 6.15258

Balnea vina Venus corrumpunt corpora nostra,
set vitam faciunt b(alnea) v(ina) V(enus).

CIL 6.19007

Geminiae Agathe Matri dulcissimae.
Mater nomen eram mater non lege futura,
quinque etenim solos annos vixisse fatebor
et menses septem diebus cum vinti duobus.
dum vixi lusi, sum cunctis semper amata.
nam pueri voltum, non femine, crede, gerebam,
quam soli norant Agathen qui me genuerunt,
ingenio docili, forma pulchra ac veneranda,
rufa coma, tonso capite posttrema remisso.
convivae cuncti nunc mi bona pocula ferte
diciteque ut semper meo corpori terra levis sit.
nec parvae doleat requiem mei perqua(m) Faventius,
nutritor plus quam genitor, qui solam amavit.
est mihi nam mater, pater et praecesserat olim
nec doluit casum, soror est et matris amoenae
tristis et ipsa meae mortis. quos cuncti parentes
solando vitae dulci retinete precantes
ne dolor augescat seu maeror tristis abundet.
qui legitis, totum nomen si nosse velitis,
noscetis Geminiam Agathen, quam mortis acerbus
eripuit letus teneramque ad Tartara duxit.
hoc est, sic est, aliut fieri non potest; hoc ad nos.

CIL 6.23003

Credo certe ne cras.

CIL 6.26011

Scita hic sit[a est.
Papilio volita(n)s texto religatu[s] aranist.
illi praeda rep<e>ns, huic data mors subitast.

CIL 6.29952

Respice et crede.
Hoc est, sic est, aliut fieri non licet.

CIL 8.9913

Viator! Quod tu, et ego; quod ego, et omnes.

CIL 11.6243

Viator, viator!
Quod tu es, ego fui; quod nunc sum, et tu eris

CIL 12.825

Flos aetatis hic iacet intus condita saxo.
O utinam possit reparari spiritus ille,
ut sciret quantus dolor est!