Epistula ad Henricum VII (Hadrianus Cardinalis)

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistula
A.D. MDIV, IV Jan.
1504
editio: incognita
fons: [1]

Sacra regia majestas, humillimas commendationes. Penultimo die praeteriti mensis Decembris accepi fasciculum litterarum majestatis vestrae v. ipsius mensis datarum, in quibus duae erant directae pontifici, una videlicet super congratulatione pontificatus, altera super negotio dispensationis; duae praeterea communes mihi com domino Wigorniensi, una mihi soli directa. De duabus communiter scriptis una erat super commendatione ad ecclesiam Cassellensem, altera quae nos admonebat quid vestra majestas volebat nos facere de dispensatione praedicta. Advocavi illico ipsum dominum Wigorniensem, decrevimusque insimul ad pontificem, quod statim fecimus, suaeque sanctitati redditis ac per me lectis binis litteris suis, ac denuo declarato optimo animo ac mente vestrae majestatis in suam sanctitatem ac sanctam sedem apostolicam, quod persaepe prius feceram, summaque laetitia ac maximis exultationis et gaudii signis per vestram majestatem audita sua creatione, toto regno celebrati, quod etiam abunde litterae ipsae testabantur. Ad quae sua sanctitas perbenigne ac humanissime respondit, agens gratias ingentes vestrae regiae majestati, dicens quod in illa reperiebat quod a me et multis aliis saepenumero intellexerat, multumque vestram majestatem commendavit, offerens se et quicquid posset pro majestate sua, ac status sui dignitate et gloria.

Devenimus ad negotium dispensationis, quod saepe alias ipse Wigorniensis et ego sicut negotii magnitudo requirebat diligenter sollicitaveramus; instanterque rogavimus vellet sua sanctitas vestris majestatibus hoc matrimonii nexu pro pace, unione et quiete regnorum suorum multisque rationibus in litteris latius explicatis, tanquam bonum pastorem et indifferentem Christianorum patrem decet, satisfacere; multaque circa hoc diximus quae visa sunt in rem nostram facere. Quae benigne quidem sua sanctitas intellexit, responditque se hanc causam gravem et arduam commisisse his diebus duobus cardinalibus, Neapolitano et Portugallensi, de quibus communibus nostris litteris vestrae majestati ipse Wigorniensis et ego scripsimus, et quia uterque ipsorum cardinalium ad praesens est aegrotus et ex catarrho laborat, dixit sua sanctitas sine ipsis quibus rem hanc omnem examinandam commisit nihil posse facere, sed brevi, ut creditur, per ipsos, qui non graviter infirmantur, valetudine recuperata et habita eorum relatione, curaret sua sanctitas omnino satisfacere votis vestrarum majestatum; quod ut cito faceret valde suppliciter rogavimus, adducentes in medium inter alia tempus procurandae dispensationis hujusmodi et obtinendae fere effluxisse, noluimus dicere quod jam expiraverat, ne sua sanctitas ansam aut excusationem caperet dilationis. Dixit se omnino id facturam, ubi saltem cardinalis Portugallensis, qui in palatio apostolico aegrotat, ad suam sanctitatem descendat, cum quo et fecimus et faciemus omnem conatum diligentiae ut cito id fiat.

