EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistulae
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Epistolae (Columbanus Hibernus), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA. AD S. GREGORIUM PAPAM.

(0259C) Domino sancto, et in Christo Patri Romano pulcherrimo Ecclesiae decori, totius Europae flaccentis augustissimo quasi cuidam flori, egregio speculatori, theoria utpote divina castulitatis potito, ego bargoma vilis Columba in Christo mitto salutem.

I. Gratia tibi et pax a Deo Patre nostro Jesu Christo. Libet me, o sancte papa, hyperbolicum tecum non sit interrogandum de Pascha juxta illud Canticum: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Licet enim mihi, nimirum micrologo, illud cujusdam egregium sapientis elogium, quod dixisse fertur quamdam videns contupictam: Non admiror artem, sed admiror (0259D)frontem; ad te clarum a me vili scribendo potest inuri: tamen tuae evangelicae humilitatis fiducia fretus, tibi scribere praesumo, et mei doloris negotium injungo. Vanitas namque scribendi nulla est, ubi necessitas cogit quamvis majoribus scribi. Quid ergo dicis de Pascha XXI aut XXII lunae, quod jam (0260C)(tua [ Ms., tui] tamen pace dictum sit) non esse Pascha, nimirum tenebrosum a multis comprobatur calcalenteris? Non latet enim, ut credo, efficaciam tuam, quantum Anatolius, mirae doctrinae vir, ut sanctus ait Hieronymus, cujus Eusebius Caesariensis episcopus in ecclesiastica Excerpta inseruit Historia ( sic ), et sanctus Hieronymus in suo hoc idem de Pascha opus collaudavit Catalogo, de hac lunae aetate vituperando disputet; qui contra Gallicanos Rimarios de Pascha, ut ait, errantes, horrendam intulit sententiam: Certe, inquiens, si usque ad duarum vigiliarum terminum quod noctis medium indicat, ortus lunae tardaverit, non lux tenebras, sed lucem tenebrae superant; quod certum est in Pascha non esse probabile, ut aliqua pars tenebrarum luci dominetur, quia (0260D)solemnitas dominicae resurrectionis lux est, et non est communicatio luci cum tenebris. Et si in tertia vigilia luna excanduerit, non est dubium lunam XXI vel XXII exortam esse, in qua verum Pascha non est possibile immolari. Nam qui hac lunae aetate Pascha definiunt possibile celebrari, non solum illud auctoritate divinae Scripturae affirmare non possunt, sed et sacrilegii et contumaciae crimen et animarum periculum incurrunt; (0261A)dum affirmant veram lucem posse immolari cum aliqua dominatione tenebrarum, quae omnibus tenebris dominatur. Nec non in sancti dogmatis legimus libro: Pascha, id est, solemnitas dominicae resurrectionis ante transgressum vernalis aequinoctii XVI initium non potest celebrari, ut scilicet aequinoctium non antecedat; quod utique Victorius in suo transgressus est Cyclo, et per hoc Galliae jam dudum invexit errorem seu, ut humilius dicam, confirmavit inolitum. Quippe qua ratione utraque stare possunt, ut scilicet resurrectio Domini ante suam celebretur passionem, quod vel putari absurdum est; aut septem dies, Domini jussione in lege sanciti, in quibus tantum legitime Phase Domini comedi mandatum est (qui a XIV luna usque ad XX numerandi sunt) contra jus fasque (0261B)transcendantur? Luna autem XXI aut XXII extra jus lucis est, utpote post medium noctis tunc temporis exorta; et tenebris lucem superantibus, lucis solemnitas nefas est, ut aiunt, agi. II. Quare ergo tu tam sapiens, nimirum cujus clarissima per orbem, ut antiquitus, sacri ingenii diffusa sunt lumina, Pascha tenebrosum colis? Miror, fateor, a te hunc Galliae errorem, ac si Schynteneum, jam diu non fuisse rasum; nisi forte putem, quod vix credere possum, dum eum constat a te non fuisse emendatum, apud te esse probatum. Aliter tamen et honestius tua excusari potest peritia, dum forte notam subire times [ Forte timens] Hermagoricae novitatis, antecessorum, et maxime papae Leonis auctoritate contentus es. (0261C)Noli te, quaeso, in tali quaestione humilitati tantum aut gravitati credere, quae saepe falluntur. Melior forte est canis vivus in problemate leone mortuo (Eccle. IX, 4). Vivus namque sanctus emendare potest, quae ab altero majore emendata non fuerint. Scias namque nostris magistris et Hibernicis antiquis, philosophis et sapientissimis componendi calculi computariis, Victorium non fuisse receptum, sed magis risu vel venia dignum, quam auctoritate. Idcirco mihi timido, peregrino magis, quam sciolo, tuae dirige fulcrum sententiae, et mature [ Ms. matura] punctum tuae placabilitatis huic tempestati nos circumdanti compescendae, transmittere non dedigneris; quia non mihi satisfacit post tantos quos legi auctores, una istorum sententia episcoporum dicentium (0261D)tantum: Cum Judaeis Pascha facere non debemus. Dixit hoc olim et Victor episcopus; sed nemo Orientalium suum recepit commentum; sed hoc soporans spina Dagonis, hoc imbibit bubum erroris. Qualis, rogo, haec frivola et tam impolita, nullis scilicet divinae Scripturae fulta testimoniis sententia: Cum Judaeis Pascha facere non debemus? Quid ad rem pertinet? Nunquid Judaei reprobi Pascha facere credendi sunt nunc, utpote sine templo, extra Jerusalem, Christo tunc figurato, ab iis crucifixo? Aut nunquid ipsorum est recte credendum ( sic ) est XIV luna (0262A)e Pascha; et non potius Dei ipsius instituentis Phase esse fatendum est, scientisque solius ad purum quo mysterio XIV luna ad transcensum electa est? Quod forte sapientibus et tui similibus aliquantulum praeluceat. Qui hoc opponunt, licet sine auctoritate Deo improperent, quare non sua praescientia antea tunc praecaverit Judaeorum contumaciam, ut si nollet nos cum eis Pascha facere, novem dies azymorum in Lege praeciperet, ut vel nostrae solemnitatis initium finem solemnitatis eorum non excederet? Nam si XXI aut XXII Pascha celebrandum, a XIV usque ad XXII novem dies computabuntur; septem scilicet a Deo praecepti, et duo ab hominibus aucti. Sed si licet hominibus augere per se aliquid divinae censurae, interrogo, ne forte videatur contrarium esse illi Deuteronomii sententiae: (0262B)Ecce, inquit, verbum quod tibi do, neque adjicias ad illud, neque auferas ab eo (Deut. IV, 2). III. Sed haec magis procaciter quam humiliter scribens, scio turipum praesumptionis difficillimae mihi nexisse, enavigandum fore irogus [ Forte ignorans]. Nec loci namque, nec ordinis est, ut magnae tuae auctoritati aliquid quasi discutiendo inrogetur, et ridiculose te mei (nimirum Petri cathedram apostoli et clavicularii legitime insidentem) Occidentales apices de Pascha sollicitent. Sed tu non tam me vilem in hac re, quam multos et defunctos et viventes, haec eadem quae notavi, firmantes magistros, considerare debes, et quasi cum eis te trahere colloquium crede: pie namque me, scito licet saltuatim et hyperbolice, chilosum os aperire. Tuum itaque aut (0262C)excusa aut damna Victorium, sciens si illum laudaveris, inter te et supra dictum Hieronymum fidei futurum fore negotium, qui nimirum Anatolium laudavit huic contrarium, ita ut qui unum secutus fuerit, alterum recipere non poterit. Tua itaque consideret vigilantia, ut in fide duorum auctorum supra dictorum, sibi invicem contrariorum, probanda, nulla sit inter te et Hieronymum in sententia promenda dissonantia; ne nobis undique sint angustiae, ut aut tibi, aut illi consentiamus. Parce in hoc infirmis, ne scandalum diversitatis ostendas. Simpliciter enim ego tibi confiteor, quod contra sancti Hieronymi auctoritatem veniens, apud Occidentis ecclesias haereticus seu respuendus erit: illi enim per omnia indubitatam in Scripturis divinis accommodant fidem. Sed haec de Pascha sufficiant.(0262D) IV.Caeterum de episcopis illis quid judicas, interrogo, qui contra canones ordinantur, id est, quaestu: simoniacos et Giltas auctor pestes scripsistis. Nunquid cum illis communicandum est? Quia, quod gravius est, multi in hac provincia tales esse noscuntur: aut de aliis, qui in diaconatu violati, postea ad episcoporum gradum eliguntur? Sunt enim quorum in his novimus conscientias, et cum nostra parvitate id conferentes, certum scire volebant, si sine periculo post hoc possint, id est, aut post gradum solidis emptum, aut post in diaconatu adulterium: (0263A)absconsum tamen dico cum clientelis adulterium: quod apud nostros magistros non minoris censetur esse facinoris. Tertio interrogationis loco responde adhuc, quaeso, si non molestum est, quid faciendum est de monachis illis, qui pro Dei intuitu et vitae perfectionis desiderio accensi contra vota venientes, primae conversionis loca relinquunt et invitis abbatibus, fervore monachorum cogente, aut laxantur aut ad deserta fugiunt. Vennianus auctor Giltam de his interrogavit, et elegantissime illi rescripsit; sed tamen discendi studioso semper major metus accrescit. V. Humilius et purius haec omnia et multo plura quae epistolaris brevitas non admittit, per praesentiam interroganda erant, nisi corporis infirmitas, et (0263B)meorum cura comperegrinorum domi me vinctum ad te eundi, ut illam spiritualem vivi fontis venam, vivamque undam scientiae coelitus fluentis, ac in aeternam vitam salientis haurire. Et si animum corpus sequeretur Roma sui iterum rem sustineret contemptus, ut quomodo, docto narrante Hieronymo, legimus, quosdam de ultimis Heulini littoris finibus olim venisse Romam, in, et [ Forte dein, et] mirum dictu, aliud extra Romam quaesisse; ita et ego nunc te, non Romam desiderans, salva sanctorum reverentia cinerum expeterem; licet enim non me sapientem, sed esse sitientem fateor hoc idem facere si vacaret. Legi librum tuum Pastorale regimen continentem stylo brevem, doctrina prolixum, mysteriis refertum, melle dulcius egenti opus esse fateor; (0263C)mihi idcirco tua sitienti largire, precor opuscula quae in Ezechielem miro, ut audivi, elaborasti ingenio. Legi Hieronymi sex in illum libros; sed nec medium exposuit. Sed, si dignaris, aliqua nobis de tuis transmitte relectis in civitatem, extrema scilicet libri exposita transmitte, et Cantica Canticorum ab illo loco in quo dicit . . . . . Ibo ad montem myrrhae et collem thuris (Cant. IV, 16), usque in finem; aut aliorum, aut tuis brevis deposco tracta sententiis; et ut totam exponas obscuritatem Zachariae, absconsam propala, ut tibi occidentalis in his gratias agat caecitas. Importuna postulo et magna sciscitor; quis nesciat? Sed et tu magna habens, quia [ Forte habes, qui] de parvo minus, et de multo plus bene scis esse fenerandum. Rescribere te persuadet charitas, exponere (0263D)non impediat chartae asperitas, quia aera in errorem fuit, et honor debitus cordi est a me tibi dari: meum fuit provocare, interrogare, rogare; tuum, si gratiis accepta non negare, talentum fenerari, petenti te panem doctrinae, Christo praecipiente dare. Pax tibi, tuisque; meae indulge quod sic audacter scripsi, rogo, procacitati, beate papa, et oro ut pro me vilissimo peccatore vel semel in tuis sanctis orationibus ad communem Dominum ores. Persuperfluum puto commendari tibi meos, quos Salvator quasi in suo nomine ambulantes, recipiendos esse decernit; et si, ut audivi a sancto Candido tuo, hoc respondere (0264A)volueris, temporis antiquitate roborata mutari non posse, manifeste antiquus error est; sed semper antiquior est veritas quae illum reprehendit.

