There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber I Liber III 

Germanico

recensere

Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
languida quo fessi vix venit aura Noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
iam minus hic odio est quam fuit ante locus.
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum  5
vidi fortunae verba dedique meae.
Nolit ut ulla mhi contingere gaudia Caesar,
velle potest cuivis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
tristitiam poni per sua festa iubent.  10
Denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba  15
numen et invita saepe iuvamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte virili
sunt mea: privati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi
incluso mediis est mihi pompa Getis!  20
Indice te didici nuper visenda coisse
innumeras gentes ad ducis ora sui,
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam vix habuisse locum.
Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante  25
fuderit adsiduas nubilus auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum
cum populi vultu conveniente die
atque ita victorem cum magnae vocis honore
bellica laudatis dona dedisse viris  30
claraque sumpturum pictas insignia vestes
tura prius sanctis inposuisse focis
Iustitiamque sui caste placasse parentis,
illo quae templum pectore semper habet,
quaque ierit, felix adiectum plausibus omen  35
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento versos imitantia muros
barbara cum pictis oppida lata viris
fluminaque et montes et in altis proelia silvis
armaque cum telis in strue mixta sua  40
deque tropaeorum quod sol incenderet auro
aurea Romani tecta fuisse fori
totque tulisse duces captivos addita collis
vincula paene hostis quot satis esse fuit.
Maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,  45
in quibus et belli summa caputque Bato.
Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum videam mitis hostibus esse deos?
Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor
oppida sub titulo nominis isse tui  50
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,
sint modo virtuti tempora longa tuae.
Quod precor eveniet—sunt quaedam oracula vatum—,  55
nam deus optanti prospera signa dedit.
Te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma videbit equis
maturosque pater nati spectabit honores
gaudia percipiens quae dedit ipse suis.  60
Iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
maxime, dicta tibi vaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo vita malis,
inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas  65
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices vera fuisse mea.

Messalino

recensere

Ille domus vestrae primis venerator ab annis
pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre, Getis.
Ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est  5
qui fuit et dubitas cetera perlegere!
Perlege nec mecum pariter mea verba relega:
Urbe licet vestra versibus esse meis.
Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
clara mea tangi sidera posse manu,  10
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos movimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
Est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum  15
ausa sit et nullum maius adorta nefas.
Nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
haec duo sunt animi nomina vera mei.
Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
difficilem precibus te quoque iure meis,  20
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas.
Sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,  25
profuit et Myso Pelias hasta duci.
Confugit interdum templi violator ad aram
nec petere offensi numinis horret opem.
Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur,
sed non per placidas it mea navis aquas.  30
Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est;
nam timor eventu deterioris abest.
Qui rapitur porrigit et spinas duraque saxa
accipitremque timens pennis trepidantibus ales
audet ad humanos fessa venire sinus,  35
nec se vicino dubitat committere tecto
quae fugit infestos territa cerva canes.
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris
nec rigidam timidis vocibus obde forem
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer  40
non tibi Tarpeio culta Tonante minus
mandatique mei legatus suscipe causam,
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger
servatus per te, si modo servor, ero.  45
Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus
principis aeterni quam tibi praestat amor,
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit
quo poteras trepidis utilis esse reis.
Vivit enim in vobis facundi lingua parentis  50
et res heredem repperit illa suum.
Hanc ego non ut me defendere temptet adoro:
non est confessi causa tuenda rei.
Num tamen excuses erroris origine factum
an nihil expediat tale movere vide.  55
Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam.
Posse velim cineres obruere ipse meos.
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,  60
verba fac, ut vita quam dedit ipse fruar.
Cumque serenus erit vultusque remiserit illos
qui secum terras imperiumque movent,
exiguam ne me praedam sinat esse Getarum
detque solum miserae mite precare fugae.  65
Tempus adest aptum precibus. Valet ille videtque
quas fecit vires, Roma, valere tuas.
Incolumis coniunx sua pulvinaria servat,
promovet Ausonium filius imperium.
Praeterit ipse suos animo Germanicus annos  70
nec vigor est Drusi nobilitate minor.
Adde nurus neptesque pias natosque nepotum
ceteraque Augustae membra valere domus.
Adde triumphantos modo Paeonas, adde quietis
subdita montanae brachia Dalmatiae.  75
Nec dedignata est abiectis Illyris armis
Caesareum famulo vertice ferre pedem.
Ipse super currum placido spectabilis ore
tempora Phoebea virgine nexa tulit,
quem pia vobiscum proles comitavit euntem,  80
digna parente suo nominibusque datis,
fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis
Divus ab excelsa Iulius aede videt.
His Messalinus quibus omnia cedere debent
primum laetitiae non negat esse locum.  85
Quicquid ab his superest venit in certamen amoris,
hac hominum nulli parte secundus erit.
Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,
venit honoratis laurea digna comis.
Felices quibus o licuit spectare triumphos  90
et ducis ore deos aequiperante frui!
At mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
terraque pacis inops undaque vincta gelu.
Si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc,
sit tua mutando gratia blanda loco.  95
Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
si quid habet sensus umbra diserta, petit.
Hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
servandi noceant ne tibi cura mei.
Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare  100
et nos in turbae parte fuisse tuae.
Ingenii certe quo nos male sensimus usos
Artibus exceptis saepe probator eras,
nec mea, si tantum peccata novissima demas,
esse potest domui vita pudenda tuae.  105
Sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis
curaque sit superis Caesaribus tui.
Mite, sed iratum merito mihi numen adora,
eximar ut Scythici de feritate loci.
Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus  110
et talis meriti gratia maior erit.
Nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
accipiet voces Antiphatesve tuas,
sed placidus facilisque parens veniaeque paratus
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,  115
qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse
cuique fere poenam sumere poena sua est.
Victa tamen vitio est huius clementia nostro
venit et ad vires ira coacta suas.
Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti  120
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos,
adde sed et proprias ad mea verba preces.
Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.
Ignosces: timeo naufragus omne fretum.  125