Antequam venimus ad pontificem misimus ad oratorem Hispaniae ut et ipse veniret nobiscum ad suam sanctitatem, declaravimusque quatenus vestra majestas miserat nobis proprium cursorem cum litteris ad suam sanctitatem et nos super hac dispensatione quam totiens et per tot suas repetitas litteras petiit. Hoc fecimus ut ipse orator intelligeret per majestatem vestram non stetisse nec stare quin haec dispensatio ex latere suo cum omni diligentia fuisset quaesita et quaereretur, sicuti etiam vestra majestas nobis mandavit et commisit per suas litteras ultimo loco per nos acceptas. Dictus orator remisit nobis verbum se non posse ob adversam valetudinem qua teneretur venire. Rogavit suppleremus etiam vices suas et solita instantia communi nomine hanc ipsam dispensationem peteremus a sua sanctitate. His peractis ego adivi ipsum oratorem domi suae, ac post prima visitationis verba retuli quae egissemus cum pontifice. Ipse coepit ab ovo rem mihi narrare ac quanta diligentia esset usus in ea sollicitanda materia, dicens se prima die conclavis antequam clauderetur, cum de creando pontifice ageretur et vota essent fere omnium cardinalium in hunc pontificem inclinata, locutum ad longum fuisse cum ipso, sibique eum promisisse se si pontifex esset, omnino dispensationem ipsam illico concessurum; addiditque dictus orator se postera die qua creatus fuit hoc ipsum postulasse atque quasi ex debito propter promissionem factam efflagitasse, sibique pontificem denuo se omnino id concessurum affirmasse. Postremo dixit se breve scriptum in membrana quod mihi ostendit pontifici expediendum attulisse, ipsumque pontificem respondisse se contentum esse illud expedire, ac dixisse se ex eo tempore jam ipsam dispensationem concedere, ac verbo et vivae vocis oraculo se ita cum illis dispensare. Postea dixit se iterum ac iterum fuisse cum sua sanctitate, illamque dixisse se commisisse eam rem ipsis Neapolitano et Portugallensi cardinalibus; ipsum oratorem fuisse cum illis ad sollicitandum, Neapolitanum dixisse se libenter facturum quae posset, sed quod cardinalis Rothomagensis miserat illi unum de suis, rogans nollet talem dispensationem pontifici persuadere. Hoc idem etiam domino Wigorniensi et mihi, cum itidem sollicitaremus, affirmavit ipse cardinalis Neapolitanus. Tunc dixit se iterato redivisse ad pontificem, et quod sua sanctitas dixit, "Rogo vos, domine orator, permittatis istum cardinalem Rothomagensem discedere, et nos libenter faciemus;" dixitque dictus orator se jam fere convaluisse, et propediem ad pontificem rediturum, et nihil diligentius hac re curaturum. Ego obtuli cum vellet dominum Wigorniensem et me una cum eo libenter ad pontificem redituros, quod et faciemus brevi ipso oratore restituto, ut conclusionem hujus negotii, quod scimus quanti sit momenti, ad optatum exitum perducamus, et vestrae majestati illico omnia significabimus, quae sibi persuadere dignetur me nihil penitus de diligentia et studio remissurum, sicut exposcit mea servitus et dedicata illi fides.

Praeterea dixi suae sanctitati, quod etiam alias saepe dixeram, quantopere vestra majestas desideret additionem in illa sua bulla indulgentiae deputandi confessores quod absolvant diebus indulgentiae a reservatis etiam casibus; ostendique quantis sumptibus et expensis, ac quam magnifico opere vestra majestas capellam in ea ecclesia ac sepulturam regiam aedificet, quantaque bona fecerit pro Sede Apostolica, narrans quae ego non solum audivi sed quae vidi et sollicitavi, de liga videlicet facta cum Sede Apostolica et nonnullis aliis Italicis, ac quanta sua jactura vestra majestas periculo ac scandalo id fecerit. Dixi de pecuniis decimae ordini Cisterciensi vestrae majestatis permissione in Anglia impositis et per Alexandum praedecessorem suum per manus meas collectis; non tacui de cruciatis duabus tempore Innocentii et Alexandri a vestra majestate in isto suo regno concessis; nec illud praeterii quod recentissimum est, vestram majestatem ad opus fidei contra Turcos subsidium concessisse. Sua sanctitas dixit reges alios hoc idem fecisse. Respondi, venia suae sanctitatis non bene rem eam percepisse. Alios ostendi reges et principes cruciatas ac subsidia admisisse in suis regnis et locis, sed pro se ipsis non pro Sede Apostolica illa voluisse et integre exegisse, multaque ac pulcherrima contra Turcos promisisse se facturos, nullamque exinde particulam vel minimam Sedi Apostolicae concessisse; recitavique et numeravi qui fuissent, nam si quis est qui hoc sciat, sine arrogantia ego sum. Rex Romanorum inprimis, qui cardinalem Gurgensem legatum cum cruciata decimis et subsidio in suis dominiis recepit, sed pontifex ne obolum quidem accepit. Rex praeterea Gallorum, qui similiter cruciatas et decimas habuit in suis locis, et pro seipso exegit, nec in uno denario pontifex participavit. Rex Hispaniae hoc ipsum fecit, Rex Portugalliae, Rex Hungariae, Rex Poloniae, dux Sabaudiae, Veneti, Florentini, et fere omnes alii, vel minores potentatus. Dixi ac praedicavi, quod est verum, vestram majestatem solam fuisse inter omnes Catholicos principes qui non solum admisit pro Sede Apostolica dictas cruciatas et subsidia, sed etiam antequam colligerentur, de suis propriis pecuniis XXti milia scutorum auri Sedi Apostolicae solvenda hic Romae commisisse, et oratori apostolico magistro Pon deliberasse, ac praeterea se scripsisse et obtulisse (quod litterae suae regiae testantur penes me adhuc existentes) se in id bellum contra Turcos in defensione fidei non solum auxilia possibilia et praesidia quae haberet, sed se ipsam quoque personaliter venturam; multaque praeterea narravi de factis, operibus et effectibus, non verbis et demonstrationibus solum vestrae majestatis, propter quae sua sanctitas et Sedes Apostolica non solum in his parvis ac frivolis, sed maximis etiam deberet esse gratiosa, et ostendere ac referre pares grati animi vices.

