There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Eneae Silvii Piccolomini Epistula Procopio de Rabenstein
1444
editio: incognita
fons: [1]

Eneas Silvius poeta e salutem plurimam dicit domino Procopio de Rabenstein, militi litterato et prestanti.

Nocte preterita priusquam me quieti committerem, multa mecum de te locutus sum mirabarque tuis virtutibus non dari locum convenientem, quia licet acceptus sis cesari, non tamen, ut par esset, efferri te video. nam cum reluceat in te nobilitas et probitas, non video, cur inter primores poni non debeas. accusavi ergo fortunam, que tum honorum, tum divitiarum creditur dispensatrix, pluraque in eam stomachatus dixi, ut que viros premeret bonos, extolleret malos, nec finem feci, donec altus me sompnus oppressit. inter dormiendum vero mira per quietem sum contemplatus, que tibi nunc referre decrevi. tu arrige aures resque tum miras tum stupendas agnosce. jam noctis decurso spatio, sideribus dubiis, postquam pigri Boeti frigida sarrata circumegerant, visionem hanc habui. in locos letos et amena vireta deveni, gramineus campus in medio fortunati nemoris erat, rivo cinctus et muro, due illic porte, altera cornea, altera candenti nitens elephanto. muri altissimi ex adamante constructi, rivus immense profunditatis. nulli accessus ad portas nisi per pontes, qui tamen catenis elevati paucis advenientibus dimittebantur. in ripis e regione portarum existentibus ingens virorum ac feminarum turba consedebant, tendentesque manus orabant transmitti. territus hac novitate, dum hac 344 et illac circumcurso, plures mihi obvii dantur, quorum agnoscebam facies. nescio tamen, qua re factum sit, ut nemo mihi sermonis copiam faceret. veni ad corneam portam, in cujus summo hec litteris antiquis inscripta conspexi: paucos admitto, servo pauciores. avidus nosse quid foret interius, juvenem, qui supra turrim erat, magnis precibus obsecravi, incassum tamen, mihi ut fores panderet. tum forte adolescens venit magna comitante caterva. cognosco habitum, ex Rheni partibus erat. quisnam hic est, inquam. accedit me vir togatus, credo me Italum. novit Italus, et Ludovicus est, hic ait, dux Bavarie, princeps elector, qui trans illum murum nos ducet. at ego, mi vir, impetra et mihi transitum, si quid juris habet communis inter nos patria. faciam, inquit ille, vixque locuti eramus, cum pontibus dimissis Ludovicus ingressus est et una secum quam plures alii, quos janitor nominatim appellavit. ego ut explorator sub pallio principis, qui Ludovico herebat, unus ex Brandenburgensibus marchionibus visus est, latitans intravi. illic florea prata, rivi tum lacte tum vino currentes, frigidi fontes, lacus piscibus pleni, balnea suavissima, densi luci, vineta semper uvis onusta, arbores perpetui autumpni, quales hortus Hesperidum vel Pheaces habuisse creduntur. poma, quorum solo pascaris odore per silvas, fere mansuete, captu faciles, volucres et esui et cantui nate, unicus est apud Ethiopes locus, Eliotrapeza nuncupatus, opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretum omnes vescuntur, apud quem lacus tenuis laticis haustu saluberrimus. hic plurima sunt hujusmodi loca, mense sub arboribus parate, gemmatis vasculis paterisque aureis ornate. nullum Falernum comparari vino potest, quod ex vivo saxo illic manat. mella passim fluunt, arundineta zuccaro plena. omne genus aromatum ex arbore cadit. auri et argenti inexhauste minere. lapilli pretiosi tanquam ceresa in nemoribus pendent, venuste puelle elegantesque juvenes perpetuas ducunt coreas. quicquid musicum est, illic resonat. non tam voluptuosam suis sequacibus paradisum Machometus repromisit quam hic vidisses. dispensatores huc et illuc discurrebant Baccus, Ceres et Venus. silva mirtea concubitus admittebat. jam ego ex pallio prodieram cupidusque videndi per medias letantium turbas ibam securus. tum Vegius poeta Laudensis me aggreditur et, o, inquit, Enea, quo