CAPUT I.
Ecclesia Dei quae incolit Romam, Ecclesiae Dei 0203Aquae incolit Corinthum, vocatis, sanctificatis in voluntate dei per Dominum nostrum Jesum 0206AChristum: gratia vobis et pax ab omnipotente Deo per Jesum Christum multiplicetur.
Propter subitas ac sibi invicem succedentes calamitates et casus adversos qui nobis acciderunt[v 1], tardius, fratres, nosmetipsos convertisse agnoscimus ad ea quae fuerunt quaesita a vobis, dilecti, et ad seditionem impiam ac detestandam, advenis Deique electis alienam; quam pauci homines insolentes et audaces in tantum vecordiae 0207Ainflammarunt, ut venerabile ac illustre, dignumque quod, ab omnibus ametur nomen vestrum, magnopere blasphemetur[1]. Quis enim apud vos diversatus, omni virtute plenam firmamque fidem vestram non probavit? sobriam et mitem in Christo pietatem non est admiratus? magnificentiam qua hospites excipere soletis, non celebravit? perfectam denique certamque cognitionem vestram, non beatam praedicavit? Omnia enim sine personarum acceptione a vobis fiebant, et in Dei legibus ambulabatis, praepositis vestris subditi, et senioribus qui sunt inter vos debitum honorem tribuentes. Juvenibus, ut moderata et honesta sectarentur, mandabatis; mulieribus, ut in inculpabili, gravi et casta conscientia omnia peragerent, diligendo viros suos, prout officium postulat, denuntiabatis; utque in 0207Bobedientiae canone constitutae, res domesticas honeste administrarent modestissimeque se gererent, docebatis.
0210ACAPUT II.
Omnes autem humili animo eratis, nullatenus superbientes, magis subjecti[2] quam subjicientes, dantes libentius quam accipientes[3]. Dei viatico contenti; verbaque ejus diligenter attendentes, dilatati eratis in visceribus; ejusque passiones[v 2] vobis prae oculis erant. Sic alta et abundanti pace fruentes, inexplebile benefaciendi desiderium omnes tenebat, plenaque Spiritus sancti super omnes effusio erat: sancta quoque voluntate referti, bono atque alacri animo cum pia fiducia manus vestras extendebatis ad omnipotentem Deum, ei supplicantes ut propitius esset[4], si quid inviti peccassetis. 0211ADiu noctuque solliciti eratis pro universa fraternitate, ut numerus electorum Dei cum misericordia et conscientia salvaretur. Sinceri et simplices eratis, atque injuriarum invicem acceptarum immemores, Omnis dissensio omnisque scissura vobis abominationi erat: proximorum delicta lugebatis: illorum defectus, vestros censebatis; benefacti nullius penitebat vos, ad omne bonum opus parati[5]. Veneranda et virtutum omnium referta conversatione ornati, omnia in timore ejus peragebatis: mandata et precepta Domini in tabulis cordis vestri scripta erant[6].
0214ACAPUT III.
Omnis honor et latitudo vobis data est, et illud Scripturae impletum est: Edit et bibit, et dilatatus est et incrassatus, et recalcitravit dilectus[7]. Hinc aemulatio, invidia, contentio, seditio, persecutio, commotio, bellum et captivitas manarunt. Sic viles et inglorii contra honoratos et gloriosos, sic insipientes contra sapientes, et juvenes contra seniores insurrexerunt[8]. Hanc ob causam procul absunt justitia et pax, dum unusquisque Dei 0215Atimorem deserit, et in fide ejus caecutit, neque in Institutis praeceptorum ejus ambulat, aut vitam Christo dignam degit; sed secundum pravas ipsius concupiscentias incedit, iniquam et impiam invidiam resumendo, per quam et mors in mundum intravit[9].
CAPUT IV.
Sic enim scriptum est: Et factum est post dies, obtulit Cain ex fructibus terrae sacrificium Domino: Abel autem obtulit et ipse de primogenitis ovium suarum, et de adipibus earum. Et respexit Deus super Abel, et super munera ejus: super Cain autem, super sacrificia ejus non advertit. Et contristatus est Cain valde, et concidit vultu suo. Et dixit Deus 0215Bad Cain: Quare tristis factus es? et quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti? Quiesce: ad te conversio ejus, et tu dominaberis ipsius. Et dixit Cain ad Abel fratrem suum: Transeamus in campum. Et factum est dum essent in campo, surrexit Cain super Abel fratrem suum, et occidit eum[10]. Videtis, fratres, propter aemulationem et invidiam fratricidium commissum. Propter aemulationem pater noster[v 3] Jacob[11] a facie fratris sui Esau aufugit. Aemulatio effecit, ut Joseph ad mortem usque persecutionem sustineret[12], et in servitutem addiceretur. Aemulatio Mosem a facie Pharaonis regis Aegypti fugere compulit, eum popularem suum dicentem audiret: Quis te constituit principem et judicem super nos? nunquid 0215Ctu vis me occidere, quemadmodum occidisti heri Aegyptium[13]? Propter aemulationem[v 4] Aaron et Maria extra castra segregati habitarunt[14]. Aemulatio Dathan et Abiron vivos ad inferos detrusit[15], quod cum Moyse Dei famulo seditione 0217Acontenderent. Ob aemulationem David non tantum alienigenis invisus, sed etiam a Saul rege Israel fuit vexatus[16].
CAPUT V.
Sed ut vetera exempla relinquamus, veniamus ad proximos athletas, et saeculi nostri generosa exempla proponamus. Propter aemulationem et invidiam, qui Ecclesiae erant fideles et justissimae columnae, ad mortem usque acerbam persecutionem passi sunt. Ponamus nobis ante oculos sanctos apostolos. Propter aemulationem iniquam Petrus non unum aut alterum, sed plures labores sustulit, atque ita martyrium passus in debitum gloriae locum ascendit. Paulus propter aemulationem 0219Atientiae certamen sustinuit, in vincula septies conjectus, fugatus, lapidatus: et preaeco factus in Oriente ac Occidente, eximium fidei suae decus accepit. Cum totum mundum docuisset, et ad Occidentis terminos venisset[v 5], ac sub principibus martyrium passus esset; sic e mundo migravit, et in locum sanctum abiit, patientiae summum exemplar factus.
CAPUT VI.
Viris istis sancte vitam instituentibus magna electorum multitudo aggregata est, qui multas contumelias multaque tormenta propter aemulationem passi, exemplar optimum inter nos exstiterunt. Propter aemulationem vexatae mulieres Danaides et 0221ADircae, postquam gravia et nefanda supplicia sustinuissent, constantem fidei cursum consummarunt, et debiles corpore nobile premium acceperunt. Aemulatio uxores a maritis abalienavit, et dictum patris nostri Adam mutavit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea[17]. Aemulatio et contentio urbes magnas evertit, et gentes magnas eradicavit.
CAPUT VII.
Haec, charissimi, non tantum ut vos officii vestri admoneamus scribimus, sed etiam ut nos ipsos commonefaciamus; in eadem enim arena versamur, 0223Aet certamen idem nobis impositum est. Quare inanes et vanas curas relinquamus, et ad gloriosam et venerandam sanctae vocationis nostrae regulam veniamus. Videamus quid bonum, quid gratum acceptumque sit coram eo qui fecit nos. Animum intendamus in sanguinem Christi cernamusque quam pretiosus Deo sit ejus sanguis, qui propter nostram salutem effusus, toti mundo penitentiae gratiam obtulit. Recurramus ad omnes generationes, discamusque quod in generatione et generatione 0226A poenitenti locum Dominus dedit volentibus ad ipsum converti[v 6] Noe poenitentiam praedicavit[18]; et qui obedierunt, servati sunt. Jonas Ninivitis predicavit[19]; illi autem de peccatis suis acta poenitentia, Deum precibus placarunt, et salutem consecuti sunt, licet alieni a Deo essent.
CAPUT VIII.
Ministri divinae gratiae per Spiritum sanctum de poenitentia sunt locuti: ipseque omnium Dominus de poenitentia locutus est cum juramento. Vito enim ego, dicit Dominus: nolo mortem peccatoris, sicut poenitentiam[20]: addens[v 7] et pulchram sententiam: Resipiscite domus Israel ab iniquitate vestra[21]. Dic filiis populi mei: si peccata vestra a 0226B terra usque ad coelum pertingant, et si sint rubriora cocco et nigriora sacco; conversi autem fueritis ad me ex toto corde[22], et dixeritis: Pater; exaudiam vos tanquam populum sanctum[23]. Et in alio loco sic dicit: Lavamini et mundi estote, auferte mala ex animabus vestris ab oculis meis: quiescite a malitiis vestris, discite facere bonum, querite judicium, liberate oppressum, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite, et disputemus, dicit: Et si fuerint peccata vestra quasi phoenicium, sicut nivem dealbabo; et si fuerint ut coccinum, sicut lanam dealbabo. Et si volueritis ac audieritis me, bona terrae 0217A comedetis: si autem nolueritis, neque audieritis me, gladius devorabit vos: os enim Domini locutum est haec[24]. Omnes itaque dilectos suos volens poenitentiae fleri participes, omnipotente sua voluntate firmavit.
CAPUT IX.
Quare obsequamur magnifice et gloriosae illius voluntati, et supplices illius misericordie ac benignitati procidamus; et convertamur ad miserationes ejus, relictis vanis operibus, contentione, et quae ad mortem ducit, aemulatione.[25] Fixis oculis, eos intueamur, qui magnificae ejus gloriae 0217B perfecte servierunt. Sumamus Enoch[26], qui in obedientia justus repertus, translatus fuit, et non inventa est mors illius. Noe[27] fidelis inventus, per ministerium suum regenerationem[v 8] mundo praedicavit; et per eum Dominus conservavit animalia, cum concordia in arcam ingressa.
CAPUT X.