Sua sanctitas humanissime respondit se cupere vestrae majestati in omnibus gratificari, sed quod deputare confessores qui absolverent in casibus reservatis erat inauditum. Dixi vestram majestatem habere consilia advocatorum qui dicunt posse id fieri ex tenore bullae, tamen vestram majestatem cupere ad majorem cautelam ut in bulla exprimatur; et cum difficultatem sua sanctitas etiam afferret, diceretque non consuevisse fieri, rogavi ut sua sanctitas concederet bullam deputandi confessores qui absolverent ab aliis casibus, exceptis reservatis in bulla Omnes Sanctae excipi consuetis, recitavique litteras vestrae majestatis quas mihi anno superiore scripsit super ea re, quas mecum de industria detuleram, quae haec verba inter caetera ponit; "Quod si forte aliqua difficultas suboriatur in obtinenda generali potestate confessoribus danda de absolvendo ab omnibus peccatis etiam Sedi Apostolicae reservatis, excipientur ab illa generali concessione illi dumtaxat tales casus reservati qui in hujusmodi plenariis indulgentiis et gratiis concedendis solent excipi, et nominatim exprimantur in bulla. Itidem de commutatione votorum etiam ultramarium in alia pia opera, si opus omnino fuerit, in ipsa generali concessione aliqua vota excipere, utpote ad visitandum beatorum Petri et Pauli apostolorum limina, necnon et Jacobi in Compostella, ac castitatis et religionis vota emissa, fiat hujusmodi exceptio in bulla expressa."

Haec verba sunt in litteris majestatis vestrae, quae litterae sunt datae in castro de Richemonte, die vj. Junii m.ccccc.iij. Sua sanctitas his auditis laudavit modestiam vestrae majestatis, dixitque se consultaturam cum cardinali Alexandrino, qui habet utramque signaturam, gratiae et justitiae, et libenter se etiam in hoc vestrae majestati facturam scitis. Ad quae ego, ne sua sanctitas putaret rem ita grandem, attuli me impetrasse pro bonae memoriae domino Bray fere consimilem bullam cum deputatione confessoris, exceptis reservatis, et illum dixi unum de militibus et familiaribus vestrae majestatis fuisse, nec majestati vestrae denegandum esse quod suis subditis et servitoribus sit concessum. Respondit se libenter visuram minutam bullae ipsius magistri Bray, et omnino vestrae majestati complacituram. Curabo ego, cujus est totum hoc opus et mea interest, ut sua sanctitas rem perficiat, et ad hunc effectum hodie fui cum ipso cardinali Alexandrino, qui cubiculo meo in palatio vicinus est et mihi amicissimus, remque omnem retuli et abunde suam dominationem informavi, et nisi etiam ipse esset aegrotus, aliquid certioris rei per hunc cursorem perscribere potuissem. Papa est novus, et in hac novitate omnia parva videntur magna. Recordetur vestra majestas de principio pontificatus Alexandri, qui dominum Christophorum Wrswic eleemosinarium vestrae majestatis et alios suos oratores fere sine aliqua expeditione domum remisit. Certe principia omnia sunt difficiliora; sed spero sua sanctitas erit vestrae majestati, ut dixi, non minus gratiosa quam fuerit Alexander; quod ut succedat ego pro viribus non deero vestrae majestatis fidelissimus servus.