huc pacto venisti? amplexus amicum exposui casum. tum ille: voluissem te vocatum fuisse, nam hic preter jussum here nemo manere potest. illa si te viderit mox jubebit expelli. tum ego: quenam est hec domina, cujus expectatur vocatio? hera Fortuna, respondit Vegius, cujus munere omnes, qui sumus hic, feliciter vivimus. illi totus obedit orbis, quicquid hec jussit factum est. tum ego: ergo tu ex felicibus unus es, qui solebas esse quam miser. sum, inquit Vegius, dilexit me tandem hec domina summique mihi pontificis gratiam conciliavit canonicumque basilice sancti Petri fecit. ha, inquam ego, jam incipiam colere tuam dominam, si quos bonos evehit. ego sepe in eam invectus sum, quod malis bonam et malam bonis eam videbam. scis quam bonus fuerit Socrates? nunquam illi arrisit. Platonem, qui fuit philosophorum maximus, in servitutem redegit, Pythagoram semper vagari compulit. Ciceronem quamvis ex rhetore consulem fecerit, in manus tamen postmodum inimicorum dedit et Antonii gladius interemit, Scipionem in exilium misit, Fabricium in catino terreo seu ligneo comedere fecit, primum Catonem paupertate gravavit, sibi ut manus consciret, alterum jussit. aspice viventes. quid Juliano cardinali sancti angeli tot virtutibus ornato repensum vides? quid Johanni sancti Petri, Johanni sancti Calixti ac Johanni Tarentino ejusdem ordinis viris? quid est his, quod vel probitati vel scientie correspondeat? quis dicere potest, Gasparem cancellarium, quamvis ducem sibi conjugem copularit, dignas laborum retributiones tulisse, qui jam trium cesarum cancellarius fuit. Wilhelmus de Lapide, miles insignis, non minus litterarum quam armorum scius, qui mundum virtutis agnoscende cupidus peragravit, quid suis meritis dignum est assecutus? Campisius noster, philosophia plenus, qui sedis apostolice servitiis etatem suam consecravit, pauperior Codro est. unicus miles est, aut si comites habet, vix quatuor sunt. Procopius Bohemus in curia cesaris qui licet litteras amet colatque, indocti tamen atque ebetes sibi preferuntur. nolo referre, quos asinos viderim exaltatos super cedros Libani, qui etiam hodie florent, homines sine litteris, elingues, sine sensu, vix manus dextra quot habeat digitos norunt. securius est mortuos quam viventes carpere. quid tetrius aut horribilius monstrum Nerone fuit? quid Tiberio sceleratius? his tamen imperia, quam Vespasiano et Tito, piis cesaribus, diuturniora fuerunt. quid Domitiano turpius? bestiam tamen illam mundi cervicibus imminentem pluribus annis pertulit orbis, Jovinianum, quia religiosus clemensque fuit, oppressum fumo carbonum mox amisit. quot Crispinus villas erexit monstrum a vitiis nulla virtute redemptum? spado Claudii Neronis Pophides tot divitias possedit, ut edes suas ornatiores et ampliores Capitolio construeret. Gabrinus Cremonensis septem dominos suos interemit, quibus in fetida sepultis cloaca, dominatum suscepit. non possum viventem aliquem non tangere, patrem Philippi ducis, qui nunc Burgundiam tenet, in presentia regis Francie prepositus Parisiensis securi percussit. is nunc in provincia quietissimam habet vitam, pinguibus agris donatus. hic tamen et homicidium fecit et publicam fidem fregit, quam miser ille secutus fuerat. hec mihi bilem sepe commoverunt. at postquam te virum probum et doctum jam fortune blandimentis video delinitum, fio mitior illi, putoque non te solum ex bonorum numero gratum esse huic matrone, sed duc me, oro, ut illam intuear. ita est, inquit Vegius, plures boui sunt in hoc conventu, quamvis mihi non arrogo, quod tu nomen das. scio me peccati reum esse, indignumque gradu meo, sed ita placitum est tum fortune, tum meo pontifici. atque ut agnoscas, bonos quoque huic domine gratos esse, audi me parumper. nolo Constantino magno, Nerve, Trajano duobusque Theodosiis ipsique primo Augusto quanta felicitas arriserit, quia probi fuerunt, nunc disputare. ad vivos venio. quid tuo