Cottae Maximo

recensere

Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihi—quid enim status hic a funere differt?—
supremum vitae tempus adusque meae,
rem facis adflictum non aversatus amicum  5
qua non est aevo rarior ulla tuo.
Turpe quidem dictu, sed—si modo vera fatemur—
vulgus amicitias utilitate probat.
Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum,
et cum fortuna statque caditque fides.  10
Nec facile invenias multis in milibus unum,
virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recte facti, si praemia desint,
non movet et gratis paenitet esse probum.
Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti  15
spem fructus avidae, nemo petendus erit.
At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit
utile sollicitis subputat articulis.
Illud amicitiae quondam venerabile nomen
prostat et in quaestu pro meretrice sedet.  20
Quo magis admiror non ut torrentibus undis
communis vitii te quoque labe trahi.
Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.
Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.
En ego non paucis quondam munitus amicis,  25
dum flavit velis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
in mediis lacera nave relinquor aquis.
Cumque alii nolint etiam me nosse videri,
vix duo proiecto tresve tulistis opem.  30
Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem,
sponte sua probitas officiumque iuvat.
Iudice te mercede caret per seque petenda est  35
externis virtus incomitata bonis.
Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
Mitius est lasso digitum subponere mento
mergere quam liquidis ora natandis aquis.  40
Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
instar et hanc vitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
Adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:  45
et mea non minimum culpa furoris habet.
Tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
ut facis, et lapso quam potes adfer opem.
Si bene te novi, si, qui prius esse solebas,
nunc quoque es atque animi non cecidere tui,  50
quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
utque decet, ne te vicerit illa caves,
et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis:
sic eadem prodest causa nocetque mihi.
Scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis  55
te fieri comitem stantis in orbe deae.
Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia velles,
vela regis quassae qualiacumque ratis.
Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur,
restat adhuc umeris fulta ruina tuis.  60
Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso
lenior offensus qui mihi iure fuit,
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
illum iurabas protinus esse tuum.
Ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,  65
diceris erratis ingemuisse meis.
Tum tua me primum solari littera coepit
et laesum flecti spem dare posse deum.
Movit amicitiae tum te constantia longae
ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,  70
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus
quodque tibi in cunis oscula prima dedi,
quod cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
culta sit, esse vetus me tibi cogit onus.
Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,  75
quae non inferior nobilitate fuit,
primus ut auderem committere carmina famae
inpulit: ingenii dux fuit ille mei.
Nec quo sit primum nobis a tempore cultus
contendo fratrem posse referre tuum.  80
Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus
quolibet in casu gratia nostra fores.
Ultima me tecum vidit maestisque cadentes
excepit lacrimas Aethalis Ilva genis,
cum tibi quaerenti num verus nuntius esset  85
adtulerat culpae quem mala fama meae,
inter confessum dubie dubieque negantem
haerebam pavidas dante timore notas
exemploque nivis quam mollit aquaticus auster,
gutta per attonitas ibat oborta genas.  90
Haec igitur referens et quod mea crimina primi
erroris venia posse latere vides,
respicis antiquum lassis in rebus amicum
fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
Pro quibus, optandi si nobis copia fiat,  95
tam bene promerito commoda mille precor.
Sed, si sola mihi dentur tua vota, precabor
ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
te solitum memini prima rogare deos.  100

Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice iudicio non dubitande meo.
Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici
deserit an partis languida cura suas?
Non ita di mihi sint tristes ut credere possim  5
fasque putem iam te non meminisse mei.
Ante oculos nostros posita est tua semper imago
et videor vultus mente videre tuos.
Seria multa mihi tecum conlata recordor
nec data iucundis tempora pauca iocis.  10
Saepe citae longis visae sermonibus horae,
saepe fuit brevior quam mea verba dies.
Saepe tuas venit factum modo carmen ad auris
et nova iudicio subdita Musa tuo est.
Quod tu laudaras, populo placuisse putabam  15
—hoc pretium curae dulce recentis erat—
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est.
Nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
nos via, nos iunctis curva theatra locis.  20
Denique tantus amor nobis, carissime, semper
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
Non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
Longa dies citius brumali sidere noxque  25
tardior hiberna solstitialis erit
nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit
caltaque Paestanas vincet odore rosas
quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum:
non ita pars fati candida nulla mei est.  30
Ne tamen haec dici possit fiducia mendax
stultaque credulitas nostra fuisse cave
constantique fide veterem tutae sodalem
qua licet et quantum non onerosus ero.

Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi verba salute meo.
Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen,
te precor a salvo possit, amice, legi.
Candor, in hoc aevo res intermortua paene,  5
exigit ut faciam talia vota tuus.
Nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu,
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
illa tuus iuvit qualiacumque favor  10
optastique brevem salvi mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.
Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti
nec minus idcirco sunt ea grata mihi,
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,  15
credibile est fieri condicione loci:
vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem
quae minus Augusta pace fruatur humus.
Tu tamen hic structos inter fera proelia versus
et legis et lectos ore favente probas  20
ingenioque meo, vena quod paupere manat,
plaudis et e rivo flumina magna facis.
Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
vix sibi cum miseros posse placere putes.
Dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,  25
materiae gracili sufficit ingenium.
Nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
Obruit audentem rerum gravitasque nitorque
nec potui coepti pondera ferre mei.  30
Illic quam laudes erit officiosa voluntas,
cetera materia debilitata iacent.
Qui si forte liber vestras pervenit ad aures,
tutelam, mando, sentiat ille tuam.
Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,  35
accedat cumulus gratia nostra levis.
Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte
et non calcata candidiora nive,
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
nec lateant artes eloquiumque tuum.  40
Te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.
Te dicente prius studii fuit impetus illi  45
teque habet elicias qui sua verba tuis.
Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa conticuere mora,
surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis,  50
dumque silens adstat, status est vultusque diserti
spemque decens doctae vocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui
atque “Haec est” dicas “facundia principe digna”:  55
eloquio tantum nobilitatis inest.
Huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,
scripta tamen profugi vatis habenda putas.
Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
et servat studii foedera quisque sui:  60
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae navita puppis amat.
Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris
ingenioque faces, ingeniose, meo.
Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem  65
artis et ingenuae cultor uterque sumus.
Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor,
utque meis numeris tua dat facundia nervos,
sic venit a nobis in tua verba nitor.  70
Iure igitur studio confinia carmina vestro
et commilitii sacra tuenda putas.
Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus
comprecor ad vitae tempora summa tuae
succedatque suis orbis moderator habenis:  75
quod mecum populi vota precantur idem.