Sua sanctitas egit magnas gratias vestrae majestati de oratoribus quos designavit. Narravi ego qui et quales essent, dixique pro meo honore et favore quod ego illos invitabo per hunc cursorem et per meas litteras, velint venire sub tectum meum, quos excipere studebo quo potero honore et laetissima certe fronte; et ita supplico majestati etiam vestrae sit de hoc contenta, quia ab illis ego per meas litteras hoc de gratia singulari exposco, ut curia tota, quae me creaturam et opus manuum vestrarum me esse novit, intelligat etiam ex hac legatorum susceptione me ab illa diligi, et me ex toto Anglicum esse, quod sum et ero semper usque ad mortem, nec quoad potero unquam reperiar immemor aut ingratus tot ac tantis beneficiis quae vestra majestas in me servum suum conferre dignatus est; et spero dicet cum veritate quod non invenit me in ullo unquam opinioni atque expectationi suae deesse. Confidat supplico vestra majestas, nec suis literis ad alios vacillet, quia sibi et rebus suis propriis detraheret quicquid mihi auctoritatis aut fidei derogaret, quamquam spero augebit potius et incrementis cumulabit sperantem in se et operi manuum suarum semper porriget dextram. Sed jam ad alia.

Expedivi tres illas ecclesias, Cantuariensem, Cicestrensem et Assavensem, juxta litteras commendatitias vestrae majestatis, bullasque ipsarum ecclesiarum curavi deferri istuc per Johanninum Galoppa, quem miseram ad vestram majestatem cum creatione Pii II. felicis recordationis, qui est vir expertus et exercitatus. Expedivi et aliam ecclesiam pro illo fratre Cordigero Pinson, Tuamensen in Ibernia, qui personaliter huc propterea venerat; et ego visis litteris vestrae majestatis, et quia suffraganeus meus fuerat, biduo postquam advenit expedivi, et deinde triduo post ex pestilentia obiit hic Romae. Tenebo quoad potero, nec patiar alium quempiam ecclesiam ipsam impetrare, licet in curia Romana et apud Sedem Apostolicam vacaverit, quousque vestra majestas aliter provideat, cui supplico cito id faciat, ne detur nobis aliquis qui hoc ipsum quaerat. Hoc ipsum erit etiam per vestram majestatem providendum, ut sit hic aliquis doctor in sacra pagina Anglicus qui sit unus de poenitentiariis in basilica Sancti Petri de Urbe; nam postquam obiit hac aestate alter qui erat optimus plures lites substinui, et coram Alexandro et coram Pio, et nunc coram Julio, praesertim cum pluribus Scotis qui talem locum impetraverant a pontificibus praedictis, et ego eorum supplicationes detineri feci, et comparui, ac bullam ostendi Eugenii per quam cavetur expresse ut unus Anglicus poenitentiarius in dicta basilica, qui audiat etiam confessiones Scotorum et Ibernicorum, portavique dictam bullam ad ipsos pontifices singulatim, obstantibus cardinalibus Sanctae Praxedis, protectore Scotorum, Caputaquensi et Grimanno fautoribus eorum, et supplicationes signatas allegantibus. Astitit nobis veritas et justitia, et ipsi etiam pontifices, ac novissime his diebus sanctissimus dominus noster, qui mandavit datario detineri omnes eorum supplicationes. Sed necesse est ut loco vacuo provideatur ne sit semper pugnandum. Dignetur itaque vestra majestas providere ut cito aliquis veniat et meo judicio posset cum dictis oratoribus commode nunc venire; fiat tamen voluntas vestrae majestatis.

Nunc restat ut vestrae majestati de novis et successu rerum nostrarum curialium et Italicarum, ut soleo, aliquid perscribam.