cesari religiosissimo, quid meo pontifici sanctissimo nunc se blandam Fortuna ostendit? regem Aragonum quis elevavit nisi Fortuna? quis ducem Clocestrie magnum fecit, quis Colonienses et Treverenses antistites? magna est horum virtus et tamen fortune flatu sunt sublimati. diceret Moguntinus, meum genus erexit me. sic et Saxones et Bavarie duces dicere possent, tanquam nichil in eis Fortuna fuerit operata. sed quis eos tam alte nasci fecit nisi Fortuna? poterat hec, si voluisset, me regis Hispanie vel Anglie loco supponere. nulla virtute nostra sed casu generis nanciscimur claritatem. quod si plures sunt virtuosi, quos Fortuna preterit, nemo irasci debet. potest enim hec domina, que sua sunt bona, cui vult elargiri. homines in mundum non ad opes possidendas aut perfruendas delicias, sed, ad labores nascuntur, vivereque in terris non tanquam incole sed ut advene peregrinique debent futuramque patriam per opera virtutis inquirere. in magna vero fortuna non facile virtus reperitur, quod animadvertens Thebanus ille philosophus ingens auri pondus in mari conjecit, ut expeditiorem se traderet philosophie. Christus salvator deusque noster divitias tanquam spinas et tribulos docuit fugiendas. ejus discipuli paupertatis amatores fuerunt; victum et vestitum habentes, his contenti erant. nec Hieronymus quamvis doctissimus in tenui gaza fortunam accusavit, quia non illam dominam, sed Christum dominum sequebatur, transitoria pro perpetuis spernens. Antonius abbas, quod Fortuna dederat, sponte rejecit. quod si sane mentis essemus, odium potius quam favorem appeteremus Fortune, cujus blanditie maximum prestant impedimentum ad eterne vite consecutionem. rarusque est et corvo rarior albo, qui et Fortunam simul et iter in celum sequi valeat. sed comprimo me, ne huic domine videar detraxisse, cujus amplexibus jam delector. tu tamen cave, ne Procopium vel alios, quos nominasti virtutis amatores dicas, expertes Fortune. nec enim vel cardinales vel milites essent vel generosi, nisi Fortuna juvisset. solus Campisius est, ex quo nichil suum potest Fortuna repetere. sed eamus, si stat sententia, propius videamusque dominam istam regnorum atque imperii motricem. eamus, inquam ego, etsi forsitan hospes invisus ero. vix quantum velox ex arcu sagitta volitans currit, vie confeceramus, cum apprehendens Vegius dexteram meam, respice inquit dextrorsum, Enea, ibi Nursia est domina. tentoria illic purpurea erant, margaritis ornata, que centum jugera cooperiebant. in medio solium erat peraltum, lucens claris smaragdis, miri preterea lapides, ebur solia vestiebant: Sagada gemma, que in profundo Eufratis carine navis se solet adnectere, jocundissime virens; Mirrhites coloris mirre, qui ad colorem attritus nardi odorem spirat; Mitridas, que sole percussa variis emicat coloribus; tum Pirhites, qui se teneri non sinit; vehementius Chalachias grandinis candorem preferens; Echites, vipereas habens maculas; Dionisias, qui sui natura fuscus est et mixtus aqua, si conteratur, vinum flagrat; Veneris crinis, qui ruforum crinium faciem refert; Solenites fulgore candido translucens; Pyropus, qui flammas imitatur; Meconites papavera exprimens; Mirmitites reptantem formicam, Calcoptongos ut era pulsata resonans, Sideritis certis maleficiis incantatus discordias excitans, similis ferro; Flogites, qui intra se quasi flammas estuantes ostentat; Antracias ut stella coruscans; Enhydros exsudans, ut clausam in eo putes fontaneam saturiginem; Melochites Arabicus, crassius smaragdo virens, infantem periculis resistens; Yris in mari rubro reperta, que aeris percussu celestis arcus ex sese speciem jacit; Andradamas nitoris argentei animorum calentum impetus molliens et tumentes refrenans iras et contra molestias nervorum utilis; Pederos aspectu eburneo et gratiarum conciliator Achates. incredibile est gemmarum, que illic perlucent, si quis referat multitudinem. ipsa Fortuna grandis