Liber XII | Liber XIV |
Scr. in Tusculano x K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ad Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit nec magis [quam] quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios.
[2] qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo.
[3] exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, totum in hunc ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.
II
recenseregratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius? sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum tamen—
IIa
recensereScr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab Erote.
Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit.
[2] vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.
IIb
recensereScr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
cras igitur auctio Peducaei. Cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero.
a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.
III
recensereScr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, <quod> ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendum espraes aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.
[2] de Crispo et mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. de Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.
IV
recensereScr. in Tusculano K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem <de Tuditano idem> puto. nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. Magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.
Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. conloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de Crispo et mustela scilicet quom quid egeris.
[2] quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.
VI
recensereScr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de aquae ductu probe fecisti. Columniftum vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse <a> Camillo commutatam esse legem.
[2] Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.
[3] quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.
[4] iudiciali molestia ut caream videbis.
VIa
recensereScr. in Titsculano prid. Non. Iun. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic spurius, qui nuper est , epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. O operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!
VII
recensereScr. in Tusculano v Id. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est εὔλογον idque eram suspicatus sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de mustela aut si Silium videris
VIIa
recensereScr. in Tusculano iv Id. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. iussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.
VIII
recensereScr. in Tusculano vi Id. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίας. te Idibus videbo cum tuis.
IX
recensereScr. in Tusculano xiv K Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλοστοργότερον. ventum est tamen ad Quintum. multa ἄφατα, ἀδιήγητα, sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere. . . . sed hactenus.
εὐκαίρως ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. Commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato.
[2] a te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi potest. mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.
Scr. in Tusculano inter a. d. xiiii et xi K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud irapa παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domi an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.
[2] ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.
[3] Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. mihi est in animo proficisci xi Kal. Hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, aut erat , constantius respondisse.
XI
recensereScr. in Arpinati ix K. Quint a. 709 (45)
CICERO ATTICO SAL.
'οὐ ταὐτὸν εἶδος.' credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani.
[2] tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat.
XII
recensereScr. in Arpinati vhi K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
valde me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem tamen sanaverunt. quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem.
[2] Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero tibi praeconium deferam. [3] quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα, iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν. biennium praeteriit cum ille Καλλιπίδης adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut 'αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ λώϊον,' si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit, 'αἴ κε δύνηαι.' nunc illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque <tu> eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Ἀκαδημικήν, in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt Antiochia quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim.
[4] de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. cum Pisone Erotem habes. de Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest.
XIII-XIV
recensereScr. in Arpinati vi K. Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes [de academicis] frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.
[2] nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul 'αἰδέομαι Τρῶας' neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus?
[3] Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen exspecto novas.
[4] Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.
XIV-XV
recensereScr. in Arpinati v K Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.
[2] quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.
XVI
recensereScr. in Arpinati iv K Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in iis rebus ἀτριψία, simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio.
[2] sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. quid? Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. tu cum Pisone, si quid poteris.
XVII-XVIII
recensereScr. in Arpinati iii K. Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
iv Kal. exspectabam Roma aliquid; non imperassem igitur aliquid tuis . nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.
[2] vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos. conloqui videbamur in Tusculano cum essem . tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατος numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν <nisi forte Brutum, quem si non> ζηλοτυπεῖς multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram.
XIX
recensereScr. in Arpinati prid. K Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis.
[2] Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
[3] in Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξος (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia <scribis> et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, academicam omnem quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra ἀκαταληψίαν praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, <ut> a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset.
[4] hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos <in> vi 'de re publica' libris fecimus. sunt etiam 'de oratore' nostri tres mihi vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros περὶ Τελῶν ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem. ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant. [5] haec 'academica,' ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui. aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, easque partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehementer πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni <etiam> atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea coram.
XX
recensereScr. in Arpinati vi aut v Non. Quint a. 79 (45).
CICERO ATTICO SAL.
a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.