Primo aliqua de electione pontificis, qui certe, ut alias dixi, summa et incredibili omnium cardinalium et aliorum concordia electus est, et ita creatus ut priusquam intraremus conclave, quod pene inauditum est cunctis saeculis, factus esset. Cardinales Hispani primi aditum patefecerunt, multis eorum ac privatis pactionibus aut factionibus, ut dicunt, alii cardinales plerique idem fecerunt, paucis exceptis qui manus ac mentes mundas ac integras servaverunt; inter quos fui, quod sine arrogantia sit dictum, non postremus; nam neque pacta neque unam festucam volui habere neque audire, tam in Pio quam in Julio. Omnes hoc sciunt; nam nihil fuit secretum: ita Deus et eorum opera voluerunt. Neminem accuso, neminem excuso; veritatem scribo vestrae majestati, quam habeo loco numinis. Omnes discordantes concordaverunt, et facti sunt in hoc amici omnes inimicissimi, sicut Galli et Hispani, Ursini et Columnenses, rex Romanorum et Veneti. Dux Valentinensis, qui in castro Sancti Angeli Romae erat, descendit de castro et ivit obviam cardinali Sancti Petri ad Vincula, qui nunc Julius est; et in horto palatii convenerunt in unum cardinales Hispani omnes, cardinalis Rothomagensis, cardinalis de Columna, cardinalis Ascanius, vicecancellarius, omnes idem petentes ut fieret hic pontifex, qui ita factus fuit. Paulo post dux ipse Valentinensis voluit ire per mare, aliqui dicebant Pisas, aliqui Genuam, aliqui in Romandiolam, ubi fuit in Ostia cum triremibus duabus et onerariis navibus tribus armatis et multis stipendiariis onustis, per x. dies post rediit ad urbem per armigeros pontificis reductus, in palatio custoditus. Gentes suae quas per terram in provinciam suam Romandiolae praemiserat retentae et profligatae fuerunt, paulo post cum una nocte diceretur quod dictus dux ducebatur ad castrum Sancti Angeli ut melius ibi custodiretur.

Duo cardinales Hispani illa hora clam ab urbe profugerunt et in regnum Neapolitanum profecti sunt, videlicet, cardinalis Borgia et cardinalis Surrentinus. His varia impinguntur, praesertim illi Surrentino qui fuerat gubernator urbis; caeteri cardinales Hispani valde tremefacti fuerunt. Aliqui dicunt quod opera Gallorum ut minuantur vires tot cardinalium Hispanorum ne possint facere quae volunt in collegio, vacante praesertim sede. Alii dicunt odio quo prosequitur eos pontifex ob injurias acceptas tempore Alexandri, suggestionibus etiam aliquorum cardinalium offensorum. Ad haec addunt quendam esse captum ex familia cardinalis Sancti Angeli quem dicunt confiteri dedisse eidem cardinali venenum ex mandato Alexandri papae de conscientia ducis et cardinalis Surrentini. His et aliis multis onerant metu et suspicionibus reliquos cardinales Hispanos. Quid sequetur nescitur. Ego fideliter quae audio et audiam referam vestrae majestati; cui supplico servet secreta quae nocere possent, prodesse non possent.

Cardinalis Rothomagensis discessit. In consistorio antequam discederet quatuor cardinales creati sunt; unus nepos suus, archiepiscopus Narbonensis, qui hic cum eo erat; alter Hispanus, archiepiscopus Ispalensis; duo nepotes papae, episcopus Mimatensis, et alter episcopus Lucensis. Ipse Rothomagensis creatus est legatus Avinionensis, et habuit confirmationem legationis Galliae pro tempore quod sibi restabat concesso per Alexandrum, quod est fere biennium. Habuit etiam archiepiscopatum Avinionensem pro domino Antonio Flores familiari suo. His omnibus consecutis discessit.