matrona, duplicis aspectus, nunc blando vultu nunc terrifico, vestibus auratis gemmatisque altiorem thorum tenebat, oculis grandioribus sed plerunque clausis. in auribus ceras vidi, illa de navi petitas, que Siculos cantus effugit remige surdo. caduceum in manu tenebat. in dextra ejus dominatus sedebat honor, favor, splendor, gaudium, officium, fastus, risus, amor conjugum, vigor, rubor, decus, cantus, potus. nec minori loco fama, gloria, victoria, nobilitas, reverentia, pax, letitia, potentia, forma, laus, gratia, suavitas, jocunditas, hilaritas, dignitas, elatio, pompa, prestantia, familiaritas, clientela, rapina, ultio, superbia, libido, arrogantia, oblivio, nuptie, consolatio. ad pedes ejus quasi ancille sive pedisseque divitie, pecunie, delicie, blanditie voluptatesque stabant arrectis auribus, si quid hera jussisset auditure factureque. in gramine vero locoque declivi selle plurime cernebantur orchestra tecte, ubi plurimas umbras sedere conspexi. perlucebant enim corpora sedentium, quamvis pallida erant, versusque ad Vegium, qui sunt hi, obsecro, sedentes viri, reverentia digni subtristesque? hi sunt, inquit Vegius, quos hec domina ab initio nascentis mundi dignata est magnos facere. sed jam satis functi huc venerunt, et ut quisque major fuit, sic fortune proximior est. nec hic ex virtutibus locus datur, sed ex felicitate. primus hic est Augustus Cesar, divum genus, qui aurea condidit secula, quique super Garamantas et Indos protulit imperium. Alexander secundus est, tum Julius Cesar, post Scipiones duo, inde Pompejus. alius, quem luscum vides, Anibal est, tum Fabius maximus, Emilius Paulus, Marcellus, Alcibiades, Themistocles, Priamus, Hector, Agamenon, Achilles, Ulixes, Darius, Xerxes, Ninus. pretereo multos. ille, quem vides signo crucis munitum, Constantinus est, hunc sequitur Constantius, Constans, Constantinus, Valentinianus, Theodosius. sunt et juniores: Carolus magnus, Pipinus, Arturus. mitto vetustiores. Sigismundum tu ipse nosti et Albertum generum, qui post socerum non diu regnavit fortunamque tum secundam tum adversam expertus est. hic Albertus, ex duce rex factus. Hungariam Bohemiamque recepit, nec diu post imperium est assecutus. ut tamen cito crevit, ita cecidit repente, vix annis tribus regnaverat, cum morbo absumptus spiritum deo reddidit. tum ego, quonam modo, inquam, felicitatem recipis? ego apud Juvenalem legi, neminem malum esse felicem, ex his, quos nominasti, pessimi plures fuerunt. scis quam Anibal sevus, quam fallax, quam cupidus fuerit, tu tamen hunc felicem dixti. ad hec Vegius: non ut sapientes nomen felicitatis suscepi, sed vulgi morem sum secutus, apud quod felix dicitur, cui plurima ex sententia veniunt, sive bonum est sive malum, quod optant. iterum ego: non est mihi, Vegi, de mortuis cura, vivos, rogo, mihi ostende. respice, inquit Vegius, illam plagam. videsne juvenem albis comis planisque? nondum annos triginta natus est, rarus in ore risus, gravis incessus viro, verba pauca, pudor ante faciem, longo vultu, statura plus quam mediocri, lato pectore. video, inquam, sed quis hic est? herus tuus Fridericus cesar, inquit Vegius. tum ego: agnosco dominum, sed cur is fortune refugit vultum? quenam verba loquitur domina? audio vocem, verba non teneo. dicam tibi, Enea, refert Vegius. non tam Venus Adonem dilexit, quam mea domina tuum herum. is tamen refugit nec aspiranti fortune annuit. vultus Fortune, ut cernis, blandus est. Friderici oculi torvi sunt vixque Fortunam intuentur. nescio, quid sibi sit menti, verba fortune hec sunt: mane, Friderice, et te mihi crede. nemo regum te felicior erit, si mihi auscultaveris. quod si tu fugeris, ego etiam fugiam. videsne, Silvi, ut manum ad scapulas cesaris Fortuna posuit colliriumque vult prendere? nescio an se capi sinat cesar, quod superi faxint. si faventem Fortunam spreverit fugeritque, scio morem domine, nunquam sibi blandior erit. superba