Abraham amicus[28] vocatus, inventus est fidelis, quando dictis Dei obtemperans fuit. Hic per obedientiam exiit de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui; ut exigua terra, et cognatioue debili, et domo parva derelicta[v 9], promissiones Dei in hæreditatem acciperet. Dicit enim ei: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, in terram quam tibi demonstravero: el faciam te in gentem magnam, el benedicam tibi, el magnificabo nomen tuum, el eris benedictus: et benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi: et benedicentur in 1e omnes tribus terre[29]. Ac rursus cum recessit a. Lot, dixit ei Deus: Respiciens oculis tuis, vide a loco in quo nunc (u es, ad. Aquilonem, et Africum, et Orientem, et! mare: quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo usque in seculum, Et faciam semen tuum sicut arenam terre. Si potest quis dinumerare arenam terre, et semen tuum dinumerabitur[30], Et iterum ait: Eduxit Deus Abraham, et dixit ei: Respice in celum, et numera stellas, si potes dinumerare eas: sic erit semen tuum. Credidit autem. Abraham Deo; et deputatum est. ei ad justitiam[31]. Propter fidem et hospitalitatem datus est ei filius in senectute[32]; et per obedientiam obtulit eum[33], sacrificium Deo, in uno montium quem ipsi ostendit.
CAPUT XI.
Propter hospitalitatem et pietatem Lot e
Sodomis salvus evasit[34], cum tota regio circumjacens igne et sulphure damnata esset: palam faciente
Domino, quod sperantes in illum non derelinquit;
eos vero qui in contraria declinant, punitione ac
supplicio afficit. Quæ: enim una cum eo egressa
fuerat uxor illius, cum diversa sentiret nec concors
esset, in ejusmodi signum posita est, ut salis
statua in hodiernum usque diem sit facta: quo
cunctis notum esset, quod animo incerti et de potentia
Dei dubitantes, in judicium et in significationem
universis generationibus fiunt.
CAPUT XII.
Ob fidem et hospitalitatem servata est Rahab
mereirix[35]. Missis enim a Jesu filio Nave ad
Jerichuntem exploratoribus, intellexit terræ rex, quod
regionem eorum exploratum venerant; el emisit
viros qui eos comprehenderent, ut comprehensi
necarentur. Eos igitur hospitalis Rahab suscipiens,
in solario sub lini stipula occultavit.
Supervenientibus autem hominibus a rege missis, ac
dicentibus: Viri ad te venerunt terre nostre
exploratores; educ eos, rex enim ita imperat; illa
respondit: Duo viri quos quaritis, ingressi sunt apud me, sed confestim abierunt et pergunt: non. ostendens
eis illos. Et dixit ad viros: Certo scio ego, qmod
Dominus Deus vester tradit vobis «urbem hanc;
timor enim el pavor vestri incidit in habitatores ejes.
Quando igwur contigerit vos eam capere, servate
me ei domum patris mei. Et dixerunt ei: Sic erit,
quemadmodum lccula es nobis. Cum igitur nos adesse
cognoveris, congregabis omnes Iuos sub tecto tuo,
et servabuntur: quoiquot enim invenientur extra
domum, peribunt. Et signum ei dare addiderunt, ut
funiculum nempe coccineum appenderet de domo
sua: manifestdám facientes, quod per sanguinem
Doniini futura esset redemptio universis
credentibus et sperantibus in Deum. Videte, dilecti,
non solum fides, sed etiam prophetia in inuliere
exstitit.
CAPUT XIII.
Humiles itaque simus, fratres, deponentes omnem
arrogantiam, et fastum, et amentiam, el iras;
atque faciamus quod scriptum est: dicit enim
Spiritus sanctus: Non glorietur sapiens in sapientia sua,
neque fogtis in fortitudine sua, neque dives in divitiis
suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur,
querendo illum, et faciendo judicium ac justitiam[36]:
precipue memores sermonum Domini Jesu, quos
locutus est docens mansuetudinem et
æquanimitatem. Sic enim dixit: Estote misericordes, ut
misericordiam consequamini; dimittite, w& dimittatur
vobis; sicut facitis, ita. vobis fiet; sicut datis, ita
dabitur vobis; sicut judicatis, ita judicabimini; sicut
indulgetis, ita vobis indulgebitur; qua mensura
metimini, in ea mensurabitur vobis[37]. Hoc precepto
et his mandatis stabiliamus ud ipsos, ut in
obedientia sanctorum eloquiorum ejus ambulemus,
Llumiliter de nobis sentientes. Ait enim sanctus
sermo: Super quem respiciam, nisi super
mansuetum el quietum, et. trementem. sermones meos[38]?
CAPUT XIV.
Justum ergo ac pium est, viri fratres, Beo potius
obedientes nos esse, quam sequi eos qui in
superbia et sedisione duces fuerunt abominandee
æmulationis, Detrimentum enim non leve, imo vere
grande periculum sustinebimus, si precipitanter nos Lradiderimus voluntatibus hominuro, qui ad
contentionem et seditiones collimant, ut nos ah eo
quod recje habet abalienent. Benigni erga ipsos
simus secunduin misericordiam, et dulcedinem
Creatoris nostri. Scriptum est enim: Benigni erunt
habitatores terre; et innocentes remanebunt in
ea[39]; iniqui vero exterminabuntur ab illa[40]. Et
rursus dicit: Vidi impium superexaltatum et elevatum
aicut. cedros. Libani: et. iransivi et ecce mon erat:
et queivi locum illius, et non inveni, Custodi
imnocenam, et vide mquitatem; quoniam. sunt! guia
bomini pacifico[41].
CAPUT XV.
Adhereamus ergo iis qui eum pietale- pacem
colunt, et non iis qui cum simulatione pacem
volunt, Dicit enim alicubi; Populus Aic labiis me
Romoral; cor autem eorum longe abest a me[42]. Et
iterum: ire suo benedicebant; corde vero suo
maledicebant[43]. Rursusque ait: Dilexerunt eum ore suo, et lingua sua "mentiti. sunl ei: cor autem. ipsorum
non erat rectum. cum eo; mec fideles habiti sunt in
testamento. ejus[44]. Muta fiant. labia dolosa[45],
[Disperdat Dominus. universa labia dolosa, et] linguam
magniloquam, qui dixerunt: Linguam nostram
magnificemus; labia nostra apud nossunt; quis noster
Dominus est? Propter miseriam inovyum, et gemitum
pawperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in
salute, fiducialiter agam in eo[46].
CAPUT XVI.
Christus enim eorum est qui hamiliter de se
sentiunt, non eorum qui supra ovile ejus efferunt
sese. Sceptrum majestatis Dei, Dominus noster
hristm8 Jesus, non venit in jactantia arrogantiæ
neque superbi:e, etiamsi potens sit; sed in
humililate, quemadmodum Spiritus sagétus de ipso
locutus est. Ait quippe: Domine, quis credidit
auditui nostro? ei brachium Domini cui revelatum est?
Annuntiuvimus quasi pqrvulum in conspectu ejus;
sicul radix, in terra sitienti: quoniam non est species
ei, neque gloria: el vidimus eum, et non habebat
speciem neque decorem; sed species ejus inhonorata,
deficiens pra specie hominum. Homo in plaga et dolore positus, et sciens [erre infirmitatem: quia
aversa est (acies ejus, despecta, et mon reputata. Iste
peccata nostra portat, et pro nobis dolet; et nos
reputavimus eum esse in labore, et in plaga, et in
afficlione: ipse aulem vulneratus est propter peccata
nostra, et. infirmatus est propter iniquitates nostras.
Disciplina pacis nosire super eum: livore ejus mos
sagati sumus, Ümnes quasi oves erravimus: homo in
via: sua. erravit: et Dominus tradidit eum propter
peccata nostra; el ipse propter afflictionem mon apéi
rit os. Sicut.ovis ad viclimam ductus est, el. sicul
agnus coram tondente mutus, sic non aperit os suum.
In humilitate judicium ejus sublatum est:
generationem ejus quis enarrabit? Quia. tollitur de tira vits
ejus; ab iniquitatibus populi mei venit ad moriem.
Et dabo malos pro sepultura ejus, ei divites pro
morte illius; quia iniquitatem non fecit, neque dolus
inventus est in ore ejus: et Dominys vult. mundamg
eum plaga. Si datus fuerit pro peccato, anima vesti
videbit semen longevum. Et Dominus vult auferre de
dolore animam ejus, ostendere ei lucem, et formare
intelligentia, justificare justum bene servientem
htis: et peccata eorum ipseportabit. Propterea ipse
possidebit multos, et fortium dividet spolia: pro eo quod
traditaest ad mortem anima ejus, et in iniquis reputatus
est: et ipsepeccata multorumtulit, et propter iniquitates
eorum Iraditus est[47]. Et rursus ipse dicit: Ego axlem
sum vermis, el non homo; opprobrium hominum et
abjectio plebis. Omnes qui conspiciebant me,
subsannaverunt me, loculi sunt labiis, moverunt caput.
Speravit in Dominum, eruat eum, salvum faciat eum
quoniam vult eum[48]. Videtis viri dilecti, quod
exemplar nobis datum sit; nam si Dominus adeo.
humiliter se gessit, quid faciemus nos, qui snb
jugum gratie ejus per ipsum venimus?
CAPUT XVII.
[49]Imitatores etiam simus eorum, qui in pellibus. eaprinis et melotis. circumierunt[50] prædicantes
Christi adventum: dicimus autem prophetas Eliam
et Eljseum, adbuc et Ezechielem, ac præterea eos
qui preclarum testimonium consecuti sunt. Magno
testimonio ornatus est Abraham, et Dei amicus[51]
appellatus est: hic autem intente respiciens ad
glogiam Del, humiliter ait: Ego autem sum terra
et cinis[52], Adhuc autem et de Job ita scriptum est:
Job erat justus et sine crimine, veræ, colens Deum,
bstinens ab omni malo[53]; sed ille se ipsum
accusans dicit: Nemo mundus a sorde, etsi unius diei
ait vita ejus[54]. Moyses fidelis in tota domo ejus
appellatus est[55], et perejus ministerium statuit
Deus fopulum Israelis liberare a suis plagis et
contumeliis; sed ille magno honore affectus,
grandia locutus non est; imo dum e rubo datum esset
llli oraculum, dixit: Quis sum ego, quod me
mitt? Ego vero sum gracili voce et tardus. lingua[56]. Et
Maru ait: Ego autem sum vapor ex olla.