EPISTOLA II. AD PATRES SYNODI CUJUSDAM GALLICANAE SUPER QUAESTIONE PASCHAE CONGREGATAE

Dominis sanctis, et in Christo Patribus, vel fratribus episcopis, presbyteris, caeterisque sanctae Ecclesiae ordinibus, Columba peccator salutem in Christo praemitto.

I. Gratias ago Deo meo, quod mei causa in unum tanti congregati sunt sancti de fidei et bonorum operum veritate tractaturi, et ut tales decet, per exercitatos sensus ad discretionem boni ac mali, de discutiendis justo judicio judicaturi. Utinam saepius hoc (0264B)ageretis: et licet juxta canones semel aut bis in anno pro tumultuosis hujus aevi dissensionibus semper sic servare vos non vacat, vel quam celerrime quamvis rarius potissimum hoc debuit vobis inesse studium, quo negligentes, quique timorem haberent, et studiosi ad majorem provocarentur profectum. Ecce inquam, Deo gratia, quod vel pro me de Paschate discutiendo occasio vobis sancta effecta est synodus. Dominus noster Jesus Christus, ille princeps pastorum praestet, ut ad suae Ecclesiae utilitatem vestrum prosit consilium; et ipse Deus, qui stare solet in synagoga deorum (Psalm. LXXXI, 1), praesens inspiret corda suorum, ad suam ex integro voluntatem sequendam ex virtute mandatorum; ut non de solo Paschae negotio (quod jam diu ventilatum, (0264C)ac diu varie a diversis auctoribus judicatum est) tractetis; sed etiam de universis necessariis observationibus canonicis, quae a multis (quod gravius est) corruptae sunt; et dum dies judicii propior nunc est, quam tunc, aliquid adhuc districtius evangelicae religionis et apostolicae traditionis consilium iniretis: si enim evangelica mandata diligenter inquiratis, non miror quod in eis aliquantorum moribus contraria inveniantur. Sed sufficiat significasse unumquemque ad sui Redemptoris exemplum, ac veri pastoris formam fore informandum; qui humilitatem primum praedicans, septemque beatitudines primae paupertatis spiritus jungens in tantum docuit hominem sua sequi vestigia, ut ad veram octavi diei circumcisionem, justitiam sequendo perveniret; (0264D)quia beatitudo octava martyrio terminatur, eo quod non solum agendo justus, sed etiam pro justitia sustinendo martyr, regni nimirum coelestis cupidus, aut non [ Leg. cum] similiter certantibus coronatur. II. Dum ergo, sicut scriptum est, Qui dicit se in Christo credere, debet et ipse ambulare, sicut et Christus ambulavit (I Joan. II, 6), id est, et pauper, et humilis, et veritatem semper cum persecutione hominum praedicans; et iterum, Qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et quia Fides sine operibus mortua est in semetipsa (0265A)(Jac. II, 17, 20, 26), et Dominus fatuis sola fide contentis respondet: Quia non novi vos (Matth. VII, 23): et bene credentibus, et Domine, Domine (Ibid., 21) dicentibus promisit quod non intrabunt in regnum coelorum. Et dum non possunt, vel sui esse discipuli, vel digni se, qui non renuntiaverint omnibus quae possident, unusquisque se consideret; et si haec fixe complevit aut sustinuit, ne alienus sit a discipulis Domini nostri Jesu Christi, quia non debet degener esse filius, et discipulus Magistro non debet contraria praedicare. Qui enim non intrat per januam in ovile ovium, ille fur est et latro (Joan. X, 1). Et qui fugit castigandi et vitiosis resistendi laborem, mercenarius est, non filius semper in Ecclesia mansurus. Haec idcirco breviter tetigi, ut si volueritis, nos (0265B)quasi inferiores, vos patres docere, hanc vocem veri Pastoris et in opere et in ore habeatis, quam suae agnoscunt oves: Non enim audiunt vocem alienorum, sed fugiunt ab eo (Ibid., 5), cujus vocem non agnoscunt, quae nisi actualis sit, voci veri non concordat pastoris. Nec poterit sermo efficaciter penetrare animos disciplinatorum ab ore prolatus mercenarii, hoc signum habens, quod ipse primus non audit quod ab eo non auditur. Et quod prior actibus contempsit Magister nudo non potest tradere verbo ad conservandi exemplum. III. Simul ergo omnes, sive clerici, sive monachi, istos primum canones veros ac singulares Domini nostri Jesu Christi similiter compleamus, et sic postea tumore superbiae deposito, unum in reliquis (0265C)scribere. Si omnes humiles simus et pauperes pro Christo voluntarii, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9); postea per humilitatem de terra vitiorum, ac per voluntariam evangelicae admonitionis paupertatem diversis cupiditatibus depositis, curisque mortalibus detrusis, velut amputatis diversitatis ac discordiae causis, omnes filii Dei veram pacem et integram charitatem per morum similitudinem, et unius voluntatis aequalitatem inter se invicem habebunt. Multum namque nocuit nocetque ecclesiasticae paci morum diversitas, et varietas traditionum; sed tamen si, ut dixi, venena superbiae et invidiae, vanae gloriaeque per Salvatoris nostri praeceptum ad exemplum dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29), et reliqua, (0265D)humilitatis verae exercitiis curare primum festinemus, sine ullo deinceps scandalo, omnes perfecti, odio deleti [ Forte deleto], sicut discipuli Domini nostri Jesu Christi, nos invicem ex toto corde diligemus. Etsi aliqua sit traditionum diversitas, sicut et de Paschate, dum non possunt humiles contendere, neque talem consuetudinem habet Ecclesia (I Cor. XI, 16); dum cito veriora cognoscent qui eodem proposito, eodemque desiderio veritatis agnoscendae, similiter quaerunt quod rectius sequantur, quando nemo vincitur nisi error, et quando nullus in se, sed in Domino gloriatur; quaeramus itaque simul, quaeso vos, o amantissimi patres ac fratres, et videamus qualis (0266A)verior sit traditio, vestra an fratrum vestrorum in Occidente. Omnes enim ecclesiae totius Occidentis (sicut in tomo responsionis meae quem vobis nunc misi, licet ante triennium scriptum, indicavi) non respiciunt [ An. recipiunt?] fieri debere Resurrectionem ante Passionem, id est, ante aequinoctium Pascha, et vigesimam lunam non excedunt, ne sine auctoritate veteris Testamenti sacramentum Novi Testamenti agant. Sed haec alias, alioquin quid quidem illi sentiunt de Pascha sive papae per tres tomos innotui, et adhuc sancto fratri vestro Arigio brevi libello hoc idem scribere praesumpsi. IV. Unum itaque deposco a vestra sanctitate, ut cum pace et charitate meam comportetis insipientiam, ac superbam, ut aiunt quidam, scribendi praesumptionem, (0266B)quam necessitas extorsit, non vanitas, ut ipsa probat vilitas [ An. utilitas?]; et quia hujus diversitatis auctor non sim, ac pro Christo Salvatore communi Domino ac Deo in has terras peregrinus processerim, deprecor vos per communem Dominum, et per eum qui judicaturus est vivos ac mortuos (II Tim. IV, 1) adjuro, si mereamini ab eo agnosci. qui multis dicet: Amen dico vobis, quia nunquam novi vos (Matth. VII, 23), ut mihi liceat cum vestra pace et charitate in his silvis silere et vivere juxta ossa nostrorum fratrum decem et septem defun torum, sicut usque nunc licuit nobis inter vos vixisse duo lecim annis, ut pro vobis, sicut usque nunc fecimus, oremus ut debemus. Capiat nos simul, oro, Gallia, quos capiet