PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PIUS X PROBAT STUDIUM ARCHIEPISCOPI CAMERACENSIS
- AD CONQUIRENDAS PECUNIAS PRO CATHOLICO LYCEO MAGNO INSULENSI*
- VENERABILI FRATRI
- STEPHANO MARIAE ARCHIEPISCOPO CAMERACENSIUM - CAMERACUM
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Epistolam a te pastoralem excepimus, fideli Cameracensi populo ea mente scriptam ut hortamenta adderentur publice ad conferendas liberali manu symbolas, quae decimo quoque anno solent pro catholici Lycei magni Insulensis vita profectuque dari. Talis ista sane res est, quae et Nobis videatur commendanda summopere, et, vel eo solum quod est nunciata, laetitiam cordi Nostro multam creant. Apte equidem valdeque etiam utiliter illud in memoriam revocasti populo, institutione ac doctrina adolescentium catholica, salutem contineri reipublicae. Huius sunt argumento rei praecellentes habiti in societate hominum fructus ubicumque in honore fuit catholica institutio et scientia, ista etiam in urbe, e qua varias in orbis regiones salubris influxit doctrinae virtutisque vis. Quapropter et gentem omnem Gallorum et tuum in primis populum responsuros abunde invitationi fidimus; praeclare enim eorum animi enitent studio quodam erga optima quaeque perardenti. Horum vero voluntatem tuumque generosum opus gratia e caelo uber fecundet, divinaeque opis auspicium adsit Apostolica benedictio, quam tibi atque iis omnibus, quorum laudatum Lyceum liberalitatem persentiet, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXXI Ianuarii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 389.