CAPUT XVIII.
Quid vero diceinus de David, qui egregium
testimonium reportavit? ad quem dixit Deus: Inveni
hominem secundum cor meum, David filium Jesse:
in misericordia sempiterna unxi eum[57]. Atqui ille
etiam dicit ad Deum: Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam: et secundum
multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam,
Amplius lava me ab iniquitate mea; et a peccato meo
munda me. (Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco; et peccatum. meum coram me est aemper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut
justificeris in. sermonibus (uis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et in
peccatis concepit me mater mea. Ecce enim wffitatem
dilexisti: incerta el occula sapientie tua
manifestasti mihi. Asperges me hyssopo, et mundabor:
lavabis me, et super. nivem dealbabor. Audire me facies exsultationem et latitiam: exsultabunt ossa
humiliata. Aterte (aciem tuam a. peccatis meis; et omnes
iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus;
et spiritum. rectum. innova. in. visceribus. meis. Ne
projicias me a (acie (ua; et spiritum sanclum tuum
ne auferas a me. Redde mihi latitiam salutaris tui;
et spiritu. principali confirma me. Docebo iniquos
vies tuas; et impii convertentur ad te. Libera me de
sanguinibus, Deus, Deus salutis mea: exsultabit
lingua mea justitiam tuam, Domine, os meum aperies;
et labia mea annuntiabunt laudem tuam. Quoniam si
voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis
non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus
contributatus: cor contritum ei. humiliatum Deus non
despiciet[58].
CAPUT XIX.
Talium igitur ac tantorum, adeoque praeclaris
testimoniis celebrium humilitas, ac demissio per
düedientiam, non tantum nos. sed et aetates qua
nós praecesserunt meliores fecit, eosque qui in
timore et. veritate eloquia ejus susceperunt.
Multorum igitur magnorumque ac illustrium gestorum
participes facti, recurramus ad pacis scopum nobis
ab initio traditum; et figamus oculos in patrem et
creatorem totius inundi, atqye illius magnificis et
exsuperantibus donis pacis ac beneficiis hereamus:
cogitatione contempleimnur eum, mentisque oculis
patientissimam illius voluntatem intueamur:
consideremus quo modo erga omnei creaturam suam
lenem facilemque se præbeat.
CAPUT XX.
Coli gubernatione ejus counuoti, in pace ei subjiciuntur[59]. Diesetiam et nox, ab illo ordinatum
cursum perficiunt, neque sibi mutuo impedimento sunt.
Sol quoque ac luna et siderum chori, secundum
ejus mandatum, in concordia, sine ulla
transgressione, sibi constitutos orbes evolvunt. Terra
gravida, juxta voluntatem illius, suis temporibus,
plurimum cibum hominibus ac feris, omnibusque qua
Super eam sunt amimantibus, producit; nihil
repugnans, neque mutans quidquam eorum quæ ab illo
decreta sunt. Abyssorum impeevestigabilia el
inferorum inenarrabilia judicia iisdem mandatis
continentur. Immensi maris profunda moles per
ordinationem ejus in cumulos coagmentata, cireumposita
sibi claustra non transgreditur, sed prout ei
priecepit, ita facit. Dixit enim: Huc usque venies, et
fluctus tui in te conterentur[60]. Oceanus liominibus im-
permeabilis, et qui post ipsum sunt mundi, eiscem
Domini dispositionibus Bubernantur. Tempestates 0251A vernae, aestivae, autumnales et hiemales, in pace aliæ aliis succedunt. Ventorum libramina
propritempore munus suum sine offendiculo obeunt.
Fontes eliam perennes ad usum et sanitatem creati,
ubera indesinenter ad hominum vitam præbent.
Denique animalia minima cœtus suos in concordia
epace faciunt. Hiec. omnia magnus opifex et
reruomnium Dominus, in pace et concordia fieri
Jussitomnibus benefaciens; superabundanter autem
nobis, qui ad miserationes ejus confugimus, per
Dominum nostrum Jesum Christum, cui gloria el
majestas in sæcula seculorum. Amen.
CAPUT XXI.
Videte, dilecti, ne beneficia ejus qux multa sunt,
omnibus nobis in condemnationem cedant, nisi
digne illo viventes, bona et accepta in conspectu
ejucum concordia fecerimus. Dicit enim alicubi:
Spiritus Domini, lucerna scrutans secreta ventris[61].
Consideremus quam prope sit, et quod nihil latet ipsum,
tum cogitationum nostrarum, tum
ratiocinationuquas facimus. Æquum igitur est, ut ab ejus
voluntate non. simus. transfuge. Homines stultos,
insipientes, elatos et gloriautes in sermonis sui
jactanlia offendamus potius, quam Deum. Dominum
Jesum Christum, eujus sanguis pro nobis datus est,
veneremur. Præpositos nostros revereamur,
seniores nostros honoremus, juvenes doceamus
disciplinam timeris Dei. Üxores nostras ad id quod
bonuest corrigamus: amabiles castilatis mores
ostendant; simplicem ac sinceram mansuetudinis
suvoluntatem demonstrent; linguæ suæ:
moderationesilentio manifestam faciant; charitatem suam
nosecundum animi propensiones, sed omnibus
Deusancte timentibus æqualem exhibeant. Filii vestri discipling Christi participes sint; discant quid
humilitas apud Deum valeat, quid casta cbaritas apud
Deum possit; quomodo timor[v 10] ejus bonus est ac
magnus, et servana omnes qui in ipso sancte
versantur in pura mente. Scrutator enim est
cogitationum et consiliorum mentis: cujus spiritus est in
nobis; et cum voluerit, auferet eum.
CAPUT XXII.
Ilæc autem omnia confirmat fides quæ est in
Christo. lpseetenim per Spiritum sanctum, ita
noscompellat: Venite, lli, audite me; timorem Domini
do€Sbo vos. Quis est homo qui vult vitam, diligit dies
videre bonos? Contine linguam tuam a malo; et labia
tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac
bonum: quare pacem, et persequere eam. Oculi
Domini super justos, et aures ejus ad precem eorum:
vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de
terra memoriam eorum. Clamavit justus, el Dominus
exaudivit eun, et ex omnibus tribulationibus
ejusliberavit eum[62]. Multa flagella peccatoris: sperantes
autem in Domino misericordia circumdabit[63].
CAPUT XXIII.
Misericors omninoet beneficus pater viscera erga
timentes eum hahet; gratiasque suas benigne e
suaviter largitur iis qui ad ipsum siniplici mente
accedunt, Quare ne dubii animo simus, neque
hæsitet anima nostra super eximiis et splendidis ejus muneribus. Longe a nobis sit Scriptura illa, ubi
diet: Miseri sunt qui animo sunt duplices. et
incerti, qui dicunt: Hac audivimus etiam·tempore
patrum nostrorum; et. ecce consenuimus, et. nihil
horum nobis accidit. O amentes, comparate cos
arbori; vitem sumite, primum quidem (rondescit; inde
fit germen, tum. folium, exinde flos, postea acerba
uva et immatura; denique uva perfecta et matura.
Videtis quod in exiguo tempore ad maturitatem
pervenit fructus atborts[64]. In veritate, brevi et subito
perficietur voluntas ejus; Scriptura etiam
testimonium perhibente, quod cito veniet-megue tardabit, et
repente veniet Dominus ad templuss suum. et sanctate
quem vos ezspectatis[65].
CAPUT XXIV.
Considerenius, dilecti, quemadmodum Dominus
continue nobis ostendat resurrectionem quz futura
est; cujus primitias fecit Dominum Jesum
Christum, suscitans eum e mortuis. Intueamur, dilecti,
qux omni tempore fit, resurrectionem. Dies et nox
resurrectionem nobis declarant: cubat nox,
exsurgit dies: dies abit, nox ingruit et insequitur. deamus fruges: seminatio grani quomodo fiat.
Exiit seminator, et jecit semen in terram; jactisque
seminibus, qux arida et nuda ceciderunt in
terram, dissolvuntur; deinde ex ea dissolutione[v 11],
magna providentie Domini potestas resuscitat:
atque ex uno, fructum pluribus auctuin profert.
CAPUT XXV.
Contemplemur signum mirabile, quod in
Orieptalibus locis, scilicet in Arabia fit, Avis quippe est
qua vocatur phoenix: hec unigena existens, annos 0263A vivit quingentos; cumque jam morte dissolvenda
est, loculum sibi conficit e thure et myrrha et liquis aromatibus, quem comleto tempore
ingreditur, et obit: ex carhe vero ejus putrefacta,
vermis quidam nascitur, qui animalis defuncti humore
nutritus, plumescit: deinde fortior factus, loculum
illum ubi antecessoris ossa reposita sunt, sustollit;
eaque portans, ex Arabica regione ad Ægyptum et
urbem quæ dicitur Heliopolis, vergit; et interdiu,
spectantibus omnibus advolans, super altare Soiis
illa collocat, atque ita retrorsum proripit se. Itaque
sacerdotes commentários temporum diligenter
inspiciunt, et inveniunt avem expleto anno
quiagentesirho venisse.
CAPUT XXVI.
An magnum igitur et admirabile esse arbitramur,
si omnium rerum opifex resurgere illos faciat, qui
sancte et in bonæ fidei confidentia ipsi servierunt;
ubi etiam per volucrem nobis ostendit promissionis
su: magnificentiam? Dicit enim alicubi: Et
suscitabis me, el confitebor tibi[66]. Et: Dormivi et
soporatus sum: exsurrexi, quia tu mecum es[67]. Àc
rursum Job dicit: Et resuscitabis carnem meam hanc,
qua omnia hec perpessa est[68].