regnum coelorum, si boni simus (0266C)meriti. Unum enim regnum habemus promissum, et unam spem vocationis in Christo, cum quo conregnabimus (II Tim. II, 11, 12), si tamen prius hic cum eo patiamur, ut et simul cum eo glorificemur. Ego scio quod multis superflua videbitur haec mea loquacitas; sed melius judicavi, ut et vos sciretis quae nos et hic tractamus et cogitamus inter nos. Hi sunt enim nostri canones, dominica et apostolica mandata: in fides nostra est: haec arma, scutum et gladium: haec apologia: haec nos moverunt de patria: haec et hic servare contendimus, licet tepide; in his usque ad mortem perseverare et oramus, et optamus, sicut et seniores nostros facere conspeximus. V. Vos vero, Patres sancti, videte quid faciatis ad istos veteranos pauperes et peregrinos senes: ut (0266D)ego arbitror, melius vobis erit illos confortare quam conturbare. Ego autem ad vos ire non ausus sum, ne forte contenderem praesens contra Apostoli dictum dicentis: Noli verbis contendere (Ibid., 14); et iterum: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Sed confiteor conscientiae meae secreta, quod plus credo traditioni patriae meae juxta Do . . . . . , et calculum LXXXIV annorum et Anatolium, ab Eusebio Ecclesiasticae Historiae auctore episcopo, et sancto Catalogi scriptore Hieronymo laudatum, Pascha celebrare, quam juxta Victorium nuper dubie scribentem, et ubi necesse erat, nihil definientem, ut ipse (0267A)in suo testatus est prologo: qui post tempora D. Martini, et D. Hieronymi, et papae Damasi, post centum et tres annos sub Hilaro scripsit. Vos vero eligite ipsi quem sequi malletis, et cui melius credatis juxta illud Apostoli: Omnia probate; quod bonum est tenete (I Thess. V, 21). Absit ut ego contra vos contendam congrediendum, ut gaudeant inimici nostri de nostra Christianorum contentione, Judaei scilicet, aut haeretici, sive pagani gentiles. Absit sane, absit; alioquin aliter [ Leg. inter] nos potest convenire, ut aut unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat (I Cor. VII, 20) apud Dominum, si utraque bona est traditio: aut cum pace et humilitate sine ulla contentione libri legantur utrique; et quae plus Veteri et Novo Testamento concordant, sine ullius invidia (0267B)serventur. Nam si ex Deo est, ut me hinc de loco deserti quem pro Domino meo Jesu Christo de transmare expetivi, propellatis, meum erit illud propheticum dicere: Si propter me haec tempestas est super vos, tollite me, et mittite me in mare, ut commotio haec quiescat a vobis (Jon. I, 12). Vestrum tamen prius sit more illorum nautarum naufragum conari eripere visceribus pietatis, et ad terram navem trahere, sicut illi, licet ethnici, fecerunt Scriptura narrante: Et conabantur viri redire, inquit, ad terram, et non poterant, quia mare ibat, et exsurgebat magis fluctus (Ibid., 13). Postremo in calce dicti, licet praesumptuose, suggero, ut quia in via hujus saeculi spatiosa (Matth. VII, 13, 14), lata, et multi ambulantes currunt ad computa [ Rectius, compita] (0267C)arcta, si aliqui pauci inveniuntur, qui per angustam portam et arctam quae ducit ad vitam, juxta praeceptum Domini gradiantur, potius a vobis ad vitam transmittantur, quam prohibeantur; ne forte et vos cum Pharisaeis sermo Domini sugillet dicentis: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia clauditis regnum coelorum ante homines, et nec vos intratis, nec sinitis introeuntes intrare (Matth. XXIII, 13). VI. Sed dicet aliquis: Nunquid nos non intramus in regnum coelorum? Quare non potestis juxta gratiam Domini, si efficiamini sicut parvuli (Matth. XVIII, 3), humiles scilicet et casti; simplices et innocentes in malo, prudentes tamen in bono (Rom. XVI, 19), placabiles et iram in corde non tenentes? Sed complere haec omnia mulieres saepe videntes, et circa (0267D)mundi facultates saepius rixantes et irascentes difficillime possunt. Idcirco nostri semel mundo renuntiantes, et causas vitiorum ac fomites jurgiorum in primis amputantes, facilius nudos, quam divites sermonem Domini posse complere arbitrantur. Ante istas etenim quatuor res regnum coelorum non intratur, sicut S. Hieronymus trium testis est, et quarti Basilius, qui juxta evangelici vim dicti mores exponunt infantium. Infans enim humilis est, non laesus meminit, non mulierem videns concupiscit, non aliud ore aliud corde habet. Quae, sicut dixi, melius servabit vacans, et videns quod Deus ipse sit Dominus, quam diversa videns et audiens. Nullus (0268A)detrahat silentii bonis; nisi enim tepescant, secreti melius vivunt quam publici, excepta austeriore adhuc vita, quae majorem licet mercedem. Ubi enim durior pugna, ibi gloriosior invenitur corona. Ipsi ergo non credunt bonis secretis (ut sanctus ait Gregorius) qui publica mala non devitant. Inde sanctus Hieronymus haec sciens jussit episcopos imitari apostolos, monachos vero docuit sequi Patres perfectos. Alia enim sunt et alia clericorum et monachorum documenta, et longe ab invicem separata. Unusquisque quod arripuit, servet, sed toti Evangelium et utrique, ac si unius corporis membra una consonantia Christum omnium caput sequantur per sua propria mandata, quae sunt ab eo ostensa in pace et charitate perfecta esse. Quae duo perfici perfecte (0268B)non possunt nisi a veris humilibus, et ab unanimiter spiritualibus Christi mandata complentibus, Domino ipso testante: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem sicut et ego dilexi vos (Joan. XV, 12). In hoc enim scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35). Tunc ergo potest certa esse unio animorum, et pax et charitas per Spiritum sanctum diffusa visceribus credentium, quando similiter mandata divina complere omnes desiderant: nam quanta sit dissimilitudinis in actualibus studiis mensura, tanta erit pacis et charitatis inter imperfectos fictura. Ut ergo in charitate non ficta nos invicem amemus, Domini nostri jesu Christi praecepta diligenter consideremus, et intellecta (0268C)complere festinemus, ut per suam doctrinam uno impetu fervoris nimii tota ad coelestia festinet Ecclesia. Praestet hoc nobis sua gratuita gratia, ut omnes mundum horreamus, et illum solum amemus, illumque cum Patre et Spiritu sancto desideremus, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. De caetero, Patres, orate pro nobis, sicut et nos facimus, viles licet, pro vobis, et nolite nos a vobis alienos reputare; unius enim sumus corporis commembra, sive Galli, sive Britanni, sive Iberi, sive quaeque gentes. Ideo gaudeamus omnes gentes in cognitione fidei et agnitione Filii Dei (Ephes. IV, 13); et festinemus omnes occurrere in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Jesu Christi; in quo nos invicem amemus, invicem laudemus, invicem emendemus, invicem (0268D)visitemus, invicem oremus, ut cum eo regnemus invicem, et exsultemus. Date, quaeso, veniam meae loquacitati ac procacitati supra vires laboranti, patientissimi atque sanctissimi Patres quique et fratres.

EPISTOLA III. AD BONIFACIUM IV.

Domino sancto et in Christo apostolico Patri papae Columba peccator in Christo salutem.

