0483-0492- SS Felix III - Epistula ad Caesarium Episcopum
Dilectissimo fratri Caesario Felix.
Legi quod inter fraternitatem uestram est constitutum, non licere ex laica conuersatione ad officium sacerdotale ante probationem temere promoueri; de qua re etiam a te ad nos peruenit opinio, aliquos post ordinationem ad saecularis uitae mores fuisse transgressos.
Et licet sit talis nefanda praesumptio, plus tamen est periculosa neglectio; qui enim potest uenienti malo resistere, et hoc dissimulans fieri permittit, ipse magis mali auctor operis adprobatur.
Nemo se itaque per antiquam consuetudinem speret exuere, quia quae inlicite inchoata sunt, si damnentur, in posterum suos fructus generare non possunt.
Nam quod gradibus eruditur, si sine perfectione doctrinae ad suum perueniat constitutum, errat per examinationem, quia non recipit firmitatem, nec honorem quis per timorem potest seruare, qui in eius gloriam sine labore peruenit; et laus inanis cui tribuitur laedit, ad elationem nutriens magis quam prouocans ad operam uerae uirtutis.
Vas electionis ad suum uernaculum timotheum scribit dicens: nemini cito manus inposueris, nec communicaueris peccatis alienis.
Quid sibi uult: "ne citius inponas manus"? quia dignitas quae datur, ideo datur, ut duret inmobilis.
Debet enim, ante quam concedatur, longa sub deliberatione tractari.
Vnde magister, qui elementorum ignorat initia? vnde gubernator, qui inter nautas sua seruitia non monstrauit?
ignorat quaenam ratio magistris debetur, qui ad oboedientiam sua corda non flexit, unde, quemadmodum in domo dei conuersari debeat, posteris sit exemplum.
Sit in omnibus clericis, et in his maxime qui sunt ad sacerdotia delegendi, apostolicae monitionis eloquium, qui ait: oportet et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt.
Quapropter communi consensu sub obseruatione uenerabilium canonum ordinandum elegite sacerdotem, ut et de nostra simus salute soliciti, et illorum utilitatibus consulamus, qui fuerint ad hunc ordinem diligenter adsciti.
Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
Data iii nonas februarias post consulatum mauortii uiri clarissimi.