Graecino

recensere

Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
Exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam
et, si non liceat scribere, mutus ero.
Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis  5
et mala me meritis ferre minora doces.
Vera facis, sed sera meae convicia culpae:
aspera confesso verba remitte reo.
Cum poteram recto transire Ceraunia velo,
ut fera vitarem saxa monendus eram.  10
Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto
qua mea debuerit currere cumba via?
Brachia da lasso potius prendenda natanti
nec pigeat mento subposuisse manum.
Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor,  15
sic tibi sint fratres totaque salva domus,
quodque soles animo semper, quod voce precari,
omnia Caesaribus sic tua facta probes.
Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
auxilium nulla parte tulisse tuum,  20
turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
turpe laborantem deseruisse ratem,
turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum
et, nisi sit felix, esse negare suum.
Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,  25
non haec Aegidae Pirithoique fides.
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
in quorum plasus tota theatra sonant.
Tu quoque per durum servato tempus amico
dignus es in tantis nomen habere viris,  30
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
non erit officii gratia surda tui.
Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis  35
duret et in longas impetus iste moras.
Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
nec nocet admisso subdere calcar equo.

Esse salutatum vult te mea littera primum
a male pacatis, Attice, missa Getis,
proxima subsequitur quid agas audire voluntas,
et si, quicquid agis, sit tibi cura mei.
Nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum  5
saepe supervacuos cogit habere metus.
Da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
Tranquillas etiam naufragus horret aquas.
Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo
omnibus unca cibis aera subesse putat;  10
saepe canem longe visum fugit agna lupumque
credit et ipsa suam nescia vitat opem;
membra reformidant mollem quoque saucia tactum
vanaque sollicitis incitat umbra metum.
Sic ego Fortunae telis confixus iniquis  15
pectore concipio nil nisi triste meo.
Iam mihi fata liquet coeptos servantia cursus
per sibi consuetas semper itura vias.
Observare deos ne quid mihi cedat amice
verbaque Fortunae vix puto posse dari.  20
Est illi curae me perdere, quaeque solebat
esse levis, constans et bene certa nocet.
Crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris—
nec planis nostris casibus esse puter—
Cinyphiae segetis citius numerabis aristas  25
altaque quam multis floreat Hybla thymis
et quot aves motis nitantur in aere pennis
quotque natent pisces aequore certus eris
quam tibi nostrorum statuatur summa laborum
quos ego sum terra, quos ego passus aqua.  30
Nulla Getis toto gens est truculentior orbe,
sed tamen hi nostris ingemuere malis.
Quae tibi si memori coner perscribere versu,
Ilias est fati longa futura mei.
Non igitur verear quo te rear esse verendum,  35
cuius amor nobis pignora mille dedit,
sed quia res timida est omnis miser et quia longo est
tempore laetitiae ianua clausa meae.
Iam dolor in morem venit meus, utque caducis
percussu crebro saxa cavantur aquis,  40
sic ego continuo Fortunae vulneror ictu
vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
Nec magis adsiduo vomer tenuatur ab usu
nec magis est curvis Appia trita rotis
pectora quam mea sunt serie caecata malorum,  45
et nihil inveni quod mihi ferret opem.
Artibus ingenuis quaesita est gloria multis,
infelix perii dotibus ipse meis.
Vita prior vitio caret et sine labe peracta est:
auxilii misero nil tulit illa mihi.  50
Culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
omnis pro nobis gratia muta fuit.
Adiuvat in duris aliquos praesentia rebus:
obruit hoc absens vasta procella caput.
Quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram?  55
Addita sunt poenis aspera verbia meis.
Fit fuga temporibus levior: proiectus in aequor
Arcturum subii Pleiadumque minas.
Saepe solent hiemem placidam sentire carinae:
non Ithacae puppi saevior unda fuit.  60
Recta fides comitum poterat mala nostra levare:
ditata est spoliis perfida turba meis.
Mitius exilium faciunt loca: tristior ista
terra sub ambobus non iacet ulla polis.
Est aliquid patriis vicinum finibus esse:  65
ultima me tellus, ultimis orbis habet.
Praestat et exulibus pacem tua laurea, Caesar:
Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
Tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
non patitur verti barbarus hostis humum.  70
Temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
Est in aqua dulci non invidiosa voluptas:
aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
Omnia deficiunt. Animus tamen omnia vincit;  75
ille etiam vires corpus habere facit.
Sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est
aut, flecti nervos si patiere, cades.
Spes quoque posse mora mitescere principis iram
vivere ne nolim deficiamque cavet.  80
Nec vos parva datis pauci solacia nobis,
quorum spectata est per mala nostra fides.
Coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem
meque simul serva iudiciumque tuum.