Jam diu omnes sedi apostolicae praesidentes, dulcissimos omnibus praesules fidelibus, ac merito apostolici honoris reverendissimos Patres visitare spiritu et consolare cupiens, nunc usque votis pro diversis (0269A)hujus aevi frigoribus, et tumultuosis gentium seditionibus interjacentium, ac si marina trabe interclusus, satisfacere non potui, insuavi scilicet, intransmeabitique, non tam thetis visibilis, quam intelligibilis dorso, quod optime nostis, nobis opposito. Idcirco semel et bis Satanas impedivit portitores nostrorum ad bonae memoriae papam conscriptorum Gregorium olim apicum in subjectis positorum, qui tibi quoque offerendi discutiendique a nostra transmittuntur vilitate, non tam superba, ut per verba demonstratur, diabolica praesumptione, quam nostrae regionis ritus observantiae [ Forte observantia], quae calcarent verae computationis necessaria probatione, dum non eosdem terminos scandunt libri nostrae provinciae, et istorum liber Gallorum, qui a nostris viris non recipitur per (0269B)duo loca magistris, sicut in epistolis nostrae parvitatis, quantum potuimus, ad supra dictum beatum papam, licet praesumptuose, indicare pro viribus studuimus. Itaque ne si eadem iterarem, ad te quoque scribendo fastidium potius generarem, quam ingenium probare utrorumque auctorum tibi, ut decet, reservarem, cum salutationum condignis officiis preces tantum ad te per Dominum nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum, et per unitatem fidei nostrae quae invicem est, qua unum Patrem nostrum qui est in coelis, ex quo omnia, et unum Redemptorem nostrum Filium Dei, per quem omnia, et unum Spiritum sanctum in quo omnia (I Cor. VIII, 6; Rom. XI, 36), corde credimus, et ore confitemur, unum Dominum esse in Trinitate, et Trinitatem in Unitate, unamquamque (0269C)scilicet personam plenum Dominum, et totas tres personas unum Dominum fundimus, ut nobis peregrinis laborantibus tuae piae sententiae praestes solatium, quo, si non contra fidem est, nostrorum traditionem robores seniorum, quo ritum Paschae, sicut accepimus a majoribus, observare per tuum possimus judicium in nostra peregrinatione. Constat enim nos in nostra esse patria dum nullas istorum suscipimus regulas Gallorum, sed in desertis sedentes, nulli molesti, cum nostrorum regulis manemus seniorum, pro quibus defendendis, sive ad vos, ut dixi, apostolicos Patres; sive ad istos nostros vicinos fratres, nostros in Christo patres scripsimus istas, quas haec chartula tibi commendat epistolas; ut quia dum [ Al., et quandoquidem] meritis satisfacere non (0269D)potuimus, utpote tumultuantibus potius quam ratiocinantibus, vestrae mata [ Leg. maturae] punctum auctoritatis postulamus, cum [ Forte ut cum jud.] judicio inter justos possimus vivere cum ecclesiasticae pace unitatis, sicut sancti Patres, Polycarpus scilicet et papa Anicetus sine scandalo fidei, imo cum integra charitate separantes, unusquisque quod accipit [ Leg. accepit] servans, et in quo vocatus est, permanens, docuerunt. Vale, dulcissime in Christo papa; memor nostri in sanctis orationibus juxta sanctorum cineres, et in piissimis sanctionibus juxta Constantinopolitanae synodi centum quinquaginta auctores, (0270A)ecclesias Dei in barbaris gentibus constitutas, suis vivere legibus sicut edoctas a Patribus judicantes.

EPISTOLA IV. AD DISCIPULOS ET MONACHOS SUOS. Dulcissimis suis filiis, discentibusque charissimis, fratribus frugalibus, cunctis simul monachis suis, Columba peccator in Christo salutem mittit.

I. Pax vobis (Joan. XX, 19-21), sicut Dominus optans dixit discipulis suis, sit et salus et sempiterna charitas. Haec tria tribuat vobis Trinitas cum eo [ Forte ea], et inter vos custodiat cum voto meo. Studii mei magnitudinem erga salutis vestrae intuitum solus novit qui dedit, et desiderium meum erga doctrinae vestrae profectum; sed quia juxta sermonem Domini orta est tribulatio et persecutio propter verbum, (0270B)nulla nunc alia admonitio vobis congruit, nisi ut caveatis ne sitis terra illa petrosa quae semina non potest, sui tenuitate cespitis, accepta nutrire; ne et de vobis dicat Dominus: Orta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur (Matth. XIII, 21). Nos ipsi scimus quod cum gaudio et fervore suscepimus [ Ms. suscipimus] verbum Domini: caveamus nunc, ne simus temporales (Ibid. et Marc. IV, 17). Patientia nobis necessaria est (Heb. X, 36), ut probatio fidei nostrae, sicut scriptum est, sit pretiosior auro (I Petr. I, 7). Scitote quod circa caduca contentio est, circa regnum coelorum est: non est novum pugna sit et contentio circa regnum. Neque speretis quod homines per se vos persequantur: daemones sunt in his qui invident bonis vestris; (0270C)contra quos arma Dei arripite, quae demonstrat Apostolus (Ephes. VI, 13, 17), et viam facite in coelum; jugulatis illis orationum ferventium ac si quibusdam sagittis. Quidquid enim cum fide et unanimitate oraveritis, dabitur vobis: sed videte ut unum cor et anima una sitis, ut mercede praesenti accipiatis quidquid salutiferum petieritis a Patre Domini nostri Jesu Christi, nostroque communi omnium Patre, juxta promissum Domini nostri dicentis: Si convenerint duo ex vobis super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet eis a Patre meo qui in coelis est (Matth. XVIII, 19). Alioqui si non unum velle et unum nolle habetis, melius est ut non simul habitetis. Ideo mando ego vobis, ut omnes qui mihi ex corde volunt consentire, et sensum agnoscunt meum et (0270D)amant, sint cum vero sequace meo Attala, qui aut sit ibi, aut post me velit venire, suae sit electionis: suo enim sensui animarum vestrarum periculum, vos illi obedite. Sed si ille venire voluerit, Valdolenus sit praepositus, quia cito Deo auxiliante poterit intelligere certum. Sed interim cavete ne sit inter vos, qui unum votum habeat inter vos, quicunque ille fuerit: plus enim nobis nocuerunt, qui apud nos unanimes non fuerunt. II. Tu scis, amantissime Attala, qui sensui tuo onerosi sint; depone continuo, tantum cum pace deponas et cum regulae unitate, tantum Libranum (0271A)honora, et semper Valdolenum tene, si illic sit cum congregatione; bene illi Deus faciat, humilis fiat, et meum illi da osculum, quod tunc festinans non habuit. Tu vero indolis imbuendae scis diu votum meum; si videris illic profectum animarum, sta ibi; si videris pericula, veni inde: pericula autem dico, discordiae pericula; timeo enim ne et illic propter Pascha sit discordia, ne forte, diabolo insidiante, vos alienare velint, si cum eis pacem non teneatis: infirmius enim nunc sine me ibi stare videmini. Idcirco cauti estote, considerantes tempus, quo sanam non sustinent doctrinam (II Tim. IV, 3). Vos ipsos docete, et qui velint audire: tantum inter vos non sit qui unum non sit. Paci enim maxime provide, sollicitus semper servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. (0271B)IV, 3). Quid enim prodest habere corpus, et non habere cor? Fractus sum, fateor, hac causa, dum volui totos adjuvare, qui, cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psalm. CXIX, 7): et dum omnibus credidi, pene factus sum stultus. Ideo tu prudentior esto: nolo subeas tantum onus, sub quo ego sudavi: scis jam guttulae, seu meae scientiae parvitatem: didicisti omnia omnibus convenire monita, quia mores diversi sunt, et qualitates hominum longe distant inter se. Sed quid facio? Jam te ad laborem illum immensum provocabo, quod ego fugio ipse: si aperuero doctrinae diversitatem, temperabo. Ergo diversus esto, et multiplex ad curam eorum qui tibi obedierint cum fide et amore; sed tu et ipsum eorum time amorem, quia tibi periculosus erit.