[2] ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιος. theatrum quidem sane bellum habuisti.
[3] ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris.
[4] de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte 'nihil melius'; curandum enim non est. atque hoc 'in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere' viden quam φιλοσόφως? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere? δεδῆχθαι te <eo> nollem, quod nihil erat. redeo enim rursus eodem. quicquamne me putas curare in toto, nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia videar tenere. 'μὴ γὰρ αὐτοῖς—.' vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. Putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis.
XXI
recensereScr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias.
[2] nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. A Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.
[3] nunc ad rem ut redeam, 'inhibere' illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant. id ab ἐποχῇ remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius, 'sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.' semperque Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.
[4] de Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid esset certe ne de Metello et Balbino.
XXIa
recensereScr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo 'λόγοισιν Ἑρμόδωρος.' quid? illud rectumne existimas quoiquam <ante quam> Bruto, cui te auctore προσφωνῶ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum “de finibus” librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus. sed haec hactenus, ne videar περὶ μικρὰ σπουδάζειν. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud?
Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est.
[2] quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos 'de finibus' habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. Hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.
[3] de Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tusculano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλως.
[4] quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid hoc ad rem, εὐγενέστερος est etiam quam pater. coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. accedit enim quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque et merito et iam diu.
XXII
recensereScr. in Arpinati iv Non. Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius. proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.
[2] de Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέρος Servius. O rem acerbam! [3] ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam <habere quae nisi a te> habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid autem dubitarim, cum videro te, scies .
[4] attributos quod appellas valde probe. te de praedio Oviae exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum <in> utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim coheredes a quis sine te opprimi militia est . alteris iam litteris nihil ad me <de> Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses.
XXIII
recensereScr. in Tusculano vi Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ante meridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. et aequius erat, cum illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti ut non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit συμβίωσις), facile patiebar nos potius Romae una esse quam in Tusculano.
[2] libri ad Varronem non morabantur, sunt enim deffecti , ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in manibus habent librarii.
[3] mea mandata, scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? Nosti domum. qua re confice εὐγαγώγως. incredibile est quam ego ista non curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. magis enim doleo me non habere quoi tradam quam habere qui utar <laetor>. atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed, mihi crede, iam ista non curo. qua re da te in sermonem et perseca et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de die tantum videto et id ipsum bono modo.
XXIV
recensereScr. in Tusculano v Id. Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen 'αἰδέομαι Τρῶας.' quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
[2] de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.
XXV
recensereScr. in Tusculano iv Id. Quint a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de Andromene ut scribis ita putaram. Scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. [2] quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστερος) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.
[3] sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. nihil est enim illis elegantius. volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis, 'δεινὸς ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο.' ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius. O Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo ne Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰς persequi solet sed Spintharo syllabatim.
XXVI
recensereScr. in Tusculano prid. Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.
[2] ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. sed id quidem, ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies.
XXVII
recensereScr. in Tusculano viii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti autem ingenue; mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam de Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar? quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi κολακεία fuit? an, si ea quae optima putarem suadere voluissem, oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est. ubi enim ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est παρακινδυνεύειν? praesertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me hoc quasi Catonis μείλιγμα esse voluisse. quid quaeris? valde me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam quod σπουδὴ nostra non est probata. incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.
[2] sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno commodo nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam <in> Faberio ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies. eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.
XXVIII
recensereScr. in Tusculano Vii. K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet. de Faberio autem, cum venerit.
[2] de epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed, ut coepi, non me hoc turpe deterret. ac vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem incensum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. non deest oratio; ego quid possum? tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet.
si enim pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret. [3] quid? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιδήμου. multo me hercule magis nunc opto casum Ulum quem tum timebam vel quem libebit. nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.
[4] hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. hoc putavi te scire oportere.
XXIX
recensereScr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de hortis ex tuis litteris cognovi et <ex> Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸς θεῶν τροποφόρησον. reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid argumentor?