CAPUT XXVII.
Hac igitur spe, animi nostri ad eum
astringantur, qui fidelis est in. promissionibus et justus in
judiciis. Qui ne mentiamur pracepit, multo magis
ipse non mentietur. Nihil quippe Deo impossibile,
preterquam mentiri, Exsuscitetur ilaque in nobis
fides ejus, et cogitemus quod omnia ipsi propinqua
sint. In verbo magnificentiæ suæ constituit omnia,
et in verbo potest illa evertere. Quis dicet ei: Quid
'fecisti? aut quis resistet viriuti fortitudinis ejus[69]
Quando vult et queimodo vult, omnia faciet;
neque quidquam ab eo decretum prateribit[70].
Universa coram ipso suni; xihilque consilium ejus
Jatuit. Si cæli enarrant gloriam Dei: opus autem
manuum ejus annuntiat firmamentum; dies diei
eructat verbum, el noæ nocti annuntiat. scientiam;
et non sunt. loquelæ neque sermones, quorum non
audiantur voces eorum[71].
CAPUT XXVII.
Cum omnia igitur videantur et audiantur,
timeamus eum, et pravorum operum impuras
eupiditates relinquamus, ut illius misericordia a futuris
judiciis tegamur. Quo enim quis nostrum a potente
ejus manu fugere potest? Qualis autem mundus
suscipiet quempiam ab eo transfugientem? Dicit
namque Scriptura alicubi: Quo ibo, et quo absconder a facie tua? Si ascendero in celum, tu es illic:
si abiero ad extrema terre, illic est dextera. tua: ai
divertero in abgssos, illic est epirilus tuus[72]. Quo
igitur abibit quispiam, vel quo aufugiet ab eo qui
omnia complectitur?
CAPUT XXIX.
. Aecedamus ergo ad eum in sanclitate animas,
castas et impollutas manus elevantes[73] ad illum,
diligentes benignum ei misericordem Patrem
nosimum, qui [nos] sibi ipsi electionis partem fecit
Sie enim scriplum est: Quando dividebat Altissimus
gentes, quando disseminavit filios Ade; consituit
iermines genium secumdum mumerum angetorum
Dei: factus esi. pars. Domini, populus ejus. Jacob,
funiculus. hereditatis ejus, Jsrael[74]. Ex iu. alio loeo
ail; Ecce Dominus accipit sibi. gentem: e medio
gentium, sicut homo accipii primitias aræ suæ: et ex
gente illa egredientur Sancta sauctorum[75].
CAPUT XXX.
Cum igitur Sancti pars simus, faciamus omnia
que sd sanciilalem perlinent; vitantes
obirectationeni, impuros ac impudicos complexus,
ebrietates novarumque rerum studia, et abominandas
cupidilates, delestandum adulierium, exsecrabilem
superbiam. Deus enim, inquit[76], superbis resistit;
humilibus autem dat graliam. Agglutinemur ergo
ad eos, quibus gratia a. Deo comcessa est.
lnduamus concordiam, humiles, continentes, àb oinni
susurro et obirectalione procul recedentes, operibus
et non verbis justi effecti. Dicil enim: Qui multa
loquitur, el vicissim andiet: aut eloquens videtur
esse justus? Benedictus natus mulieris, brevis vitæ,
Ne mulius sis im verbis[77], Laus nosira in Deo sit, et non ex nobis ipsis[78]: odii enim·Deus eos, qui.
semetipsos predicant[79]. Testimonium boni operis
wosiri sb áliis tribustur nobis, sicut datum est
patribus nósiris, viris justis. Temeritas et
arrogantia el audacia, maledictis a Deo; moderatio autem
et humilitas et mansuetudo, apud illos qui a Deo
benedicti sunt.
CAPUT XXXI.
Ejus igltot benedictioni firmiter adhæreamus;
ei videamus quinam sint benedictionis viæ. Animo
repetamus quæ ab initiofacta sent. Cujus gratia
pater noster Abraham benedictus fuit[80]? nonne
quia justitiam et veriialem pét fidem operatus
fuerat! ]s32c cum confidentia quod futurum erat
cogaoscens, libenter faclus est. sacrificium[81]. Jacob
in bumilitate, dum fralrem fugit, secessit de terra
sua, et profectus est. ad Laban[82], etservivit: et
dat sant ei duodecim tribus Israel[83].
CAPUT XXXII.
Si quis animo sincero singula perpenderit,
domorwu qua per eum concessa sunt. magnificentiam
agnoscei. Ab illo enim orti sunt omnes sacerdotes
ac leritæ qui altari Dei ministrant: ab illo
Dominus Jesus secundum carnem; ab illo reges et
principes e& duces seconda[v 12] Judam: aec
reliquæ ejus tribus in parvo benore sunt, utpote Deo
eden: Erit semen (nwrn sicut. stella cæli[84].
li ergo omnes. gloriam et amplitudinem consecuti
, sunt, nou per seipsos: $ut opera sua aoi justas
sclones quas fecerunt, sed per voluptatem ele
Ba nosigiur ex voluntate illius in Christo lesu!
voésli, nun per nos ipsos justi efficimur, neque
per sapientiam nosiram 2ul intelligentiam aut
pietabem aut opera quo in cordis sanctitate operati
sumus, sed per üdem, per quam omnes ab initio
justificavit Deus omnipotens, cui sit gloria In
sæcula sæculorum, Amen.
CAPUT XXXIII.
Quid igitur faciemus, fratres? Cessablmus a bonis
operibus, eL charitatem derelinquemus? Neutiquam
hoc nobis fieri permittat Dominus; sed cum
diligentia ei alacritate fesiinemus. omne opus bonum
perficere. Ipse namque Opifex et Dominus ounmium
in operibus suis ex^·iltat. Ceeloz enim suprema sua
ei maxima potentia Aiav't, et incomprehensibili
prudentia sua ornavi& ^s.·erra quoque ab aqua
que illam ambit, separ: til; : t euper immobile
proprie voluntatis femdamentem firmavit, Animalia
eliam quie in illa versantur, jussu suo przcepil
esse. Mare quoque. e& quie im illo vivunt anim3lia.
cum prius cressset, potentia sua inclusit. Pr
om! nibus auimal excellenlissimurs et intellectus. ergo
maximum, bominem, sacris et. intaminalis
manibus formavit, imaginis suz characterem, ]ta ciim
ait Deus: Faciamus hominem ad imaginem ei
similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem:
masculum ei feminam fecit eos[85].
llc. igitur omnia cum
perfecisset, saudavit ea, et benedixit, dixitque:
Crescite et multiplicamini[86].
Videamus. quod in
bonis operibus ornali fuerint omnes justi. Et ipse
ergo Dominus cum se operibus decorasset, gavisus
est. Habentes itaque hoc exemplar, impigre ad voluntatem ejus accedamus: ex totis viribus nostris
operemur opus justitiæ.
CAPUT XXXIV.
Bonus operarius cum fiducia panem operis sui
accipit: segnis vero et remissus locatorem suum
non audet intueri, Oportet ergo nos ad bonum
faciendum prompto animo esse: ex hoc enim omnia
constant. Quippe nobis prædicit: Ecce Dominus,
et merces ejus coram illo[87];
ut reddat unicuique
secundum opus suum[88].
Itaque nos ex toto corde
hortatur ad hoc, ne segnes et desides simus ad
omne opus bonum. Gloriatio nostra et fiducia in
ipso sit, voluntati ejus subjiciamur. Attendamus
ad universam angelorum ejus multitudinem; quo
mode astantes voluntati ejus famulentur. Dicit enim
Seriptura: Dena millia denum millium assistebant
ei; el mille millia deserviebant ei[89].
Et clamabant:
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth; plena est omnis creatura gloria ejus[90].
Et nos. ergo
concorditer in unum congregati, communi consensu
tanquam ex uno ore ad ipsum clamemus totis
viribus, ut participes flamus magnarum et inclytarum
promissionum ejus. Dicit enim: Oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta
pra paravit exspectantibus eum[91].
CAPUT XXXV.
Quam beata sunt, dilecti, et mirabilia dona Dei!
vita in immortalitate, splendor in justitia, veritas
in libertate, fides in confidentia, continentia in
sanctitate; et hæec omnia sub intellectum nostrum
cadunt. Quaenam igitur sunt qua prestolantibus
apparantur? sanctissimus opifex et pater
ssculorum, ipse quantitatem, pulchritudinem
excellentiamque illorum cognoscit. Nos igitur summo
studio contendamus in numero exspectantium eum
reperiri, ut participes flamus donorum
repromissorum. Quo modo autem eveniet istud, dilecti? Si
mens nostra in Deum fide stabilita fuerit, si placita
illi et accepta exquisiverimus, si perfecerimus qua
ad inculpatam ejus voluntatem pertinent, et secuti
fuerimus viam veritatis; abjicientes a nobis
omnem injustitiam et iniquitatem, avaritiam,
contenliones, malignitates et fraudes, susurros et
obtrectationes, odium Dei, superbiam et ostentationem, inanem gloriam aique amorem vanitatis. Qui enim
ista faciunt, odiesi Deo sunt: neque solum qui ea
faciunt, sed etiam qui consentiunt illis[92].
Dicit enim
Scriptura: Peccatori autem. dixit Deus: Quare tu
enarras justilias meqs, et qssumis lestamentum meum
per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et
projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem,
currebas cum eo: el cum. adulleris portionem tuam
ponebus. Os tuum abundavit malitia; et lingua tua
concinnabat dolum. Sedens adversus fratrem tuum
loquebaris, et adversus filium matris tum ponebas
scandalum. Hoc fecisti, et tacui; existimasti, inique,
quod ero tibi similis. Arguam te, et statuam te
contra faciem tuam. Intelligite utique hec, qui
obliviscimini Deum; ne quando rapiat sicut leo, et non sit
qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me;
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei[93].