(0271C) III.Sed angustiae undique sunt, charissime; periculum si oderint, periculum si amaverint. Scito utraque vera esse; inde vel odire, vel amare: in odio pax, in amore integritas perit. Tene igitur te ad unius desiderii impetum, quo meum scis cor desiderare. Scis me amare multorum salutem, et secretum mihimetipsi; unum pro profectu Domini, id est, Ecclesiae ejus; alterum pro ipsius desiderio; sed haec vota sunt potius in me quam acta; in te vero sint perfecta, oro, quia, me absente, utraque potes vel ex parte cognoscere: non jubens tamen scribo. Scito igitur meum ad totos jussum, ut quia diversa sensi multorum vota ad firmitatem regulae retinendam, ad radicem ramos ligavi, qui sui fragilitate a mea parva declinaverint [ Al., declinaverunt] firmitate, id est, a doctrinae recesserunt veritate. Qui enim sensum meum (0271D)servaverint, sic Deo serviant, eligentes semper sibi sapientiores et religiosiores, si tamen humiles sint et misericordes. Quicunque sint rebelles, foras exeant: quicunque sint obedientes, ipsi fiant haeredes. Haec tu observa; et quicunque mei sunt ex integro, et propter unitatem et humilitatem, quamvis multi, Christo vos dilatante et multiplicante, sitis, ad eum qui juxta altare quod sanctus Aidus episcopus benedixit, Deo servierit, omnes aspiciant. Idcirco et tu, si me istorum persecutio . . . . . IV. Haec scripsi propter incertos exitus rerum. Mei voti fuit gentes visitare, et Evangelium eis a nobis praedicari; sed fel modo referente eorum teporem, pene meum tulit inde animum. Lacrymosam (0272A)tibi volui scribere epistolam; quia [ Leg. sed quia] scio cor tuum idcirco necessariis tantum allegatis, duris et ipsis arduisque, altero stylo usus sum malens obturare quam provocare lacrymas. Foris itaque actus est sermo mitis, intus inclusus est dolor. En promunt [ Forte promanant] lacrymae: sed melius est obturare fontem; non enim fortis militis est in bello plorare. Non est hoc novum quod nobis contigit: hoc maxime quotidie praedicebamus. Quidam philosophus olim, sapientior caeteris, eo quod contra omnium opinionem unum Deum esse dixerit, in carcerem trusus est. Evangelia plena sunt de hac causa, et inde sunt maxime conscripta: haec est enim veritas Evangelii, ut vere Christi crucifixi discipuli eam sequantur cum cruce. Grande exemplum ostensum (0272B)est, grande sacramentum declaratum est: Dei Filius voluntarius ( oblatus est enim, quia ipse voluit [Isa. LIII, 7] ), crucem ascendit ut reus, relinquens nobis (ut scriptum est) exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Beatus igitur est qui hujus passionis et istius confusionis fit particeps. Inest enim aliquid admirabile celatum: Quod enim stultum Dei est, sapientius hominibus; et quod infirmum Dei est, fortius hominibus est (I Cor. I, 25). Mirum in modum cernitur in stultitia sapientia innumerabilis, et in infirmitate fortitudo incomparabilis. Ergo ibi absconsa sunt omnia desiderabilia refrigeria, salutis mysteria; sed dura sunt, ut pretiosa sint; obscura sunt, ut paucis sint digna: paucis vero digna, quia nimis mira sunt. Itaque patienter sustineamus omnia adversa pro veritate, (0272C)ut simus participes Domini passionum: Si enim compatiamur, conregnabimus (II Tim. II, 12). Quid his adjiciendum est, nisi perseverantia? Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). In fine enim judicium consistit, et in exitu laus canitur. Sed, ut sit perseverans, oret jugiter quisque auxilium Dei cum omni mentis humilitate: Non enim, inquit, volentis, neque currentis, sed Dei miserentis est (Rom. IX, 16); quia major et melior est Dei misericordia super vita (Psal. LXII, 4), quamvis bona hominis; non enim digni sunt misericordia nisi qui se miseros confitentur coram Deo, et indignos se sentiunt salute per se, nisi sola Domini misericordia de tantis periculis eripiantur. Qui licet bonorum conscii sibi sint operum, tamen Dei judicia timentes, et multa perpetrasse injusta gementes, (0272D)in Dei solius pietatem humiliter confidunt: quorum timor perfectus plus placet, quo plus humilitati studet: Beneplacitum enim Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus (Psal. CXLVI, 11). V. Nullum itaque salvabit dextera sua, juxta verbum Domini ad Job (quo justificationem illius quibusdam potentiae experimentis quodammodo derisit, dicens: Et tunc confitebor quod salvare te poterit dextera tua (Job XL, 9) nisi qui humiliter suam possibilitatem, et ipsam datam exercuerit cum timore et tremore in voluntate. Dei, orans frequenter: Ne projicias me a facie tua (Psal. L, 13); et Ne repellas me a mandatis tuis (Psal. CXVIII, 10): quia (0273A)saepe, ut ait quidam, magnitudo virtutis quibusdam fuit occasio perditionis; qui nimirum ex quo pulchriores sunt virtutibus, ab humilitatis gradu descendunt. Inde scriptum est: Quo pulchrior es, descende, surge, et dormi cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19); ac si aliis verbis animae diceret superbae: quia tua sanctitate te elevasti in superbiam, descende inde modo, et esto inter peccatores computanda, quia nihil apud me est quod cum superbia efficitur. Angusta, vides, porta est, et paucis degressa perfectionis via, quae a laeva vitia, a dextera vanitatis et superbiae mala declinat. Gradiendum igitur est via regia ad civitatem Dei viventis, per afflictionem carnis, et contritionem cordis; per corporis laborem, et spiritus humiliationem; per studium nostrum, (0273B)officii rem legitimi, non meriti dignitatem, et, quod his majus est, per Christi gratiam, fidem, spem et charitatem. Multa carne pericula; cognosce causam belli, gloriae magnitudinem, fortem non nescias hostem, et libertatem in medio arbitrii, portam intellige hostibus apertam ab Aquilone; ideo et Hierusalem ab Aquilone aperitur; inde illa parte observat in Aquilone inimicus habitans. Inde scriptum est: Ab Aquilone exardescunt mala super omnem terram (Jer. I, 14). Si tollis hostem, tollis et pugnam; si tollis pugnam, tollis et coronam: si haec sint, ubi fuerint, virtus, vigilantia, fervor, patientia, fidelitas, sapientia, stabilitas, prudentia sint necesse est; si non, strages. Et ut inferam: Si tollis libertatem, tollis dignitatem.(0273C) VI.Ecce quibus circumdamur diversitatibus; et quibus circumluimur; ac si vortigum [ Al. vorticum] fragoribus, charissime discens, exceptis quae intrinsecus latent, et intra nosmetipsos quotidie militant contra nos. Ideo in tantis periculis velle et currere; licet tuum, non est tuum: non enim sufficit infirmitas humana inter tantas contrarietates pervenire ad quod vult, nisi misericordia Domini et velle faciat vota gaudentis compleri, et currere prosperitate, lapsus et offendicula, casusque contrarios evadente, cursus inoffense finiri. Quapropter mentis humilitas meriti est causa, sine auxilio enim non potest adjuvari; non meretur superbus, induratur derelictus; ingratus non orans, indevotus est servus. Piger flagellatur in vita, contemnitur famulatio; desperatus (0273D)etiam fastidio, dignus viris esse minime reputatur. Quid ergo dicemus ad haec, o nos miseri, qui antequam malis carere meremur, bonis nobis blandimur, et ante vitiorum depositionem, perfectionem habere speramus! Totum scire cupimus, totum facere quod scimus piget, sperantes dicta pro factis rependere. Forsan hoc hic; nam illic non posse manifestum est ante Dominum, quia ibi non qui dixerit, sed qui fecerit, salvus erit. VII. Nunc mihi scribenti nuntius supervenit, narrans mihi navem parari qua invitus vehar in meam regionem, sed si fugero, nullus vetat custos: nam hoc videntur velle ut ego fugiam. Si in mare projiciar more Jonae, qui et ipse in Hebraeo Columba dicitur, (0274A)orate ut vice ceti sit quidam felici revocans remigio tutus celator, qui Jonam vestrum terrae reddat optatae. Sed jam nunc finem epistola pergaminae [pergamenae] sumere cogitur, licet materiae magnitudine protendi longius compellitur [ Al., compellatur]: amor non tenet ordinem; inde missa confusa est. Totum dicere volui in brevi; totum non potui. Quae volui scribere, nolui pro diversitate voluntatum. Voluntas mea forte lenocinio non caret; fiat voluntas Dei per omnia: ille si voluerit, votum sit meum. Vos videte conscientias vestras, si puriores et sanctiores sunt me absente: nolite me quaerere per amorem, sed per necessitatem tantum. Non sitis occasione hac destitutores, neque hac separatione libertatem quaeratis, quae vos in servitutem vitiorum (0274B)redigat. Meus est, qui amat unitatem; non est meus, qui separat: Qui, enim non congregat, ait Dominus meus, dispergit (Luc. XI, 23). Alioquin si videatis perfectionem a vobis plus elongari quam ante, et me sors a vobis separaverit, et non sufficiat Attala ad gubernationem vestram, quia fratres vestri hic in vicinia Brittonum sunt; vos totos insimul adunate in una parte quae melior sit, quo facilius contra vitia et insidias diaboli dimicetis: et quem toti elegeritis, interim vobis praesit: quia si mihi liberum sit, Deo volente, pertinebit mihi de vobis. Si vero vobis placent loca, et Deus illic vobiscum aedificat, crescite ibi benedictione in mille millia (Gen. XXIV, 60). Orate pro me, viscera mea, ut Deo vivam.

EPISTOLA V. AD BONIFACIUM PAPAM IV. (0274C)

Pulcherrimo omnium totius Europae, ecclesiarum capiti, papae praedulci, praecelso praesuli, pastorum Pastori, reverendissimo speculatori: humillimus celsissimo, maximo, agrestis urbano, micrologus eloquentissimo, extremus primo, peregrinus indigenae, pauperculus praepotenti (mirum dictu! nova res!), rara avis, scribere audet Bonifacio Patri Palumbus.

