There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Eneae Silvii Piccolomini Epistula genitori suo Silvio
1443
editio: incognita
fons: [1]

Eneas Silvius poeta genitori suo Silvio salutem plurimam dicit.

Leteris an doleas, quod mihi sobolem dominus dederit, incertum te scribis pater. at ego letitie causam video, doloris non video. quid enim dulcius in humanis est, quam gignere sibi similem, tanquam suum extendere sanguinem et habere quem post te relinquas? quid in terris beatius quam natos videre natorum? mihi equidem ingens voluptas est, quod semen meum fructificaverit, quodque antequam moriar aliquid de me supersit gratiasque domino refero, qui partum femine figuravit in marem, ut apud te patrem meamque matrem aliquis parvulus ludat Eneas et solatia prestet avis, que debebat pater impendere. quod si tibi, genitor, gaudio fuit meus ortus, cur filius meus mihi non sit letitie? an ne te quoque letificabit infantuli vultus, cum meam videbis in illo effigiem? nunquid tibi jocundum erit, cum parvulus pendebit ex collo nepos puerilesque blanditias agitabit? sed ais fortasse dolere meum crimen, quod ex peccato genuerim filium? nescio, quam de me finxeris tibi opinionem. certe nec lapideum nec ferreum genuisti filium, cum esses tu carneus. scis, qualis gallus tu fueris at nec ego castratus sum neque ex frigidorum numero nec sum ypocrita, ut videri bonus quam esse velim. fatebor ingenue meum erratum, quia nec sanctior sum Davide rege nec Salomone sapientior. antiquum et vetus est hoc delictum nec scio, quis hoc careat. late patet hec pestis, si pestis est naturalibus uti, quanquam non video, cur tantopere dampnari coitus debeat, cum natura, que nichil perperam operatur, omnibus ingenuerit animantibus hunc appetitum, ut genus continuaretur humanum. sed dicis, ut arbitror, certos esse limites, intra quos hoc liceat nec extra legitimas matrimonii faces progredi debet hic appetitus. ita est sane et sepe inter ipsa nuptiarum claustra scelus admittitur. et bibendi quoque, comedendi et loquendi certi sunt termini. sed quis servat illos, quis tam justus, ut septies in die non cadat? loquatur ypocrita seque nullius culpe scium dicat. ego nullum meritum in me scio, solaque mihi divina pietas spem facit misericordie, que nos labiles scit et ad lasciviam proclives, nec nobis, qui patet omnibus, fontem venie claudet. sed de hoc satis. nunc, quia conjecturas petis, ne alienum pro meo nutrias, quomodo res se habuerit, paucis exponam. nondum anni duo effluxi sunt ex eo tempore, quo Argentine gerebam oratoris munus. quinquagesima tunc currebat, que ante proximam preteritam fluxit. ibi cum otiosus diebus essem pluribus, mulier ex Britannia veniens diversorium meum petens in unis edibus mecum fuit nec invenusta nec etate confecta. hec quia sermonem Italicum egregie norat, me verbis salutavit Etruscis, quod illa in regione tanto magis placuit, quanto rarius erat. oblectatus sum facetiis femine, cujus in ore maximus lepor erat moxque in mentem venit Cleopatre facundia, que non solum Antonium sed Julium quoque Cesarem eloquentia inescavit, mecumque quis reprehendet inquam, si ego homuncio id faciam, quod maximi viri non sunt aspernati. interdum Moysen, interdum Aristotilem, nonnunquam Christianos in exemplum sumebam. quid plura? vicit cupido, incalui, mulierem arsi multisque blandimentis adorsus sum. sed ut asperis cantibus unda repellitur freti, sic verba hec mea contempsit triduoque suspendit. erat illi filiola annorum quinque, quam Melincus pater hospiti nostro commendaverat verebaturque mulier, ne quid hospes presentiret filiamque post hac quasi moris materni abdicaret. instabat nox sequentique die recessura mulier erat. timeo, ne abeat preda. rogo, in noctem ne ostio camere pesulum obdet. dico me intempesta nocte venturum. negat nec spem ullam facit. insto. semper idem responsum est. itur dormitum. mecum ego: quid scio, an illa ut jussi fecerit. recordor Zime Florentini. forsitan illius amicam hec imitabitur, temptandum est, inquam. postquam silentium undique sentio, thalamum mulieris accedo. clausum ostium est, sed non firmatum. aperio, ingredior, muliere potior. hinc natus est filius, mulier Elizabeth vocatur. ex idibus februarii ad alias idus novembris menses currunt, qui partui dantur. hoc mihi dixerat mulier, dum Basilee postea fuisset. ego, quamvis ipsam non pecunia ulla sed maximis emissem precibus, ut est ars feminarum, credebam hec auri corrodendi causa diei nec verbis prebui fidem. nunc quia video, eam hoc asserere, quando nichil sperare ex me potest, quando nomen convenit tempusque, puerum meum puto teque, mi pater, rogo, ut nepotem suscipias alasque, donec gandiusculus factus ad me valeat proficisci, meisque imbui disciplinis, nec puta feminam divitem mentiri velle in filio. nunc alia prosequar. quod scribis te senio cum matre confectum, hoc, mi pater, tibi sibique jocundum esse debet, quod eos annos attigisti, quos optabas juvenis, jamque libere et expedite potes deo servire, omnibus spoliatus passionibus, que mentes juvenum a deo alienant. nec mihi dixeris, omnia fert etas animumque, ut ex hoc perire animum putes, qui divinus est atque immortalis. sed voluit poeta significare, etatis cursu vigorem illum animi tepescere, qui est in juvenibus ardens. sed ille magis ad vitia, quam ad virtutes inclinatur. in senibus purgatus est animus, nichil preter honestum cupiens, qualem tibi et matri mee spero esse, quamvis illa nunquam mundanis desideriis inheserit, sed heroica quadam virtute soli deo servire beatum duxerit. hoc fit, ut senio vestro minus trister. si enim juvenes essetis, timerem de vobis magis. quod de filiis sororis Laudomie scribis, certum est apud me gratumque. tuum est curare, ut litteras discant, que sole homines tollunt super alios. ego cum statum meum firmiorem videro, alterum mihi asciscam. Jacobus Tholomeus frater, si ad me scripserit, responso non carebit. provocari litteris non expectet, totiens enim necessario scribo, ut nichil ad libitum vacet. lectura ejus ordinaria salarioque letatus sum, famamque suam in dies crescere cum letitia percipio. Bartholomeo cum presentibus litteras do, nec ejus obliviscor unquam pro suis erga te matremque meritis et quia Katherinam sororem conjugem suam unice amat. matrem tibi commendo tueque fidei, deumque rogo, ut patriam petens superstites omnes inveniam. conventum nanque cum letitia celebrabimus et quomodo id quod restat, vivamus spatium ex tuo transigemus arbitrio, nec mihi in te ulla erit controversia. Johannem et Laudomiam uxorem jube ex me salvos esse, filiolum suscipe, et quicquid egeris, mihi rescribe. vale.

ex Gretz, 20. septembris 1443.