CAPUT XXXVI.
Hæc est via, oharissimi, in qua salutare nostrum
invenimus, esum Cbristum, pontificem oblationum nostrarum, inürmitatis nostræ patronum et auxilia
torem[94].
Perbunc coelorum altitadinem aspicimus,
per bunc immaculatum et supremum illius vultam
speculamur, per hune oculi cordis nostri aperti
sunt, per hunc insipiens ct obscuralg mens nosira
in admirabilein ejus lucem ssurgit, per bunc
voInit Boniinus ut immortalem cognitionem
gustaremus: qui eum a splendor majestatis ejus, tanto
wajor est angelis, quanto excellentius nomen
hereditavit[95].
Ita quippe scriplum est: Qui facit angelos
Bwos spirilus, el ministros suos flammam ignis[96].
De Filio. 3ntem suo sic dixit Dominus: Filius meus
es iu; ego hodie genui te. Postula a me, c dabo tibi
gentes hareditatem tuam, el. possessionem (Xam
terminos terræ[97].
Et iterum. dicit ad eum: Sedea
) deæiris meis, donec ponam inimicos (pos scabellum
pedum (uorum[98].
Quinam igitur sunt iaimiici
Domini? Qui pravi sunt, quique divina: voluntati suam
voluntatem opponunt.
CAPUT XXXVII.
Militemus igitur, viri fratres, omnibus viribus in
inculpatis ejus preceptis. Consideremus. eos qui
sub ducibus nosiris merent, quemadmodum
ordinate, quam strenue, quo modo submisse imperata exsequaniur. Non omnes sunt præfecti. neque
irilbuni, neque centuriones, aeque quinquagenarii, et
sie deinceps; sed unusquisque in sua slatione, qux
a rege ac ducibus imperantur peragit. Magni sine
parvis, neque parvi sine maghis consistere
nequeunt. Mutua quædam in omnibus necessitudo est,
et in his usus, Exemplo nobis sit corpus tostrum:
eaput absque pedibus nihil est, sic neque pedes
absque ca, ile: minima autem corporis nostri
membra, necessaria et utilia sunt toti corpori:
tum universa conspirant, et ad conservalionem
totius corporis una subjectione utuntur[99].
CAPUT XXXVII.
Servetur itaque tolum corpus nostrum in
Chrisló Jesu; et unusquisque proximo suo suwbjicialur
secundum donum quod per gratiam illius obtinuit.
Fortis ne negligat quidem imbecillem; imbecil! is
vero forem revereatur: dives pauperi largiatur;
pauper vero gratias agat Deo, quod ei dederit per
quem inopia ejus suppleatur: sapiens ostendat
sapientiam suam, non in verbis, sed in bonis
operilus: liumilis non sibi testimonium ferat; sed ab
aliero sibi ferri sinat * qui carne castus est, ne
insolescat, sciens aliu esse qui ei continentiam donat. Reputemus ergo, fratres, ex qua materia facti
simus; qui et quales in mundum ingressi simus,
tanquam e sepulcro et tenebris: auctor et opifex
noster in mundum suum nos introduxit, preparatis
ante quam nasceremur benefactis suis. Hæc igitur
omnia ab eo habentes, in omnibus gratias ipsi
agere debemus; cui gloria in secula seculorum.
Amen.
CAPUT XXXIX.
Stulti et insipientes, et fatui, et imperiti derident
nos ac subsannant, dum cogitationibus suis se
extollere cupiunt. Quid enim potest mortalis? aut
quale robur terrigenæ? Scriptum est enim: Non
erat figura ante oculos meos; sed auram et vocem
audiebam. Quid enim? nunquid homo coram Domino
mundus erii? vel de operibus suis inculpabilis vir?
Si in servis. suis non credit, et adversus angelos suos
pravum quid advertit[100];
cælum autem nox est
mundum coram eo[101];
hem vero, qui habitant domos
luteas, ex quibus et ipsi de eodem luto sumus. Percussit
illos tanquam tinea, et a mane usque ad vesperam
wlira non sunt: eo quod. non possent sibi. ipsis
subvenire, perierunt: insufflavit. eis, et interierunt; quia
non habebant sapientiam[102].
Invoca autem, si quis
tibi respondeat; vel si quem. sanctorum angelorum
aspicias: etenim stultum perimit ira; errantem autem
occidit zelus, Ego autem vidi stultos radices mittentes; sed statim absumpta est illorum habitatio. Longe
fiant. filii eorum a salule; conterantur super januas
minoram; et non. erit qui eripiat. Qua enim ab illis
parata suni, justi comedent; ipsi vero de malis nom
liberabuntur[103].
CAPUT XL.
Cum[104]
ergo hæc nobis manifesta sint, etiam in
divinæ cognitionis profunda introspicientes, cuncta
ordine debemus facere, quæ nos Dominus statutis
lemporibus peragere jussit: oblationes scilicet el
officia perfici, neque temere vel inordinate fieri,
precepit, sed prafinitis temporibus et horis: ubi
etiam el a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit: ut pure. et. «arcte omnia
facta in beneplacito, accepta essent voluntati ejus.
Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas
faciunt, accepti et beati sunt: nam qui sequuntur
leges Domini, non aberrant. Summo quippe
sacerdoti sua munia tributa sunt; et sacerdotibus locus
proprius assignatus cst; et levitis sua ministeria
incumbunt: homo laicus praceptis laicis
constringitur.
CAPUT XLI.
Unusquisque vestrum, fratres, in suo statu
gratias Deo babeat, in bona conscientia degens, non
trausgrediens prescripiam muneris sui regulam,
in honestate, Non ubique, fratres, offeruntur
sacrilicia jugia[v 13],
vel votiva, vel pro peccato et
delicto, sed Hierosolymis tantam; neque illic in
quovis loco fit oblatio, sed ante templum ad altare;
prius facta a summo sacerdote et pradictis
ministris oblati inspectione ac probatione. Qui ergo præter id quod voluntati ejus conscntaneum est,
aliquid faciunt, morte multantur[105].
Videtis, fratres: quo majori cognitione digni habiti sumus, eo
graviori periculo sumus obnoxii.
CAPUT XLII.
Apostoli nobis evangeliæarunt a Domino Jesu
Christo, Jesus Christus a Deo. Missus igitur
est Christus a Deo, et apostoli a Christo: et
factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. lta.
que acceptis mandatis, el certo persuasi per
resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, et in fide
confirmati per verbum Dei[106]
cum Spiritus sancti
plenitudine ac securilale, egressi sunt,
annuntiantes adventurum esse regnum Dei. Pr: edicantes
igitur per regiones ac urbes, primitias earum,
spipiu cum probassent, in episcopos et diaconos
eorum qui credituri erant, constituerunt. Neque hoc 0294A nove: a multis enim temporibus de episcopis et
diaconis scriptum fuerat. Sic enim alicubi dicit
Scriptura: Constituam episcopos eorum in justitia
et diaconos eorum in fide[107].
CAPUT XLIII.
Et quid mirum, si quibus in Christo
commissum est a Deo hoc munus, prædictos
constituerint? quandoquidem et beatus Moyses, fidelis
famulus in tota domo[108],
omnia qui ipsi
mandata erant, in sacris libris adnotavit; quem
et secuti sunt reliqui prophetæ, iis qux& ab ipso
sancita erant testimonium — pariter perhibentes.
lle nemque[109]
cum: æmulatio pro sacerdotio
incidisset, ac tribus inter se dissentirent, quæ
tam illarum glorioso eo nomine ornata esset;
jussit ut — duodecim principes tribuum
afferrent sibi virgas quibus uniuscujusque tribus
nomen esset superscriplum: hasque acceptas
ligavit, et annulis eorum principum obsignavil; *
atque illas deposuit in tabernaculo testimonii super
mensam Dei: et clauso tabernaculo, claves juxta et
virgas signavit: ac dixit illis [v 14]: «Viri fratres,
cujus tribus virga germinaverit, hanc elegit Deus ut
sacerdólio fungatur eique ministret, » Mane autem
facto, convocavit universum sraelem, sexcenta
milia virorum; e& sigilla principibus tribuum
estendit, aperuitque tabernaculum testimonii, ac
protulit virgas: et inventa est virga Aaron nori
iantum germinasse, sed et fructum habere. Quid
vobis videtur, dilecti? Annon id futurum
prasciverat Moyses? Maxime noverat; verum ne
seditio Inter Israelitas oriretur, ita se gessit ut
glorificaretur nomen veri et solius Dei, cui gloria
in sæcula seculorum, Amen.
CAPUT XLIV.
Ei apostoli nostri cognoverunt per Dominum nostrum Jesum Christum, quod futura esset contentio de nomine episcopatus: ob eam ergo causam, perfectam præcognitionem adepti constituerunt predictos, et deinceps future successionis regulam tradiderunt; ut cum illi decessissent, ministerium eorum ac munus alii viri probati exciperent. Constitutos itaque ab illis, vel deinceps ab aliis viris eximiis, consentiente universa Ecclesia; qui ineulpate ovili Christi ministraverunt cum humilitate, quiele, nec illiberaliter; quique longo tempore ab omnibus testimonium præclarum deportarunt; hos putamus officio injuste dejici. Neque enim leve erit nostrum peccatur, si eos qui citra querelam et sancte offerunt dona, ab episcopatu removerimus, Beati presbyteri, viam prius emensi, qui fructuosam perfectamque consecuti sunt dissolutionem; non enim verentur, ne quis eos transferat de loco ipsis constituto. Videmus enim, quód vos, nonnullos honeste viventes, ex administratione quam inculpate ac honorifice exsequebantur, dimovistis.
CAPUT XLV.