I. Quis poterit glaber audire? quis non statim dicat: Quis est iste garrulus, praesumptuosus, qui non rogatus talia scribere audet? Quis talionis incentor non confestim in illud antiquum probrosum erumpat elogium, quo Moysi Hebraeus ille, qui faciebat injuriam fratri suo, respondit: Quis te constituit (0274D)principem, aut judicem super nos (Exod. II, 14)? Cui ego prior respondeo non esse praesumptionem ubi constat esse necessitatem ad Ecclesiae aedificationem; et si in persona cavillatur, non quis dico, sed quid dico, consideret. Quid enim tacebit peregrinus Christianus, quod jam diu declamat vicinus Arianus? Meliora namque sunt vulnera amici quam fraudulenta oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Alii detrahunt laeti in secreto; ego tristis ac dolens arguam in publico; sed schismatis noxii mala, non impiorum pacificorum bona. Non igitur pro vanitate aut procacitate scribere vilissimae qualitatis homunculus tam praecelsis viris praesumo: dolor enim potius me quam elatio compellit vobis indicare, humillima, (0275A)ut decet, suggestione, quod nomen Dei per vos contendentes utrinque blasphematur inter gentes. II. Doleo enim, fateor, de infamia cathedrae S. Petri: scio tamen super me esse negotium, et quod prima fronte sub prunas, ut dicitur, faciem ponam; sed quid mihi facies coram hominibus, ubi zelus [ Forte zelum] fidei prodi necesse est? Coram Deo et angelis non confundar; laus est pro Deo coram hominibus confundi; si exaudiar, commune lucrum erit: si despiciar, mea merces erit. Ego enim, ut amicus, ut discipulus, ut pedisequus vester, non ut alienus loquar; ideo libere eloquar nostris utpote magistris, ac spiritualis navis gubernatoribus, ac mysticis proretis dicens: Vigilate, quia mare procellosum est, et flagris exasperatur feralibus, quia (0275B)non sola minax unda, quae etiam permota pontum semper [ Forte, super] cautis spumosis concavae vorticibus, hyperbolice licet de longe turgescens extollitur, et ante se calabra fulcatis octo millibus trudit; sed tempestas totius elementi, nimirum undique consurgentis, et undique commoti, mysticae navis naufragium intentat; ideo addo timidus nauta clamare: Vigilate, quia aqua jam intravit in Ecclesiae navem, et navis periclitatur. Nos enim SS. Petri et Pauli et omnium discipulorum, divinum canonem Spiritu sancto scribentium, discipuli sumus, toti Heberi, ultimi habitatores mundi, nihil extra evangelicam et apostolicam doctrinam recipientes: nullus haereticus, nullus Judaeus, nullus schismaticus fuit; sed fides catholica, sicut a vobis primum sanctorum (0275C)scilicet apostolorum successoribus, tradita est, inconcussa tenetur. Qua fiducia roboratus ausus sum, ac si stimulatus, suscitare vos contra eos qui blasphemant tuos, et haereticorum receptores clamant ac schismaticos vocant; ut gloriatio mea qua pro vobis fidus illi respondens locutus sum, non sit inanis, et illi confundantur, non nos. Ego enim pro vobis promisi, quod nullum haereticum Ecclesia Romana defendat contra catholicam fidem, sicut discipulos ita decet sentire de magistro. Idcirco libenti animo et piis auribus necessariae insinuationem praesumptionis meae suscipite: quidquid enim dixero, aut utile, aut orthodoxum, vobis reputabitur; laus enim magistri in discipulorum suorum doctrina est; ideo, si sapienter locutus fuerit filius, laetificabitur pater, et (0275D)vestra laus erit, quia a vobis, ut dixi, processit; non enim rivo puritas, sed fonti reputanda est. Si vero aliqua tanquam zeli modum excedentis, verba, aut in hac aut in altera contra Agripp . . . , qui me movit ad scribendum epistola inveneritis incondita, meae indiscretioni, non elationi deputetis. III. Vigilate itaque pro Ecclesiae pace, subvenite ovibus vestris, jam tanquam luporum terroribus pavidis, quae vos ipsos insuper nimio utpote pavore in alternantem circumactae convertibulum timent. Ideo dubitantes partim venientes, partim vero recedentes, sicut veniunt, sic revertuntur, et semper in pavore sunt. Quamobrem utere veri, o papa, pastoris (0276A)sibilis, notaque voce, et sta inter illas et lupos, ut, deposito pavore, tunc primum te ex integro cognoscant pastorem. Populus enim quem video, dum multos sustinet haereticos, zelosus est, et cito tanquam grex pavidus turbatur, et inde non cito securus est quia tantos Italia lupos habuit, quorum catuli vix possunt toti elidi: dum nimirum inter antra tanti nutriti sunt. Antra deleat Deus, tale semen, et nutriat grege suo, teque compungat: vigilanter insistas officio tuo pastorali, stans super custodiam tuam die ac nocte, ut videas baculum illum nuceum, quem uncinum (Amos, VIII, 1, 2), postea videre merearis tempore fructus colligendi veros. Ut ergo honore apostolico non careas, conserva fidem apostolicam, confirma testimonio, (0276B)robora scripto, muni synodo; ut nullus tibi jure resistat. Noli despicere consiliolum alienigenae, tanquam doctor illius zelantis pro te. Mundus jam declinat, Princeps pastorum appropinquat: cave ne te negligentem inveniat, et conservos pugnis mali exempli percutientem manducantemque cum Hebraeis, et bibentem, ne contingat sequentia securitati: Qui enim ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 21). Non sufficit tibi quod pro te ipso sollicitus sis, qui multorum curam suscepisti: cui enim plus creditur, plus ab eo exigitur. IV. Vigila itaque, quaeso, papa, vigila; et iterum dico: vigila; quia forte non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant, qui vobis culpam injiciunt. Vigila primo pro fide, deinde pro operibus (0276C)fidei jubendis vitiisque calcandis; quia tua vigilantia multorum erit salus, sicut e contrario tua securitas multorum erit vastatio. Mittat te Isaias in montem qui evangelizas Sion (Isa. XL, 9), imo per Isaiam Deus, juxta tui nominis interpretationem, in speculam verae contemplationis ponat; in qua, quasi cunctis mortalibus altior positus vicinusque coelestium effectus, exaltans quasi tuba vocem tuam annunties populo Domini tui, tibi ab eo commisso peccata eorum, et domui Jacob iniquitates eorum (Isa. LVIII, 1). Noli timere culpam mendacii: habes enim quod annuntiare debeas; multi enim, quod gravius est, per securitatem pastorum in his regionibus dejecti sunt, et multi per prosperitatem infelicissimae abundantiae decepti sunt. Inde quia juxta (0276D)minas Domini, sanguis sanctorum de manibus requirendus erit pastorum, vigilandum est diligenter, id est, praedicandum est frequenter verbum Domini a pastoribus, scilicet Ecclesiae, speculatoribus et magistris, ut nullus pereat per ignorantiam. Si enim per socordiam perierit, suus sanguis in suum caput reputabitur. V. Sed cur haec mordacius diu omnibus nota commemoraverim, in subjectis subnectam. Faciunt enim et haec ad proposita suggestionis primae genera: ligata namque sunt simul utraque: ex his enim pendent illa; et ideo ista primum amputanda sunt; non enim curat de errore, qui non curat de religione, (0277A)hic namque totus consistit agon, hic tota stat causa, hic ille gladius bis acutus (Apoc. I, 16) pertingens usque ad divisionem carnis et animae, compagum, medullarum, qui est discretor cordis et cogitationum (Hebr. IV, 12) usque ad os debet secare nervos. Hinc sale divino sermo noster conditus est (Coloss. IV, 6) (omne nempe sacrificium sale aspergi praeceptum est); hinc scintillae de illo divino [ Suppl. igne], quem Dominus in terram mittere venit (Luc. XII, 49) descendentes comburant lignum, foenum, stipulam (I Cor. III, 12) quae male superaedificantur a multis super fundamentum. Hoc admirandum, cum toties superaedificamur Christiani, praeter quod nemo aliud potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus (Ibid., 11). Heu quanta gehennae (0277B)fomenta ubique praeparantur de his infelicibus aedificiis, super quae comburenda sermo ille scintillans Domini descendens de incendii illius semper vivi immensitate cecidit dicendo: Attendite vobis, ne forte aggraventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos dies illa repentina: tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem universae terrae (Luc. XXI, 34, 35). VI. Vides quo terrore Dominus nostrum soporem ac noxium teporem ad vigilantiam, suscitat, ne imparati inveniamur. Ideo ego dixi: Papa, vigila: tempus est de sommo surgere (Rom. XIII, 10): Dominus appropinquat, et prope jam in fine consistimus inter tempora periculosa. Ecce conturbantur gentes, (0277C)inclinantur regna: ideo cito dabit vocem suam Altisimus, et movebitur terra. Ego quasi timidus dum non sim fortis bellator, quia hostem adversariorum circumdedisse nos video, te licet importunis clamoribus, tanquam ducum principem suscitare conor; ad te namque totius exercitus Domini, in campo potius torpentis, quam pugnantis, et partim (quod lacrymabilius est) adversariis potius manus dantis, quam resistentis, periculum pertinet. Te totum exspectat, qui potestatem habens omnia ordinandi, bellum instituendi, duces excitandi, arma corripi jubendi, aciem construendi, tubas undique sonandi, certamen demum, te in fronte gradiente, ineundi. Quia vae diu apparet in hac regione, in hoc spirituali bello victi sumus, etiam Christiani, vitiis primum carnalibus ac (0277D)pomposa conversatione; deinde fidei vacillantis tepore, qua infirmata, inimicis nostris, dum non sensimus, circumdati sumus triplicibus qui dati sunt nobis ad vindictam nostrae luxuriosae securitatis. Omnium enim malorum causa est caecae prosperitatis securitas. VII. Miror, fateor, talem