Hic est dux Urbini prope pontificem, vir valde doctus Graece et Latine, et affinis papae, in magno favore et gratia, et erit capitaneus ecclesiae. Ipse his diebus venit ad me visitandum, sicut ivit etiam ad alios cardinales, et inter caetera dixit se teneri summo desiderio ut sit notus vestrae majestati et familiaris, offerens se et sua magna cum ostentatione benevolentiae, rogavitque me multum ut vestrae majestati scriberem et illius gratiae eum insinuarem; dixitque se a patre suo duce Urbini intellexisse quod alias a clarae memoriae rege Hedwardo garacteriam accepisset; dixitque se loco maximi muneris accepturum si et ipse hanc gratiam a vestra majestate posset obtinere. Et sic super ea re vestrae majestati nunc scribit. Significavi quod est, rem esse grandem, et quam audivi et vidi quaeri a magnis principibus, et nonnunquam etiam maximis negatam: Dixi de rege Alfonso qui dux erat Calabriae; dixi etiam de rege Federico. Promisi tamen me scripturum et quae possem vestrae majestati supplicaturum pro eo. Vestra nunc majestas videat quod sibi videatur; certe mihi talis dominus et in tali nunc fastigio positus non spernendus videtur: sapientia sua vestra majestas rem hanc curabit ut melius sibi videbitur, et aliquid dignabitur super hac re rescribere. Est etiam prope suam sanctitatem quidam qui est thesaurarius suae sanctitatis, nomine Franciscus de Castro Rio, maxima gratia et auctoritate; est et item dominus Antonius de Savona, quae civitas est patria papae, magister domus suae sanctitatis, qui plurimum potest. Iis meo judicio aliquid esset humane per vestram majestatem scribendum; cum quibus ego valde amice et grato commercio utor, et me ipsi et reliqui aulici pontificis valde amant.

Superest ut de novis Italiae, ut dixi, aliquid significem. In regno Neapolitano proculdubio Hispani primas et meliores partes obtinent; Galli nondum fluvium illum qui Liris Latine, vulgo Gariglanus dicitur, transire potuerunt. Sunt ad ripas ejus fere omnibus rebus oppressi, ac magnis difficultatibus commeatuum macerati, ita ut plerique ex illo exercitu redierint, reliqui quotidie in hanc urbem turmatim fracti bello fatisque repulsi commigrent. Exierat heri rumor omnes ad unum Gallos esse caesos ac profligatos. Hodie non ita percrebuit fama, sed quasi quodam vento reflante contrarium obtinuit, adhuc esse Gallos in stationibus suis, et loco non moveri. Multi his rumoribus varia affingunt; sed hoc inter omnes constat, inferiores esse Gallos.

Florentini cum Gallis adhuc sunt, partes eorum sequuti. Veneti neutros se praestant. De Romandiola tamen aliquas civitates ut Este, Faventia et Ariminium occupare non sunt veriti, pontifice clamante et iras colligente. Quae sequentur diligenter vestrae majestati significare curabo.

Scriptis et fere obsignatis his litteris, supervenit nuncius ad oratorem Hispaniae, qui attulit litteras a Gonsalvo Fernandes regio capitaneo in expeditione Neapolitano; quibus litteris significat dictus capitaneus se XXXma Decembris transivisse Lirim praedictum fluvium cum toto exercitu, atque conseruisse manus cum Gallis qui erant cis ejus fluminis ripas, ac interfectos esse trecentos armigeros equites et ad mille pedites; reliquos fugatos ac profligatos, captis machinis bellicis. Paulo post, hac ipsa die supervenit et alius nuncius ad eundem oratorem Hispanum a dicto Gondisalvo cum litteris quibus significat se die xxxj. Decembris, hoc est sequenti die, cum suo exercitu cepisse Montem Cajetae, ubi erant Galli quamplurimi, et montem ipsum tenebant custoditum; qui mons est prope muros Cajetae, et est quasi vallum et antemurale ipsius. Dicit etiam homines dictae civitatis Cajetae, hoc viso, petiisse pacta quibus se dederent Hispanis; quare hic fere omnes existimant Cajetam esse jam in potestate Hispanorum. Quod si est, certe Galli totum regnum Neapolitanum amiserunt. Quae supervenient curabo diligenter significare vestrae majestati, cui tanquam Deo servire studeo, et cui me ex toto corde humillime commendo. Romae, iiij. Januarii, m.ccccc.iiij.


E. V. Majestatis
Humillimus Servitor,
Hadrianus
Cardinalis Sancti Chrysogoni