Contentiosi estis, fratres, el in rebus quam ad
salutem non pertinent æmulatores. Diligenter
inspicite Scripturas, Spiritus sancti vera oracula. 0302A Attendite, nihil injustum, neque perversum in illis
scriptum esse. Non enim invenietis justos ab
hominibus sanctis depulsos. Persecutionem passi
sunt justi, sed ab iniquis: in carcerem sunt
conjecti, sed ab impiis, lapidati sunt a nefariis;
occisi a scelestis et injusto zelo abreptis, Haec
passi, bono animo tulerunt. Quid emim dicemus,
fratres? Daniel[110]
in specum leonum ab hominibus
Deum timentibus conjectus est? An Ananias,
Azarias et Misael[111],
ab eis qui magnificum el nobilem
Altissimi cultum observabant, conclusi sunt in
fornacem ignis? Absit prorsus. Quinam igitur haec
patrarunt? Homines odio ac exsecratione digni,
et omni malitia pleni, eo furoris proruperunt, ut
viros in sancto et inculpato proposito Deo servientes,
0302B contumeliis ac tormentis affecerint; nescientes,
Altissimum esse propugnatorem et protectorem eorum,
qui in pura conscientia potentissimo nomini ejus
inserviunt: cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Ni
vero in fiducia sustinentes, gloriae et honoris haeeredes
facti sunt; atque exaltati sunt beatique effecti a
Deo in memoria ipsorum, in saecula saeculorum.
Amen.
CAPUT XLVI.
Talibus itaque exemplis et nos adhæerere oportet,
fratres. Scriptum enim est: Sanctis vos adjungite;
quia qui illis adherent, sanctificabuntur. Et rursus in
alio loco dicil: Cum viro innocente innocens eris, et
cum electo electus eris, et cum perverso perverteris[112].
Quare innocentibus et justis jungamus nos: ii
quippe sunt electi Dei. litquid inter vos sunt
contentiones. iræ, dissensiones, schismata et bellum?
Nonne nobis unus est lleus, et unus Christus, et
unus Spiritus gratix qui effusus est super nos, et
una vocatio in Christo? Cur diducimus et
distrabimus meinbra Christi[113],
et contra proprium corpus
seditionem movemus; eoque vesanis devenimus, ut
alios aliorum membra esse obliviscamur?
Recordamini verborum Jesu Domini nostri. Dixit enim:
Væ honum illi: bonum erat ei, si natus non fuisset[114], quam ut unum ex electis meis scandalizaret[115];
melius erat, ut ei mola circumponerelur, et in mare
demergeretur, quam ul unum de pusillis meis
scandalizaret[116].
Schisma vestrum nultos. pervertit;
multos in animi dejectionem, multos in vacillationem,
omnes nos in tristitiam eonjecit: el adbue seditio
vestra persistit.
CAPUT XLVII.
Sumite Epistolam beati Pauli apostoli. Quid
primum vobis in principio Evangelii scripsit? Profecto in Spiritu ad vos litteras dedit de seipso et
Cepha et Apollo[117][v 15], quia etiam tum. diversa in
studia scissi eratis. Sed varia illa animorum
inclinatio minus peccatum vobis intulit: propendebatis
enim in apostolos testate samctitatis, et in virum
ab illis probatum. Nunc vero quinam vos
perverterint, et nominatissimi vestri fraterni amoris
imminuerint decus, animadvertite, Turpia sunt, dilecti,
2c valde turpia, et Christiana conversatione indigna.
audiri firmissimam et antiquam Corinthiorum
Ecclesiam propter unum aut alterum hominem contra
presbyteros seditionem movere. Atque is rumor
non tantum ad nos pervenit; sed ad eos quoque
qui a nobis alieni sunt animo et sententia; adeo ut
propter vestram insipientiam[118],
etiam blasphemiæ
nomini Domini inferaniur, vobis autem perieulum
creetur.
CAPUT XLVIII.
Auferamus igitur hoc celeriter, et Domino
acciflamus, et plangamus orantes eum, ut propitius
factus nobis reconcilietur, nosque decore et caste
fraterni awworis conversatipni nostre restituat.
Hæc enim est porta justitiæ ad vitam aperta, sicut
scriptum est: Aperite mihi portas justitie; ingressus in eas, confitebor Domino. Hac porta Domini;
justi intrabunt in eam[119].
Cum ergo multe portæ
apertæ sint; quæ in justitia est, eadeg et in Christo
est: in quam beati sunt omnes qui intrarint, et
iter &uum in sanctitate ac justitia direxerint, omnia
imperturbate peragentes. Sit aliquis fidelis, sit
potens in enarranda cognitione, sit sapiens in
sermonum dijudicatione, sit in operibus purus; tanto enim
humilior esse debet, quo major esse videtur; et
quarere quod omnibus utile est, non autem sibi,
CAPUT XLIX.
Qui charitatem jn Christo habet, servet Christi
mandata.[120][v 16] Vinculum charitatis Dei quis
potest enarrare? Magnificentiam benitatis ejus quis,
prout oportet, eloqui valet? Altitudo ad quam
evehit claritas, inenarrabilis est. Charitas nos Deo
agglutinat: charitas operit multitudinem peccatorum[121]: charitas omnia sustinet[122],
omnia sequo animo fert; ,
in charitate nihil sordidum, nihil superbum;
charitas schisma non habet; charitas seditionem non
concitat; charitas omnia facit in concordia; in
charitate omaes Dei electi, perfecti sunt facti. Sine
charitate nihil acceptum est Deo. In charitate nos
assumpsit Dominus; propter charitatem quam erga
nos habuit Jesus Christus Dominus noster ex
voluntate Dei, sanguinem suum pro nobis tradidit, et
carnem pro carne nostra, et. animam pro
animabus nostris[v 17]
CAPUT L.
Videtis, charissimi, quam magna et admiranda
res Sit charitas, et quod perfectio ejus nequeat
expli (hri. Quis idoneus est ut in ipsa inveniatur, præeter
eos ques Deus dignos esse voluerit? Oremus igitur
el petamus a misericordia ejus, ut in charitate
vivamus[123],
citra humanam propensionem, et
inculpati. Generationes omnes ab Adam usque in hodier
num diem praeterierunt: at qui per Dei gratiam
consummati sunt in charitate, habent sedem piorum;
qui manifestabuntur in visitatione regni Christi. Scriptum enim est: fngredere in cubicula tua paululum
quantulumcunque, donecperiranseat i» aet (uror meus.
Et recordabor diei boni[124],
et suscitabo vos e sepulcris
vestris[125].
Beati sumus, dilecti, si precepta Domini in
charitatis concordia fecerimus, ut per charitatem
remittontur nobis peccata. Scriptum quippe est:
Beati, quorum remissa sunt iniquitates, et quorum
tecla sunt peccata. Beatus vir cui non imputabit
Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus[126]
Hæc beatitudo contigit electis a Deo per Jesum
Christum Dominum nostrum; cui gloria in sæcula
saculorum. Amen.
CAPUT LI.
Quæcunque igitur per quemdam adversarii,
psum deliquimus, veniam postulemus: illi ve
qui seditionis ac dissensionis duces et principes
fuerunt, debent communem spem contemplari. Qu:
enim cum timore et charitate vivunt, se fpsos in
contumelias incidere malunt, quam proximos; scqne
ipsos potius improbari sustinent, quam pulchre et
juste traditam nobis consensionem. Nam melius est l;
omini, confiteri de lapsibus et peccatis, quam
indurare cor suum; prout induratum est cor eorum qui
contra famulum Dei Moysen seditionem fecerunt[127]:
quorum condemnatio manifesta fuit; descenderunt
enim in infernum vivi, et mors absorpsit eos.
PlaTao et exercitus ejus et omnes praefecti Ægypti[128],
currus etiam et equites eorum, non aliam ob
causam maris Rubri. profundo iinmersi sunt, et perierunt, quam qued stulta eorum corda indurata
fuerint, post signa et miracula per famulum Dei
Moysen facta in terra Ægypti.
CAPUT LII.
Nullius rei, fratres, indigus est Dominus
omnium, nec quidquam desiderat, preterquam ut ei
fiat confessio. Ait enim electus David: Confitebor
Domino, ei placebit ei super vitulum novellum, cornua
producentem et ungulas. Vídeant pauperes, et la:
tentur[129].
Et iterum dicit Immola Deo sacrificium
laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die
tribulationis (ug: et eruam te, et honorificabis me[130].
Nam sacrificium Deo, epivitus contribulatus[131].
CAPUT LIII.
Nostis enim et probe nostis sacras Scripturas,
djlecti; et penitius in Dei eloquia introspexistis:
illo igilgr in memoriam revocate. Cum Moyses in
montem asceridisset, et quadraginta dies noctesque
quadraginta in jejunio ac humilitate transegisset,
dixit ad eum Deus: Moyses, Moyses, descende
velociter hinc; quia iniquitatem fecit populus tuus, quos
eduxisii de terra. Egypti: transgressi sunt cito de
tia quam mandasti eis, et fecerunt sibi fusilia. Et
dixit Dominus ad eum: Locutus sum ad te semel et
iterum, dicens: Vidi populum hunc; et ecce populus
dura cervice est: dimitte me exterminare eos, et
delebo nomen eorum de snb celo; et faciam te in gentem magnam et mirabilem, et meltam magis quam
hanc. Dixit autem. Moyses:. Neutiquam, Domine;
remitte peccata huic populo; vel etiam me dele de
libro viventium[132].
O charitatem magnam! o
insuperabilem perfectionem! Libere ad Dominum
loquitur famulus, remissionem pro plebe postulat, vel se
ipsum quoque cum eis deleri petit.
CAPUT LIV.
Quis ergo inter vos generosus? quis misericors?
quis charitatis plenus? Dicat: Si propter me sedifio,
et discordia, et schiemata; discedo, abeo,
quocunque volueritis; e qux multitudo jusserit facio:
tantum ovile Christi in pace degaf, cum constifutis
presbyteris. Qui hoc fecerit, sibi magnum decus in
Domino comparabit; eLomnis locus eum excipiet.