securitatem; et unde hic lethalis sopor totos pene cooperit, nescio quae corda, quae aures, qui sensus, quos nequaquam ignita ipsius Domini verba suscitaverunt ad vigilantiam zeli jugiter ferventis, ad contemptum mundi, ad paupertatem Christi, sicut multas gentes ita asseruerunt. Ego enim de extremo mundo veniens, ubi bella Domini (0278A)praeliari spirituales duces conspexi, et sperans in antea videre fortiores peritioresque hujus sancti conflictus duces; et ita inveniens, ac si quidam campi bellici roscidus cadaverum ac madidus post pugnam contemplator, stupeo, et dolens ac timens, ad teque tantum qui unica spes de principibus es, per honorem potens Petri apostoli sancti, respiciens plango tanti exercitus stragem. Sed quia fragilis ingenii cymba, non tam in altum juxta verbum Domini (Luc. V, 4) ducta est, quam adhuc in uno haereat loco: non enim charta totum comprehendere potest, quod animus variantibus causis, epistolae angustiis concludere voluit, a rege rogor, ut singillatim suggeram tuis piis auribus sui negotium doloris: dolor namque suus est schisma populi pro regina, pro filio, forte et pro se (0278B)ipso; fertur enim dixisse, si certum sciret et ipse crederet. VIII. Redeamus ad librum, quem juxta ripam dimisimus. Ne igitur hoc fune erroris longissimo liget latro antiquus homines, causa schismatis incidatur, quaeso confestim a te cultello quodammodo sancti Petri, id est, vera in synodo fidei confessione, et haereticorum omnium abominatione ac anathematizatione, ut mundus cathedram Petri ab omni errore, horrore, si quis est, ut aiunt, intromissus; si non puritas agnoscatur ab omnibus. Dolendum enim ac deflendum est, si in sede apostolica fides catholica non tenetur. Sed ut totum dicam (ne adulari ultra fas, etiam vobis videar) dolendum quoque est quod non vos priores pro zelo fidei, ut decebat, diu parte (0278C)a vobis recedente (utpote qui potestatem legitimam habuistis), continuo, ostensa prius vestrae fidei puritate condemnastis, nec excommunicastis, quare vel infamare auderet fidei orthodoxae sedem principalem. Scitis enim quam saeva animadversione a patribus in synodo Nicaena sancta damnati sunt innocentium criminatores. Sed haec dicens, non nesciens multas esse causas in multitudine clamosa et acuta, tumultuosa, quae non permittunt haec ad purum usque investigari, non quia crederem, sed quia nunc fieri debeant, dixi. Si qui sunt rebelles contra veritatem vestri comprovinciales, tantum culpa includat hos; non enim ignem flare potest os farina aut aliqua materia plenum: omnis enim res laeditur vicina contrarietate. Idcirco precor vos pro Christo: subvenite famae vestrae, quae laceratur inter gentes, ne (0278D)perfidiae vestrae reputetur ab aemulis, si amplius taceatis. Nolite itaque amplius dissimulare, nolite tacere; sed potius emittite vocem veri Pastoris, quam agnoscunt suae oves quae alienorum vocem non audiunt, sed fugiunt ab eo (Joan. X, 4, 5). IX. Ego instigo vos, meos patres ac proprios patronos, ad depellendam confusionem de facie filiorum vestrorum ac discipulorum, qui pro vobis confunduntur: et, quod his majus est, ut caligo suspicionis tollatur de cathedra S. Petri. Inde conventum coge, ut ea quae vobis objiciuntur, purgetis; non enim lusus currus vobis objicitur. Haereticorum enim (0279A)receptio, ut audio, vobis reputatur, quod absit, credi verum fuisse, esse vel fore. Dicunt enim Eutychen, Nestorium, Dioscorum, antiquos, ut scimus, haereticos a Vigilio in synodo, nescio quam [ Forte qua], in quinta receptos fuisse. Ecce causam totius, ut aiunt, scandali; si et vos sic recipitis, ut dicitur, aut si et ipsum Vigilium scitis sic infectum defunctum fuisse, quare illum contra conscientiam recitatis? Omne enim, quod non ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 3). Jam vestra culpa est, si vos deviastis de vera fiducia, et primam fidem irritam fecistis (I Tim. V, 12): merito vestri juniores vobis resistunt, et merito vobiscum non communicant, donec perditorum memoria deleatur, et oblivioni tradatur. Si enim haec certa magis quam fabulosa sunt, versa vice filii vestri in caput conversi (0279B)sunt, vos vero in caudam (Deut. XXVIII, 44); quod etiam dici dolor est: ideo et vestri erunt judices qui semper orthodoxam fidem servaverunt, quicunque illi fuerint, etiamsi juniores vestri videantur. Ipsi autem orthodoxi et veri catholici, qui neque haereticos, neque suspectos aliquos aliquando receperunt neque defenderunt, sed in zelo verae fidei permanserunt. Si igitur et isti non tales sint, ut seniores ordine, culpa tamen majores juste judicent, certatim invicem veniam pro tam longa discordia postulantes, et utrique nullum contra rationem defendentes, nec vos haereticos, nec illi suspectos, quo utrique culpabile celerius concordare. X. Sed indulgete mihi talia confragosa loca transnanti, si qua forinsecus verba aures pias offenderunt, (0279C)quia consequentiae [consequentis] ratio historiae nihil me de quaestione praeterire permittit, et libertas paternae consuetudinis, ut ita dicam, me audere ex parte facit. Non enim apud nos persona sed ratio valet: amor autem pacis evangelicae totum me dicere cogit, ut vobis sit stupor ambobus, qui unus chorus esse debuistis, magnitudo sollicitudinis meae pro concordia, pace vestra. Si enim patitur unum membrum, compatimur [compatiuntur] omnia membra (I Cor. XII, 26). Nos enim, ut ante dixi, devincti sumus cathedrae S. Petri: licet enim Roma magna est et vulgata; per istam cathedram tantum apud nos est magna et clara. Quanquam enim Ausonici decoris, ac si augustissimum quoddam, ac aetheris procul sejunctum climatibus promiscuis, urbis quondam (0279D)conditae nomen, nimio favore omnium prope gentium, totis per orbem, usque in occidua transmundialis limitis loca, triundalibus saltuatim, licet hyperbolice, pelagi vorticibus undique consurgentibus (mirum dictu!), non prohibentibus longe lateque vulgatum est; ex eo tamen tempore, quo Deus et Dei Filius esse dignatus est, ac in duobus illis ferventissimis Dei Spiritus equis, Petro scilicet et Paulo apostolis (quorum chara pignora vos felices fecerunt), per mare gentium equitans, turbavit aquas multas, et innumerabilium populorum millibus multiplicavit quadrigas, supremus ipse auriga currus illius, (0280A)qui est Christus, Pater verus, agitator Israel, trans Euriporum rheuma, trans Delphinum dorsa, trans turgescentem dodrantem, ad nos usque pervenit. Ex tunc vos magni estis et clari, et Roma ipsa nobilior et clarior est; et si dici potest, propter Christi geminos apostolos (dico ipsos coelos a Spiritu sancto dictos, Dei gloriam enarrantes [Psal. XVIII, 2] ), de quibus infertur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba illorum [Ibid., 5] vos prope coelestes estis, et Roma orbis terrarum caput est ecclesiarum, salva loci dominicae resurrectionis singulari praerogativa. Et ideo sicut magnus honor vester est pro dignitate cathedrae, ita magna cura vobis necessaria est, ut non perdatis vestram dignitatem propter aliquam perversitatem. Tandiu (0280B)enim potestas apud vos erit, quandiu recta ratio permanserit: ille enim certus regni coelorum clavicularius est, qui dignis per veram scientiam aperit, et indignis claudit. Alioquin, si contraria fecerit, nec aperire, nec claudere poterit. XI. Cum haec igitur vera sint et sine ulla contradictione ab omnibus vera sapientibus recepta sint (licet omnibus notum est, et nemo [ Add. sit] qui nesciat qualiter Salvator noster sancto Petro regni coelorum contulit claves) et vos per hoc forte superciliosum nescio quid, prae caeteris vobis majoris auctoritatis, ac in divinis rebus potestatis vindicatis; noveritis minorem fore potestatem vestram apud Dominum, si vel cogitatis hoc in cordibus vestris: quia unitas fidei in toto orbe unitatem fecit potestatis et (0280C)praerogativae; ita ut libertas veritati ubique ab omnibus detur, et aditus errori ab omnibus similiter abnegatur: quia confessio recta etiam sancto privilegium dedit claviculario communi omnium Nonno, liceat etiam junioribus vestris sollicitare vos pro zelo fidei, pro amore pacis, pro Ecclesiae unitate communis matris, quae nimirum intra viscera more Rebeccae (Gen. XXV, 22.) discerpitur materna, et dolet pro rixa ac intestino bello filiorum suorum, et moesta luget divisionem viscerum suorum. Lacrymis in his opus est magis, quam verbis. Quomodo praevaluit inimicus Christiani nominis post Filii Dei viva verba, post Evangeliorum plenitudinem, post apostolicam doctrinam, post neotericam orthodoxorum auctorum scripturam, qui de novo ac veteri sacramenta fidei diverso sermone (0280D)aperuerunt? Corpus Christi dividere, et membra separare et ipsus Filii Dei Salvatoris mundi tunicam scindere, quae est unitas? Tuum est hoc artificium, diabole, quem Christus pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. XI, 14), vincat. XII. Ideo cito, charissimi, concordate, et convenite in unum, et nolite contendere pro antiquis litibus; sed magis tacete, et aeterno silentio ac oblivioni eas tradite; et si qua dubia sunt, divino judicio reservate. Quae autem manifesta sunt, de quibus homines judicare possunt, juste sine personarum acceptione judicate; sitque judicium pacificum in portis (0281A)vestris, et agnoscite vos invicem, ut sit gaudium in coelo et in terra pro pace et conjunctione vestra. Quid vobis aliud defendere, praeter fidem catholicam, si veri Christiani estis utrique? Non enim ego possum