[2] si Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. A qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut causam; quam quidem <puto> futuram Faberianam. sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.
[3] O te ferreum qui illius periculis non moveris! me quoque accusat. eam tibi epistulam misissem . nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo <puto>. in Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas.
XXX
recensereScr. in Tusculano post op xxxi v K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATtiCO SAL.
commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit. sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. <A> te colendus est; istae autem κολακεῖαι?at non longe absunt a scelere. <te>, ut spero, perendie.
[2] mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.
XXXI
recensereCICERO ATTICO SAL.
v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras <te> exspectare deberem. sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut <non> habeat aliquid morae.
[2] cum poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεως.
[3] de epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.
[4] sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. is ci[c] iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS c_x_v_. omnia scilicet nunc minoris. sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si canum haberes. O gulam insulsam! pudet me patris. rescribes si quid voles.
XXXII
recensereScr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.
[2] Dicaearchi περὶ ψυχῆς utrosque velim mittas et καταβάσεως. Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.
[3] Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt quaedam alia. et quod ad te <de> decem legatis scripsi parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων scripseram. de C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio <coss.> Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem est qui <cos.> cum <L.> Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖς προσώποις.
XXXIII
recensereScr. in Tusculano iii Non. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
<O> neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. professus est Philotimus libertus. nosti, credo, librarium.
[2] sed scribes et quidem confectum. ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse H in Capitolio . in Vergilio mihi nulla est δυσωπία. nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.
de nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεως exspecto.
[3] * * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. <Mummio> coss. de Tuditano autem quod putas, εὔλογον est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem <aut> tribunum mil. fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poteris vide etiam, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum ea de in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.
XXXIIIa
recensereScr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum 'et multi erant nosque imparati.' quid refert? Paulo post C. Capito cum T. Carrinate. Horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. 'quid ais?' inquam; 'at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.' 'cave facias' inquit; 'nam ista lex perferetur; vult enim Caesar.' audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.
[2] te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.
XXXIV
recensereScr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Asturam veni viii Kal. <vesperi>. vitandi enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. tu velim, si grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium maximum), illud in primis, cum Publilio me absente conficias. de quo quae fama sit scribes. id populus curat scilicet! non me hercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula. sed complere paginam volui. quid plura? ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. scripsi enim ad te de hortis.
XXXV-XXXVI
recensereScr. in Tusculano iii Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
O rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.
[2] dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. de Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.
XXXVII
recensereScr. in Tusculano iv Non. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
has alteras hodie litteras. de Xenonis nomine et de Epiroticis x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.
[2] nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo <tam> ἀξιοπίστως dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.
[3] laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.
[4] de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem. velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio.
XXXVIII
recensereScr. in Tusculano circ. prid. Non. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. deinde cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi; cuius est principium non sine maxima contumelia. sed fortasse οὐκ ἐπέστησεν. est autem sic, 'ego enim quicquid non belle in te dici potest—.' posse vult in me multa dici non belle sed ea se negat approbare. hoc quicquam pote impurius? iam cetera leges (misi enim ad te) iudicabisque. Bruti nostri cotidianis adsiduisque laudibus quas ab eo de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt commotum istum aliquando scripsisse aliquid ad me credo et ad te, idque ut sciam facies. nam ad patrem de me quid scripserit nescio, de matre quam pie! 'volueram,' inquit 'ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram. neglexisti. ita minus multum una erimus. nam ego istam domum videre non possum; qua de causa scis. hanc autem causam pater odium matris esse dicebat.
[2] nunc me iuva, mi Attice, consilio, 'πότερον δίκᾳ τεῖχος ὕψιον,' id est utrum aperte hominem asperner et respuam, 'ἢ σκολιαῖς ἀπάταις.' Vt enim Pindaro sic 'δίχα μοι νόος ἀτρέκειαν εἰπεῖν.' omnino moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? quid <si> Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris.