Domini enim est terra, et plenitudo ejus[133]. Hæc, qui divinam, eujus nunquam poenitet vitam vivunt, fecerunt et facient.
CAPUT LV.
Ut autem etiam gentium exempla proferamus:
wiulü reges et principes, pestifero tempore sæ
eviente, cum oraculo admoniti essent, se ipsos morti
tradiderunt, ut cives suo sanguine liberarent. Multi
2 suis civitatibus, ne seditio amplius duraret,
secesserunt. Multos e nostris cognovimus, qui se
ipsos in vincula conjecerunt, ut alios redimerent,
Multi se ipsi in servitutem dederunt, et accepto pretio
sui, alios cibarunt. Mulieres complures per gratiam
Dei corroboratæ, strenua et virilia multa gesserunt.
Beata Judith[134],
cum urbs obsideretur, rogavit
seniores ut sibi liceret in alienigenarum castra.
transire: ac se ipsam periculo tradens, propter
charitatem patriæ populique obsessi egressa est; et
Dominus tradidit Olophernem in manu feminæ. Nec
minus perfecta secundum fidem Esther[135]
periculo se
objecit, ut duodecim tribus Israel jam perituras liberaret. Nam in jejunio et humilitate preeata
est omnium inspectorem Dominum, Deum
saxulorum; qui animi ejus humilitatem cernens,
populum liberavit, cujus gratia periculis sese illa
obtulerat.
CAPUT LVI.
Et nos igitur oremus pro eis, qui in aliquod
peccatum lapsi sunt, ut detur illis moderatio et
humilitas; quo non: nobis, sed voluntati Dei cedant;
sic enim erit ipsis fructuosa et. perfecta quæ est
apud Deum et sanctos, cum misericordia
recordatio. Assumamus disciplinam, juxta quam nemo
debet indignari, dilecti. Admonitio gum invicem
facimus, bona est et perquam utilis: siquidem
nos voluntati Dei agglutinat. Sic enim ait sacer
sermo: Castigans castigavit me Dominus; et morti
non tradidit me[136].
Quem enim diligit Dominus,
corripit; flagellat autem omnem filium quem
suscipit[137].
Corripiet enim me, inquit, justus in
misericordia, el arguet me: oleum auiem peccatorum nom
impinguet. caput meum[138].
Et iterum dicit: Beatus
homo, quem arguit Dominus; monitionem — vero
Omnipotentis ne renuas. Ipse enim dolere facit, et
rursus restituit: percussit, et manus ejus.
sanaterunt. Sexies de necessi. atibus eruet te; et in septimo
non langel te malum? In. fame liberabit te a morte:
in prelio vero, de manu ferri solvet te: et a flagello.
lingua abscondet te, el non timebis a malis
ingruentibus: injustos et iniquos deridebis; et (eroce.
be&lias non timebis: bestie enim fere pacato erunt
tibi. Deinde scies, quod in pace erit domus war
habitatio autem tabernaculi tui non peccabit. Scies.
auiem, quod multum semen. tuum, et filii tui quasi omnis herba Campi: et. venies in sepulcrum,
tanquam (rumentum maturum, quod in tempore
messuefun; vel sicut acereus are? in tempore
comportatur [139].
Videtis, dilecti, protegi eos qui a Domino
castigantur: cum enim bonus sit castigat nos
Deus, ut sancta ejus disciplina commonefiamus,
CAPUT LVII.
Vos ergo qui seditionis fundamenta jecistis,
subditi estote[140]
presbyteris, e correptionem suscipite
in penitentiam: flectentes genua cordis vestri,
discite subjici, deponentes arrogantem et superbam
linguæ vestre jactantiam; melius enim vobis est,
in ovili Christi parvos et probatos inveniri, quam.
altum sapientes e spe illius dejici. lta siquidem
dicit Sapientia, omnem virtutem complectens: Ecce
proferam vobis mei spiritus dictionem; docebo autem 0326A vos meum sermonem. Quoniam vocabam, et non
obedistis; ei exlendebam verba, et non attendistis;
sed irrita fecistis mea consilia; et meis
increpationibus rebelles fuistis. Itaque et ego vestra perditione
ridebo: gaudebo autem cum venerit vobis interitus,
et cum advenerit vobis subito tumultus; eversio
autem similis procellae adfuerit; vel cum venerit
vobis tribulatio et oppressio. Erit enim cum
invocabitis me; ego autem non exaudiam vos: quaerent
me mali, et non invenient. Oderunt enim sapientiam;
timorem autem. Domini non assumpserunt; neque
volebant meis attendere consiliis: subsannabant
autem meas redargutiones. Ergo comedent viae suae
fructus, ef sua ipsorum impietate saturabuntur[141]. .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
CAPUT LVIII.
Inspector omnium Deus, spirituum Dominus et herus universae carnis; qui elegit Dominum Jesum Christum, et per eum nos in populum peculiarem[142] omni animae quae invocaverit magnificum et sanctum nomen ejus, det fidem, timorem, pacem, patientiam, aequanimitatem, continentiam, puritatem et temperantiam; ut nomini ejus grata sit, per summum sacerdotem ei patronum nostrum Jesum Christum: per quem illi gloria, majestas, imperium, honor, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
CAPUT LIX.
Missos autem a nobis Claudium Ephebum, et Valerium Vitonem cum Fortunato, in pace cum 0327B gaudio ad nos brevi remittite; ut citius optabilem nobisque desideratissimam pacem et concordiam annuntient; quo et nos de vestra tranquillitate ocius gaudeamus. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum, et cum omnibus ubique vocatis a Deo et per ipsum: per quem ei gloria, honor et potentia, majestas, solium aeternum, a saeculis in saecula saeculorum. Amen.
- ↑ Clem. Alex., lib. iv Strom., p. 516, haec citat.
- ↑ I Pet. v, 5.
- ↑ Act. xx, 35.
- ↑ Heb. viii, 12; II Machab. vii, 37
- ↑ Tit. iii, 1.
- ↑ Prov. vii, 5.
- ↑ Deut. xxxii, 15.
- ↑ Isa. iii, 5.
- ↑ Sap. ii, 24.
- ↑ Gen. iv, 3-8.
- ↑ Gen. xxvii, 41.
- ↑ Gen. xxxvi.
- ↑ Exod. ii, 14.
- ↑ Num. xii, 4.
- ↑ Num. xvi, 33.
- ↑ I Reg. xviii, 8.
- ↑ Gen. ii, 23.
- ↑ Gen. vii; Sap. i, 4; Eccli. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
- ↑ Jon. iii.
- ↑ Ezech. xxxiii, 11.
- ↑ Ezech. xviii, 30.
- ↑ Isa. i, 18.
- ↑ Jer. iii, 19, 22.
- ↑ Isa. i, 16, 20.
- ↑ Clem. Alex., Strom. lib. iv, pag. 516 sequentia nummatim perstringit.
- ↑ Gen. v, 24. Eccli. xlxv, 16; Heb. xi, 5.
- ↑ Gen. vi, 8; vii, 1; Eccl. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
- ↑ II Paral. xx, 7; Judith viii, 22; apud Lat. Interp. Isa. xli, 8; Jac. ii, 23.
- ↑ Gen. xii, 1, 2, 3.
- ↑ Gen. xiii, 14, 15, 16.
- ↑ Gen. xv, 5, 6.
- ↑ Gen. xxi.
- ↑ Gen. xxii.
- ↑ Gen. xix, et II Petr. ii, 6, 7.
- ↑ Jos. ii; Heb. xi, 31.
- ↑ Jer. ix, 23, 24; I Cor. i, 31; II Cor. x, 17.
- ↑ Luc. vi, 36-38.
- ↑ Isa. lxvi, 2.
- ↑ Prov. ii, 21, 22.
- ↑ Psal. xxxvi, 9.
- ↑ Ibid., 35-37.
- ↑ Isa. xxix, 13.
- ↑ Psal. lxi, 5.
- ↑ Psal. lxxvii, 36, 37.
- ↑ Psal. xxx, 19.
- ↑ Psal. xi, 4-6.
- ↑ Isa. liii, 1 et seq.
- ↑ Psal. xxi, 7-9.
- ↑ Clemens Alex., Strom iv, p. 516 hæc laudat.
- ↑ Heb. xi, 37.
- ↑ II Paral. xx, 7; Isa. xli, 8 Jac. ii, 23.
- ↑ Gen. xviii, 27.
- ↑ Job. i, 1.
- ↑ Job. xiv, 4, sec. LXX.
- ↑ Num. xii, 7; Heb. iii, 2-5.
- ↑ Exod. iii, 11; iv, 10.
- ↑ Psal. lxxxviii, 21; Act. xiii, 22.
- ↑ Psal. l, 3-19.
- ↑ Gen. i, 9.
- ↑ Job xxxviii, 10, 11.
- ↑ Prov. xx, 27.
- ↑ Psal. xxxiii, 12-18.
- ↑ Psal. xxxi, 10.
- ↑ Jac. i, 8; Petr. iii, 4.
- ↑ Hab. ii, 3, Malach. iii, 1, Hebr. x, 57.
- ↑ Psal. xvii, 50.
- ↑ Psal. iii, 6.
- ↑ Job. xix, 25, 36.
- ↑ Sap. xii, 12.
- ↑ Matth. xxiv, 35.
- ↑ Psal. xviii, 1-4.
- ↑ Psal. cxxxviii, 7-10.
- ↑ I Tim. ii, 8.
- ↑ Deut. xxxii, 8, 9.
- ↑ Deut. iv, 24; Num. xviii 27; II Paral, xxxi, 14.
- ↑ Jac. iv, 6; Petr. v, 5.
- ↑ Job. xi, 2, 3; xiv, 1.
- ↑ Rom. ii, 29.
- ↑ II Cor. x, 17, 18.