Cottae Maximo

recensere

Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos,
utque tuum munus numerum quem debet haberet,
est tibi Caesaribus Livia iuncta suis.
Argentum felix omnique beatius auro,  5
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet!
Non mihi divitias dando maiora dedisses
caelitibus missis nostra sub ora tribus.
Est aliquid spectare deos et adesse putare
et quasi cum vero numine posse loqui.  10
Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in Urbe moror.
Caesareos video vultus, velut ante videbam:
vix huius voti spes fuit ulla mihi.
Utque salutabam numen caeleste, saluto.  15
Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.
Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
Qui locus ablato Caesare vilis erit.
Hunc ego cum spectem, videor mihi cernere Romam;
nam patriae faciem sustinet ille suae.  20
Fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
torvaque nescio quid forma minantis habet?
Parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
iustaque vindictae supprime frena tuae.
Parce, precor, saecli decus indelebile nostri,  25
terrarum dominum quem sua cura facit.
Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua vota deos
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
et cui maiestas non onerosa tua est,  30
perque tibi similem virtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos vel avo dignos vel patre nepotes
qui veniunt magno per tua iussa gradu,
parte leva minima nostras et contrahe poenas  35
daque procul Scythico qui sit ab hoste locum.
Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis!
Sic fera quam primum pavido Germania vultu
ante triumphantis serva feratur equos,  40
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
vivant et possis filius esse diu!
Tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces!
Sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,  45
cumque bonis nuribus quod peperere nurus!
Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum
pars fuerit partus sola caduca tui!
Sic tibi mature fraterni funeris ultor
purpureus niveis filius instet equis!  50
Adnuite o! timidis, mitissima numina, votis;
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris adventu tuta gladiator harena
exit et auxilium non leve vultus habet.
Nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus,  55
intrata est superis quod domus una tribus.
Felices illi qui non simulacra, sed ipsos
quique deum coram corpora vera vident!
Quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
quos dedit ars vultus effigiemque colo.  60
Sic homines novere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Iove forma Iovis.
Denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete
ne sit in inviso vestra figura loco.
Nam caput e nostra citius cervice recedet  65
et patiar fossis lumen abire genis
quam caream raptis, o publica numina, vobis:
vos eritis nostrae portus et ara fugae.
Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
utque meas aquilas, sic mea signa sequar.  70
Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor
aut spes exilii commodioris adest;
nam minus et minus est facies in imagine tristis
visaque sunt dictis adnuere ora meis.
Vera precor fiant timidae praesagia mentis  75
iustaque, quamvis est, sit minor ira dei.