est, rogari potius vult quam rogare. nunquam vidi hanc heram tam se alicui blandam prestitisse quam nunc est tuo domino. felix ille, si Fortunam sequatur, miser, si fugiat. tum ego: quis ille proximus Friderico, qui elevata cervice graditur passumque majorem facit, paululum fuscus. germanus ejus, inquit Vegius, Albertus dux liberalis vastique animi. eum sequitur patruelis Sigismundus, incessu celer, ingenio promptus et manu. post hos Ulricus Cillaceus comes, mortalis pugne magister, amator non tam fidelis quam felix. ille maturus evo, grandique corpore, si quis sit, queris, vide ad pedes, ibi calceus dicit: dominus de Walsee ego sum. hos sequuntur viri prestantes, Chiemensis et Gurcensis episcopi; cancellarius, herus tuus, Gaspar, qui ut dicis, minus habet quam mereatur; magister camere Zebinger marescallus. hi delecti sunt Nurembergam petere. si petierint in patria remanebunt. Leonardus Pataviensis episcopus, comes de Schaunberg, magister curie Neytperg et alii plures, qui omnes fortune sunt filii, quamvis singuli suam querantur sortem. rursus ego: quenam horum fortuna est omnium? Bona, inquit Vegius, si tuus herus fortune vocibus auscultaverit, varia si obaudiverit. dum famur, video parva statura virum, nigro vultu, letis oculis, qui manus in capillos fortune conjecerat arreptaque coma, sta tandem, domina, meque respice, dicebat. quo me fugis jam annis duodecim? capta es, sive velis sive nolis, ut me respicias oportet, satis mihi adversa fuisti. nunc alium vultum prebebis reor. aut mihi blanda eris, aut omnes tibi crines evellam. cur me fugis magnanimum pusillanimesque sectaris? Fortune quoque in eum vox erat: vicisti fateor, nec me amplius experieris adversam. tum ego, quia hic est, inquam, Vegi, qui Fortune vim facit? Alfonsus, refert ille, rex Aragonum, qui cum fratribus apud Ponzam captus, Philippoque duci Mediolanensium datus, dimissus denique novis se preliis immiscuit, adversamque dominam insecutus, tantum instando perseverandoque fecit, ut victam pudore Fortunam jam in suum favorem revocaverit. alius, quem vix tribus a Fortuna distantem passibus cernis, Burgundionum dux est, et cum eo conjunx cordata. longus ille et abdomine tardus, qui vix vocem exprimit, Insubribus preest, huic hera sepius arrisit, sed non audivit, ut par erat, domine vocem. ideo minus agri possidet minusque possideret nisi minas fortune nature liberalitas confregisset. ille in armis letus Johannes est vaivoda Transsilvanorum, cujus virtute fracti Teucri Hungariam reliquerunt, hic niger Giskras est, cujus armis defense sunt Ladislai partes. hic calvus Bohemus Ptasko est, vir sensatus voluntate varia. ante hunc Piceninum videre potes, cujus virtutem mirari magis quam referre possumus. apud eum Franciscus Cotiniola stat, magis fortune favore, quam suis virtutibus in hanc diem magnificatus. inter hos ego matronalem habitum cernens, et quenam, inquam, illa est femina, que ante alias tribus passibus pergens tam fastuosa videtur? hec, inquit Vegius, Venetia est, que pecuniarum Fortune claves habet Tarpejamque custodit. alia est Burgensis civitas, tertia Colonia, Nuremberga subinde. Argentina sequitur, Vienna quoque inter has non est ultima. Florentia Venetiis proximat, sed timeo illi, quia pluribus jam annis favorem fortune minorem sentit. tua Sena floret nunc, sed minas nescio quas audio. Barchimona et Valentia florent, Lundonie quoque splendide sunt ut videa. tum ego: video togatos quosdam, quinam sunt hi? primus est meus pontifex, inquit Vegius. num Eugenium nosti? proh, inquam ego, etiam res ecclesiasticas Fortuna versat? non minus quam temporales inquit Vegius, ex quo nostri sacerdotes dominari ceperunt et mundalia potius quam spiritualia curare. Felix post eum sex gradibus sedet imus, quia principes non secuntur eum. illi cardinales sunt. tu omnes nosces, si vultum intueberis. tres electores altioribus accumbunt thoria. patriarche pauperes sunt tam Latini quam Greci, ideo retro stant. ille vidue, pullatis indute vestibus, que post Alexandrum Herculemque jacent, urbes sunt, que quondam splendide nunc solo equate sicut jussit Fortuna cernuntur. illa in montibus sita Cartago, altera super Eufratem Babilon, Troja, columen Asie inter Xanetum et Simeontem diruta. ille Amphionia Thebe, tum mater musarum Cecropis et armis quondam potens Lacedemon. post ego, qui nam obsecro, illi sunt, qui se nostris horrent miscere? prior ille Soldanus est, inquit Vegius, cui paret Egiptus, alius Teucris imperat, tertius Parthis, quartus Afris. ille nudus brachiis tantum indutus et armillis cui dives ex collo torques pendet, Indorum habet dominatum. post hec ad sinistram me verti. ibi paupertas sedebat, ignominia, derisus, injurie, morbi, senectus, tormenta, carcerea, fames, dolor, stridor, timor, pudor, odium, invidia, desperatio, caritas, bellum, pestis, solitudo, verbera, cure et mille malorum nomina, campi sitientes, nudi aut lapidibus tecti. et quidnam, rogo, sibi vult hec vastitas, Vegi? hic habitant, inquit ille, qui ex alto gradu ceciderunt, postquam rortune favorem amiserunt. videsne sublimem illam matronam septem collibus quasi pedibus subsistentem? hec aurea quondam Roma, jam lutea. Capus eam sequitur, Syracuse proxime. tum Genua, Lune, Pisa, Luca, Parisius, inter Germanos florent adhuc urbes, sola Praga, splendor terre, declinat. Constantinopolis, Tracum caput, morti propinquat. omnia tempus domat, nec ulli Fortuna perpetuo bona est. hic mestus, submisso capite, Renatus est, quem Fortuna ex Apulie finibus pepulit. ille Thomas Fulgosius est, qui ex ducali solio tractus, in carceris jacet pedore. hic Pancratius unco tenetur, qui solebat cum omnibus tum maxime cancellario tuo, infestissimus esse. Borbonii dux ibi est, qui regno Francie dicebat leges, nunc dominii partes mulctatus extra regiam esse jubetur. videsne senem procerum, cana et dimissa barba? hic Ludovicus est, dux Bavarie, quem filius, dominatu privatum domi clausum servat. dum sic loquitur Vegius rursus in dextram feror. video campum, nube candida tectum, dumque introspicio, seu vera figura fuit, seu ficta Ladislai, puellum diademate et vestibus ornatum regiis visus sum videre pluresque secum infantes alludere petoque Vegium: quinam sunt hi, nube cana circumvoluti? hi sunt, inquit Vegius, quibus Fortuna favorem spondet, si fatorum munere vixerint. vix ista locutus erat Vegius, cum dea in me oculos contorsit contractisque superciliis, quis te huc accersivit, inquit, Enea? nemo, inquam ego, sed avidus te visendi introgressus sum. noli mihi succensere. vidi regnum tuum, jam abibo. unum tantum ex te peto supplex, mihi ut paucis rogatibus respondeas. faciam, inquit illa, propone. tum ego: quamdiu es hominibus blanda? nulli diu, respondit. iterum ego: quibus artibus potest tuus favor acquiri? nullis, inquit illa, nisi solius importunitatis remedio. quis te plus aliis retinet? qui meum imperium majori sustinet animo. quis tibi odiosior? pusillanimis. quis te tute spernere potest? sapiens. quando mihi blandior eris? cum te vocabo. sumne vocandus? scies postea. quis tibi ex omnibus viventibus est acceptior? qui me fugat, non qui fugit. satis habeo, vale. et tu vale nec te mei gregis esse negaveris, inquit Fortuna, quamvis tibi non dederim auri montes. nam quod plerique te amant tibique benefaciunt, meum est. sic retuli gratias atque abii. Vegius ante portam me dimisit. ibi inter porrigentium manus turbam Peregallum inveni, amicitiorem amico et parem sibi Michaelem Suevum, tum Wenceslaum et Jacobum; cancellarie glebis asscriptos, qui ut me viderunt, circumfusi percontabantur, quid vidissem. sed dum illis refero visum, mox sompno solutus aum. tu vale et, quid hec sibi velint, sagaci tuo ingenio discute mihique aperi. iterum vale, mel meum, olus Epicuri ac Pythagore ligumen.

ex Vienna, 6. kalendas junii, anno 1444.