XXXIX
recensereScr. in Tusculano Nov. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
O incredibilem vanitatem! ad patrem 'domo sibi carendum propter matrem,' <ad matrem> plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.
[2] sed utar tuo consilio; 'σκολιὰ' enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. 'Brutum' inquis 'eadem.' scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et ΠΛΛΙΔΟΣ.
XL
recensereScr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. hic autem ut fultum est. Vbi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, 'sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.' at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, 'at vellem aliquid degustasses de fabulis.' sed coram, ut scribis.
[2] etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa acrimonia. mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.
XLI
recensereScr. in Tusculano vi aut v Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. Cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖς ἀπάταις significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae.
[2] omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.
XLII
recensereScr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
venit ille ad me καὶ μάλα κατηφής. et ego, 'σὺ δὲ δὴ τί σύννους; ' 'rogas?' inquit, 'quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!' 'quae vis igitur?' inquam. 'Aes' inquit 'alienum et tamen ne viaticum quidem.' hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, 'sed me maxime angit avunculus.' 'quidnam?' inquam. 'quod mihi' inquit 'iratus est.' 'cur pateris?' inquam, 'malo enim ita dicere quam cur committis?' 'non patiar' inquit, 'causam enim tollam.' et ego, 'rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.' 'quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.' 'feliciter velim' inquam 'teque laudo. sed quando?' 'nihil ad me' inquit 'de tempore, quoniam rem probo.' 'at ego' inquam 'censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.' [2] 'faciam' inquit 'ut censes.' hic dialogus sic conclusus est.
[3] sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.
XLIII
recensereScr. in Tusculano prid. Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis scriberes. sunt omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur biduo post.
XLIV
recensereScr. in Tusculano xiii aut xii K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa deterret.
[2] tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid iudicet. quando autem pelleget? de Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama.
[3] Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.
XLV
recensereScr. in Tusculano iii Id. Sext a. 709 (45). .
CICERO ATTICO SAL.
fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat. dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.
[2] quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. quod nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire.
[3] Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem XIII M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere. scribas ad me velim quid tibi placeat. equidem si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror. mihi quidem hoc satis videtur. tu quid dicis? unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur. exspectabo igitur tuas litteras.
XLVI
recensereScr. ia Tusculano prid. Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.
[2] cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. ex eo hoc primum, 'Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.' legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum. [3] <tum> ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS i[c][c][c] et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem.
[4] Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.
XLVII
recensereScr. in Tusculano Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
'postea quam abs te, Agamemno,' non 'ut venirem' (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem 'tetigit auris nuntius, extemplo' instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum!
XLVIIa
recensereScr. Asturae ih. K. SexA a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.
[2] te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.
XLVIII
recensereScr. in Tusculano Non. Sext a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγως Omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, <non> ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris.
[2] laudationem Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et olli mittas laudationem, olli utique. nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix mihi credo legisse me.
XLIX
recensereScr. in Tusculano circ xiii K. Sept a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. de Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.
[2] Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus ut scribit. ait illum <dicere> me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum <non omnibus dormire, ita> non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
Scr. in Tusculano circ. xi K. Sept a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.
[2] Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. Eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
[3] de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. miror te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.
[4] quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur urgebitur.
[5] scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse. eo igitur utamur. nam Silius culcitas non habet. dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.
LI
recensereScr. in Tusculano ix K. Sept a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule micillus , nec me hercule scripsi aliter ac si πρὸς ἴσον ὅμοιόνque scriberem. bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et ἀκολακεύτως et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.
[2] de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.
LII
recensereScr. in Puteolano xiv K. Ian. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.
O hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ci[c] ci[c]. sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶς et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed
bene cocto et
condito sermone bono et, si quaeris, libenter.
[2] praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ αὐτὸν valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores eleganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen non is quoi diceres, 'amabo te, eodem ad me cum revertere.' semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias.
habes hospitium sive ἐπισταθμείαν Odiosam mihi, dixi, non molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.
Liber XII | Liber XIV |