scire, unde Christianus contra Christianum de fide possit contendere; sed quidquid dixerit orthodoxus Christianus, qui recte Dominum glorificat, respondebit alter Amen, quia et ille similiter amat et credit. Unum itaque omnes dicite, et unum sentite, ut utrique unum sitis toti Christiani (I Cor. I, 10). Nam si, ut audivi, aliqui in Christo duas substantias non credunt, haeretici potius quam Christiani credendi sunt: Christus enim Salvator noster verus Deus, aeternus sine tempore, et verus homo absque peccato ex tempore est; qui juxta divinitatem coaeternus est Patri, (0281B)et juxta humanitatem junior est matre. Qui natus in carne, nequaquam deerat coelo: manens in Trinitate, vixit in mundo. Et ideo si scriptum est in V synodo, ut quidam mihi dixit, quod qui duas substantias adorat, orationem suam divisam habeat, ille divisus est a sanctis, et separatus est a Deo, qui scripsit. Nam nos pro unitate personae, in qua complacuit plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter (Coloss. II, 9), unum Christum credimus, divinitatem ejus et humanitatem, quia qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Si qui aliter de Incarnatione Domini senserit, hostis est fidei, et abominandus est omnibus Christianis, ac anathematizandus, cujuscunque ordinis, aut status, aut gradus fuerit; nullus enim ad injuriam (0281C)Dei hominem honorare debet. Ideo quaeso vos pro Christo, nulli parcite qui vos a Christo separare tentaverit; sed potius ei in faciem resistite, si quis nolens recte credere, vos a fide catholica revocare voluerit. XIII. Date, quaeso, veniam mihi nimis injurioso, asperoque cuidam loquaci, qui de tali causa aliter scribere non potui. Dum enim veritati per omnia placere volui, azyma cum amaritudine non nesciens comedenda, soli Deo servivi, qui est benedictus in saecula. Ego germanitatem meam probavi et zelum fidei meae, dum malui reprehensoribus locum dare, quam in tali causa os, quamvis ineruditum, non aperire. Idcirco quamvis trisulcus arcuato vulnere (0281D)scorpius insurgat, in his de quibus scriptum est, extendere linguam suam, sicut arcum mendacii; qui nova quaeque, licet epicroca, judicant, copes nimirum effecti, hyperbolice; quique oliginosis celotes palearibus, scriptis quibusque non lepidis, invidiae refragationis semper opponunt pellaces. Sed quando rex gentilis peregrinum scribere Longobardus, Scotum hebetem rogat, quando unda torrentis antiqui retro redundat; quis non mirabitur potius quam calumniabitur? Ego tamen non trepidabo, neque in causa Dei linguas hominum formidabo, quae frequentius mentiuntur quam vera loquuntur; cum potius verecundiae resistendum, quam ignaviae subjiciendum sit, ubi necessitas cogat. XIV. Igitur, ut ad id loci regrediar unde digressus (0282A)sum, rogo vos, quia multi dubitant de fidei vestrae puritate, ut cito tollatis hunc naevum de sanctae cathedrae claritate; non enim decet Romanae Ecclesiae gravitatem haec instantis levitatis fama, ut qualibet vi possit moveri a soliditate verae fidei, pro qua tot martyres sui suum sanguinem fuderunt, malentes mori quam convelli. Nunquid enim si in nostris temporibus persecutio venerit ultima squammae illius invisae, cujus corium vix universae naves poterunt portare, non usque ad sanguinem resistemus adversus peccatum repugnando (Heb. XII, 4), sicut patres nostri fecerunt, apostolos dico, et tot martyres? Si gravis fuit persecutio in initio fidei, quanto magis in fine, de quo Dominus dicit: Putasne veniens Filius hominis inveniat fidem in terra (Luc. VIII, 8)? (0282B)Et iterum: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret omnis caro salva (Matth. XXIV, 22). Felix quem mors ante tollat, quam infirmus neget. Dicit tamen electos ibi futuros; de quibus nimirum praedixit discipulis suis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Cum itaque electi futuri in diebus illis periculosioribus caeteris, ante etenim [ Al. etiam] ac retro incomparabilibus, sustinebunt, Domino roborante, majora; cur nos in tutioribus adhuc ac securioribus, vel pro fide nostra qua [ Add., ab] ethnicis ac Judaeis ac haereticis differimus, non sustinebimus, Domino adjuvante, minora? XV. Sed talia suadenti, utpote torpenti actu, ac dicenti potius, quam facienti mihi, Jonae Hebraice, (0282C)Peristerae Graece, Columbae Latine, potius tantum [ Al., tamen] vestrae idiomate linguae nancto [ Al., nuncupato], licet prisco inter [ Al., nitar] Hebraeo nomine, cujus et pene subivi naufragium, veniam, quaeso, sicut saepe rogavi, date; quia necessitate magis, quam cenodoxia scribere coactus sum, dum quidam litteris suis quibus me primo pene ingressu in hujus regionis terminos arripuit, vos mihi cavendos, tanquam in Nestorii sectam decidentes, significavit. Cui attonitus respondi in brevi, ut potui, non credens suae allegationi: sed ne ullo modo veritati essem contrarius, juxta suam epistolam, et juxta meam bonam de vobis aestimationem (ego enim credo semper columnam Ecclesiae firmam esse in ramo) (0282D)responsum variavi, quod vobis direxi relegendum ac concertandum, sicubi contra veritatem venit; non enim me inter irreprehensibiles profiteri audeo. XVI. Post hanc autem scribendi occasionem, insuper regis insistit jussio * Agilulfi: cujus postulatio me in stuporem ac in sollicitudinem posuit multiplicem: quippe quia non sine miraculo reor esse quod video. Reges namque Arianam hanc labem in hac diu regione, calcando fidem catholicam, firmarunt; nunc nostram rogant roborari fidem. Forte Christus pio nos [ Leg. pio nos oculo] tunc respicit, cujus favore omne nascitur bonum. Nos valde miseri sumus, si nostra de parte scalon amplius fiat. Rogat itaque rex, rogatque regina, rogant te toti, ut quam celerrime possit fieri, fiant omnia unum, fiat ut patria (0283A)pax, pax fiat mox fidei, ut toti deinceps, grex unus fiat Christi. Rex [ Leg. Regis] regum tu Petrum, te tota sequatur Italia. Quid suavius pace per [ Forte post] bella? Quid dulcius conjunctione fratrum diu separatorum? Quam alacer post annos supervenit Pater post [ Redundat post] multos? Quam suave diu exspectanti matri narratur adventus? Ita Deo patri pax filiorum, gaudium erit in aevum saeculorum, et laetitia Ecclesiae matris tripudium fiet sempiternitatis. De caetero, sancte papa et fratres, orate pro me vilissimo peccatore et meis comperegrinis, juxta loca sancta et sanctorum cineres, et praecipue juxta Petrum et Paulum, viros similiter et magnos magni Regis duces, ac fortissimos campi felicissimi bellatores, Dominum crucifixum cum cruore sequentes; (0283B)ut mereamur Christo haerere, placere, gratias agere, eumque cum patre et Spiritu sancto sine fine laudare vobiscum [ Add. et cum] omnibus sanctis hic et in aeterna saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA VI. AD QUEMDAM SUUM DISCIPULUM.

I. Mundus iste transit: et quotidie decrescit. Nemo vivens manebit: nullus vivus remansit: totum humanum genus ortu utitur pari, et de simili vita fine cadit aequali: deferentibus vitam mors incerta subripit: omnes superbos vagos moeror mortis corripit: quod pro Christo largiri nolunt, omnes avari inopportune amittunt: post se colligunt alii: parvum ipsi viventes Deo dare vix audent, morti cuncta relinquunt: nihil de ipsis habent. Quotidie (0283C)decrescit vita praesens quam amant: indeficiens manebit sibi poena, quam parant. Lubricum cum labitur conantes colligere, et hoc quod sese ducit, minus timent credere. Dilexerunt tenebras tetras magis, quam lucem (Joan. III, 19). Imitari contemnunt vitae Dominum ducem. Velut in somnis regnent, una ora laetantur; sed aeterna tormenta adhuc illis (0284A)parantur. Caeci nequaquam vident, quid post obitum restat peccatoribus, impiis quod [ Forte quid] impietas praestat. II. Cogitare convenit te haec cuncta, amice. Absit tibi amare hujus formulam vitae. Omnis enim caro fenum (Isa. XL, 6), flagrans licet, florida: sicque quasi flos feni omnis est gloria. Orto sole arescit fenum, et flos deperit (Jac. I, 11): sic est omnis juventus, virtus cum defecerit. Pulchritudo hominum senescens delabitur: vultus Christi radius prae cunctis amabilis, magis diligendus est, quam flos carnis fragilis. Caveto, filiole, seminare species, quas mors ingreditur non parva pernicies. Plerique perpessi sunt poenarum incendia, voluntatis lubricae nolentes dispendia. Poculum impiissimae noli unquam bibere: (0284B)inde multos plerumque vides laetos ridere: nam quoscunque videris ridere inaniter, scito in novissimis quod flebunt amariter. III. Conspice, charissime, sic esse libidinem, ut morsum mortiferum, quod vincit dulcedinem. Noli pronus pergere per vias mortalium: quam multis evenisse conspicis naufragium. Perge inter laqueos cum suspensis pedibus, per quos captos caeteros incautos comperimus. De terrenis eleva tui cordis oculos: ama amantissimos angelorum populos. Beata familia quae in altis habitat, ubi senex non gemat, neque infans vagiat: ubi laudes Domini nulla vox retinet [ An reticet?]: ubi non esuritur, ubi nunquam sititur: ubi cibo superno plebs coelestis pascitur: ubi nemo moritur, quia nemo nascitur: ubi aula (0284C)regia coelestis pascitur, in qua male resonans nulla vox audita est: ubi vita viridis veraque futura est, quam nec mortis nec moeroris metus consumpturus est. Laeti letho transacto laetum Regem videbunt: cum regnante regnabunt: cum gaudente gaudebunt. Tunc dolor, tunc taedium, tunc labor delebitur: tunc Rex regum, Rex mundus a mundis videbitur. (no apparatus)