- ↑ Jac. ii, 21.
- ↑ Gen. xxii, 9.
- ↑ Gen. xxviii, xxix.
- ↑ II Reg. xi, 31 sec LXX.
- ↑ Gen. xxii, 17 et xxvi, 4.
- ↑ Gen. i, 26, 27.
- ↑ Ibid. 28.
- ↑ Isa. xl, 10, lxii, 11.
- ↑ Psal. lxi, 13.
- ↑ Dan. vii, 10.
- ↑ Isa. vi, 3.
- ↑ Isa. lxiv, 4; I Cor. ii, 9.
- ↑ Rom. i, 32.
- ↑ Psal. xlix, 16-23.
- ↑ Photius, ccxxvi Bibliothecæ.
- ↑ Sap. vii, 26; Hebr. i, 3, 4.
- ↑ Psal. ciii, 4; Hebr. i, 7.
- ↑ Psal. ii, 7, 8; Hebr. i, 5.
- ↑ Psal. cix, 1; Hebr. i, 13.
- ↑ I Cor. xii, 27.
- ↑ Jeb. iv, 16-18.
- ↑ Job. xv, 15.
- ↑ Job. iv, 19-21.
- ↑ Job. v, 1-5.
- ↑ Clem. Alex., Strom. iv.
- ↑ Vide Clem. Alex., Strom. i.
- ↑ I Thess. i, 5.
- ↑ Isa. lx, 17.
- ↑ Num. xii, 7; Heb. iii, 2, 5.
- ↑ Num. xvii, 1, etc.
- ↑ Dan. vi, 26.
- ↑ Dan. iii, 21.
- ↑ Psal. xvii, 26, 27.
- ↑ Rom. xii, 5.
- ↑ Matth. xxvi, 24.
- ↑ Matt. xviii, 6.
- ↑ Marc. ix, 51; Luc. xvii, 2.
- ↑ I Gor. i, 21, seq.
- ↑ Rom. ii, 21; I Tim. vi, 1.
- ↑ Psal. cxvii, 19, 20.
- ↑ Col. iii, 14.
- ↑ Jac. v, 20; I Petr. iv, 8.
- ↑ I Cor. xiii, 4, seq.
- ↑ I Tim. v, 21.
- ↑ Isa. xxvi, 20.
- ↑ Ezech. xxxvii, 12, 13.
- ↑ Psal. xxxi, 1, 2.
- ↑ Num. xvi.
- ↑ Exod. xiv.
- ↑ Psal. lxviii, 31, 32.
- ↑ Psal. xlix, 14, 15.
- ↑ Psal. l, 19.
- ↑ Exod. xxxii, 7, 9, 10, 31, 32, xxxiii, 3; Deut. ix, 12-14.
- ↑ Psal. xxiii, 1.
- ↑ Judith. viii-xiii.
- ↑ Esth. v, xiv, xv.
- ↑ Psal. cxvii, 18.
- ↑ Prov. iii, 12.
- ↑ Psal. cxl, 5.
- ↑ Job. v, 17-26.
- ↑ I Petr. v, 5.
- ↑ Prov i, 23-32.
- ↑ Deut. vii, 6; xiv, 2; xxvi, 18.
VARIORUM NOTAE
- ↑ Saeviente scilicet Domitiani persecutione, qui anno Christi 95 coepit. Quo tempore Romanam Ecclesiam convocare, ut Corinthiorum votis fieret satis, minime liberum erat. Qui calamitates, quas Clemens exsul passus sit, hic commemorari putant, non attendunt eum Romanae Ecclesiae 0206Cnomine scrihere, adeoque non privatas, sed sibi cum Ecclesia Romana communes aerumnas enarrare. Coust.
- ↑ Cujus scilicet viatico contentos eos proxima dixit. Ita, ut observavit Cotelerius, passiones Christi Clemens passiones Dei nuncupare non dubitat: quod Photium fugit; alioquin cod. 126 minime notasset id forte nonnullos in hac epistola reprehensuros esse, quod Clemens Christum appellans nequaquam sublimiores et convenientes Deo voces adbibuerit. Tantum observat nullas ei excidisse, quae divina illius naturas adversontur. Ex hoc 0211Bautem loco aperte praevertitur ac perimitur haeresis Nestoriana. Coust.
- ↑ 0215DHac loquendi ratione indicare videtur Clemens se ex Jacob stirpe potius oriundum, quam ex prosapia Caesarum; adeoque Judaeum, non Romanum esse. Secus tamen Eucherius in epistola ad Valerianum sentit. Forte etiam Clemens Jacob eo sensu Patrem nostrum vocat, quo Paulus Rom. ix, promissionis filios in semine Abrahae et Israel computari docet, eosque ex ipso Israel Dei Gal. vi, 16, nuncupat. Coust.
- ↑ Ut solam Mariam perfusam lepra, ita et unam extra castra exclusam Scriptura memorat. Coust.
- ↑ Seu coram principibus testimonium dixisset, sanguinem pro confessione veritatis fundere non dubitans. Etiamsi autem ἡγουμένων vox 0219Dimperatores plures sonet, hic tamen unum Neronem non inusitato loquendi modo designat. Coust.
- ↑ Elegantius quidem Cotelerius haec ita vertit: recurramus ad omnes mundi aetates, discamusque in singulis aetatibus poenitentiae, etc.; sed satius visum est litteram Graecam exprimere. Coust.
- ↑ Postrema hujus sententiae verba Clemens Alexandr., lib. i Paedag., c. x, Ezechielis nomine sic citat: Dicit enim per Ezechielem: Si conversi fueritis ex toto corde, et dixeritis, Pater, audiam vos tanquam populum sanctum. Coust.
- ↑ Qua scil. per baptismum renascimur. Regenerationis ejusdem symbolum fuisse arcam, qua Noe servatus est, etiam I Petri iii, 20, notatur. Coust.
- ↑ (68) Hoc est quæ paucis admodum constabat, Abrahæ enim fratres tantum duo fuerant, Aran et Nachor. Aran vero jam obierat relicto Lot filio. Cum Lot igitur ex hac prosapia restabant Nachor et Abraham, qui quidem propter sterilitatem Sara filiis carebat. Cousr.
- ↑ (56) Apud Clementem Alex. timor Domini, ὁ φόβος Κυρίου, et mox in puro corde, ἐν καθαρᾷ καρδίᾳ. Coust.
- ↑ (77) Junius et Coteler. post dissolutionem. Maluinus secundum Græcam litteram ex dissolutione: et institutæ comparationi aptius congruit, ut quemadmodum corpora ex morte, ita grana ex dissolutione resuscitentur. Coust.
- ↑ (5) Vertit Coteler. prepter Judam, alii vero inlerpreies, ex familia et sanguine Judæ. Declarat Clemens reges, principes ac duces originem habuisse ex Jacob secundum tribum Judæ. Coust.
- ↑ (77) Supple secundum veterem legem. Quam immerito autem epistolam istam ante templi Jerosolymitani excidium scriptam esse hinc nonnulli colligant, in prævio monito patefeci. Gall.
- ↑ (91) Referendo virgarum historiam, ad contenta eapite xvii libri Numerorum adjicit nonnullas cireumstantias admodum verosimiles, ac ut videtur desumptas ex Hebreorum traditionibus. Cum vero duodecim virgas ponit, eadem in sententia versatur 3€ Philo Judeus lib. t1 De vita Mosis, circa nedium, Augustinus sermone 3, De iempore, e auctot librorum De mirabilibus sacre Scripture, lib. 1, cap. 54, tom. ! lI Operum ejusdem Hipponensis episcopi; sed disseutit ab editione Vulgata, nisi in ea praepositio absque mutetur in copulami etque, legaturdue Num. xvn, 6: Locutwsque. est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes prin. cipes virgas per singulas tribus: fueruntque virga duodecim, atque virga Aaron. Cæterum istius xorfg exposilionem habes in postrema parte mili& 9 Origenis ad Numeros: ex qua feceruat integrum sermonem, ac inter Augustinianos coljocarunt, 99 JDe tempore, et 40 De diversis. Àc emendandus etiam per duos manu exaratos codices, Origenis textus: Est. enim virga una: non Eltenim virgam unam; ut respondeat Graco LXX: Ear 1* a6lo, pía. Cor.
- ↑ (17) Cepham memoratum 1 Corinth. 1t, 12, et rii, 92, Petrum intelligit. Nam quod alius Cephas a Peiro agnosci non debeat, nos docent Hieronymus, Elaudius Taurinensis, et Anselmus, ad Galat. c. ni, ubi contrariam refellunt. sententiam, de qua £ opsule etiam Eusebium Hist. eccl., lib. 1, cap, 18 Theophylactum eum OEcumenio ad predictum €s lat. caput, necnon Dorotheum in regen autem qui hoc modo senserunt, habuisse 1 Cephæe in codicibus suis Galat. nt, 11, 14, ut colligere licet cum ex Eusebio, tum ex quibusdam editionibus ac inferpregibus. Cor, — Aperte hic doce Clemens Cepham, cujus Paulus 1 Cor. », 40. meminif, non unum e septuaginta discipulis Christi, sed apostolum celeberrimum exsjitisse. Übi enim hig auli verbis: Ego quidem sum Paulj, ego autem Apollo, ego vero Cephe, apostolos celeberrimos ej yirum ab illis probatum significari præedicat, pere spicuum est euim et Paulum et Gepham duos apostolos celeberrimos, et. Apollo vjrum ab utroque probatum intelligere. Sic porro locum illum inter retatur, licet in eo Cephas non primus, sed tertius appelletur, Cops. -
- ↑ (30) Hieronymus in Ephes. 1v, 4, hæc citat, non quidem Barnabæ, ut in Londinensi epistolæ hujus editione anni 1694 adnotatur, sed ipsius Clementis nomine. Covst.
- ↑ (37) Nota hicApollinaris dogma præeverti et Patrum adversus eum argumentis præludi. Coust.