Aperire sectionem principem
Epistula ad Desiderium Erasmum

Th. Morus Domino Erasmo suo s.

Epistolae Obscurorum virorum operae pretium est videre, quantopere placent omnibus, et doctis ioco et indoctis serio, qui dum ridemus putant rideri stylum tantum, quem illi non defendunt, sed gravitate sententiarum dicunt compensatum et latere sub rudi vagina pulcherrimum gladium. Utinam fuisset inditus libello alius titulus: profecto intra centum annos homines studio stupidi non sensissent nasum quamquam rhinocerotico longiorem.

Londino 31. Oct. 1516.