Cotyi regi

recensere

Regia progenies, cui nobilitatis origo
nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,
Fama loquax vestras si iam pervenit ad aures
me tibi finitimi parte iacere soli,
supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,  5
quamque potes, profugo—nam potes—adfer opem.
Me fortuna tibi—de qua quod non queror hoc est—
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
Excipe naufragium non duro litore nostrum,
ne fuerit terra tutior unda tua.  10
Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis
convenit et tanto quantus es ipse viro.
Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit,
esse potest animo vix tamen aequa tuo.
Conspicitur numquam meliore potentia causa  15
quam quotiens vanas non sinit esse preces.
Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,
et prior Eumolpo suadet Erichthonius.  20
Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati
supplicibus vestris ferre soletis opem.
Numquid erit quare solito dignemur honore
numina, si demas velle iuvare deos?
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,  25
victima pro templo cur cadat icta Iovis?
Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
inrita Neptuno cur ego tura feram?
Vana laborantis si fallat arva coloni,
accipiat gravidae cur suis exta Ceres?  30
Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
Utilitas igitur magnos hominesque deosque  35
efficit auxiliis quoque favente suis.
Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
Conveniens homini est hominem servare voluptas
et melius nulla quaeritur arte favor.  40
Quis non Antiphaten Laestrygona devovet aut quis
munifici morees improbat Alcinoi?
Non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae
quive repertorem torruit arte sua,
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,  45
tam numquam facta pace cruoris amans.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros.
Nec regum quisquam magis est instructus ab illis
mitibus aut studiis tempora plura dedit.  50
Carmina testantur quae, si tua nomina demas,
Threicium iuvenem composuisse negem.
Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
Utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma  55
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque velocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis
atque suis humeris forte quievit opus,  60
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Pieria tendis in astra via.
Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
Ad vatem vates orantia brachia tendo,  65
terra sit exiliis ut tua fida meis.
Non ego caede nocens in Ponti litora veni
mixtave sunt nostra dira venena manu,
nec mea subiecta convicta est gemma tabella
mendacem linis inposuisse notam.  70
Nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
Neve roges quae sit, stultum conscripsimus Artem.
Innocuas nobis haec vetat esse manus.
Ecquid praeterea peccarim quaerere noli,  75
ut lateat sola culpa sub Arte mea.
Quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum.
Hac quoniam careo, tua nunc vicina praestet,
inviso possim tutus ut esse loco.  80

Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere verba, Macer,
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
An tibi notitiam mora temporis eripit horum  5
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
Quam tu vel longi debes convictibus aevi,
vel mea quod coniunx non aliena tibi est,  10
vel studiis quibus es quam nos sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
Naso parum prudens Artem dum tradit amandi,  15
doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diversum quamvis quisque sequamur iter.
Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
suspicor et casus velle levare meos.  20
Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes,
Trinacris est oculis te duce visa meis;
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam vomit ore gigans
Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici,  25
quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequora nunc quoque currit aqua.
Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
Eheu! quam dispar est locus ille Getis!  30
Et quota pars haec sunt rerum quas vidimus ambo
te mihi iucundas efficiente vias,
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
esseda nos agili sive tulere rota.
Saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi  35
pluraque, si numeres, verba fuere gradu.
Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum
tarda per aestivos defuit hora dies.
Est aliquid casus pariter timuisse marinos
iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos,  40
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos.
Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi  45
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor, quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens
inque Getas media iussus ab Urbe venis.  50
Redde vicem et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.

Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
Nominis ante mei venient oblivia nobis  5
pectore quam pietas sit tua pulsa meo,
et prius hanc animam vacuas reddemus in auras
quam fiat meriti gratia vana tui.
Grande voco lacrimas meritum quibus ora rigabas,
cum mea concreto sicca dolore forent.  10
Grande voco meritum maestae solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares.
Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
Namque, quod Hermoniae Castor fuit, Hector Iuli,  15
hoc ego te laetor coniugis esse meae.
Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat
seque tui vita sanguinis esse probat.
Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,
plenius auctorem te quoque nancta facit.  20
Acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus.
Adde quod absentis cura mandata fideli
perficis et nullum ferre gravaris onus.
O, referant grates, quoniam non possumus ipsi,  25
di tibi, qui referent, si pia facta vident,
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli!