Peregrinationis proprie descriptio.
1333

Ad Iohannem de Columna Romane Ecclesie cardinalem, peregrinationis proprie descriptio.


[1] Gallias ego nuper nullo quidem negotio, ut nosti, sed visendi tantum studio et iuvenili quodam ardore peragravi; Germaniam tandem Rhenique ripas attigi, contemplatus solicite mores hominum et aspectu telluris incognite delectatus, ac singula cum nostris conferens. Et licet multa utrobique magnifica viderim, me tamen italice originis non penitet; imo, ut verum fatear, quo latius peregrinor, eo maior natalis soli subit admiratio.

[2] Quodsi gratias agebat Plato diis, ut verbo eius utar, immortalibus, inter multa, quod grecum eum et non alienigenam edidissent, quid nos prohibet pro eodem quoque gratias agere ortusque nostri Deum auctorem recognoscere? Nisi forte nobilius est grecum nasci, quam italicum; quod quisquis dixerit, dicat idem et servum nobiliorem esse quam dominum.

[3] Atqui nullus hoc greculus, quantumlibet procax impudensque, dicere audebit, dum meminerit diu ante Urbem conditam, ante partum et auctum virtutibus imperium, denique ante

Romanos rerum dominos gentemque togatam,

non Italiam, sed quotam Italie partem, eo tempore desertam et vacuam, grecis habitatoribus possessam Magnamque Greciam nuncupatam. Que enim tunc magna visa est, quam maxima, quam immensa videri potuit post eversam Chorintum, post vastatam Etholiam, post Argos ac Mycenas ceterasque urbes triumphatas, post Macedonie reges captos Pyrrumque devictum et madentes iterum asiatico cruore Termophilas! Credo neminem negaturum aliquanto clarius italicum esse quam grecum. Sed de hoc forte alibi; nunc in Gallias revertamur.

[4] Pariseorum civitatem, regni caput, que auctorem Iulium Cesarem pretendit, introii non aliter animo affectus quam olim Thesalie civitatem Ypatham dum lustrat, Apuleius. Ita enim solicito stupore suspensus et cunta circumspiciens, videndi cupidus explorandique vera ne an ficta essent que de illa civitate audieram, non parvum in ea tempus absumpsi, et quotiens operi lux defuit, noctem superaddidi. Demum ambiendo et inhiando, magna ex parte didicisse videor quis in eadem veritati, quis fabulis locus sit; que quoniam longa narratio est neque hoc loco satis explicabilis, differenda est, donec ex me omnia coram audies.

[5] Gandavum quoque, ut media sileam, eodem conditore superbum vidi, amplum oppidum et opulentum; vidi et ceteros Flandrie Brabantieque populos lanificos atque textores; vidi Leodium, insignem clero locum; vidi Aquensem Caroli sedem et in templo marmoreo verendum barbaris gentibus illius principis sepulcrum.

[6] Ubi fabellam audivi non inamenam cognitu a quibusdam templi sacerdotibus, quam scriptam michi ostenderunt et postea apud modernos scriptores accuratius etiam tractatam legi; quam tibi quoque ut referam, incidit animus, ita tamen ut rei fides non apud me queratur, sed, ut aiunt, penes autores maneat.

[7] Carolum regem, quem Magni cognomine equare Pompeio et Alexandro audent, mulierculam quandam perdite et efflictim amasse memorant; eius blanditiis enervatum, neglecta fama, cui plurimum inservire consueverat, et posthabitis regni curis, aliarum rerum omnium et postremo sui ipsius oblitum, diu nulla prorsus in re nisi in illius amplexibus acquievisse summa cum indignatione suorum ac dolore. Tandem cum iam spei nichil superesset, quoniam aures regias salutaribus consiliis insanus amor obstruxerat, feminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit.

[8] Cuius rei ingens primum in regia, sed latens, gaudium fuit; deinde dolor tantum priore gravior, quantum fediori morbo correptum regis animum videbant; cuius nec morte lenitus furor, sed in ipsum obscenum cadaver et exangue translatus est, quod balsamo et aromatibus conditum, honustum gemmis et velatum purpura diebus ac noctibus tam miserabili quam cupido fovebat amplexu.

[9] Dici nequit quam discors et quam male se compassura conditio est amantis ac regis; nunquam profecto contraria sine lite iunguntur. Quid est autem regnum nisi iusta et gloriosa dominatio? contra, quid est amor nisi feda servitus et iniusta?

[10] Itaque cum certatim ad amantem seu rectius ad amentem regem pro summis regni negotiis legationes gentium prefectique et provinciarum presides convenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis et obseratis foribus, amato corpusculo coherebat, amicam suam crebro velut spirantem responsuramque compellans; illi curas laboresque suos narrabat, illi blandum murmur et nocturna suspiria, illi semper amoris comites lacrimas instillabat: horrendum miserie solamen, sed quod unum tamen ex omnibus rex, alioquin, ut aiunt, sapientissimus, elegisset. Addunt fabule quod ego nec fieri potuisse nec narrari debere arbitror.

[11] Erat ea tempestate in aula Coloniensis antistes, vir, ut memorant, sanctitate et sapientia clarus, necnon comitatus et consilii regii prima vox; qui domini sui statum miseratus, ubi animadvertit humanis remediis nichil agi, ad Deum versus, illum assidue precari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere multo cum gemitu.

[12] Quod cum diu fecisset nec desiturus videretur, die quodam illustri miraculo recreatus est; siquidem ex more sacrificanti et post devotissimas preces pectus et aram lacrimis implenti, de celo vox insonuit: sub extincte mulieris lingua furoris regii causam latere. Quo letior, mox, peracto sacrificio, ad locum ubi corpus erat, se proripuit et iure notissime familiaritatis regie introgressus, os digito clam scrutatus, gemmam perexiguo anulo inclusam sub gelida rigentique lingua repertam festinabundus avexit.

[13] Nec multo post rediens Carolus et ex consuetudine ad optatum mortue congressum properans, repente aridi cadaveris spectaculo concussus, obriguit exhorruitque contactum, auferri eam quantotius ac sepeliri iubens. Inde totus in antistitem conversus, illum amare, illum colere, illum in dies arctius amplecti, denique nichil nisi ex sententia illius agere, ab illo nec diebus nec noctibus avelli.

[14] Quod ubi sensit vir iustus ac prudens, optabilem forte multis sed honerosam sibi sarcinam abicere statuit; veritusque ne si vel ad manus alterius perveniret vel flammis consumeretur, domino suo aliquid periculi afferret, anulum in vicine paludis prealtam voraginem demersit.

[15] Aquis forte tum rex cum proceribus suis habitabat; ex eoque tempore cuntis civitatibus sedes illa prelata est. In ea, nil sibi palude gratius; ibi assidere, illis aquis uti mira cum voluptate, illius odore veluti suavissimo delectari. Postremo illuc regiam suam transtulit et in medio palustris limi immenso sumptu iactis molibus, palatium templumque construxit, ut nichil divine vel humane rei eum inde abstraheret.

[16] Postremo ibi vite sue reliquum egit, ibique sepultus est, cauto prius ut successores sui primam inde coronam et prima imperii auspicia capesserent. Quod hodieque servatur servabiturque quandiu romani frena imperii theutonica manus aget.

[17] Longior fui in hac narratione quam debui; sed quoniam peregrinatio longinqua librorum solatio destituta est et in perpetuo motu facilius est multa cogitare quam grandia, iustum epystole modum implere seriis non valens, eam, ut vides, obviis quibusque confercio. Vale.


Aquis, 11 Kal. Iulias.